| Liber VII |
|
LIBER SEXTUS.
[recensere]ARGUMENTUM.
[recensere]Diis abeuntibus Græci plures Trojanos interficiant. Heleno autem suadente, Hector urbem petit Matrem hortaturus ut Minervae vota faciat, quo Diomedem ab campis avertat. Interea Diomedes ipse, Glaucusque jam jam congressuri, agnita paterna amicitia hospitioque arma permutant. Hector Matrem Hecubam, & uxorem Andromachem extremam alloquutus cum fratre Paride in prælium revertitur.
Ergo acies Divis abeuntibus, utraque sævit,
Et rapidus belli Jamque huc, jamque impetus illuc
Per campos furit effusis simul undique telis,
Qua Simois, flavusque secat sata pinguia Xanthus
5Primus Achivorum columen Telamonius Ajax
Agmina perrupit Troum, rebusque salutem
Adtulit, adversum sternens Acamante creatum
Fortemque ingentemque: olli per cassida[1] setis
Cristatam defisis frontem subit ærea cuspis
10Figitur atque alte os intra, tum lumina nigris
Clauduntur tenebris. Tydides conficit hasta
Theutranidem Axylum, pingui qui nuper Arisba
Dives agri solitus cunctos in sedibus amplis
Excipere hospitio, atque opibus recreare benignus;
15Sed non ab misero quisquam depellere telum,
Ærumnasque graveis objectu pectoris ausus.
Occidit ille simul simulatque auriga Calesus,
Telluremque ambo vita petiere relicta.
Euryali Dressusque ingens, & Ophelsius ense
20Infaustam posuere animam, tum Pedasus, atque
Æsepus, Nais quondam quos Nympha gemellos,
Nais Abarbaree est enixa ex Bucolione,
Bucollon sed enim gnatorum maximus ipse
Laomedontis erat justa non conjuge natus,
25Ille greges patrios inter devinctus amore
Hos genuit geminos, ardens quos misit in Orcum
Mecistejades, fulgentiaque abstulit arma.
Astyalum occidit pugnæ doctus Polypoetes,
Percosium vero Pyditem mactat Ulysses
30Cuspide transfossum, magnumque Aretaona Teucer,
Ablerum Antilochus splendenti conficit hasta
Nestorides, Elatum Grajorum Rex Agamemnon.
Pedason ille altamliquidum prope Satnioenta,
Feliceisque agros multo vertebat aratro:
35Leitus at Phylacum fugientem conficit heros,
Eurypilumque procul telo stridente Melanthus
Viventem capit Atrides Menelaus Adrastum
Namque metu trepidi hac, illac dum plana jugales
Arva secant, hærentque implexis lora myricis,
40Confracto temone virum excussere per agros,
Illum autern multo deformem pulvere Atrides
Corripuit subito, & ferrum, mortemque minatur;
At genua amplexus præfatur talia supplex:
Atreo gnate, sine hanc animam[2], & miserere precantis.
45Est domus alta, jacent penitus defossa talenta
Caelati argenti, sunt auri pondera facti,
Infectique mihi, ferrique ærisque metallum
Arte laboratum multa: pater omnia charus
Hæc dabit, ad naveis salvum si norit Achivas.
Dixerat, atque animum ancipitem jam flectere[3] sermo
50Coeperat; at frater cunctantem his increpat ardens:
O quid agis, bone, servandis hæcne hostibus arma,
Et cladem ingentem tot sustinuimus in annos?
Scilicet hæc de te meruerunt præmia Teucri.
Quin fatum effugiat nullus, nec lacteus infans,
55Materni quem claustra uteri interclusa recondunt,
Perfida gens pereat, fundo ruat llion imo.
Dixerat hæc paret Menelaus recta monenti,
Adrastumque manu repulit multa ore precantem.
Irruit Atrides, ferrumque sub ilia condit,
60Impositaque super resupini pectora planta
Fraxineum extorquet telum; Nelejus autem
Nestor ad hæc altum clamans: o Marte creati,
Heroes Danaum, exuviarum nalla cupido,
Armorumve animos incoepta ab strage moretur.
65Occidamus, ait, totos mox fusa per agros
Corpora trunca virum pulchris spoliabimus armis.
Hæc inquit, movitque animos, atque Ilion intra
Fugissent Grajum trepidi formidine Teucri,
His Helenus nisi Priamides clarissimus augur
70Adstantem Æneam, monuissetque Hectora dictis:
Dux Anchisiade, tuque, o fortissime frater,
Quandoquidem ambobus Lyciorum, atque agmina Teucrum
Credita, consilio, atque armis spes maxima gentis,
Vos cohibete aciem, & portis consistite in altis,
75Ne uxorum amplexu in misero sternantur inermes;
Nos, quanquam Danaum numero obluctemur iniquo,
(Urget enim labor extremus) conabimur isthinc
Propulsare globos, muroque arcere ruenteis.
Interea ad sedeis gressum molire paternas
80Hector, & amborum dilectam hortare parentem
Palladis ut templum, summisque in collibus arcem
Sublimem petat Iliadum comitante caterva
Dona ferens, peplumque sibi quod charius, atque
Pulchrius ad magnas Priami servaverit ædeís,
85Bissenasque simul lecta cervice juvencas
Mactaturam aris voveat, si forte pudicas
Uxores Diva, & gnatos miserata gementeis
Tydidem avertat, quo non violentior alter
Sternit cæde viros, pavidis instatque maniplis,
90Nec tantum, reor, in Teucros desæviit unquam
Ipse Dea quanquam Nereide natus Achilles.
Talia suadenti confestim paruit Hector,
Telaque bina manu quassans pedes agmina cursat,
Acceditque animos dictis, pugna aspera surgit,
95Firmantur Phryges, atque obversi pectora pugnant;
At Danai pressere pedem, retroque tulere
Calicolum quemquam stellata ab sede Deorum
Descendisse rati, & Teucros agitare furenteis.
Hector sed magna compellat voce maniplos:
100O cives, sociique acres, gens inclyta bello,
Nunc vireis, animosque, viri, revocate priores,
Dum Deus, & fortuna favet, dumque alta petamus
Pergama nos senibus suasuri, & matribus ægris
Numina ut exorent, onerentque altaria votis.
105Dixerat, & muros cursu contendit in altos,
Tum clypei extremus properantis lactea pulsat
Colla, pedesque sonans taurine e tergore limbus.
Interea paribus coeunt in gramine Glaucus
Hyppolocho satus, & Tydeo satus asper in armis
110Jam jamque infestis tentabant prælia dextris,
Quum prior intrepido Diomedes pectore fatur:
Quisnam, terrigenum fortissime, quove parente
Natus ades nec enim in pugna mihi cognitus unquam,
Unde viris nomenque ingens, & fama paratur,
115Antevolans autem reliquos nunc robore fretus.
Mecum audes conferre manum, ac te opponere contra.
Infortunatis vero genitoribus orti
Occursare mihi, & soliti expectare ruentem.
At siquis Superum cœlo es delapsus ab alto,
120Non ego cum magnis tentarim proelia Divis.
Nam neque contemptor Divum vixisse Lycurgus[4]
Ille diu fertur, gelido qui in vertice Nisa
Nutrices ausus Bachi violare bipenni.
Atque illæ abjectis petierunt invia thyrsis
125Bachus præcipiti se misit in æquora saltu,
Exanimemque sinu, ac trepidum formidine fovit
Alma Thetis; Jovis ira tamen pro talibus ausis
Orbatumque oculis, fatuque indigna ferentem
Invisum Diis Toenarias detrusit in undas.
130Quod si mortali præfers te e sanguine cretum,
Huc propera, invenies vitæ hoc in pulvere metam.
Hyppolochi contra fatur generosa propago
Quid nostrum genus exquiris, fortissime Grajum?
Una quidem[5] est homini, foliisque virentibus ætas,
135Conditio atque eadem; Autumni ceu frigore primo
Illa cadunt, mox vere novo nova germinat arbos,
Progenies sic illa hominum perit, altera surgit.
Sed si tantus amor stirpem cognoscere nostram,
Adgrediar, toto quanquam notissima coelo est.
140Urbs Ephyre Argorum colitur fundata recessu.
Sisyphus hanc tenuit sedem astutissimus olim,
Sisyphus Æolides Glauci pater, hocque parente
Bellerophon natus, robur cui munere Divum,
Eximiumque decus formæ: hunc nil tale merentem
145Urbe procul patria, Lyciae amandavit in agros
Rex Proetus, multas dederat cui Jupiter urbeis
Imperio regere, atque altis dominarier Argis.
Nam juvenem ingenti regina[6] ardebat amore,
Amplexusque optans vetitos, vetitosque hymenæos.
150Verum ubi nulla via est animum superare severum
Mentis inops furit, inque adium, sævumque dolorem
Versus amor, nectitque dolos, urgetque maritum,
Ac tibi, vel Grajo moriendum est Bellerophonti,
Proete, ait, invitam qui me in sua flectere vota
155Solicitat, thalamique fidem violare prioris.
Audiit hæc Prætus, subitasque exarsit in iras,
Et ni Religio cohiberet sancta furorem,
Bellerophontæo foedasset sanguine dextram.
Hinc subito ad socerum Lyciæ regna ampla tenentem
160Ire virum, arcanasque jubet perferre tabellas[7]
Perniciemque sibi, & cædis mandata futuræ,
Ut Regis ventum ad sedeis, Xanthique fluenta,
Ille Bovem mactat pingui cervice juvencos,
Et totidem festos celebrat convivia soles.
165Post ubi jam decimo Tithonia fulserat ortu,
Tum generi mandata rogat, tabulasque reposcit.
Obstupuit relegens, sed tristia jussa facessit
Ille tamen, jubet ac sævam expugnare Chimceram,
Horrendumque, ingens, & non superabile monstrum,
170Divorum genus, haud hominum de stirpe creatum .
Namque olli hirsutæ venterque, & tergora capræ,
Cauda draconis erat, rictusque, atque ora leonis
Et fumum ingentem, & nigras spirantia flammas,
Hanc Divum auxilio domuit fortissimus heros.
175Tum solymos, gentem indomitam convertere contra
Arma jubet, neque pugnanti clementia Divum
Defuit; ast hominum, ajebat, non durius ullum[8]
Se vidisse genus, mole aut insignius alta.
Inde & Amazonidum victricibus expulit armis
180Femineas acies. Jamque altam victor in urbem
Ibat ovans, densis quum saltibus irruit ingens
Lectorum juvenum manus, insidiisque paratis
Hinc urgent, atque hinc; sed toto ex agmine nulli
In muros remeare datum, sedeisque parentum.
185Ergo viri virtus, pietasque ut nota tyranno est,
Divinumque genus, summo est dignatus honore,
Tradidit & gnatam, regnique in parte locavit.
At Lycii reliquis præstantia jugera campis,
Et Cereri, & dulci dederunt aptissima Bacho.
190Tergeminam huic prolem peperit pulcherrima conjux
Isandrum, Hyppolochum, & formosam Laodamiam.
Hæc commixta Jovi peperit Sarpedona Regem.
Ille autem Superis invisus Aleja circum
Arva pererrabat curis confectus amaris,
195Et vitam in tenebris miseram, luctuque trahebat.
Isandrum Solymis miscentem prælia campis
Ferreus occidit Mavors, iraque Dianae
Laodamia truces Erebi descendit in umbras.
Me Hyppolochus genuit, meque ipse in Pergama misit
300Multa jubens prisca ut premerem vestigia Patrum,
Quique Ephyram, & Lyciae campos coluere feraceis.
Hac de stirpe virum, atque hoc sanguine glorior ortus.
Vix ea fatus erat, Tydides lætus in alta
Defigit tellure hastam, placideque profatur:
205Agnosco vetus hospitium, & pia foedera avorum.
Edibus in patriis claram nam Bellerophontem
Œneus excepit quondam, nocteisque, diesque
Bis denas, epulasque inter sibi dona vicissim
Pulchra dedere, Eneus fulgentem murice baltheum,
210Ille autem pateram signis, auroque rotundam,
Hancque domi, veniens Trojana in bella, reliqui
At Tydeum haud equidem memini, nam parvulus infans
Ubera prensabam quum Grajum exercitus ingens
Ingenti periit Thebarum ad moenia cæde.
215Ergo tibi mediis hospes fidissimus Argis
Semper ero; mihi tu in Lycia, si forte profectus
Quondam illuc fuerim, gladio vitemus, & hasta
Sed petere alterutrum: Lyciorum, & corpora Teucrum
Plurima sunt nobis, sunt & tibi plurima Grajum,
220Quos sævire licet contra, atque sternere ferro.
Nos interque etiam clypeos mutemus, & arma,
Pignus amicitie sanctum, hospitiique paterni
Argumentum ingens Teucris, Danaisque comatis.
Vix ea, desiliuntque rotis, poscuntque vicissim,
225Dantque fidem, & junctis instaurant foedera dextris;
At Glauco miserum turbarunt numina sensum,
Qui pretiosa volens[9] dederit pro vilibus arma,
Aureaque arma volens qui permutarit ahenis.
Haec inter Scaeam in portam pervenerat Hector,
230Obvia cui matrum, & gnatarum plurima circum
Turba ruit, super & gnatis urgentque, rogantque
Fratribus & charis, patribusque ille ordine cunctas
Solatur verbis, & opem implorare Deorum,
Supplicibusque jubet cumulare altaria donis
235Undique nam premimur[10], fatoque urgemur iniquo.
Laomedontiadae Priami petit inde superbas
Porticibusque cavis, atriisque[11] capacibus ædeis.
Quinquaginta intus thalami stant ordine longo
Regifico & luxu, hic lecta cum conjuge quisque
240Priamidum cubat, at gnatarum in parte reposta
Bisseni adsurgunt, totidem queis carpere somnos
Adsueti generi pulchra cum conjuge quisquam.
Hic tum solicito dulcis stetit obvia mater
Laodicem forma præstantem ut forte petebat,
245Adgrediturque ultro, ac dictis compellat amicis
Hector, gnate, quid huc acie, pugnaque relicta
Ipse ades ah! nimium gens detestanda fatigat
Jam Teucros, summasque Jovis contendis ad arceis
Divum inflexurus votis, inimicaque Troja
250Numina magna poli; sed ades, dum dulcia viba
Profero, queis libare Jovi, Divisque beatis,
Et fractas possis reparare in prælia vireis,
Namque fatigatis accrescunt robora membris
Muneribus Bachi, qualem te Marte cruento
255Troja habet auxiliumque tuis, patriæque ferentem.
Hæc genitrix, contra adfatur quam nobilis Hector:
Ne mihi dulce feras, mater veneranda, Lyaeum,
Namque animum enervet potius, frangatque necesse est.
At Superis libare nefas, me flumine donec
260Abluero, nec enim manibus tractare cruentis[12]
Sacra decet, caelo aut pollutas tendere palmas.
Sed tu, chara parens, sacram pete Palladis arcem.
Tecum una Iliades, ac templum thure vapora.
Tum vestem eximiam, gemmis, auroque rigentem
265Quæque tibi fuerit gratissima, munera Divae
Sacra dato, dein bissenas, pingueisque juvencas
Anniculas, juga non passas promitte daturam
Si Tydeo genitum ab muris averterit altis
Hæc propera, Paridem interea (si forte vocantem
270Audierit) tristem in pugnam, Martemque ciebo,
Degenerem! tellus utinam cui lata dehiscat,
Quem Priamo, Priamique satis, Trojæque futuram
Perniciem æthereas genitor projecit in auras.
Ipsum ego si vivum Stygias descendere ad umbras
275Adspicerem, finem ingentum adventasse malorum,
Et miseris pacata rear jam sidera Teucris.
Hæc ait, at genitrix famulas jubet ire per urbem,
Iliacasque nurus in regia tecta vocare.
Ipsa in odoratum thalamum, ac penetralia tendic
280Hic numero, & pretio ingenti adservantur amictus
Arte laborati, pulcherrima Sidoniarum[13]
Matrum opera, in Phrygiam quos ipse advexerat olim
Priamides Paris, ab Tyrio quum litore pulchram
Tyndaridem Iliacas secum adsportavit in oras.
285Hos inter peplum eximium, gemmisque coruscum
Sideris in morem, tum versicoloribus auro
Floribus intextum, extremum quod forte jacebat,
Adproperans tulit, ac tectis sese extulit altis.
Hinc templum petit, at matres comitantur euntem.
290Stridentes patuere fores, quas pulchra Theano
Cisseis, templi custos, Antenoris uxor
Ultro, aperit, peplum ipsa manu tum portat ad aras.
Iliades mœstum clamorem ad sidera tollunt
Hasque inter cum voce manus erecta sacerdos
295Vota vovens Jove prognatam sic rite precatur:
Armipotens Trojæ custos, Tritonia virgo
Frange manu sævi telum Diomedis, & ipsum
Pronum sterne solo, portisque effunde sub altis
Tum tibi bissenas sacris mactabimus aris
300Anniculas, pingueisque boves, queis vomere nondum,
Collave trita jugo. Hæc fatur, nec Diva precantis
Clamorem, aut fletus audit tractabilis ullos.
Ast Hector Paridis pulchras contendit in ædeis,
Regificasque, novasque, olli quas arte magistra
305Præclari artifices longo struxere labore,
Trojani artifices, qui aulam, thalamosque capaces,
Et varii imposuere super laquearia tecti,
Arce in sublimi Priamumque, atque Hectora juxta:
Ipse decem longam cubitos, quam circulus ambit
310Aureus, & lata fulgentem cuspide cedrum
Gestabatque manu, & magna se mole ferebat.
Hinc Paridem cernit procul in penetralibus altis
Tractantemque arma, & clypeum, pharetramque sonantem,
Et curvos, polientem arcus, galeamque coruscam.
315Nec procul inde Helenam diversa in parte sedentem,
Et famulas inter moderantem pensa puellas.
Increpitans fratrem adloquitur tum maximus Hector:
O bone, quid molli simulas in pectore robur?
Nonne tui causa pudet, o turpissime, bello
310Tot forteis cecidisse viros, & Pergama circum
Jam prope bis quinos Martem exarsisse per annos?
Castigasque alios ductor, stimulasque moranteis,
Tu cessas? Cessa; at tectis jam flamma minatur.
Sic Hector, Paris at contra pulcherrimus infit:
335Nequaquam sine jure mihi indignaris inerti,
Optime Priamidum, hæc autem tibi vera fatebor
Non etenim aut odio in Teucros, irave maligna
Abstinui pugna, aut me in propria tecta recepi,
Sed fractum ut moerore animum, curisque levarem.
330Nunc tamen in Martem dictis haud mollibus uxor
Impulit ancipitem, satiusque hoc rebar & ipse.
Nec siquidem has exosa manus[14] victoria semper
Fugerit, ergo mane dum tristibus induor armis
I præ, vel magis, ad portas jam te assequar altas.
335Hæc Paris, at fratrem adfatur sic pulchra Lacaena:
O frater, mihi si fratrem te dicere fas est,
Hoc utinam caput emissum vix lucis in oras
Aut malus in rupeis, atque in deserta tulisset
Ventorum turbo, aut pelagi spumantis in alto
340Gurgite mersisset, fierent tam dira priusquam.
Sed voluistis enim Superi, & sic fata ferebant.
Conjugis at potui melioris dicier uxor,
Cui non prorsus honos, neglectaque fama fuisset;
Huic autem neque mens illo nunc pectore constat,
345Constabitve unquam, donec det sanguine poenas.
Tu tamen, o patriæ columen, Paridisque, meique
Quem scelera insontem bello immersere cruento,
Ingredere, & fessos artus furare labori
Tantisper, nos at miseri, quos ætheris alti
350Hanc posuit pater in sortem, famosa feramur
Omnibus ut quondam, ridendaque fabula linguis.
Hector ad hæc: O chara, moras mihi nectere noli,
Nam labor in pugnas, desideriumque meorum
Jam dudum vocat absentem; tu hortare maritum,
355Intra urbem ut nobis cinctis jungatur in armis.
Hinc etenim charam uxorem visurus in ædeis
Ire paro, ac dulcem, mea gaudia tota, puellum.
Cui notum an Danaum ferro jam fata minentur,
Nec vultus iterum liceat mihi cernere charos?
360Sic fatus gressum adglomerat, tectisque propinquat.
At procul[15] Andromache in turreni contenderat altam,
Sedula cui nutrix puerum Astyanaçta ferebat.
Ille ut quæsitam ingenteis hinc, inde per ædeis
Invenit nusquam, texenteis limine in ipso
365Adloquitur famulas: Quo se nam, dicise, conjux
Contulit Andromache? an pulchras visura sorores?
Aut fratrum quemquam nostrorum? An Palladis arcem
In summam, Matremque Hecubam, Iliadesque sequuta?
Olli pacato cellaria pectore fatur:
370Non illa aut templum, aut quosquam visura propinquos
Uxor iit; murum hinc properans, turremque petivit
Attonitæ similis, sciret quum Troas Achivis
Terga dare, & fuso ad muros contendere cursu :
It comes ancilla, & puerum fert sedula secum.
375Dixerat, atque Hector subitus vestigia torsit,
Emensusque urbem immensam, atque strata viarum
Venerat in portam, castris quæ obversa jacebat,
Quum festina gradum subito stetit obvia conjux
Andromache, magni proles pulchra Eetionis,
380Dives Hypoplaciæ quondam qui moenia Thebes,
Et Cylicum populos lata ditione tenebat.
Nutricisque sinu gestatur parvulus infans
Unicus Hectorides roseo pulcherrimus ore
Flos veluti, aut qualis fulget Cythereius ignis.
385Hunc pater, & genitrix dixere Scamandrion, ipsum
Sed reliqui Astianacta vocant, namque ense, manuque
Hectoris unius steterat Neptunia Troja.
Arrisit puero blandum pater, anxia contra
Andromache, & lacrimis oculos suffusa decoros
390Ah potius miserere, inquit, gnatique, meique
O dulcis conjux: virtus tua maxima teque,
Meque etiam perdet: viduam, luctuque sepultam
Mox linques namque in te omnes facto agmine Graii
Undique consurgent, magnæ spes unica Trojae.
395Me tamen ante premat mors, quam te, chare, peremptum
Audiero, quid enim miseræ tum denique restat?
Nec mihi jam genitrix, genitorve, hunc sævus Achilles
Victor Hypoplaciam Theben, Cylicumque feraceis
Depopulatus agros, Stygias demisit in umbras.
400Non tamen aut armis, pulchro aut spoliavit amictu,
Relligio vetuit; justis sed rite solutis
Exuviasque viri, & flammis crepitantibus artus
Comburi jussit, tumulique adjecit honorem
Aggere composito; at Nymphæ frondentibus ulmis
405Ornavere locum, Nymphæ, Jovis aurea proles,
Candidae Orestiades: septem tum corpora fratrum
Una dies lætho dedit, & vis effera Achillis.
Olli armenta procul pascebant valle reducta,
Lanigerosque greges: charam tum denique matrem
410Huc postquam advexit spoliis ditatus opimis
Dimisit tandem in patriam auri pondere magno
In pretium accepto; ast illam vix pace fruentem
Alma soror Phoebi Cocyti emisit in undas.
Tu solus fraterque mihi, genitrixque, paterque,
415Ac tibi sum primis virgo conjucta hymeneis.
Chare, precor, miserere (tuæ si tædia vitæ
Ceperunt te tanta) mei, gnatique tenelli.
Hac tutus reside in turri. Teucrumque comantum
Stare jube turmas patulam juxta caprificum,
420Qua facilis Danais aditus, murique fatiscunt.
Illac ter ferro Idomeneus perrumpere, terque
Ajaces gemini, & geminus tentavit Atrides,
Tydidesque ferox, seu quisquam hæc suaserit augur,
Sive animum audacem impulerit sua cuique cupido.
425Hæc fatur lacrimans, contra sed Trojus Hector:
Parce tuis moerentem animum afflictare querelis,
O pulchra Andromache, & vita mihi charior ipsa;
Quæ memoras, hærent imis defixa medullis;
Iliades sed enim vereor, vereorque ferocis
430Dardanidas, me qui merito ignavumque vocabunt
Degeneremque truci videant si absistere pugna.
Et me patris honos Priami, laudisque futura
Raptat amor sævum in Martem, cædeisque cruentas.
Ab puero siquidem gravibus sudare sub armis
435Et primam didici ante aciem contendere in hosteis.
At scio, nec me fallit amor, scio: Pergama tandem
Sacra ruent, Priamusque senex, Priamique potentis
Regna antiqua; manet fatorum immobilis ordo.
Nec patriæ tamen ardentis, Priamive perempti,
440Aut Hecuba, aut fratrum tristi sub morte cadentum
Torquet corda dolor, labefactaque viscera tantum,
Quantum, chara, tui, Danaum quam forte gementem
Captivam quisquam Argolicas abducet in urbeis
Texturam arbitrio dominæ, jussuque superbæ,
445Laturamve humeris Messeidos, aut Hyperies
Pulchro ex fonte gravi pressam sub pondere limphas.
Adspectansque aliquis lacrimantem, & multa dolentem,
Hæc, dicet, conjux erat Hectoris, inclytus olim,
Qui fuit in Teucris, & præstantissimus armis.
450Sic Danai quondam; sed me atro funere raptum
Terra tegat congesta, oculis, dilecta, priusquam
Captivam his videam, abductam vel te auribus istis
Audiero. Hæc fatus, chari pater oscula nati
Amplexusque petit, sed enim perterritus infans
455Horrentem galeam, tactusque refugit ahenos,
Surgentemque jubam capiti, torvumque trementem.
Ergo altum inclamans subita formidine, matris
Colla, sinumque premit trepidans; risere parentes
Attonitos versantem oculos, & vana paventem.
460Ast Hector galeam capiti detraxit, & alma
Fulgentem tellure locat, tum dulcia primum.
Oscula libavit labris, dein lene sub auras
Extulit, atque manu gaudens agitavit utraque
Calicolum Patremque Jovem, Divosque precatus:
465Summe poli rector, Diique, hoc concedite patri
Ut genti charus, sceptroque decorus avito,
Eximiusque armis Trojana hic imperet arce,
Et quondam exuvias referentem de hoste cruentas
Cernentes Teucri, longè hic patrem Hectora, dicant,
470Robore præcellit, tententque ea gaudia matrem.
Dixerat: & pulchræ dat pignora charз parenti.
Illa sinu puerum lacrimantem excepit odoro
Subridens, vir quam vultu solatur amico,
Demulcetque manu mærentem, ac talibus infit:
475Pelle animo curam ingentem, suavissima conjux,
Haud etenim Grajum, fatis renuentibus, ulli
Sternere me ferro, aut muros intrare licebit;
At si fata ferant, quis fato obsistere certet?
Stat sua cuique dies: breve, & irreparabile tempus
480Omnibus est vitæ, forti, ignavoque cadendum est.
Ergo domum repetens moderator pensa puellis,
Ingenteisque jube percurrere pectine telas;
Armorum, Martisque, viris est cura relicta
Omnibus, at mihi præsertim, quot claudimur urbe.
485Sic fatus galeam induitur, turmasque reposcit
Illa abeuntem oculis sequitur, lacrimisque profusis.
Ut ventum in sedeis luctum commovit acerbum
Adstanteis inter famulas, turbamque suorum
Hectora deflentum, nec enim de cæde putabant
490Visuros iterum reducem, manibusque Pelasgum.
Nec Paris interea tectis cunctatur in altis
Induit ut pulchros armis splendentibus artus,
Sed cursu volat effuso, portisque propinquat.
Qualis ubi[16] abruptis fugit præsepia vinclis
495Tandem liber equus, campoque potitus aperto,
Aut ille in pastus, armentaque tendit equarum,
Aut assuetus aquæ perfundi flumine noto
Emicat, arrectisque fremit cervicibus alte
Luxurians, luduntque jubæ, per colla, per armos.
500Haud secus Iliaca descendens aureus arce,
Sol veluti ignivomus, toto de corpore fulget,
Exultatque Paris: rapido tunc Hectora cursu
Adsequitur, primum qua venerat obvia conjux.
Hinc prior adloquitur: Nimium te forte moratus
505Hic fuero, ac dudum iratum exspectare coegi.
Hector ad hæc: Equidem non te, charissme, lentum
Arguerim merito, est etenim tibi robur, & acreis
In pugnas animus; sed enim prudensque, volensque
Detrectas onus interdum, vireisque remittis.
510Cor magis hinc nobis irarum accenditur æstu
Quum tamen in Te germanum convicia fratrem
Teucrorum accipio, ingentum quos ipse malorum
Traxisti in cumulum; sed age, hæc nos Jupiter olim
Forte sinet melius componere, fas erit unquam
515Si modo Calicolis patera libare capaci
Edibus in patriis, Sigeo ab litore postquam
Expulsi Danai Argolicas vertantur ad urbeis.
Notae
[recensere]- ↑ V. 8. Per cassida. Hic accusandi catus apud Virgilium non occurrit, occurrit vero apud Propertium, lib 3. Notat vero Servius Virgilium in 11. usum fuisse cassida ut nominativo primae declinationis deducto a Cassida accusativo tertiæ, quod pluribus exemplis firmat, sicut & Ruæus.
- ↑ V. 44. Sine hanc animam. Hunc locum Homericum habes Virgilio expressum partim in 1. de morte Ligeri, partim de Mago.
- ↑ V. 49. Jam flectere. Hoc quoque ad Æneam transtulit Virg. in 12.
- ↑ V. 111. Lycurgus. Non Legislator ille anlebris, verum alter Thraciæ Rex, Dryantis filius.
- ↑ V. 134. Una quidem. Sinile illud Jobi de homine: qui quasi flos egreditur, & conteritur, & nunquam in eodem statu permanet.
- ↑ V. 148. Regina. Hanc Homerus hic Antiam vocat, alii Antiopem alii Sthenobeam appellant. Proetum annis septemdecim Argis regnasse scribit Eusebius.
- ↑ V. 160. Perferre tabellas. Longe ergo ante Homerum, & ante Trojanum excidium literarum usus erat apud Græcos, cujus contrarium scripsit Josephus. Quod vera ex hoc Homeri loco efficere vult Tzetzes Græcos ante Cadmum literas habuisse faiso nititur fundamento, non enim ut ille vult, Cadmus Bellerophonte posterior, sed longe prior, & Sisypho coævus.
- ↑ V. 177. Non durius ullum. Solymos, sive Palestinae incolas & robore, & corporis proceritate insignes fuisse confirmat etiam illud Choerili vetustissimi Poetæ, ubi de gentibus quæ Xerxem in Græciam sequebantur ita canit.
Trajicit inde hominum genus admirabile visu:
Phoenicum similis grandi sonat ore loquela.
Montibus in Solymis habitant, juxtaque paludem
Immensam. Attonsum squallens caput obsidet horror.
Pro galeis derepta ab equis, durataque fumo
Ora ferunt.
Quibus consonant ea quæ dicuntur Num. 13. Populus, quem vidimus, procerae staturae est. Ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enoch de genere giganteo, quibus comparati videbamur quasi locustae. - ↑ V. 227. Qui pretiosa volens. Hi duo versus apud Homerum quatuor verba sunt. Χρύσεα χαλκείων, ἑκατόμβοι' ἐννεαβοίων, id est Aurea, pro aeneis, & centum bobus æstimata, pro iis quæ vix novem bobuσ æstimari possent.
- ↑ V. 235. Undique nam premimur. Transitus a prima ad tertiam personam, qui Homero non infrequens ut animadvertit Longinus. Nec desunt & Historicorum exempla. Sufficiat illud Machabaeor. 16. Nuntiavit Joanni in Gazara quia periit pater ejus, & frater, quia misit te quoque interfici.
- ↑ V. 237. Atriisque. Producta media per Crassim, quasi scribas: atrisque.
- ↑ V. 260. Manibus tractare cruentis. Communis gentium omnium sententia priscis nimirum veri Dei cultoribus tradita. Unde illud: Multum sanguinem effudisti, & plurima bella bellasti: non poteris aedificare domum nomini meo. Par. I. c. 21, & illud: Lavabo inter innocentes manus meas, & ita circumdabo altare tuum, Domine. Ps.25.
- ↑ V. 281. Sidoniarum. Quum Sidonias matres & Tyrium litus audis, non Tyrum Phoenicia, sed Peloponnesi urbem cogita illius coloniam unde ejus incolæ Sidonii vocati, sicut Carthaginienses Sidonios, & Tyrios vocat Virgilius, quis ab illis oriundos.
- ↑ V. 332. Has exosa manus. Similis loquutio Turni apud Virgilium in 12.
Non adeo has, exosa, manus victoria semper
Fugit. - ↑ V. 361. At procul. Ultimus hic Hectoris cum uxore Andromache, & parvulo Astianacte congressus suavissimus pariter est & modestissinius, natura, imagine, & virtutis splendore gratissimus.
- ↑ V. 494 Qualis ubi. Comparationem hanc Latinam fecit Virgilius, cujus ii sunt versus in 11. Eandem rudi Minerva imitatus fuerat Ennius, & pulchrius inde Torquatus Tassus Italus Poeta, suae? Hierusalem, lib. 9.
| Liber VII |
|