Hymnus de Sancto Thoma

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Laureata novo Thoma,
Sicut suo Petro Roma,
Gaude Cantuaria,

Imo tota sit devota,
Pia laudum solvens vota,
Militans Ecclesia.

Thomas iste, dum tuetur,
Legern Dei, promeretur,
Iram regis Angliæ.

Ergo pulsus urbe cedit,
Et transcurso mari credit
Sese regi Franciæ,

Qui gratanter et condigne,
Tam devote,tam benigne,
Sicut patrem visitat.

Ibi velut novus tyro,
Thomas in fervore miro
Regi regum militat.

Tandem pace reformata,
Pace dolis palliata,
Regressus ad propria,

Jura servans Deo servit,
Inde saevit et protervit
Hostis arte varia.

Nunc ut vulpes fraudulenta,
Nunc ut tigris violenta,
Tentat omnes aditus.

Nunc minatur, nunc blanditur,
Ille nihil emollitur,
Idem manens penitus.

Rex compertus non moveri
Virum assertorem veri,
Nec frangí propositum,

Oves armat in pastorem,
Cohortatus ad cruorem
Cohortem satellitum,

ergo neque parricidæ
Tam infande quam infide
Libertatis ut patronum
Tollant et usurpent thronum,
Ruunt in ecclesiam:

Prœsul orans in secreto
Palam prodit hoste spreto,
Nec turbatur quies mentis
Turbæ metu sævientis,
Sed procedit obviam.

Sancti caput sacerdotis
Exoptatum mille votis
Sanctæ matris gremio

Ferrum bibit, cruor manat,
Et ibidem cæcum sanat
In tumultu medio.

Quid loquamur quæ sequuntur?
Per se satis eloquuntur
Ubique miracula.

Dæmon cedit, mors obedit,
Desperatis salus redit,
Lepræ fugit macula

Angulose rex Anglorum,
Regem nescis angelorum
Universa singulorum
Ponderantem merita

Quisque metet id quod serit,
Impunitum nihil erit,
Nec capillus ullus perit,
Nedum ipsa capita,

Cleri gemma, clare Thoma,
Motus nostræ carnis doma
Precum efficacia,

Ut in Christo vera vite
Radicati, veræ vitæ
Capiamus præmia. Amen.