| Hymnus ad Martem |
|
(e Poeseos Latinae speciminibus)
Ergo Jovis natos blandae mihi dicite Musae
Tyndaridas, Lede quos est enixa Tonanti,
Pollucem illustrem, domitorem et Castora equorum.
Illos Taygeti celsi sub vertice montis
Mater pulcra Patri peperit dilecta Tonanti,
Praesidium et populis praesentia numina terrae
Velivolaeque rati. Rapido dum turbine dira
Saevit hyems ponti truculenta per aequora; nautae
Vota Jovis natis fundunt, pavidique bidentes
Sacrificant niveas, adstantes agmine denso
In puppi. Hanc rabidique parant venti atque minaces
Mergere vi fluctûs. Subito trepidantibus illi
Adparent, rutilis findentes aethera pennis;
Et validi extemplo sistunt spiramina venti,
Et tumidos sedant infesta per aequora fluctûs,
Signa secunda, quibus conspectis gaudia nautae
Concipiunt, laeti durum cessare laborem.
Salvete ignipedum domitores incluti equorum;
Vosque memor reliquosque Deos ego carmine dicam.
| Hymnus ad Martem |
|