Jump to content

Ilias (Alegrius)/Lectori

E Wikisource
Lectori
Franciscus Alegrius Latine vertit, 1776

 Mexicana civitas... Liber I 

LECTORI.

[recensere]

Homeri Iliadem nostris laudibus extollere insanum esset: in ejusdem commendationem omnis generis Scriptorum testimonia congerere, supervacaneum, atque infinitum: versionis autem nostræ difficultatem, laborem, ac diligentiam commendare, stultum profecto, ac deridiculum. Etenim quum versiones non eadem ex causa, neque eodem sibi proposito fine omnes adornaverint, nec item eodem ex capite earum utilitas æstimari, aut commendari potest. Sunt enim qui sic existiment, versiones illas, quæ verbum verbo exprimunt aliis liberioribus esse præseferendas, nam hæ, quod in Angeli Politiani Latino Herodiano meritò reprehendit Henricus Stephanus, dum Latini sermonis elegantiam, & verborum proprietatem studiosiùs sectantur, a Græco fonte divagantur longiùs, ut quid cui respondeat, non facile discerni queat. Atque hæc quidem vera esse fateor, quum in corum gratiam, qui Græcè discere incipiunt, Homeri, aut alterius cujusvis scripta in Latinum, aut vulgarem sermonem vertenda susceperis, quod sibi dumtaxat præstituisse videntur Andreas Divus, & qui ejus versioni castigandæ insudarunt Maxillus, Gifanius, Sebastianus Castellio, Henricus Stephanus, Liberlinus, Berglerus, Salvinius, atque his similes alii, ab quibus in Latinam, Hispanam, Gallicam, Italicam, Anglicam, & Germanicam linguam Homeri opera, & plura alia Græcorum translata sunt.

Ut autem Græcæ linguæ addiscendæ ejusmodi Scriptorum labore nihil utilius, ita Homeri, aut Poetæ cujusvis alterius gravitati, elegantiæ, ac sublimitati cognoscendæ, aut pensandæ nihil fieri potest ineptum, immo contrarium magis. Quo fit, ut Libertini, exempli gratia, quum versionem totam perlegeris, aut te Homerum illum tot omnium gentium præconiis laudatissimum legisse non credas, aut tot retrò sapientes viros insanire arbitreris, qui ineptissimas illas loquutiones, frigidas sententias, & descriptiones insipidas summis laudibus certatim extulerint.

Nec tamen eandem interpretandi methodum omnes Homeri Traductores sequuti sunt. Nam ut antiquissimos illos omittam, Livium Andronicum, Accium Labeonem, de quo Persii Scholiastes Sat. 1, Cnejumque Mathium, & Ninnium Crassum, quorum meminit Priscianus lib. 9, ut inquam hos omittam, fuere ex recentioribus plures, qui, quum ligata oratione, tum soluta Homeri Iliadem, Odysseamve, aut etiam utramque aliis etiam linguis ediderunt, aut edere tentarunt. Hos inter clarioris nominis habentur Franciscus Petrarcha, Angelus Politianus, Laurentius Valla, & Raphael Volaterranus, Joachimus Camerarius primum, & secundum Iliadis librum latinis versibus extulisse dicitur, cujus etiam Homericorum omnium librorum argumenta exstant apud Politum.

Primum item, secundum, & nonum librum Vincentius Obsopæus, tertium, quartum, quintum, decimum tertium, duodevigesimum, vigesimum, vigesimumsecundum, & vigesimum quartum. Nicolaus Valla, Iliadem universam; atque Odysseam Marinerius quidam Hispanus apud Nicolaum Antonium in Bibliotheca Hispana, quod opus, an exstet, nec scio, nec aliquem, qui id sciret invenire potui: tandem Joannes Baptista Lawenbergius, cujus ex Odyssea fragmenta nonnulla vidi non contemnendo latino versu, lliadem, an idem verterit, non satis compertum habeo. Quibus accedit Cunichii, quæ nunc cum laude prodit, Iliadis interpretatio, latino versu. Atque hæ quidem Latinæ Homeri versiones,

Jam vero ex vulgaribus aliis linguis, apud Gallos insignis quædam fœmina Anna Dacieria Homerum soluta oratione satis feliciter expressit. Anglica lingua & carmine idem præstitit Alexander Poppaeus; atque idem Germanicis versibus Iliadem Joannes Spiengerius; Italicis, quos solutos vocant, præter citatum Salvinium, alii nonnulli, & ligata Italica oratione nuper Josephus Bossolus. Habetur etiam in pretio apud Hispanos Gundisalvus Pereyra, seu potiùs Perezius, qui Odysseam patrio sermone edidit, ut Syriacam versionem omittam a Theophilo Edesseno elaboratam, & Persicam, cujus meminit Labbæus. Vide, si lubet, aliorum Homeri Interpretum, & Scholiatorum catalogum apud Fabricium in Græca Bibliotheca tom. 1. & Alex. Politi præfationem ad suum Eustathium.

Poetarum igitur Principis mentem verba, latinis versibus exprimere conati, Virgilium Maronem, Homeri, inquam, optimum, & pulcherrimum interpretem ducem sequimur, in quo plura ex Homero ferè ad verbum expressa, plurima levi quadam immutatione detorta, innumera, immò totus quotus Maro est, ad Homeri imitationem compositus. Ubi ergo Virgilius, pene ad literam Homerum expressit, nos eadem Vergilii carmina omnino, aut fere nihil immutata lectori dabimus, nec enim aut ab ullo mortalium elegantiùs efferri potuisse quisquam crediderit, aut vitio, plagiove nobis verti poterit, si ubicumque inventam Homericam supellectilem, ipso jure clamante, vero domino restituamus. Ubi autem Virgilius, Virgilius, inquam, ipse, nonnullas Græci Vatis loquutiones, & loca latinè,

Desperans tractata nitescere posse, reliquit,

nos item relinquemus. Habet enim unaquæque lingua lepores quosdam suos, ac dignitatem, decoremque verborum, quæ si in aliam transferre coneris, non nisi turpe quicquam, aut insulsum dixeris.

Quod autem de unaquaque lingua universa, id etiam de propriis uniuscujusque gentis, ac Provinciæ, immo & urbis loquutionibus dicendum est, quamobrem & Livius Patavinitatem, & Virgilius Mantuanitatem redolere dicitur. Idem etiam quod de verbis, de Heroum moribus judicandum est. Quid enim Achillem carnes scindentem, ac distribuentem, aut Nausicaam ad fluvium lavantem reprehendant, qui ejus gentis, eorumque temporum mores satis cognitos, ac perspectos habeant? Perinde quasi non iidem aut Abrahamum hospitibus pedes lavantem, aut Rebeccam adaquantem camelos in Scripturis legerint.

Ad calcem operis nonnullas addere adnotationes pollicitus eram, quum tamen Eustachii Thessalonicensis in Homerum Commentaria Latina fecerit Alexander Politus, & Apollonius Sophistes nuper quoque in Gallia Latinus prodierit, supersedendum duxi, eaque solum adnotare constitui, quæ Latina Versionis locis quibusdam aut explicandis, aut vindicandis necessaria visa sunt: quandoque etiam in ea quæ Homeri sunt propria non illibenter excurret calamus.

 Mexicana civitas... Liber I