Jump to content

Hymni (Hildegardis)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Hymni
saeculo XII

editio: Analecta hymnica, L
fons: Internet archive

Sequentia de Spiritu Sancto.

[recensere]

1. O ignis Spiritus paracliti, vita vitae omnis creaturae, sanctus es vivificando forraas.
2. Sanctus es ungendo periculose fractos, sanctus es regendo foetida vuluera.
3. O spiraculum sanctitatis , o ignis caritatis, o dulcis gustus in pectoribus et iufusio cordium in bono odore virtutum.
4. O fons purissimus, in quo consideratur , quod Deus alienos colligit et perditos requirit.
5. O lorica vitae et spes compaginis membrorum omnium et o cingulum honestatis, salva beatos.
6. Custodi eos , qui carcerati sunt ab inimico, et solve ligatos, quos divina vis salvare vult.
7. O iter fortissimum, quod penetravit omnia in altissimis et in terrenis et in omnibus abyssis, tu omnes componis et colligis.
8. De te nubes fluunt, aetber volat, lapides humorem habent, aquae rivulos educunt, et terra viriditatem sudat.
9. Tu etiam semper educis doctos per inspirationem sapientiae laetificatos.
10. Unde laus tibi sit , qui es sonus laudis et gaudium vitae, spes et bonor fortissimus, dans praemia lucis.

Hymnus de Sancto Spiritu

[recensere]

1. O ignee spiritus, laus tibi sit, qui in tympanis et cytharis operaris.
2. Mentes bominum de te flagrant et tabernacula anirnarum eorum vires ipsarum continent.
3. Inde voluntas ascendit et gustum animae tribuit, et eius lucerna est desiderium.
4. Intellectus te in dulcissimo sono advocat ac aedificia tibi cum rationalitate parat, quae in aureis operibus sudat.
5. Tu autem semper gladium habes illud , abscifnjdere , quod noxiale pomum per nigerrimum homicidium profert,
6. Quando nebula voluntatem et desideria tegit , in quibus anima volat et undique circuit.
7. Sed mens est ligatura voluntatis et desiderii.
8. Cum vero animus se ita erigit, quod requirit pupillam mali videre et maxillam nequitiae , tu eum citius in igne comburis , cum volueris.
9. Sed et cum rationalitas se per mala opera ad prona declinat . tu eam , cum vis , stringis et confringis et reducis per infusionem experimentorum.
10. Quando autem malum ad te gladium suum educit, tu illud in cor illius reflngis, sicnt in primo perdito angelo fecisti, ubi turrim superbiae illius in infernum deiecisti.
11. Et ibi aliam turrim in publicanis et peccatoribus elevasti, qui tibi peccata sua cum operibus suis confitentur.
12. Unde omnes creaturae, quae de te vivunt, te laudant, quia tu pretiosissimum unguentum es fractis et foetidis vulneribus , ubi illa in pretiosisshxas gemmas convertis.
13. Nunc dignare nos omnes ad te colligere et ad recta itinera dirigere. Amen,

Sequentia de Sancta Maria.

[recensere]

1. O virga ac diadema purpurae regis, quae es in clausuni tua sicut lorica.
2. Tu frondens floruisti in alia vicissitudine, quam Adam omne genus bumanum produceret.
3. Ave. ave, de tuo ventre alia vita processit, qua Adam filios suos denudaverat.
4. O flos, tu non germinasti de rore nee de guttis pluviae, nee aer desuper te volavit , sed divina claritas in nobilissima virga te produxit.
5. O virga, floriditatem tuam Deus in prima die creaturae suae praeviderat.
6. Et de verbo suo auream materiam, o laudabilis virgo, fecit.
7. O quam magnum est. in viribus suis latus viri, de quo Deus formam mulieris produxit, quam fecit speculum omnis ornamenti sui et amplexionem omnis creaturae suae !
8. Inde concinunt caelestia Organa et miratur omnis terra, o laudabilis Maria, quia Deus te valde amavit. Quam valde plangendum et lugendum est, quod tristitia in crimine per consilium serpentis in mulierem fluxit.
9. Nam ipsa mulier, quam Deus matrem omnium posuit, viscera sua cum mulieribus ignorantiae decerpsit et plenum dolorem generi suo protulit.
10. Sed , o aurora, de ventre tuo novus sol processit, qui omnia crimina Evae abstersit et maiorem benedictionem per te protulit, quam Eva hominibus nocuisset.
11. Unde, o salvatrix, quae novum lumen humano generi protulisti, collige membra filii tui ad caelestem barmoniam.

De Sancta Maria.

[recensere]

1. O viridissima virga, ave, quae in ventroso flabro sciscitationis sanctorum prodisti,
2. Cum venit tempus, quo(d) tu floruisti in ramis tuis; ave, ave sit tibi, quia calor solis in te sudavit sicut odor balsami.
3. Nam vitae rloruit pulcher flos , qui odorem dedit omnibus aromatibus, quae arida erant.
4. Et illa apparuerunt omnia in viriditate plena.
5. Unde caeli dederunt rorem super gramen et omnis terra laeta facta est, quoniam viscera ipsius frumentum protulerunt, et quoniam volucres caeli nidos in ipsa habuerunt,
6. Deinde facta est esca bominibus et gaudium magnum epulantium ; unde, o suavis virgo, in te non deficit ullum gaudium.
7. Haec omnia Eva contempsit.
8. Nunc autem laus sit altissimo.

Hymnus de Sancta Maria.

[recensere]

1. Ave, generosa, gloriosa et intacta puella, tu pupilla castitatis, tu materia sanctitatis, quae Deo placuit.
2. Nam haec superna infusio in te fuit, quod supernum verbum in te carnem induit.
3. Tu candidum lilium , quod Deus ante omnem creaturam inspexit.
4. O pulcherrima et dulcissima, quam valde Deus in te delectabatur, cum amplexionem caloris sui in te posuit ita, quod tilius eius de te lactatus est.
5. Venter enim tuus gaudium habuit, cum omnis caelestis symphonia de te sonuit, quia virgo filium Dei portasti; ubi castitas tua in Deo claruit.
6. Viscera tua gaudium habuerunt sicut gramen , super quod ros cadit, cum ei viriditatem infudit, ut et in te factum est, o mater omnis gaudii.
7. Nunc omnis ecclesia in gaudio rutilet ac in symphonia sonet propter dulcissimam virginem et laudabilem Mariam, Dei genetricem. Amen.

Hymnus de Sancto Matthia.

[recensere]

1 . Matthias, sanctus per electionem, vir praeliator per victoriam, ante sanguinem agni electionem non habuit, sed tardus in scientia fuit quasi homo, qui perfecte non vigilat.
2. Donum Dei illum excitavit, unde ipse prae gaudio sicut gigas in viribus suis surrexit, quia Deus illum praevidit sicut hominem, quem de limo formavit , cum primus angelus cecidit , qui Deum negavit.
3. Homo, qui electionem vidit, vae, vae, cecidit; boves et arietes habuit, sed faciem suam ab eis retrorsum duxit et illos dimisit.
4. Unde foveam carbonum invasit et desideria sua osculatus in studio suo illam sicut Olympum erexit.
5. Tunc Matthias per electionem divinitatis sicut gigas surrexit, quia Deus illum posuit in locum , quem perditus homo noluit. O mirabile miraculum, quod sie in illo resplenduit !
6. Deus enim ipsum praevidit in miraculis suis , cum nondum haberet meritum operationis, sed mysterium Dei in illo gaudium habuit, quod idem per institutionem suam non habebat.
7. O gaudium gaudiorum, quod Deus sie operatur, cum nescienti homini gratiam suam impendit ita, quod parvulus nescit, ubi magnus volat, cuius alas Deus parvulo tribuit.
8. Deus enim gustum in illo habet, qui seipsum nescit, quia vox eius ad Deum clamat , sicut Mathias fecit , qui dixit : O Deus, Deus meus, qui me creasti, omnia opera mea tua sunt.
9. Nunc ergo gaudeat omnis ecclesia in Matthia, quem Deus in foramine columbae sie elegit. Amen.

Sequeutia de Sancto Disibodo.

[recensere]

1. O praesul verae civitatis, qui in templo angularis lapidis ascendens in caelum in terra prostratus fuisti propter Deum.
2. Tu peregrinus a semine mundi desiderasti exsul fieri propter amorem Christi.
3. O mons clausae mentis, tu assidue pulchram faciem aperuisti in speculo colurabae.
4. Tu in absconso latuisti, inebriatus odore florum, per cancellos sanctorum emicans Deo.
5. O culraen in clavibus caeli, quod propter perspicuam vitam mundum vendidisti, hoc certamen, alme confessor, semper habes in Domino.
6. In tua enim mente fons vivus clarissima luce purissimos rivulos eduxit per viam salutis.
7. Tu magna turris ante altare summi Dei et huius turris culmen obumbrasti per fumum aromatum.
8. O Disibode, in tuo lumine per exempla puri soni membra mirificae laudis aedificasti in duabus partibus per filium hominis.
9. In alto stas non erubescens ante Deum vivum et protegis viridi rore laudantes Deum ista voce:
10. O dulcis vita et o beata perseverantia, quae in hoc beato Disibodo gloriosum lumen aedificasti in caelesti Ierusalem !
11. Nunc sit laus Deo in forma pulchrae tonsurae viriliter operante
12. Et superni cives gaudeant de his , qui eos hoc modo imitantur.

De Sancto Euchario Sequentia.

[recensere]

1. O Euchari, inclita via ambulasti, ubi cum filio Dei mansisti, illum tangendo et miracula eius, quae fecit, videndo.
2. Tu eum perfecte amasti, cum sodales tui exterriti erant pro eo, quod homines erant, nee possibilitatem habebant bona perfecte intueri.
3. Tu autem in ardente amore plenae caritatis illum amplexus es, cum manipulos praeeeptorum eius ad te collegisti.
4. O Euchari, valde beatus fuisti, cum verbum Dei te in igne columbae imbuit, ubi tu quasi aurora illuminatus es et sie fundamentum ecclesiae aedificasti.
5. Et in pectore tuo coruscat dies, in quo tria tabernacula supra marmoream columnam stant in civitate Dei.
6. Per os tuum ecclesia ruminat vetus et novum vinum, videlicet poculum sanetitatis.
7. Sed et in tua doctrina ecclesia effeeta est rationalis ita, quod supra montes clamavit , ut colles et ligna se declinarent ac mamillas illius sugerent.
8. Nunc in tua clara voce filium Dei ora pro hac turba , ne in caeremoniis Dei deficiat , sed ut vivens holocaustum ante altare Dei fiat.

Sequentia de Sancto Maximino.

[recensere]

1. Columba aspexit per cancellos fenestrae, ubi ante faciem eius sudando sudavit1) balsamum de lucido Maximinus.
2. Calor solis exarsit et in tenebris resplenduit, unde gemma surrexit in aedificatione templi purissimi cordis benevoli.
3. Iste turris excelsa, de ligno Libani et cypresso facta, iacyntho et sardio ornata est, urbs praecellens artes aliorum artificura.
4. Ipse velox cervus cucurrit ad fontem purissimae aquae, fluentis de fortissirao lapide, qui dulcia aromata irrigavit.
5. O pigmentarii, qui estis in suavissima viriditate hortorum regis ascendentes in altum, quando sanctum sacrificium in arietibus perfecistis.
6. Inter vos fulget bic artifex, paries templi, qui desideravit alas aquilae osculando nutricem sapientiam in gloriosa fecunditate ecclesiae.
7. O Maximine, mons et vallis es et in utroque alta aedificatio appares, ubi capricornus cum elepbante exivit et sapientia in deliciis fuit.
8. Tu es fortis et suavis in caeremoniis et coruscatione altaris ascendens ut fumus aromatum ad columnam laudis.
9. Ubi inter cedis pro populo, qui tendit ad speculum lucis, cui laus est in altis.

De Sancto Ruperto

[recensere]

1. O Ierusalem, aurea civitas, ornata regis purpura,
2. O aedificatio summae bonitatis, quae es lux nunquam obfuscata !
3. Tu enim es ornata in aurora et in calore solis.
4. O beata pueritia, quae rutilas in aurora, et o laudabilis adulescentia, quae ardes in sole !
5. Nam tu, o nobilis Ruperte, in bis sicut gemma fulsisti, unde non potes abscondi stultis hominibus , sicut nee mons valli celatur.
6. Fenestrae tuae, Ierusalem, cum topazio et saphyro specialiter sunt decoratae.
7. In quibus dum fulges, o Ruperte, non potes abscondi tepidis moribus, sicut nee mons valli , coronatus rosis , liliis et purpura in vera ostensione.
8. O tener flos campi et o dulcis viriditas pomi et o sarcina sine medulla, quae non flectit pectora in crimina !
9. O vas nobile, quod non est pollutum nee devoratum in saltatione antiquae speluncae et quod non est maceratum in vulneribus antiqui perditoris !
10. In te symphonizat Spiritus sanetus , quia angelicis choris associaris et quoniam in filio Dei ornaris , cum nullam maculum habes.
11. Quod vas decorum tu es, o Ruperte, qui in pueritia et in adulescentia tua ad Deum anhelasti in tiraore Dei et in amplexione caritatis et in suavissimo odore bonorum operum.
12. O Ierusalem, fundamentum tuum positum est cum torrentis *) lapidibus , quod est cum publicanis et peccatoribus , qui perditae oves erant, sed per filium Dei inventae ad te cueurrerunt et in te positi sunt.
13. Deinde muri tui fulminant vivis lapidibus, qui per summum Studium bonae voluntatis quasi nubes in caelo volaverunt.
14. Et ita turres tui, o Ierusalem, rutilant et candent per ruborem et per candorem sanetorum et per omnia ornamenta Dei, quae tibi non desunt, o Ierusalem.
15. Unde vos, o ornati et o coronati, qui habitatis in Ierusalem et, o tu Ruperte, qui es socius eorum in hac habitatione, suecurrite nobis famulantibus et in exsilio laborantibus.

De Undecim Milibus Virginum.

[recensere]

1. O ecclesia, oculi tui similes saphyro sunt et aures tuae monti Bethel , et nasus tuus est sicut mons murrae et turis et os tuum quasi sonus aquarum multarum.
2. In visione verae fidei Ursula filium Dei amavit et virum cum hoc saeculo reliquit et in solem aspexit atque pulcherrimum iuvenem vocavit dicens:
3. In multo desiderio desideravi ad te venire et in caelestibus nuptiis tecum sedere, per alienam viam ad te currens velut nubes, quae in purissimo aere currit similis saphyro.
4. Et postquam Ursula sie dixerat, rumor iste per omnes populos exiit.
5. Et dixerunt : Innocentia puellaris ignorantiae nescit, quid dicit.
6. Et coeperunt ludere cum illa in magna symphonia, usque dum ignea sarcina super eam cecidit.
7. Unde omnes cognoscebant, quia contemptus mundi est sicut mons Bethel.
8. Et cognoverunt etiam suavissimum odorem murrae et turis, quoniam contemptus mundi super omnia ascendit.
9. Tunc diabolus membra sera invasit, quae nobilissimos mores in corporibus istis ceciderunt.
10. Et hoc in alta voce omnia elementa audierunt et ante thronum Dei dixerunt:
11. Wach, rubicundus sanguis innocentis agni in desponsatione sua effusus est.
12. Hoc audiant omnes caeli et in summa symphonia laudent agnum Dei , quia guttur serpentis antiqui in istis margaritis materie verbi Dei suffocatum est.

Hymnus.

[recensere]

1. Cum vox sanguinis Ursulae et innocentis turbae eius ante thronum Dei sonuit, antiqua prophetia venit per radicem Mambrae in vera ostensione trinitatis et dixit :
2. Iste sanguis nos tangit, nunc omnes gaudeamus.
3. Et postea venit congregatio agni per arietem in spinis pendentem et dixit :
4. Laus sit in Ierusalem per ruborem huius sanguinis.
5. Deinde venit sacrificium vituli, quod vetus lex ostendebat, sacrificium laudis circumamicta varietate et quae faciem Dei Moysi obunbilabat, dorsum illi ostendens.
6. Hoc sunt sacerdotes, qui per linguas suas Deum ostendunt et perfecte eum videre non possunt.
7. Et dixerunt: O nobilissima turba, virgo ista, quae in terris Ursula vocatur , in summis columba nominatur , quia innocentem turbam ad se collegit.
8. Turba magna, quam incombustus rubus , quem Moyses viderat, significat et quam Dens in prima radice plantaverat, in homine, quem de limo formaverat, ut sine commixtione viri viveret, cum clarissima voce clamavit in purissimo auro, topazio et saphyro circumamicta in auro.
9. Nunc gaudeant omnes caeli et omnes populi , cum illis ornentur. Amen.

Symphonia Virginum.

[recensere]

1. O dulcissime amator, o dulcissime amplexator, adiuva nos custodire virginitatem nostram.
2. Nos sunus ortae in pulvere, heu, heu, et in crimine Adae; valde durum est contradicere, quod habet gustus porai ; tu erige nos, salvator Christe.
3. Nos desideramus ardenter te sequi; o quam grave nobis miseris est te immaculatum et innocentem regem angelorum imitari !
4. Tarnen confidimus in te, quod tu desideres gemmam requirere in putredine.
5. Nunc advocamus te sponsum et consolatorem , qui nos redemisti in cruce.
6. In tuo sanguine copulatae simus tibi cum desponsatione, repudiantes virum et eligentes te filium Dei pulcherrima forma, o suavissimus odor desiderabilium deliciarum , semper suspiramus post te in lacrimabili exsilio; quando te videamus et tecum maneamus?
7. Nos sumus in mundo, et tu in mente nostra, et amplectimur te in corde, quasi babeamus te praesentem.
8. Tu, fortissimus leo, rupisti caelum descendens in aulam virginis et destruxisti mortem aedificans vitam in aurea civitate.
9. Da nobis societatem cum illa et permanere in te, o dulcissime sponse , qui abstraxisti nos de faucibus diaboli , primum parentem nostrum seducentis.

Syinphonia viduarum.

[recensere]

1. O pater omnium et o rex et imperator gentium, qui constituisti nos in costa primae matris , quae construxit nobis magnum casum aerumnae; et nos secutae sumus illam in propria causa, in exsilio sociantes nos illius dolori.
2. O tu nobilissime genitor, per summum Studium currimus ad te et per dilectissimam atque dulcissimam paenitentiam , quae nobis per te venit, anhelamus ad te et post dolorem nostrum devotissime amplectimur te.
3. O gloriosissime et pulcberrime Christe, qui es resurrectio vitae , nos reliquimus propter te fertilem amorem coniunctionis et comprehendimus te in superna caritate et in virginea virga nativitatis tuae et in altera vice copulatae sumus tibi , quam prius essemus, secundum carnem.
4. Adiuva nos perseverare et tecum gaudere et a te nunquam separari.