Jump to content

Ilias (Alegrius)/Liber XIII

E Wikisource
Liber XIII
Franciscus Alegrius Latine vertit, 1776

 Liber XII Liber XIV 

LIBER DECIMUSTERTIUS.

[recensere]

ARGUMENTUM.

[recensere]

Neptunus territos Græcos miseratus formam Calchantis assumit, & ambos Ajaces, deinde alios duces ad proelium hortatur Idomeneus Othryoneo, aliisque occisis strenue rem gerit. Plures quoque Græcorum intereunt. Deiphobus, atque Helenus ex Trojanis vulnerantur. Hector in Graecos ruit, & magna utrinque strages editur.

Iupiter ut Troas, frendentemque Hectora puppeis
Egit in Argolicas, vario discrimine ferri
Dardaniamque manum, atque acies permittit Achivas.
Ipse procul placida ora sedens, vultusque serenos
 5Detorsit Thracum in campos, ubi Mysia multo
Arva ardent ferro, & felicia tecta, lareisque
Hippomolgorum, qua non servantior æqui
Gens hominum, nec tam longos cui vita per anno.
Simplicibusque herbis, & potu lactis equini[1].
 10Lætaturque tuens Genitor, nec litora contra
Regnaque Dardanidum fulgentia lumina vertit.
Nam neque Caelicolum Teucris, Danaisve putabat
Auxiliaturum quemquam. Neptunus inani
Nec tamen observans studio procul inde sedebat
 15Threicia in silva, Samiæque in vertice rupis,

Qua late Idæumque jugum, magnique patebat
Urbs Priami, pontusque ingens, Danaumque carina.
Huc ille egressus casos miseratur Achivos
Egra ferens Jovis imperium, fraternaque jussa.
 20Tum rapidus subito prærupto ab culmine montis
Proripuit sese, tremit immortalibus ingens
Sub pedibus nemus, & tellus concussa remugit.
Ter gressum intendit[2], quartoque ad litora passu
Venerat, Aegæasque oras, ubi gurgite in imo
 25Templum olli, æternumque, ingens, auroque coruscum,
Hic pater[3] æripedes, & flavo crine comanteis
Ad juga cogit equos, artusque inducitur auro,
Conscenditque axem, & pictas molitur habenas
Atque rotis summum levibus perlabitur æquor.
 30Squammigerumque greges passim, atque immania Regi
Undique plaudebant Cete, latebrisque relictis
Innabant pariter circum, fluctusque secabant.
Hinc, atque hinc[4] diducta locum dabat unda ruenti,
Nec rapidus per summa volans sale tingitur axis.
 35Argolicasque petit puppeis. Tenedon jacet inter,
Saxosam atque Imbrum specus ingens æquore in alto.
Hic Neptunus equos plena ad præsepia linquit
Vincula connectens pernicibus aurea plantis.
Ille in castra ruit, pubes qua Dardana nimbo,
 40Aut flammæ similis rapide, circum Hectora toto
Ad naveis properat cursu clamansque, fremensque
Jamque rates Danaum, tentoriaque alta videntur.

Collucere sibi, & flamma crepitante cremari.
Calchantis sed enim vocemque imitatus, & ora
 45Neptunus geminum. Ajacem, Danaosque ciebat
In pugnam, taleisque dabat de pectore voces:
Ajaces clari, vestra hac stat vita, salusque
Grajugenum dextra, ruite, o, virtutis avitæ
Nunc memores: alibi haud etenim vis ulla timenda est
 50Dardanidum murosque altos, puppeisque petentum.
Hic dextris opus, hic animis ubi Trojus Hector
Par flammæ furit in Grajos, ducitque phalangeis.
Nempe Jovis, cujus claro[5] se ab sanguine jactat,
Fretus ope; at monitis quanquam ruit ille Tonantis
 55Sistite, vos contra, audenteis fors alter Olympo
Caelicolum juvet, ac naveis tueatur ab alto,
Hectoris atque minas dederit cohibere furentis.
Sic fatus tetigit sceptro, subitusque per artus
It vigor, in pugnamque agileis dextrasque, pedesque
 60Reddidit amborum, atque modis membra omnia miris[6].
Dein veluti accipiter præruptæ ab culmine rupis
Insequitur pennis pascentem prata columbam
Proripuit sese, in tenuemque evanuit auram).
Obstupuere ambo, primusque agnovit Oileus,
 65Et comitem Ajacem compellans talia fatur:
Non Calchas[7] Vates, non est hic Thestoris, Ajax,
Aut hominum soboles, divini signa notabam

Fulgoris, gressumque pedum, & vestigia retro:
Noscier at faciles Superi: mihi pectore toto
 70Ardescunt animi in Martem, tum dextra, pedesque.
Est Deus hic, Deus hunc mittit per membra vigorem.
Huic Telamoniades rursum: Et mea dextera ferrum
Insanit circum, & cædem sitit insitus ardor.
Nunc mihi, nunc contra armatus se sisteret Hector.
 75Talia sese inter, fervent dum pectore vires.
Bellatorque animo Deus incidit. Ille per altas
Interea cursatque rateis, corpusque levanteis
Membraque fessa viros sermonibus urget amaris,
Nam procul ingentem muros transcendere turbam
 80Teucrum adspectantes nullam superesse salutem
Jam sibi rebantur miseri, mæstique dolebant.
Confirmatque animos, Martisqué accendit amorem.
Ductores primum Leytum, Teucrumque monebat,
Peneleumque heroa, Thoantaque, Deipyrumque,
 85Merionemque, atque Antilochum Mavortis alumnos:
Proh pudor, Argivi juvenes, nil tale carinis,
Sospitibus vobis, atque arma gerentibus unquam
Extimui, rebarve; gravi sed pondere fractos
Novi equidem, videoque: dies postrema minatur
 90Jam Danais. Dii immortales! ingensque, novumque
Indignum adspicio his oculis prope litora Teucros
Jam conferre manum, & puppeis pugnare sub altas,
Qui prius imbelles tanquam, & sine robore damæ
Per silvam trepidant apris data præda, lupisque
 95Sic procul ab muris lato se credere campo
Audebant numquam, at ruptis nunc moenibus ipsas
Ad naveis properant cursu, flammamque minantur
Atridae ob noxam, & populi discordia vota,
Infensosque animos, Martem, pugnamque perosos,
 100Mors quibus in pretio est; non gentis gloria cordi.
Offensoque etiam ductor peccarit Achille,
Continuo ab pugna Danaos cessare licebit?
Ah tantum reparate malum, rectique, probique

Nam facilis medicina animi. Martemne recusent
 105Robora Grajugenum lectissima? Vulgus ab armis
Cesset iners, esto. Quis non reprehendat inerteis
Prælia detrectare duces? O imbellia corda
Fors dictis gravius quicquam his passura! futurum
Heu probrum fugite, & seræ convicia famae.
 110Nec longe quærendi hostes: jam vectibus & jam
Cardine convulso naveis furit Hector ad altas.
His dictis concussi animi; glomerantur ad arma
Ajaces circum geminos lecta agmina Grajum,
Quæ non ipse, quidem Mavors contemneret asper,
 115Pallasve armipotens. Late seges ærea totis
Horret agris, hastæque hastis, umbonibus umbo,
Et clypeis fulti clypei, galeæque, jubæque
Miscentur capitum, atque virum vir proximus urget.
Usque adeo densi steterant hastilia dextra
 120Quassantes valida, & pugnam, cædemque frementes.
Conferti incumbunt Teucri, præit inclytus Hector
Torva fremens, montis saxum[8] de vertice præceps
Quale ruit, torrentis aquæ de rupe revulsum
Vi ingenti. Volat horrisono mons improbus actu,
 125Immugitque nemus, violentoque impete fertur,
Exultatque solo, silvam, truncosque rotatu
Torquens avulsos, camporum in plana volutus
Vi extincta donec tellure immergitur alta.
Haud secus ad puppeis, extremaque litora cursu
 130Venturum sese jactabat Dardanus Hector.
Quum vero ad Danaum turmas, atque agmina ventum,
Ensibus ille virum, telisque hinc, inde repulsus
Restitit infrendens, magnoque hæc intonat ore:
Trojugenæ, Lyciique acres, ac Dardana pubes
 135State, viri: non illa diu testudo manebit,

Et Danaum quadrata phalanx[9], animique protervi
Hoc telum contra, si vere in proelia Divum
Me pater hæc agit, ab cœlo qui fulmina torquet

Sic ait, instaurantque acies, primusque micantem
 140Anteferens clypeum lento per gramina passu
Deiphobus graditur, Priamo satus ore minaci.
Meriones contra fulgentem adsurgit in hastam,
Æraque percussit clypei, taurinaque terga,
Nec tamen evasit totum, fractaque resedit
{{Versus|145}]Cuspide. Deiphobus submotum ab corpore longe
Protendit clypeum subito perterritus ictu.
Meriones retro ad sociorum vertitur agmen
Multa dolens decus amissum, telumque refractum
Tum naveis versus properat, tentoriaque alta
 150Hastam allaturus. Per campos murmure magno
Interea miscent se acies, atque Imbrion armis
Præstantem Teucer Salaminius excipit hasta,
Imbrion, æripedum genitor cui dives equorum
Mentor erat, conjux Priami de sanguine claro
 155Legitimis non illa thoris sata Medesicastes
Pædæumque domus, Trojana in regna priusquam
Grajugenæ bello ruerent, verum agmina postquam
Argolicæ vexere rates, Neptunia rursus
Moeniaque, & Priami soceri tectum ille petivit,
 160Priamidasque inter summo est exceptus honore.
Hunc Telamoniades telo stridente sub aurem
Percutit, avellitque hastam, ferrum ille sequutus
Fronte premit terram, velut alto fraxinus ingens
Monte super, toto quondam spectabilis agro
 165Ære cadit, viridemque comam terræ admovet almæ.
Sic ruit, horrendum super arma dedere fragorem
Nec cessere tamen cupido spolia inclyta Teucro,

Nam telum intentans contra stetit obvius Hector.
Ille quidem fatum intuitus vitavit acerbum
 170Antimachum sed enim Cteato gnatum Actorione
Hasta volans ferit ad pectus, cadit ille, cadenti
Insonuere arma. At galeam, cristamque rubentem
Festinans rapere accurrebat concitus Hector,
Illum accurrentem telo petit efferus Ajax,
 175Figere nec contra licuit, namque undique corpus
Aes tegit horrendum, sonuitque umbo aureus ictu.
Priamides retro confestim utroque relicto
Corpore discedit: Danai accessere frequentes.
Antimachum Stichius ductor, ductorque Menestheus
 180Cecropides Grajum ad puppeis, & castra ferebant;
Mentoridem gemini Ajaces, per confraga montis
Ut capram gemini evectam in sublime leones
Ore ferunt rabido catulorum ab dentibus aspris
Ereptam nuper, properantque, armisque coruscis.
 185Certatim spoliant; caput ab cervice revulsum
Dilecti ob cædem Antimachi indignatus Oileus
Turbinis in morem volvendum mittit in æquor,
Hectoris adque pedes multa foedatur arena.
Neptunus vero dilecti ob fata nepotis
 190Indignatus abit, Grajum ac tentoria cursat,
Dardaniis mala multa parans, turmasque recenteis
In pugnam acturus. Forte Idomenea per agros
Ab socio reducem cernit, quem poplite caso
Detulerant pugna ab tristi, medicisque vocatis
 195Ipse iterum campos ductor, Martemque petebat.
Hunc Andræmonida vocemque, atque ora Thoantis
Neptunus simulans, qni altam Pleurona tenebat
Ætolos per agros, Calydonis & ardua tecta
Talibus adloquitur: Quo jam tibi tela, minæque
 200Idomeneu, Crerum princeps, queis Dardana quondam
Agmina vos soliti, Priamique lacessere gentem?
Cui ductor: Nun ista, Thoa, non crimina Grajum
Esse puta, non ulla viros ignavia perdit,

Non aut consilium, aut belli ratio ulla gerendi
 205Defuit Argivis. Divum hoc arcana voluntas,
Fataque fors tulerint. Danaum nomenque, genusque
Sede procul patria Iliacis occumbere campis.
Tu tamen ante alios solitus primo agmine quondam
Ore ciere viros, hastaque capessere pugnas,
 210Irrue nunc, bone, torpenteisque hortare maniplos.
Dixerat hæc, contra Neptunus talibus infit:
Idomeneu, non ille redux patria alta revisat
Litore ab Iliaco, alituum sed præda canumque
Hic jaceat, pugnam qui detrectaverit excors.
 215Tu mecum propera armatus, simul arva petamus
Namque etiam exiguas auget concordia vireis;
Nos vero & fortes metuant, vitentque ruenteis.
Tantum effatus abit. Cretum tentoria ductor
Alta petit, rutilisque artus accingitur armis.
 220Binaque tela rapit, graditurque, at pectora circum
Aes micat horrendum, rupto ceu fulgur Olympo
Quum pater ostento terret mortalia corda,
Ardescitque polus, nimboque rubente refulget.
Merionemque procul properantem, & castra petentem
 325Adspiciens, tali trepidus sermone profatur:
Gnate Molo, quid Marte gravi, campoque relicto,
Huc properas? Ferrone doles transfixus acuto?
Mene petis? Nec enim ad curvas considere puppeis
Sed pugnare mihi est animus. Dein talia fatur
 230Meriones: Non hæ reditum, fortissime ductor,
Impulerunt causæ, quæsitum siqua relicta est
Hasta tibi huc venio, nostram nam fregimus ictu
Deiphobi ad clypeum. Bis denas, Gnossius heros,
Si lubet, invenics, inquit, tentoria ad alta
 235Ad muros stantes nitidos, quas ipse peremptis
Hostibus eripui ab Teucris, nam sæpius olim
Contulimusque manum, & cœlo pugnavimus æquo
Hinc mihi tot longæque hastæ, & thoraces aheni,
Et galeae, & clypei fulgenti umbone corusci.

 240Hæc Rex, Meriones contra: Sunt & mihi plures
Teucrorum exuviæ ad naveis; verum hinc procul absunt:
Nam nec ego Martem effugio, primo agmine suetus
Hostileis ruere in turmas. Ignoret Achivum
Forte alius; Te non certe, Rex magne, decora
 245Meriones latet in pugna. Sic fatur, at olli
Deucalides: Satis ista mihi comperta profari
Quid juvat? Ignavum non te: aut virtutis egentem
Arguerit quisquam, ad curvas si forte carinas
Insidias Teucris strueret gens inclyta Grajum
 250Insidias: ubi quis fortis, quis ineptus, & excors
Clarescit subito, Ignavus pallescit, & uno
Stare loco nescit, flexo jam poplite, jamque
Hac jactans, illacque pedem subsidit, at intus
Pectora cor tremulis quatit ictibus, oraque strident
 255Dentibus; ast unus forti color, & situs idem,
Mensque serena viro, martem, & certamina gestit:
Non te unquam indecori percussit vulnere quisquam
Cervice aut tergo; adversa sed fronte ruenti
Pectora vel stomachum ceciderunt tela sub altum
 260Verum age, quid lenti hæc loquimur? quæ rideat alter,
Aut ferat indigne: propera, telumque capesse.
Sic ait, ille Deo similis tentorio ab alto
Raptim hastam tulit ingentem, Regemque sequutus
Evolat in Teucros, Mavors homicida[10] cruentas
 265Ceu ruit in pugnas, monstrumque immane parenti
Terror adest[11], agitatque virum fortissima quanquam
Corda metu, Phlegyasque truceis, Ephyrosque superbos
Arma movent contra, ingentum tremit ultima pulsu
Thraca pedum, geminos nec sustentare ruenteis
 270Turba potest, domitæque virum cessere phalanges.

Meriones, sic, & Cretae dominator ahenis
Fulgentes squammis cruda in certamina tendunt,
Atque Molo genitus: Dextram, lævamne petamus
Turmarum? An medias acies? mihi namque sinistra
 375Urgeri nimium Danai, cædique videntur.
Olli Deucalides: medio stant agmine lecta
Robora Grajorum, Ajaces, Teucerque, sagitta
Cui Danaum nullus certaverit, insuper hasta
Cominus, & gladio insignis: satis ille laborum
 380Natus in arma licet, Tros exantlaverit Hector
Talibus ut victis heroibus, igne carinas
Usserit Argolicas, modo non Saturnius alto
Ipse manu ardentem jaculetur ab æthere flammam .
Nulli etenim[12] Telamone satus concesserit Ajax,
 285Cui saxo, ferrove fuat violabile corpus,
Et qui consuetas carpat mortalibus escas,
Nec Pelidæ itidem magno quum ad brachia ventum,
Nam pedibus nemo acidæ contendat Achilli.
Huc aciem regito in levam, spectabimus utrum
 290Nos cuiquam, aut quisquam nobis decus afferat ingens.
Hæc Rex; Meriones campo se turbidus infert.
Troes ut Idomenea vident, comitemque coruscis
Ignibus adsimileis variis effulgere in armis,
Funduntur subito circum, pugna aspera surgit.
 295Horrisono quantus strepitu venit æthere turbo
Ventorum æstate in media, arenteisque per agros,
Perque vias denso consurgit pulvere nimbus.
Tali ductores hinc, atque hinc impete certant
Se ferro petere: hastarum seges area totis
 300Horret agris, atque ab galeis rutilantibus, atque
Grandibus ab clypeis, thoracibus atque corruscis

Sole repercusso perstringit lumina fulgor.
Saxeus ille foret quisquis spectare sereno
Auderet vultu stragem, miserumque laborem.
 305Saturni tamen hos gnati discordibus ambo
Urgebant animis, claro namque Hectori honorem
Jupiter, Iliacisque lubens hunc destinat armis.
Non quod Grajugenum penitus delere maniplos
Ille velit, Thetidis sed enim, gnatique superbi
 310Indulgens precibus: Grajos Neptunes in arma
Dura ciet Trojam exosus, fratremque potentem.
Stirps eadem, genitorque idem Saturnus utrique;
Jupiter at natu major, multumque sagaci
Consilio, atque opibus præstans, rerumque repertis.
 315Non ideo in Teucros coram, numenque professus[13]
Neptunus sævit: funemque tetendit uterque
Hinc nexum, atque illinc, pugnæ, cædisque cruenta,
Ingentem, validumque, virum qui robora solvit,
Genuaque multorum. Tunc quanquam ineunte senecta
 320Jam gravior, Cretum in Teucros Rex insilit hasta,
Othryoneumque petit, nuper qui in bella Cabeso
Venerat ab pingui, Priamique a stirpe petebat
Cassandram uxorem nullis sponsalibus, ipse
Pulsurum sese Sigeo ab litore Grajos
 325Pollicitus. Gnatam contra roseo ore decoram
Annuerat juveni Priamus, Phrygibusque ferebat,
Et socero auxilium; magnis at passibus ipsum
Primores inter gradientem, cuspide acuta
Deucalides ferit: haud ictum de corpore thorax
 330Depulit æratus, stomachumque hastile sub imum
Figitur, insonuitque cadens, cui talibus heros
Insultat dictis: Mortaleis te super omneis,
Othryoneu, extulerim, Priamo si maxima Regi

Præstiteris promissa: senex tibi tradere gnatam
 335Nolle potis? Danaum Reges quoque, si modo Trojam
Nobiscum erueris, gnatam trademus Atridae
Præstantem reliquas inter, dotaliaque ultra
Dona tibi propera, ad naveis ut fœdere pacto
Hæc rata constiterint, tumido sic ore loquutus
 340Correptum pede per turbam, volvitque, rotatque.
Idomeneum contra Othryonei venit Asius ultor
Ante rotas pedes, auriga quem pone frementeis,
Spiranteisque tenent bijuges. Rex tela parantem
Occupat, & mentum subter jugulo ingerit hastam .
 345Ille cadit quercus velut ingens, altave pinus,
Populus aut bicolor densis quam in saltibus olim
In ratis exsciderint costam fulgente bipenni
Certantes juvenes, campo sic ante jacebat
Exporrectus equos, multoque cruore madentem
 350Dentibus infrendens palma prensabat arenam.
Aurigam Antilochus subita formidine inertem,
Flectere nec bijuges memorem petit, area tranat
Tegmina, & in mediam descendit fraxinus alvum
Axe ruit nitido spirans, celeresque jugaleis
 355Nestorides agit ab Teucris ad litora Grajum.
Hyrtacidæ sed enim casu concussus acerbo
Deiphobus volat, & magno cum turbine ferrum
Idomeneum contra librans jacit: ille micantem
Protendens clypeum taurorum e tergore septem
 360Fulvoque ære gravem, ingenti se protegit orbe.
Irrita nec tamen hasta manu stridentibus auris
Hypsenorem procul Hippasidem precordia subter
Pectore percussit medio, vitamque resolvit.
Deiphobus jactans: Stygias nec inultus ad undas
 365Hyrtacide, ibis, ait. Plutonis ad invia regna
Namque aderit comes Hippasides. Sic fatus Achivum,
Antiochi in primis animum, mentemque momordit,
Tum densas ruit in turmas, corpusque jacentis
Orbe tegit clypei, donec tentoria ad alta

 370Mecisteus Echij soboles; & fortis Alastor
Exanimum gemitu, lacrimisque tulere profusis.
Interea furit Jdomeneus in utrumque paratus,
Sternere seu quemquam ductorum, aut ipsemet agris
Insonuisse cadens, tristemque ivisse sub Orcum.
 375Aesyetæ senis hinc sobolem petit ære corusco
Alcathoum Anchisae generum, nam maxima Regi
Gnatarum Archisæ conjux erat Hippodamia.
Præ reliquis matri illa quidem dilecta, patrique,
Artibus, & cultu, formaque insignis honesta.
 380Idomenei ferro hunc domuit Neptunus acuto,
Obtexitque oculos tenebris. Stetit ille columnæ,
Arboris aut ritu alticomae, ceu vincula plantas,
Vincirentque manus spatiis immotus iisdem.
Insilit Idomeneus, & crateis pectoris hasta,
 385Thoracisque ingens septum tela aspera contra
Perfregit medium, resonant tinnitibus æra.
Ille cadit, magnumque arma insonuere cadenti
Transfixum sed enim cor palpitat, & quatit hastam
Vitaque cum gemitu in tenueis dispergitur auras.
 390Gnossius exultat ductor, sicque ore profatur:
An non, Deiphobe, hinc potius jactarier ausim
Una etenim pro anima, qua tu jactaris adempta
Tres Orcum petiere duces, quin tu mihi contra
Ipse veni disces quantus Jove natus ab alto
 395Hic adsum. Minoa quidem Rex ipse Deorum,
Deucaliona tamen Minos, me maximus idem
Deucalion genuit Crete regna ampla tenentem,
Quem tibi perniciem, ac Priamo, Teucrisque superbis
Sigeum in litus longe advexere carina.
 400Haec Rex; Deiphobus dubio sed pectore versat
Magnorum an quemquam ductorum accerseret, agmen
Extremum repetens, ferro aut decernere solus
Auderet, visum at satius procul inde repostum

Tendere ad Æneam. Veteres hic corde sub alto[14]
 405In Priamum versatque iras, volvitque, fovetque
Quod sese eximiumque armis, opibusque potentem
Trojugenas inter nullo dignatur honore.
Tum sic Deiphobus: Siqua est tibi cura tuorum
Dux Anchisiade, nunc hasta, & viribus usus.
 410Alcathous jacet, Idomenei cuspide cæsus,
Qui te olim puerum tectis innutriit altis.
Sic fatur, movitque animum, simul evolat hostem
Magnanimum contra infrendens, nec Gnossius heros
Obriguitve puer veluti, fugitve ruentem;
 415Sed stetit adversum, densis ceu saltibus olim
Trux aper instantemque canum, turbamque virorum
Intrepidus manet expectans, & inhorruit armos.
Ardescunt oculi flammis, acuitque recurvos
Ore fremens denteis venientum in tela paratus,
 420Ac medias ruere in turbas, sic restitit heros
Pugnacem Æneam contra, sociosque vocabat
Ascalaphum spectans, Aphareaque, Deipyrumque,
Merionemque, atque Antilochum Mavortis alumnos:
Huc, socii, huc conferte manum, ac succurrite soli.
 415Æneas Anchisiades venit obvius armis
Dardanios inter præstans, & flore juvente,
(Optima quæ bello laus est) vegetusque, valensque.
O mihi si par his animis contingeret ætas!
Confestim decus eximium ferremve, daremve.
 430Sic inquit, parentque duces, steteruntque propinqui
Una omnes, humerisque nitentia scuta reclinant.
At parte ex alia Paridem, sociumque per agros
Deiphobum vocat Æneas, & Agenora magnum.
Agmina pone ruunt, bibituræ ut Sole sub alto

 435A pastu reduces tendunt ad stagna capella:
Dux gregis ipse aries præit, exultatque tuendo
Pastor, non secus Æneæ turmasque, virosque
Spectanti tacitum pertentant gaudia pectus..
De Alchathoo at gemini longis hastilibus ardent
 440Concertare duces: gradientum pectora circum
Thoraces resonant nitidi, stant viribus æquis
Præstantes hinc inde viri, par nobile bello
Aeneas, atque Idomeneus, seseque vicissim
Ferro ardent petere, & mortem pro laude pacisci
 445Æneæ primum stridens volat hasta per auras,
At modico Idomeneus flexu frustratur euntem.
Illa volans longe telluri immergitur altæ.
Oenomaum Idomeneus ventrem percussit ad imum,
Perque cavum rumpit thoracem: & viscera cuspis
 450Intima rimatur, jacet ille, & sanguine largo
Permixtam palma prensat moribundus arenam.
Idomeneus ferrum gelido de corpore traxit;
Non tamen arma humeris trahere est potis, undique telis
Urgebatur enim, nec jam vestigia[15] cursu
 455Firma pedum satis, ut rapido vel longius hastam
Emissam petere, hostilem aut vitare volantem
In pugna posset, stabili in certamine ductor
Propterea melior, rapidis quam fidere plantis.
Illum autem lentis gradientem passibus, hasta
 460Deiphobus petit, illa virum diversa fefellit,
Ascalaphum tamen ingenti transverberat ictu
Marte satum, flavaque trementem extendit arena.
Nec gnatum cecidisse pater de vertice Olympi
Audierat, Jovis imperiis ubi magna Deorum
 465Turba procul Phrygio ab campo, pugnaque sedebat.

Interea Ascalaphum propter pugna aspera surgit.
Deiphobus galeam capiti detraxerat æream,
Meriones telo cædit stridente lacertum,
Demisitque manu galeam, pulsa ære sonoro
 470Insonuit tellus; at cursu concitus heros
Meriones traxitque hastam, retroque recessit.
Deiphobum strepitu, tristique ab cæde Polytes
Complexum rapit effusis hinc inde lacertis,
Perventum donec bijuges qua auriga comanteis
 475Conflictu procul horrisono, currusque tenebat
Ære renidenteis varios, qui ad moenia ferrent
Mærentem, & multo turpantem sanguine sedeis.
Crudescit Mavors, ingens ferit æthera clamor.

Aeneas Apharea Caletoridem ferit hasta
 480Ad jugulum, caput adversa de parte pependit,
Tum galea excussa, & clypeus, tenebrosaque circum
Mors affusa oculos: vertentem terga Thoonem
Antilochus premit insiliens, venamque recidit.
Perpetuum quæ per dorsum ab cervice recurrit.
 485Hanc penitus ferro secuit, jacuitque supinus
Ad socios geminas tendens in pulvere palmas.
Nestorides humeris fulgentia detrahit arma
Huc circumspectans, atque llluc, undique Teucri
Missilibus clypeum ingentem pulsantque, petuntque
 490Nestoream sed enim sobolem Neptunia servat
Incolumem cura ab furiis, telisque minantum.
Ille manus qua sæpe virum densissima suetus
Propterea ruere in martem, nec longa quiescit
Hasta manu, huc illuc sed enim jactata recursat,
 495Et prope, vel procul ardebat turbare phalanges
Cominus ast Adamas meditanti talia, ferrum
Asiades clypeum ad medium magno impete librat.
Glaucicomus[16] vireis jaculo Neptunus ademit.

Pars velut usta sudes clypei de umbone pependit
 500Pars avulsa procul sonuit, turbamque suorum
Asiades trepidus petit; illum proximus urget
Meriones telum intorquens, atque inguina supra,
Qua gravior plaga est miseris mortalibus, hastam
Incutit. In terram lapsu ferrum ille sequutus
 505Palpitat horrendum, quantum de montibus altis
Contortis taurus vinclis immugit, agrestum
Quem manus invitum trahit, atque immane furentem.
Non secus (haud tamen ille diu) spiratque, tremitque
Asiades Adamas, donec de corpore telum
 510Meriones trahit, atque oculos nox dura recludit.
Deipyrum petit hinc Helenus prope tempus, & ense
Threicio, ingenti galeam perrumpit ahenam.
Illa excussa cadit, pedibusque hinc inde volutam
Pugnantum quisquam juvenum ab tellure levavit.
 515Illius at longo clauduntur lumina somno.
Infremit hæc procul adspectans Menelaus Atrides,
Ingeminansque minas, longumque hastile coruscans
Priamidem contra graditur, nec segnior ille
Protinus incurvosque arcus, telumque tedendit.
 520Convenere pares, hasta hic bonus, ille sagitta
Atque Helenus prior ad pectus percussit Atridae
Loricam intextam squammis; fatalis arundo
Ære repulsa procul resilit, ceu forte per agros
Agricola in plana fruges quum ventilat area,
 525Desiliunt cicera, & nigrarum grana fabarum
Impulsuque virum, ac ventorum turbine longe,
Haud secus Atridae nitido ab thorace repulsum
Desiliit telum inde procul; Menelaus ad auras
Deinde hastam jacit, atque manum transverberat ictu
 330Qua teretes arcus Helenus, nervumque tenebat,
Affixitque arcum dextræ: jaculo ille refixo,
Suspensamque manum quatiens se proripit inde;
Telum olli infixum propter devulsit Agenor,
Et circumposita ligavit vulnera lana.

 535Stant circum famuli, & vittas, succosque ministrant.
Atridem hinc contra sese Pisander agebat,
Abs te quem lætho celeri, Menelae, domandum
Numina ducebant, & inevitabile fatum.
Ut prope constiterant, Atrida fraxinus auras
 540Verberat aversa incassum; Pisander Attidae
Percussit clypeum ingentem; sed ferrea cuspis
Deficit, atque alto cedit lassata metallo.
Confractumque hastile cadit, neque segnior heros,
Nam sperata animos dederat victoria magnos,
 545Sub clypeo parat æratam, pulchramque bipennem
Cui longum ex olea lignum, sciteque politum
Inseritur manui, galeæque extrema comantis
Atrida & summam concussit vertice cristam.
Vagina at, magnum Menelaus liberat ensem,
 550Et nasum super extremum, mediaque ruentem.
Fronte ferit, crepuere ossa, immistique cruore
In terram cecidere oculi, tum corpore toto
Lapsum, atque exanimem lævo pede calcat Atrides,
Exuit atque armis, tumidoque hæc gutture jactat:
 555Sic demum Argolicis ratibus, castrisque relictis,
Ibitis hinc, pugnæ finis cui nulla, nec ullus
Foederis infracti metus est, aut ulla Deorum
Relligio, genus invisum, tectum hospitis ausi
Sanctaque connubia, & thalamos violare pudicos,
 560Haud veriti ultriceisque iras, fulmenque Tonantis,
Laomedontiadae Priami, qui regna, lareisque
Propterea ruet in cineres: nunc urere flammis
Argolicam classem, & Danaum vastare paratis
Murosque, & gentem; sed non laus inclyta Teucros
 565Jlla manet: scelera infandas vos morte luetis.
Jupiter omnipotens hominum genus, & genus omne
Caelicolum qui consilio, ac virtute potenti
Eveheris super, huic, pater, indulgesque, favesque
Perjuro generi? At reliquis mortalibus omnium
 570Est rerum modus; est limes præfixus amori,

Et somno quandoque animus satiatur, & escis
Dulcibus, aut molli cantu blandisve choreis,
Est melior quorum, & satiari grata cupido.
Troibus at pugnæ, & belli insatiabilis ardor.
 575Sic ait, & famulis conspersa cruore recenti
Arma viri portanda dabat, primisque maniplis
Miscetur rursum. Auratis hic obvius armis
Forte Pylæmeneo Harpalion satus æquore venit,
Quem secum pater haud iterum sua regna, laréisque
 580Visurum patrios, Trojana in bella ferebat.
Cominus hic medium clypeum percussit Atridæ;
Tegmina sed validas fregerunt ærea vireis.
Ille gradum retro actutum, fidasque suorum
In turmas tulit huc trepida, atque huc lumina volvens.
 585Meriones volucri vertentem terga sagitta
Percussit clunem ad dextrum: delapsaque cuspis
Osse sub extremo adversas penetravit in oras,
Vesicam propter: tum corpore labitur ægro,
Charorumque manus inter, ceu vermis arena
 590Volvitur in densa moriens, & sanguine largo
Tingit humum. Curru impositum dein moenia versus
Paphlagones gemitu ingenti, lacrimisque ferebant.
It genitor juxta[17], & fletu simul irrigat ora.
Nec juvenem quisquam sociorum ulciscier audet;
 595At sortem infandam miseri indignatus amici
Priamides Paris, exceptum namque ædibus altis
Junxerat hospitio, telum contorsit ab arcu.
Forte aderat procul Euchenor, Polyidia proles,
Strenuus, ac dives, cui patria tecta Corinthi,
 600Haud fati ille quidem ignarus, sortisque futuræ.
Namque senex genitor Phoebo charissimus augur

Sæpe illum aut patriis moriturum sedibus olim
Correptum morbo, aut pugnantem Pergama circum
Trojugenum dextra cecinit, ferroque domandum.
 605Propterea studio ingenti simul ille ruinam
Vitabat Grajum, & tristis contagia febris.
Olli autem qua maxillæ committitur auris,
Cuspis it, atque animam gelido de corpore solvit.
Actutum dura clauduntur lumina nocte.
 610Sic velut ignis edax, sævit Mars ferreus agris.
Ignarus rerum interea, cladisque suorum
Priamides procul inde Jovi dilectus agebat,
Perstabatque Hector, Danaum qua moenia primum
Ruperat, & nitido fulgenteis ære catervas.
 615Et Troes muros repulissent forte sub altos,
Taleis Grajugenis animos dabat æquoris alti
Rector ope, & tantis urgebat vocibus alas
Ajacis propter naveis, & Protesilai
Litus ad extremum, qua murus humillimus exstat,
 620Maximi ubi ardescitque virum, & conflictus equorum,
Illic Boeoti, & Locri, Phtiique, & Epei,
Jaones & longis accincti vestibus acri
Certabant studio ab ratibus depellere Teucros:
Nec tamen inde procul, flammæ crepitantis ad instar
 625Vertere Priamidem poterant. Prima agmina agebant
Cecropide, præerat Petei de stirpe Menestheus,
Una ingens Phydas graditur, Stichiusque, Biasque.
Amphion, Draciusque truceis per gramina Epeos,
Phylidesque Meges ducunt, Phtiasque catervas,
 630Robora lecta, Medonque, Meneptolemusque regebant
Ajacisque Medon frater patre natus Oileo
Concessis non ille thoris, Phylacemque colebat
Ab patria procul urbe novercæ Eriopidis ira,
Cui fratrem juvenis ferro obtruncaverat olim
 635Alter Phylacidae Iphicli de sanguine cretus.
Hi Phtias armati acies longo ordine ducunt,
Obsistuntque rateis juxta, nec gnatus Oileo

Ajax Ajace ab magno divellitur unquam.
Atque boves veluti per culta novalia bini
 640Viribus obnixi paribus compactile aratrum
Cum stridore trahunt multo, tum cornibus imis
Sudor it, oblongumque jugum vix distinet ambos,
Jugeraque ingenti proscindunt pinguia sulco
Haud secus Ajaces conjuncto robore pugnant.
 645At Telamoniadem socii comitantur in armis
Qui fessum, & clypei sudantem pondere magno
Objectu laterum ac dexra quandoque levabant;
Non & Oiliadi tamen acri in Marte sodales
Adstabant Locri, stabili consistere pugna
 650Haud illi soliti, nec enim galeasve comanteis;
Fraxineamque hastam, aut clypeos gestare rotundos
Mos in bella viris, sed nervo arcuque sonanti
Pennatisque hostilem aciem turbare sagittis
Duntaxat soliti: ergo alii fulgentibus armis
 655Troibus obstabant primi, pugnamque ciebant.
Pone latent Locri, & telorum grandine densa
Conturbant, urgentque Phryges, tum Pergama cursu
Mirati Grajorum animos, murosque petissent,
Hic nisi Polydamas: Nunquamne audire monenteis
 660Priamide, patiere? Deum tibi munere magno
Viresque, atque ingens concessum in proelia robur.
Consilione etiam, & prudenti excellere mente
Ipse voles? Non uni hominum simul omnia Divi
Concessere unquam. Est aliis Mavortia virtus,
 665Ars cytharæ, cantusque alii, mollisque choreae
Consilium est alii, mensque indita pectore prudens,
Quo donum utilius nullum mortalibus æquo
Ab Jove concessum: regna ille, urbeisque disertis
Sæpe regit dictis, augetque, auctasque tuetur.
 670Ergo lubens quæ visa mihi haud temnenda profabor:
Cingeris ecce unus belli flagrante corona;
At murum quicumque intra irrupere tuorum,
Secessere alii campis, alii æquora propter

Palantes, pauci numero obluctantur iniquo.
 675Tu gressus retro proceres huc coge frequenteis;
Auditis, quid opus facto ut decernere possis,
Seu ferro, & flamma curvas invadere puppeis
Auspicibus Diis, incolumes seu tendere in urbem.
Namque hesterna equidem vereor, ne debita Graii
 680Troibus exsolvant: pugnæ insatiabilis altas
Vir manet ad naveis, nullo quem pellere nisu
Hinc nos posse reor. Dixit, nec maximus Hector
Suadentem sprevit, telluremque axe relicto
Cum saltu petit actutum, sicque ore profatur
 685Pantho gnate, ducum primorum huc robora coge.
Ipse illac pugnæ interero, rursumque revertar
Quum dederim mandata viris. Sic fatus abivit
Aerio adsimilis monti, densasque suorum
Per turmas volat, & sociorum transilit alas
 690Vociferans. Olli accelerant, & jussa facessunt,
Conveniuntque ad Panthoidem. Deinde advolat heros
Deiphobumque Priamidem, atque Helenum, atque Adamanta
Asjadem, Hyrtacidemque vocans prima agmina cursat.
Horum autem quosdam Cocyti cruda sub undas
 695Abstulerant fata, aut Troja jam tecta tenebant
Grajugenum dextra domitos, plagaque dolenteis.
Forte Helenæ vir pulchricomae Paris inde maniplos
Ad lævam urgebat dictis, pugnamque ciebat,
Quem dux intuitus verbis castigat amaris:
 700Infelix, forma tantum spectande decora,
Quo tibi Rexve Helenus Priami de sanguine natus,
Deiphobusque, Adamasque ingens, atque Asius heros
Hyrtacides, atque Othryoneus? Nunc culmine ab alto
Troja ruit, meritisque lues scelera impia pœnis.
 705Sic Hector, Paris hæc contra: Nil tale merentem
Corripis, atque alias potui succumbere culpæ;
Nec tamen imbellem prorsus me lucis in oras
Alma parens fudit, nuncque ex quo in proelia duxti

Teucrorum, sociasque acies, non destiti Achivos
 710Sustentare manu, ac densis turbare sagittis.
Quos quæris proceres sors abstulit aspera Martis
Deiphobusque, Helenusque urbem, percussus uterque
Atque altam petiere arcem: fata ultima Divum
Depulit ipse pater: Tu, qua lubet, æquore toto
 715Ire jube, promptisque animis, lætique sequemur.
Nec, reor, in me virtutem tute ipse requiras.
Quantum, inquam, vires aderunt, nam tendere nulli
Fas ultra, audaci quanquam, Martisque perito.
Sic fatus magni tetigit præcordia fratris,
 720Quaque ardet Mavors pugnæ se immiscuit acri
Cebrionem circum, atque insignem Polydamanta,
Phalcemque, Orthæumque, paremque Deo Polypoetem
Palmynque, Ascaniumque, Morin genus Hypotionis
Qui Ascania ex pingui nuper socia arma ferentes
 725Trojam adventarant juvenes tunc Jupiter atram
Impulit in pugnam cædeis, atque arma frementeis.
Ibantque ut rapidus ventorum ex æthere turbo.
Quem tonitru pater horrisono dedit ire per agros,
Immanique procul fervent maria alta tumultu,
 730Ac tumidi spumante salo per cærula fluctus
Albescunt, aliique alios ad litora trudunt.
Sic Teucrum conferta acies longo ordine campis
Procedunt, aliasque aliæ rutilo ære micantes
Ductores circum lectos urgentque, premuntque.
 735Priamides præit, ac densis de pellibus Hector
Anteferens clypeum graditur, membra ardua Marti,
Oraque persimilis, fulgens cava tempora circum
Quassatur galea alta, pedemque huc tentat, & illuc
Per densas Grajorum acies inferre comantum.
 740Protectus magno clypei septemplicis orbe,
Quem longe antevolans Ajax síc voce lacessit:
O bone, quid Grajum cursans procul agmina terres?
Huc propera, haud etenim belli ignarosque, rudeisque
Invenies Jovis ira acies affligit Achivas;

 745Sed non quæ tibi cumque animus promiserat audax,
Ille dabit, Grajum aut cernes flagrare carinas.
Longe etenim prius Argolicis Troja eruta dextris
Atqua eversa cadet, tibi jam postrema minatur
Illa dies, quando geminas ad sidera palmas
 750Extolles, Patremque Jovem, Divosque precatus
Accipitre ut rapido, & rapidis velocius Euris
Te bijuges referant Trojana in tecta comantes.
Talia jactanti dextrorsum apparuit athra
Altivolans aquila: Argivum plebs omine tanto
 755Arrectis clamant animis, sicque incipit Hector:
Ajax, quid frustra hæc jactas verba irrita ventis?
Sic etenim Jovis æthereo de semine cretum
Me Juno in pulchras fudisset luminis auras,
Et Pallas colerer veluti, aut Thymbræus Apollo,
 760Lux isthæc feret ut generi mala plurima Grajum,
In primisque tibi, si me exspectare ruentem
Sustineas, validamque hastam, quz cuspide dura
Pectora perrumpat, canibus data præda, ferisque
Ut jaceas naveis ferro prostratus ad altas.
 765Sic fatus præit, immenso clamore sequuntur
Pone Phrygum turme, Grajum simul agmina toto
Inclamant campo, Teucrosque adversa ruenteis
Intrepidi exspectant, saxosaque litora longe
Idaeumque jugum, & cœlum circumtonat ingens.

Notae

[recensere]
  1. ↑ V. 9. Et potu lactis equini. Nihil de equino lacte Homerus deducitur vero ex nomine ipso, quo eam gentem appellavit, Hippemolgi enim dicti, quod equas mulgeant. Vitae rusticae gratissimam simplicitatem commendat hic Poeta quo de multa Virgilius in 1. Georgicorum, & Horatius. Sed quisnon?
  2. ↑ V. 23. Ter gressum intendit. Nobilissimam hanc hyperbolem inter alias Homericas commendane Volterius, & alii Critici.
  3. ↑ V. 26. Hic pater. Hunc locum imitatus est Virgilius in 5?. & Nympharum comitatu illustriorem reddidit. Ubique Homerum simpliciorem, & grandiorem invenias, Maronem cultiorem, ac politiorem. Versus 29, & 21 ex 1, & 9. Aeneidos decerpti sunt.
  4. ↑ V. 33. Hinc, atque hinc. Quod Virg. in cit. 5. Aen.
    Subsidunt unde, tumidumque sub axe tonanti
    Sternitur æquor aquis .
  5. ↑ V. 53. Cujus claro. Originem enim trabebat ab Dardano, Dardanus autem ab Jove, ut infra dicitur.
  6. ↑ V. 60. Atque modis membra omnia miris. Loquutio Virgilio usitatissima: atque ora modis pallentia miris in 1, & similiter in 7. & in 10.
  7. ↑ V. 66. Non Calchas. Similia illa Pyrgus apud Virgil. in 5.
    Non Beroe vobis, non hæc Rheteja, matres
    Est Dorycli conjux, divini signa decorís,
    Ardenteisque notate oculos, qui spiritus illi
    Qui vultus, vocisque Sonus, quis gressus eunti.
    Ubi vide Ludovicum Cerdam multa, qua solet eruditione, congerentem.
  8. ↑ V. 122. Montis saxum. Comparationem hanc adhibuit Virgilius in 12, atque etiam delibaverat nonnihil in 9.
  9. ↑ V. 136. Quadrata phalanx peditum stabile agmen, ubi vir viro, armis arma conserta sunt, ut ait Curtius.
  10. ↑ V. 264. Mavors homicida. Comparationem hanc expressit Virgilius Turni furorem describens in 12.
  11. ↑ V. 266. Terror adest. Quod ibidem:
    circumque atrae formidinis ora,
    Iraeque, insidiaeque Dei comitatus aguntur.
  12. ↑ V. 284. Nulli etenim. Ajax fortissimus Achivorum Achillem juxta, immo in stataria pugna Achilli par, & quo tamen, sicut & a Diomede membrorum agilitate, & insiliendi alacritate vincebatur, de quo adhuc infra.
  13. ↑ V. 315. Numenque professus. Id est non palam, & se cædis authorem præseferens cujus contrarium Virgilius:
    Alma parens confessa Deam.
  14. ↑ V. 404. Veteres hic corde sub alto. Hinc est quod aliqui existimant, Aeneam odio in Priamum patriæ fuisse proditorem, & Græcos in urbem introduxisse, quapropter ab ipsis liber abire permissus sit, sicut & Antenor, de quo infra.
  15. ↑ V. 454. Nec jam vestigia. Maturior quippe jam Idomeneus, & senectuti, quam juventae affinior. Stabile autem certamen hic dictum, quod stataria pugna dicebatur a Latinis ubi collato utrinque pede decertatur.
  16. ↑ V. 498. Glaucicomus. Ita dictus Neptunus ab colore marinae aquæ subviridi, qui & Venetus color, & Thalassinus dici solet.
  17. ↑ V. 593. It genitor juxta. Nodus intricatissimus, in quo dissolvendo frustra Homeri Scholiastes insudarunt. Nam Harpalionis hujus pater Pylemeneus ductor Paphlagonum supra lib. 5. v. 498. Menelai ferro occidisse memoratur. Ergo bonus hic dormitavit Homerus.


 Liber XII Liber XIV