Hymni (Ambrosius)/Hymnus IV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Hymnus III Hymnus V Fairytale right blue.png



Veni, redemptor gentium,
Ostende partum Virginis,
Miretur omne saeculum:
Talis decet partus Deum.

Non ex virili semine,
Sed mystico spiramine,
Verbum Dei factum caro,
Fructusque ventris floruit.

Alvus tumescit Virginis,
Claustrum pudoris permanet,
Vexilla virtutum micant,
Versatur in templo Deus.

Procedens de thalamo suo,
Pudoris aula regia,
Geminae Gigas substantiae,
Alacris ut currat viam.

Egressus ejus a Patre,
Regressus ejus ad Patrem;
Excursus usque ad inferos,
Recursus ad sedem Dei.

Aequalis aeterno Patri
Carnis tropaeo accingere
Infirma nostri corporis
Virtute firmans perpeti.

Praesepe jam fulget tuum,
Lumenque nox spirat novum,
Quod nulla nox interpolet,
Fideque jugi luceat.

Fairytale left blue.png Hymnus III Hymnus V Fairytale right blue.png