Jump to content

Ilias (Alegrius)/Liber XII

E Wikisource
Liber XII
Franciscus Alegrius Latine vertit, 1776

 Liber XI Liber XIII 

 

LIBER DUODECIMUS.

[recensere]

ARGUMENTUM.

[recensere]

Trojani Polidamantis suasu relictis curribus, & equis fossam transeunt, & in quinque ordines divisi Græcorum munitiones adoriuntur. Sarpedon propugnaculum convellit, Hector vero effractis saxo portis primus naves ipsas adgreditur.

Haec circum Eurypilum curvis in puppibus heros
Curabat Patroclus, Danai, Troesque per agros
Interea miscentque acies, Martemque fatigant.
Nam neque depulsura globos jam fossa ruentum,
 5Jam neque murus erat, spreto quem numine Graji,
Auspiciisque Deum, prædæ, ratibusque tuendis
Extulerant fatis obstantibus, & magnis Diis.
Atque etenim donec Pelidæ ingentis ob iram
Hectoreæ steterunt vires, Priamejaque regna,
 10Fossaque, murorumque etiam stetit ardua moles.
Postquam autem Troum lectissima robora, Grajumque
Occiderant plures, decimumque eversa sub annum
Urbs antiqua ruit Priami, pelagusque remensi
Grajugenæ patrios iterum petiere penateis
 15Tum vero Phoebusque, atque armipotens Neptunus

Fluviorum ingentum[1] in muros vertere fluenta,
Quot mare cumque petunt celsis de rupibus Idae,
Rhesusque, Heptaporusque, Caresusque, Rhodiusque,
Grenicusque, atque Esepus, diusque Scamander,
 20Et Simois[2], tot magnorum qui pulchra sub undis
Scuta virum, galeasque, & fortia corpora volvit.
Horum, inquam, tumidos Phoebus detorserat alveos
Argivam in molem: assiduis juvat imbribus æther,
Atque novem ingeminant solidas nocteisque, diesque,
 25Neptunus præit, & magno commota tridenti
Fundamenta quatit, summo quæ intexta labore
Stipitibus crebris, vastisque molaribus olim
Grajugenæ extulerant, Hellesque ad litora ponti
Stravit humum, & multa cumulavit litus arena,
 30Oraque convertit, tumidarumque agmina aquarum;
Alveum quæque suum versus, qua culta solebant
Arva secare fuga, & latices agitare sonanteis.
Hæc Neptunus erat quondam, & facturus Apollo:
Tum tamen horrisono strepitu miscentur Achivum;
 35Teucrorumque acies, reddunt perculsa fragorem
Turresque, & tabulata super, stant navibus altis
Conclusi Danai dum Jupiter Hectoris iras,
Et vireis fovet invisas, nam turbinis instar
Ille furit, leo ceu torvus, vel montibus altis
 40Actus aper, venatorum quem turba, canumque
Latratu, telisque premunt; at turbidus ille
Asper, acerba tuens jamque huc, jam vertitur illuc:

Agmine quadrato olli instat, & spicula fundunt
Crebra manu, nec terga tamen furibunda frementem
 45Ira dare, aut virtus patitur, quaque irruit, illac
Cedit turba virum, sic agmina Dardanus Hector
Teucrorum irrequietus obit trascendere fossam
Voce jubens alta, trepidi sed margine summa
Stant bijuges, crebisque replent hinnitibus auras.
 50Terret enim saltu haud facilis, præruptaque late
In præcepsque patens, & acutis undique vallis
Cincta super, densis, ingentibus, omneis contra
Teucrorum incursus; non illac flectere currus,
Aut fas cornipedes; peditum sed turba comantum
 55Hos aditus, jamque hos aditus interrita tentat.
Hic tum Polydamas: Quid nos prærupta locorum
Tentamus curru, o Troes, socijque potentes?
Fossa obstat, vallumque ingens, & murus Achivum,
Quem prope non equiti liceat descendere, & acri
 60Bella movere manu, angusto nam limite campi
Clause acies telis Danaum, ferroque patebunt.
Et sane parat Argolicam si perdere classem,
Et decus hoc tantum Iliacis dare Jupiter armis
Quod subito voris, o si daret ille precantum.
 65At vice conversa ab ratibus si rursus in urbem
Pellimur, hincque hostis, tum fossa coerceat illinc,
Nulla salus, Priami magnas non ullus ad arceis
Nuntius aufugiet. Nostris accedite dictis
Propterea, & famuli hic bijuges, currusque tenento.
 70Hectora nos circum armati, peditesque ruamus.
Haud etenim Danai obstiterint, si extrema minantur
Fata viris, nec falsa animos oracula ludunt.
Dixerat, assensere omnes, bigisque relictis
Ipse prior terram saltu petit impiger Hector,
 75Dardaniique duces, sequitur quos cætera pubes.
Aurigasque jubent ad fossam sistere currus.
Ordinibus quinis, animisque ingentibus inde
Quisque suos propter ductores agmine fossam

Irrumpunt toto. Primam fortissimus Hector,
 80Polydamasque regunt aciem lectissima Teucrum
Robora, qui Danaum ferro perrumpere muros,
Ardebant primi, & puppeis pugnare sub ipsas
Cebriones fratrem sequitur, nam robore clarum
Ad fossam ceasare nefas Tros duxerat Hector.
 85Hi primum sote agmen, sequitur delecta juventus,
Cui Paris, Alcathousque præest, & fortis Agenor.
Deiphobus deinde, atque Helenus Primejs proles
Agmen agunt, procul, et pingui devectus Arisba
Asius Hyrtacides, quem præstantissima equorum:
 90Corpora detulerant vitrea Selleentis ab unda.
Aeneas Anchisiades agit inde catervas,
Antilochusque, Acamasque genus Antenoris ambo
Pugnarum cupidi, & Mavortis in arte periti.
Sarpedon Lycios, sociorumque agmina ducit,
 95Olli & Glaucus adest bellatorque Asteropeus.
Qui reliques longe vincebant robore, & armis
Regem ipsum præter Jovis alto a sanguine natum.
Accelerant acta pariter testudine Teucri,
Grajugenasque petunt, perituros litore in ipso,
 100Casurosque rati. Et Troum reliqua agmina jussis
Panthoide steterant, pedibusque in bella ruebant.
Asius Hyrtacides contra, non linquere currus,
Non famulis bijugos committere; sed ruit acer
Argivum ad puppeis curru sublimis in alto.
 105Demens, non retro Iliacam rediturus in urbem
Axe sedens rutilo ab telis illæsus Achivum,
Namque extrema viro nebant jam fila sorores
Clari Deucalida Idomenei cuspide ahena.
Ille quidem lævam in partem toto impete fertur.
 110Qua reduces pugna Danaum peditesque, equitesque
Tendebant cursu, trepidique in castra ruebant.
Nulli propterea claudebant limina vectes
Sed patulæ stabant fugientibus undique porta.
Hac ruit, ingentique ducem clamore sequuntur

 115Dardanidum turmæ, nec enim defendere Grajos
Posse aditus rentur, belli sed mole premendos.
Dementes, geminos namque ipso in limine porta
Invenere viros Lapitharam sanguine cretos
Egregios bello, & vasta se mole ferenteis
 120Pyrithoo genitum pugna clarum Polypoetem,
Atque armis similem, membrisque Leontea Marti.
Quales aeriæ[3] sublimi in vertice montis
Ventorumque minas contra, pluviasque sonanteis
Consurgunt gemine quercus, intonsaque caelo
 125Attollunt capita, atque altis radicibus hærent.
Adventantem hostem juvenes sic robore magno
Intrepidi expectant sortem in quamcumque parati.
Irrumpunt aditus Phryges ut videre patenteis
Ingenti fremitu, & clypeis sublimibus acres .
 130Asius ipse præit, cristaque insignis Orestes;
Jamenus, nomausque, Thoon, pulchroque parente
Pulchrior Asiades Achamas, muroque propinquant.
Interea Lapithæ reliquos pro puppibus altis
Suadebant pugnare globos; sed moenia versus
 135Trojugenum ut validas spectant properare phalanges.
Tum vero exoritur Danaum fremitusque, pavorque.
Ast olli haud trepidant, similes agrestibus apris,
Qui nemore in denso turbamque hominumque, canumque
Frendentum excipiunt, dat torva frementibus[4]
 ingens
 140Silva locum, & magno cedunt virgulta fragore
Isthincque, atque hinc excisa ab radicibus imis,

Stridorque exoritur spumantum dentibus albis,
Vulneribus donec vitam posuere cruentis.
Haud aliter circum pugnantum pectora crebro
 145Aera sonant pulsu, ingenti nam robore Teucros
Auxilio freti sociorum urgentque, premuntque.
Illi autem saxis, jaculisque volucribus instant,
Turribus abque altis, curvisque ab navibus, atque
Ab castris satagunt hosteis arcere ruenteis,
 150Atque hinc, atque illinc utroque ex agmine tela
Densa volant, nivis ut quondam[5] crebra æthere ab alto
Funduntur glomera, in terram quæ nubila cogens
Ventus agit; resonant crebris tinnitibus æra
Scutorum ingentum, galearumque alta comantum.
 155Tum vero ingemuit furia commotus acerba
Asius Hyrtacides, fuditque has pectore voces:
Siccine mortaleis miseros spe pascis inani,
Tu quoque, summe parens? Nec enim jam talia rebar
Ausuros contra; verum ipsa ad litora ferro
 160Casuros Danaos, arsurasque igne carinas:
Hi sed apes veluti, maculosæ aut tergora vespae
Pumicibusque viam propter, truncisque cavatis
Tecta, lareisque diu servant, noctuque frequentes,
Insiliuntque viros contra, gnatosque tuentur,
 165Haud secus hi, gemini quanquam, non limina linquent,
Ante Phryges quam reppulerint, aut vulnere multo
Corruerint domiti. Hæc fatur, nec Jupiter aure
Dignatur juvenem, decus hoc nec fata parabant
Asio Hyrtacidi ut muros perrumperet altos;
 170Viribus at summis, homicidæque Hectoris armís.

Interea ad portas reliquas, velut horrida nusquam[6]
Pugra foret, multo crudescit sanguine Mavors.
Singula quid coner divino haud præditus ipse

Gesta virum, bellique viceis percurrere cantu?
 175Namque hic, namque illic fossamque, & moenia circum
Flamma ardet, stridor ferri undique, & undique cædes.
Grajugenas vis sæva prenit, posita omnis in armis[7]
Spesque, salusque virum auxiliaria Numina maestis
Interea frendentque animis, & dura Tonantis
 180Jussa dolent[8], Lapythae ad portas fera proelia miscent.
Pyrithooque satus Polypoetes cuspide longa
Irruit in Damasum, neque malis cassis ahenis
Obstitit, irrupitque hasta, & confracta per ossa.
Trajicitur, calidoque hæret tepefacta cerebro:
 185Ille ruit, nigrumque vomit pleno ore cruorem.
Taenarias subit inde Pylon, deinde Osmenus umbras.
Antimachi proles pariter furit inde Leonteus
Hippomachumque ferit fulgentia cingula subter,
Tum volat, & magnum vagina liberat ensem,
 190Antipharemque petit medium stipante caterva,
Pectora transfixus terram petit ille supinus.
Jamenus hunc, sequiturque Meon, his jungit Orestem,
Atque alios alios super atras mittit in umbras.
Dum tamen ille viros fulgentibus exuit armis,
 195Polydamanta manus juvenum, sævumque sequuta
Hectora, Dardaniæ lectissima robora gentis,
Quanquam ardent animi Argivos prærumpere muros,
Invisasque rateis crepitantibus urere flammis,
Turbati tamen expectant, hærentque, nec ultra
 200Ferre pedem, retrove audent convertere cursum,
Monstra Deum[9] quippe adversis terroribus obstant,
Namque volans alte castrorum a parte sinistra,
Ore cruentatum, & pedibus Jovis armiger uncis

Serpentem immanem, vivum, horrentemque ferebat.
 205Saucius at quanquam, non immemor ille veneni,
Erigitur contra sinuosa volumina torquens,
Prensantisque ferit circum colla ardua pectus.
At prædam ingentem curvis ex ungibus ales
Multa dolens subito medium projecit in agmen,
 210Et clangore gravi liquidum secat æthera pennis
Obstupuere acies Teucrorum, hærentque tuendo
Horrendum squammis, maculisque ardentibus anguem.
Hinc tunc Polydamas: Quanquam, fortissime Teucrum,
Ductor, ait, sæpe increpitas me recta monentem,
 215In patriam nec enim civem fas pace, vel armis
Quemque loqui, aut ducibus turpi assentarier ore,
Verus amor tamen hæc cogit patriæque, tuique
Nuda loqui: Non ad curvas pugnare carinas
Trojugenis licet, ostentum si Jupiter alto
 220Demisit cælo jamjam invadentibus, aureis
Insignem colubrum maculis, aquilæque volantis
Unguibus implicitum, gnatis quem implumibus ales
Illa quidem haud valuit, nidos neque ferre sub altos,
Sic etenim muros quanquam, portasque præaltas
 225Frangamus ferro, atque acies rumpamus Achivas,
Non idem tamen ab ratibus regressus in urbem,
Sorsve eadem, plureis nostrorum ad litora telis
Prostratos Danaum, & puppeis linquemus ad altas.
Nec sane hæc aliter quisquam explanaverit augur,
 230Cui plaudant populi, faveatque vocatus Apollo.
Illum torva tuens adfatur maximus Hector:
Pantho gnate, quid ardenteis sermonibus istis
Trojugenas terrere paras, tristissime Vatum?
An nescis meliora loqui, vel Numina mentem
 235Turbavere tibi? Caeli ne oracula contra,
Et magni promissa Jovis, me præpetis alæ[10]

Signa sequi, & volucri jubeas parere volanti?
Per me equidem dextrum teneat, teneatve sinistram,
Nascentemve petat Solem, petat illa cadentem.
 240Consilium Jovis interea, ductumque sequemur,
Quem penes est hominum, Divumque æterna potestas.
Auguriis etenim præstantius omnibus unum est
Pro patria certare manu, atque occumbere in armis.
Proelia quid tamen ipse times? Decesserit omnis
 245Turba Phrygum muros circum, pictasque carinas,
Nunquam animam talem (mitte hanc de pectore curam)
Amittes ferro, Mavors cui semper in ore,
Non animo vigor, atque in tela minantia robur.
Ast ego cessantem pugna, vel te agmina Teucrum
 250Terrentem dicto, auguriis & talibus, hasta
Transfossum posthac in tristia Tartara mittam.
Sic fatus præit, immenso clamore sequuntur
Una acies juvenum. Saturnius insuper Idæ
Montibus ab summis rapidam dedit ire procellam
 255Ventorum ingentum naveis, & litora contra.
Continuo Grajum ex oculis turmasque, virosque
Pulverulenta rapit nubes, animique pavescunt.
Priamidae contra, ac Teucris dant omina vireis
Fausta Jovis, Grajumque timor, pinnasque revellunt
 460Murorum celsas, clypeos ad tela sinistris
Protecti objiciunt, & propugnacula dextris
Ardua prensantes summa nituntur opum vi,
Asseribusque alii, validis & vectibus ima

Fundamenta operis certatim evertere tentant.
 165Grajugenæ interea ferventi Marte resistunt,
Tergoribusque boum muri fastigia certant
Cingere, perque cavas tela intorquere fenestras.
Ajaces gemini turreis ac monia circum
Accendunt animos dictis, firmantque catervas,
 270Laudantque, increpitantque: Viri, sive inclytus armis,
Deteriorve fuat, nec enim vis omnibus una.
Omnibus hic opus est, omneis labor ultimus urget.
Ne retro ad naveis quisquam clamore minaci
Territus abscedat, contra contendite cursu,
 275Inque vicem servate fidem, atque hortamini in hostem:
Jupiter o velit, ab ratibus si forte repulsum
Nos muros contra, Iliacasque sequamur ad arceis.
Talibus instaurant animos, urgentque maniplos.
Tum veluti hibernus quum ningere Jupiter orsus
 180Nubila densa pater tota jaculatur ab æthra,
Ventorumque silent flatus, nix undique circum
Crebra cadit, silvasque operit, monteisque superbos,
Florenteisque agros, & pinguia culta virorum,
Litoraque, & portus cani maris, unda relabens
 285Misceri at pelago prohibet, late omnia candent
Circumquaque tamen, denso ac Jovis imbre rigescunt,
Haud secus Argivum in Troas, Troumque in Achivos
Tela manu lapidesque volant, celeresque sagittæ,
Moeniaque ingenti miscentur tota tumultu..
 290Limina nec Teucri, & longum perfringere vectem
Viribus auderent ullis, non maximus Hector
Jupiter ipse suum nisi cruda in proelia gnatum
Acribus egisset stimulis, Sarpedona magnum,
Nigranteis veluti in tauros agit ira leonem.
 295Actutumque ruit clypeo protectus aheno
Ingenti, nitido, taurinis pellibus intus
Pluribus intexto, quas circum ductilis auri
Serpebant virga; ast orbem concluserat ære
Eximius faber, ingrediturque hastilia crispans

 300Bina manu, leo ceu densis in saltibus ingens
Nutritus quondam, quem dira fatigat edendi[11],
Ex longo rabies, & siccum sanguine guttur,
In caulas ruit, & pleno insidiatur ovili,
Nec vigiles horret catulos, neque tela virorum;
 305Sed fremit omnem aditum tentans, in utrumque paratus,
Seu prædam rapere, aut certæ succumbere morti,
Sic Lycium ductor campo sese arduus infert
Grajugenum recta in muros, turmasque comanteis,
Et gnatum Hippolocho Glaucum sic admonet ore.
 310Ergone nos frustra primo dignantur honore
Regificas interque epulas, & pocula mensæ
Ductores Lycii, & cælo ceu lapsa verentur
Numina, florenteisque agres, & jugera campi
Et Cereri, & flavo dederint felicia Bacho
 315Populeas Xanthus stringit qua flumine ripas?
Nunc opus ante omneis crudo decernere ferro,
Miratique animos Lycii, vireisque superbas,
Haud sane immeritos, dicant, populique, patresque
Quæsitisque epulis Reges, dulcique Lyaeo
 320Excipiuntque, coluntque, ollis nam robur in armis
Eximium, adversos primique, feruntur in hosteis.
O bone, si hoo functis bello, & discrimine pugnæ
Fas foret æternas vitam producere in annos
Expertes seniique gravis, fatique caduci,
 325Neo me ego Grajugenum, nec te charissime, telis
Objicerem fama, perituræ & laudis amore;
At nunc quandoquidem innumeræ mortalibus ægris
In tumulum, læthumque viæ[12], sortemque futuram

Effugere haud miseris licet, in media arma ruamus,
 330Nos cuiquam, aut quisquam nobis occisus honorem,
Et laudem dabit ingentem. Tantum ore loquutus
Antevolat, Glaucus sequitur, Lyciæque phalanges.
Horruit adspiciens celsa de turre Menestheus
Magnanimi soboles Petei, nam se agmina contra
 335Ferre gradum videt, & socios hinc inde per agros
Vestigat procerum, pestem, qui arcere ruentem
Ab ratibus possint, stanteisque ad litora longe
Prospicit Ajaces geminos, Mavortia corda,
Teucrumque haud procul hinc, nuper de puppe profectum.
 340Nec vox inde tamen potis est audirier ulla
Tantus caelivagas strepitus se attollit in auras
Pugnantum juvenum, galearumque ære micantum,
Et percussorum validus stridor clypeorum,
Portarumque fragor, densa nam mole cohortes
 345Irruerant omnes, per ruptaque limina certant
Ad naveis penetrare cavas: ergo inde Thootem
Adloquitur celerem: propera, Ajacemque vocato
Huc, utinam posses (foret hoc præstantius) ambos.
Namque isthinc grave Martis, opus, cædesque cruenta
 350Mox fuerit. Spectasne acrem Sarpedona turmas
Ducentem Lycias, fortissima pectora bello?
Quod si Marte illac, pugnaque urgentur iniqua,
Huc saltem properet cursu Telamonius Ajax,
Insignisque etiam Teucer Telamonius arcu.
 355Hæc Peteo genitus, paretque, & jussa minister
Actutum exequitur, nec maximus abnuit Ajax,
Adstantemque prope his dictis adfatur Oileum:
Tu hic remanens, Ajax, atque insignis Lycomedes
Grajorum instaurate animos, pugnamque ciete.
 360Nos alias hinc ad cædeis, & sæva vocamur
Proelia, mox adero, postquam auxiliaribus armis
Reppulero inde Phrygum turmas, Lyciosque ruenteis.
Tantum effatus abit, Teucer comitatur cuntem
Queis Telamon pater ambobus, Teucrique ferebat

 365Pandion pharetram, atque arcus, pennataque tela.
Ut Mnesthei ventum ad turrem, murumque præaltum
Certatim Iliacas spectant premere undique turmas.
Hærent parietibus scalae, tum prendere pinnas
Nituntur dextris, atque atri turbinis instar
 370Ductores urgent Lyciorum, & lecta juventus.
Sævit atrox Mavors, ferit aurea sidera clamor.
Hic Telamoniades socium Sarpedonis Ajax
Primores inter saxo deturbat Épiclem
Ingenti saxo, ad pinnam quod forte jacebat.
 375Non illud manibus geminis attollere quisquam
Terrigenum posset quos præsens educat ætas.
Ast heros facile elatum detorsit ab alto,
Ossaque contrivit capitis, galeamque coruscam.
Volvitur in caput ille cadens, lucemque relinquit.
 380Hippolocho gnatum Teucer stridente sagitta
Summa ab turre petit, cuspis pennata lacertum
Per nudum subit, & campo discedere cogit.
Tum Danaum veritus probrum se proripit inde.
Sarpedon tanti casu concussus amici
 385Ingemit; haud tamen ille animos, vireisque remittit,
Thestoridem sed enim insurgens Alcmaona telo
Percussit, traxitque hastam, ferrum ille sequutus
Fronte premit terram, super arma dedere fragorem
Ingentem, varia arma auro; pinnam inde prehensam
 390Sarpedon magna muri cum parte revellit,
Obstructosque aditus naveis patefecit ad altas.
Hinc Ajax tamen, inde petit Sarpedona Teucer
Loraque pendentis clypei prope pectora rumpit;
Sed fatum extremum, telique volatilis ictum
 395Depulit ab gnato genitor, ne cæsus Achivas
Ad naveis caderet, tum fervidus ingruit Ajax
Transadigitque moras clypei penetrabile ferrum,
Ardentemque virum cohibet, muroque repellit.
Ille furens cessit retro, nec linquere pugnas
 400Ira ducem patitur laudumque arrecta cupido.

Tum Lycias tali compellat voce phalanges:
Quis pavor, o gens chara, animos obtundit inerteis?
Creditis an me unum, quanquam fortissimus essem,
Posse viam ad naveis medios aperire per hosteis?
 405Murorumque altas dextra perfringere moleis?
Quin properate, boni, & socias adjungite vireis.
His dictis arrecti animi, Regemque sequuti
Incumbunt Lycii, contra densantur Achivi
Murum intra, ardescunt iræ, & pugna horrida surgit.
 410Nam neque ductores Lyciorum pellere Grajos,
Adque cavas poterant cursu penetrare carinas
Nec Danai Lycios muris avertere ab altis.
At bini veluti agricolæ confinibus agris
Exiguo certant spatio, longasque tenentes
 415Mensuras manibus, dubio de limite quisque
Expromit sua jura, nec aut hinc ceditur, aut hinc,
Sic Lycios, Danaosque viros discrimine pinnae
Vix dirimunt tenui; at circum clypeique rotundi,
Duraque terga boum, thoracesque ære rigentes
 420Assiduo resonant ictu; stant omnia contra
Obnixi, inque vicem sternuntur prodiga vitæ
Corpora: nec dorso quisquam, sed nescia verti
Cæduntur clypei, atque leves ad pectora parma.
Atque cruore virum celsi fastigia muri,
 425Turresque, & tabulata super, pinnæque rubescunt.
Hinc, atque hinc paribusque armis, animisque resistunt,
Nec Lycii Danaos, Lycios nec pellere Achivi
Usque valent, æquatque viceis, & funera Mavors
Tum ceu sueta colo vitam, tenuique Minerva
 430Angustam tolerare domi bona femina lanceis
Attollit geminas, pondusque hinc, indeque lanam
Solicita appendit, castum ut servare cubile
Conjugis, & possit parvos educere natos,
Sic pugna ancipiti hinc illinc victoria pendet,
 435Priamidæ ingentem donec concessit honorem
Jupiter, ille furens per propugnacula primus

Argivum irrupit, magno & clamore cohorteis
Dardanidum ciet in pugnas, atque intonat ore:
Ingruite, o Phryges, hac ingens via, scandite muros,
 440Ferte faceis, flammamque manu, atque exurite puppeis,
Dixerat hæc, vocemque ingentem, & jussa sequuta
Undique se adglomerant acies, properantque frequentes.
Mania summa petunt alii, pinnasque revellunt,
Discurrunt alii ad portas, quos inter acutum,
 445Asprum, immane ferens saxum volat igneus Hector,
Non illud bini in plaustrum ab tellure levarent
Corpore præstanti juvenes, qui in luminis auras
Nascuntur modo, namque levem sine pondere molem
Pecerat omnipotens, nulloque labore ferebat
 450Ille altum, pecudis veluti quum vellera pastor,
Exiguum sibi portat onus, rectaque ruebat
Asseribus contra validis, trabibusque colurnis
Compactas, biforeisque ærato cardine portas,
Vectibus hinc illinc tsansversa ruentibus intus
 455Firmatas, solidasque, illac tum fervidus Hector
Stans prope, connixusque ingentis pondere saxi
Arietat, effracto crepuerunt cardine utroque
Ingentesque trabes, vectesque, & robora querna.
Hac illac strepitu horrisono disjecta per auras
 460Saxum intra muros magno volat impete longe.
Tum nocti similis vultumque, oculosque minaceis
Asper, acerba fremens, atque igne coruscus aheno
Priamides ruit ante alios, hastilia crispans
Bina manu non tum Regi se sistere quisquam
 465Posset Dardanio, immortalia numina præter
Quum ruit in portas, tantum se mole ferebat
Talibus ardebantque viro fera lumina flammis.
Teucrorumque acies ruptos transcendere muros
Vocibus hortatur validis, parentque jubenti
 470Olli alacres patulis alii se infundere portis,
Nituntur gradibus alii, & fastigia prensant,
Attoniti at cursu Danai petiere carinas,
Fervet opus, trepido miscentur castra tumultu.

Notae

[recensere]
  1. ↑ V. 16. Fluviorum ingentum. Anapestus pro Dactylo, ut apud Virgilium ::Fluviorum Rex Eridanus.
    Georg. 1. nisi legas: Fluviorum vocali in consonantem mutata, ut aliis placet.
  2. ↑ V. 20. Et Simois. Hinc desumpra illa Maronis in 1.
    Ubi tot Simois correpta sub undis
    Scuta virum, galeasque, & fortia corpora volvis.
    Quem versum in 8. quoque Aeneidos repetit clarissimus Vates.
  3. ↑ V. 122. Quales aeriae. Comparationem hanc parum immutatam ad geminos etiam portarum custodes Pandarum, & Bitiam detorsit Virgilius Æn. lib. 9., sed apud Virgilium occisi custodes, hic incolumes, ideoque altis radicibus haerens. Virg. autem: Et sublimi vertice nutant.
  4. ↑ V. 139. Dat torva frementibus. Quod Virgilius ad Centauros geminos transtulit de monte descendentes Aeneidos lib. <?> in sola autem militum recensione ubi nullus ardor animorum, nullus ruentum impetus, non erat jis locus.
  5. ↑ V. 151. Nivis ut quondam. Simili comparatione Virgilius in 11.
  6. ↑ V. 171. Velut horrida nusquam, Loquutio Virgiliana in 2.
  7. ↑ V. 177. Posita omnis in armis. Nam neque fuga erat ulla, nec Deorum auxilium qui Jovis præcepto inhibebantur.
  8. ↑ V. 180. Jussa dolent. Supra lib. 8.
  9. ↑ V. 201. Monstra Deum. Versus Virgilianus in 7. Æneid., ubi Latinus Rex ne filiam Turno daret caelestibus prodigiis deterrebatur.
  10. ↑ V. 236. Me praepetis alae. Divinationem quæ fit per aves cujus Cilices, & Phryges inventores fuisse scribit Tullius, tria in genera distinguunt viri Eruditi, Auspicium, Augurium, & Aruspicium. Auspicium est quum ex avium genere, aut cantu, aut numero divinatio fit; Augurium quando ex volatu; Aruspicium quando immolatis avibus ex fibrarum inspectione futurum aliquid prænuntiatur, quorum omnium plura sunt apud Valerium Maximum, & Tullium exempla. Vide Azorium Inst. Mor. tom. 1. lib. 9., ubi plura congerit Theologorum Recentiorum eruditissimus. Sæpe tamen hæc diversa genera in unum confunduntur, & Augurium generatim dicitur quæcumque ex volucrum inspectione sumpta divinatio.
  11. ↑ V. 301. Quem dira fatigat edendi. Loquutio Virgiliana in 9. & alibi. Leonis comparationem quinquies adhibuit in Æneide Virgilius, ubique ex Homero, qui eadem frequentissime est usus.
  12. ↑ V. 328. In tumulum, laethumque viae.
    Namque ubi mors non est, si jugulatis aquae?
    ut pulchre Martialis.


 Liber XI Liber XIII