- Lectori.
- Liber I
- Liber II
- Liber III
- Liber IV
- Liber V
- Liber VI
- Liber VII
- Liber VIII
- Liber IX
- Liber X
- Liber XI
- Liber XII
- Liber XIII
- Liber XIV
- Liber XV
- Liber XVI
- Liber XVII
- Liber XVIII
- Liber XIX
- Liber XX
- Liber XXI
- Liber XXII
- Liber XXIII
- Liber XXIV
FRANCISCI XAVERII ALEGRE
Mexicani Veracrucensis
HOMERI ILIAS
Latino carmine expressa.
EDITIO ROMANA
Venustior, et emmendatior.
M. DCC.LXXXVIII
Apud Salvionem, tipographum Vaticanum
=============
Superioribus annuentibus.
MEXICANA CIVITAS,
Duodecimus annus evolvitur, quum Homeri Iliadem a Francisco Xaverio Alegre, versibus latinis expressam, & Bononiae editam, menda plurima deturpabant. Quantum potui, tantum diligentiæ impendi, ut PATRIÆ decore, ab iisdem vindicata, pristinæque veritati restituta, denùo compareret. Eo sanè consilio, ut Tibi, bonarum Artium cultrici, eamdem devoverem. Adeò enim me turpi, atque inexpiabili culpa aspersurum, existimabam si heroicum hoc Opus, juris quodammodò Tui, Tibi inscriptum, & dicatum non emisissem. Quod eò Tibi gratius, rebar, futurum, quòd ab Alegre profectum, quòdque à Tui, tuorumque studiosissimo evulgatum.
Joannes à Malo de Villavicencio.
LECTORI.
[recensere]Homeri Iliadem nostris laudibus extollere insanum esset: in ejusdem commendationem omnis generis Scriptorum testimonia congerere, supervacaneum, atque infinitum: versionis autem nostræ difficultatem, laborem, ac diligentiam commendare, stultum profecto, ac deridiculum. Etenim quum versiones non eadem ex causa, neque eodem sibi proposito fine omnes adornaverint, nec item eodem ex capite earum utilitas æstimari, aut commendari potest. Sunt enim qui sic existiment, versiones illas, quæ verbum verbo exprimunt aliis liberioribus esse præseferendas, nam hæ, quod in Angeli Politiani Latino Herodiano meritò reprehendit Henricus Stephanus, dum Latini sermonis elegantiam, & verborum proprietatem studiosiùs sectantur, a Græco fonte divagantur longiùs, ut quid cui respondeat, non facile discerni queat. Atque hæc quidem vera esse fateor, quum in corum gratiam, qui Græcè discere incipiunt, Homeri, aut alterius cujusvis scripta in Latinum, aut vulgarem sermonem vertenda susceperis, quod sibi dumtaxat præstituisse videntur Andreas Divus, & qui ejus versioni castigandæ insudarunt Maxillus, Gifanius, Sebastianus Castellio, Henricus Stephanus, Liberlinus, Berglerus, Salvinius, atque his similes alii, ab quibus in Latinam, Hispanam, Gallicam, Italicam, Anglicam, & Germanicam linguam Homeri opera, & plura alia Græcorum translata sunt.
Ut autem Græcæ linguæ addiscendæ ejusmodi Scriptorum labore nihil utilius, ita Homeri, aut Poetæ cujusvis alterius gravitati, elegantiæ, ac sublimitati cognoscendæ, aut pensandæ nihil fieri potest ineptum, immo contrarium magis. Quo fit, ut Libertini, exempli gratia, quum versionem totam perlegeris, aut te Homerum illum tot omnium gentium præconiis laudatissimum legisse non credas, aut tot retrò sapientes viros insanire arbitreris, qui ineptissimas illas loquutiones, frigidas sententias, & descriptiones insipidas summis laudibus certatim extulerint.
Nec tamen eandem interpretandi methodum omnes Homeri Traductores sequuti sunt. Nam ut antiquissimos illos omittam, Livium Andronicum, Accium Labeonem, de quo Persii Scholiastes Sat. 1, Cnejumque Mathium, & Ninnium Crassum, quorum meminit Priscianus lib. 9, ut inquam hos omittam, fuere ex recentioribus plures, qui, quum ligata oratione, tum soluta Homeri Iliadem, Odysseamve, aut etiam utramque aliis etiam linguis ediderunt, aut edere tentarunt. Hos inter clarioris nominis habentur Franciscus Petrarcha, Angelus Politianus, Laurentius Valla, & Raphael Volaterranus, Joachimus Camerarius primum, & secundum Iliadis librum latinis versibus extulisse dicitur, cujus etiam Homericorum omnium librorum argumenta exstant apud Politum.
Primum item, secundum, & nonum librum Vincentius Obsopæus, tertium, quartum, quintum, decimum tertium, duodevigesimum, vigesimum, vigesimumsecundum, & vigesimum quartum. Nicolaus Valla, Iliadem universam; atque Odysseam Marinerius quidam Hispanus apud Nicolaum Antonium in Bibliotheca Hispana, quod opus, an exstet, nec scio, nec aliquem, qui id sciret invenire potui: tandem Joannes Baptista Lawenbergius, cujus ex Odyssea fragmenta nonnulla vidi non contemnendo latino versu, lliadem, an idem verterit, non satis compertum habeo. Quibus accedit Cunichii, quæ nunc cum laude prodit, Iliadis interpretatio, latino versu. Atque hæ quidem Latinæ Homeri versiones,
Jam vero ex vulgaribus aliis linguis, apud Gallos insignis quædam fœmina Anna Dacieria Homerum soluta oratione satis feliciter expressit. Anglica lingua & carmine idem præstitit Alexander Poppaeus; atque idem Germanicis versibus Iliadem Joannes Spiengerius; Italicis, quos solutos vocant, præter citatum Salvinium, alii nonnulli, & ligata Italica oratione nuper Josephus Bossolus. Habetur etiam in pretio apud Hispanos Gundisalvus Pereyra, seu potiùs Perezius, qui Odysseam patrio sermone edidit, ut Syriacam versionem omittam a Theophilo Edesseno elaboratam, & Persicam, cujus meminit Labbæus. Vide, si lubet, aliorum Homeri Interpretum, & Scholiatorum catalogum apud Fabricium in Græca Bibliotheca tom. 1. & Alex. Politi præfationem ad suum Eustathium.
Poetarum igitur Principis mentem verba, latinis versibus exprimere conati, Virgilium Maronem, Homeri, inquam, optimum, & pulcherrimum interpretem ducem sequimur, in quo plura ex Homero ferè ad verbum expressa, plurima levi quadam immutatione detorta, innumera, immò totus quotus Maro est, ad Homeri imitationem compositus. Ubi ergo Virgilius, pene ad literam Homerum expressit, nos eadem Vergilii carmina omnino, aut fere nihil immutata lectori dabimus, nec enim aut ab ullo mortalium elegantiùs efferri potuisse quisquam crediderit, aut vitio, plagiove nobis verti poterit, si ubicumque inventam Homericam supellectilem, ipso jure clamante, vero domino restituamus. Ubi autem Virgilius, Virgilius, inquam, ipse, nonnullas Græci Vatis loquutiones, & loca latinè,
- Desperans tractata nitescere posse, reliquit,
nos item relinquemus. Habet enim unaquæque lingua lepores quosdam suos, ac dignitatem, decoremque verborum, quæ si in aliam transferre coneris, non nisi turpe quicquam, aut insulsum dixeris.
Quod autem de unaquaque lingua universa, id etiam de propriis uniuscujusque gentis, ac Provinciæ, immo & urbis loquutionibus dicendum est, quamobrem & Livius Patavinitatem, & Virgilius Mantuanitatem redolere dicitur. Idem etiam quod de verbis, de Heroum moribus judicandum est. Quid enim Achillem carnes scindentem, ac distribuentem, aut Nausicaam ad fluvium lavantem reprehendant, qui ejus gentis, eorumque temporum mores satis cognitos, ac perspectos habeant? Perinde quasi non iidem aut Abrahamum hospitibus pedes lavantem, aut Rebeccam adaquantem camelos in Scripturis legerint.
Ad calcem operis nonnullas addere adnotationes pollicitus eram, quum tamen Eustachii Thessalonicensis in Homerum Commentaria Latina fecerit Alexander Politus, & Apollonius Sophistes nuper quoque in Gallia Latinus prodierit, supersedendum duxi, eaque solum adnotare constitui, quæ Latina Versionis locis quibusdam aut explicandis, aut vindicandis necessaria visa sunt: quandoque etiam in ea quæ Homeri sunt propria non illibenter excurret calamus.
FRANCISCI XAVERII ALEGRII
HOMERICAE ILIADIS
LATINIS VERSIBUS EXPRESSAE
LIBER PRIMUS.
[recensere]ARGUMENTUM.
[recensere]Chryses sacerdos Apollinis filiam suam liberaturus ad Graecorum stationem venit. Re non obtenta, immo ab Agamemnone contumeliosè dimissus, Apollinem in Graecos precatur. Peste ingruente Achilles concionem vocat, in qua quum Culchas veram caussam patefaceret, iratus Agamemnon in Achillem invehitur, eique aufert Briseidem. Hinc Achillis in Græcos indignatio, que rogante Thetis ab Jove auxilium pro Trojanis in Græcos precatur. Juno re comperta cum Jove rixatur donec eos Vulcanus in concordiam adducit.
Iram, Diva trucem Pelidæ concine Achillei,
Quæ mala tot miseris, infandaque funera Graiis
Adtulit, ingenteisque animas tot tradidit Orco,
Mortaleisque virum exuvias, artusque cruentos
5Alitibusque (nefas) prædam, canibusque reliquit.
Consilium Jovis interea, atque arcana voluntas
Perficiebatur, donec discordia demens
Atridemque inter, sævumque arderet Achillem.
Tu memora quæ fata Deum, quæ numina claros
10Commisere viros, tanto ut discrimine possent
Exercere odia, atque animos in se addere Teucris.
Venerat ad Regem Chryses, pictasque carinas
Dona ferens, pretiumque ingens, ut reddita patri
Rursus in assuetos remearet gnata penateis,
15Quam bello quæsitam olim, ac victricibus armis
Duxerat in Phrygiam, Phoebique insignia, vittas
Aureaque in manibus gestabat sceptra sacerdos.
Tum geminum Atridem, supplexque orabat Achæos:
Atride, & vos Grajugenum gens inclyta, prolem
20Reddite dilectam, solatia tota parentum.
Dona fero, accipite, & miseri neu temnite planctum,
Siqua movet Superum, & magní reverentia Phœbi.
Sic urbem Priami, ac Trojanam exscindere gentem
Fata duint vobis, patriosque revisere fineis.
25Dixerat, assensere omnes pulchramque puellam
Tradendam patri misero, accipiendaque dona.
At non hæc Danaum placuit sententia Regi,
Quin torvum adspectans, oculisque minacibus: absis
Ocyus hinc, vetule, haud, inquit, te in litore stantem
30Adspiciam, Grajorum iterum vel castra petentem.
Ante ego non caream Chryseide, tarda senectus
Quam patria tellure procul, tectisque suorum
Argis inveniat nostris in sedibus illam
Percurrentem amplas arguto pectine telas,
35Et mihi depictosque thoros, & strata parantem
Mollia ferto hæc, atque oculis te subtrahe nostris.
Sic ait, at senior vultum dejectus honestum
It lacrimans maris ad litus, fluctusque sonanteis,
Tum procul ab castris Divum sic voce precatur
40Latona genitum pulchra: qui argentea semper
Tela geris, Smintheu, Chrysæ cui moenia cordi,
Qui Tenedo, Cyllæque agro dominaris opimo,
Siqua tuis umquam imposui tecta ardua templis,
Pinguia si quando sacris admovimus aris
45Exta boum, gratumve adipem, pro supplice luctu,
Pro lacrimis Danaos meritas da pendere poenas,
O pater, hæc nec nostra ferant vota irrita venti.
Talia clamantem cæli de vertice summo
Audiit Arcitenens, subitasque exarsit in iras,
50Tum se nube cava, ac densa caligine condens
Inde petit terras, humeris argentea pendet[1]
Ex altis pharetra, atque arcus, quem plurima circum
Tela sonant gradiente Deo, cædeisque minante.
Ut procul ab ratibus conspexit castra, sagittam
55Impulit ex arcu frendens, fatalis arundo
Cum sonitu per inane ruit, neque cernitur ulli,
Hinc aliam, atque aliam ingeminat, jumentaque passim[2]
Corpora fida canum, taurorumque ardua membra
Sternuntur lætho, pecudesque, & vulgus equorum.
60Tum Danaos petit insonteis, atque aggerat omneis
Per naveis turpi dilapsa cadavera tabo,
Ardebantque rogi per litora curva frequentes.
Jamque dies aderat decimus, quum regia Juno
Moerentis mentem, atque animum commovit Achillei.
65Illicet e castris pubem acciri imperat omnem,
Tum regem adloquitur: Non ultra insistere cœptis
Posse, reor, Danaos: Priami stent mania, Princeps.
Qua ventum, hac iterum (liceat modo vivere) eundum est,
Irati Graios coli inclementia quando,
70Et vis sæva simul premit Hectoris, aut age, sorteis
Dilectosque Deo vates, templique ministros
Adsciscamus, ait, quibus aut arcana patescunt
Signa poli, aut avium cantus, vel nuntia veri[3]
Somnia, namque horum est summus quoque Jupiter author.
75Forte canet cur tot miseris iratus Apollo
Pessima molitur Graiis, neglectave sacra
Aut vota incuset Divum non reddita templis.
Plurima tum nostri languens cadat hostia dextris
Placemusque Deos. Dixit, siluitque repente.
80Tum mediis surgens effatur talia Calchas,
Calchas Thestorides, Vatum optimus, omnia namque[4],
Quæ sunt, quæ fuerint, quæ mox ventura trahantur
Olli nosse datum, quo per tot inhospita saxa,
Incertasque vias pelagi duce Dorica classis
85Sigeum ad litus, Phrygiasque advenerat oras.
Ille autem. O Superis Pelei dilecta propago,
Abstrusas rerum causas, & Apollinis iras
Pandere voce jubes, pandam, modo vera profari
Calchanti liceat, timeo nam sceptra tenentem.
90Valde etenim irati metuenda potentia Regis
In sibi subjectos: simulet licet, ilia rodit,
Et semel admissum sedet alto in pectore vulnus,
Nec fatum effugias; quod si mihi vera canenti
Laturum auxilium spondes, nil demorer ultra.
95Sic Calchas, Pelei contra sic filius orsus:
Fare quidem quæ arcana tibi Dij cumque revelant,
O pater, haud etenim quisquam (sacra numina testor,
Dilectumque Jovi Phoebum ) nec maximus ipse
Grajorum ductor, dum spiritus hos regat artus
100Tentabitve minas, aut pœnas exiget ullas:
Dixerat, & posita Calchas formidine fatur:
Non vos ulla premunt Superis non reddita vota,
Hostia non neglecta, viri, contemptave templa.
Hæc Chrysis lacrima, despectaque vota reposcunt
105Immeriti Vatis, spretique injuria Phobi,
Nec prius absistent quam filia pulchra parenti
Reddatur misero, taurorum & corpora centum
Pinguia Chrysæas Sminthei mactentur ad aras.
Omnia tunc Divis contingent vota secundis.
110Talia dicentem jam dudum spectat Atrides
Mentis inops turbata agitat præcordia sanguis,
Torvaque, ceu geminis ardebant lumina flammis,
Tunc sic adgreditur, verbisque adfatur amaris:
O Calcha, vates mihi semper lævus, eamne
115Causam cladis, ais, quod splendida munera Chrysis;
Et gnatam abnuerim longævo tradere patri?
Atque equidem verum ut fatear, mihi gratior unquam
Femina nulla fuit: non illi corpore, vultu,
Flore juventutis, mentis vel dotibus ullis
120Ipsa Clytemnestra antestat pulcherrina conjux.
Verum age, jam tradam, populi nam vita, salusque[5]
Lex mihi prima fuat: vos autem digna parate
Dona duci. Solusne inter tot millia princeps
Muneribus caream, aut partis spoliabor inultus?
125Vix ea, quum contra fatur sic dius Achilles :
Maxime Grajorum ductor, quas possumus omnes
Pro pietate tua, pro tot tam fortibus ausis
Solvemus grates; at præmia solvere digna
Qui possint Danai? nihil in commune relictum
130Aut positum in medio est, prædam qua quisque potitus,
Hanc retinet, propriosque lubens convertit in usus.
Nunc tu cede Deo; pubes tibi Dorica terque
Plura, quaterque dabit, siquando Jupiter urbem,
Et Priami nostris gazam concesserit armis.
135Dixerat, & læto plaudebant ore Pelasgi
At non ista unquam, Danaum fortissime, nobis,
Rex ait, evinces, magnis ut parta periclis
Elabi e manibus patiar. Tantine videmur
Esse tibi, ut reliqui exultent, spoliisque fruantur,
140Orbemur nos, & rerum ploremus egeni?
Scilicet hoc Calchas moneat, sic poscat Apollo?
Non ita: si Danai renuant, mihi juraque, fasque
Ipse manu faciam, tuaque, Ajacis, vel Ulyssi
Præmia corripiam, meaque in tentoria ducam.
145Hæc alias autem; nunc, quod magis instat, agamus
In mare velivolum lecto cum remige puppim,
Quæ vehat in patriam roseo Chryseida vultu,
Centenosque simul præstanti corpore tauros,
Munera grata Deo: procerum lectissimus unus
150Hæc ferat, & casto placet pia numina ritu.
Rex ea, quem torvum adspectans adfatur Achilles:
Atque erit, o hominum pestis, tua jussa sequutus
Grajugenum quisquam, cœcas qui tendere Teucris
Præterea velit insidias, aut agmine facto
155Signa sequi, ac dubio sese committere Marti?
At non ulla quidem tristi gens Dardana bello
In Peleum commissa luit, non illa recenteis
Aut fruges unquam, aut pecudes, armentave latis
Avexit campis: nemora inter densa ferarum,
160Prærupτæque jacent rupes, fretaque invia ventis.
Fratris jura tui, tua, pessime, signa sequuti
Tot Trojam petiere duces, quos despicis amens.
Jamque urbe ex capta Priami Te, & maxima Regum
Tot retro spolia, & servi, gazæque manebunt;
165Ast ego (sit fas vera loqui) pars maxima belli,
Exigua vix parte fruar, quam sanguine multo,
Et multa fessus Teucrorum strage merebor.
Quin potius patriosque lareis, Phtiamque revisam.
I porro, Atrides medio in sermone profatur,
170Si lubitum est animo: cernis quot millia nostro
Parent imperio, atque Jovis reverentur alumnum?
Tu mihi ductorum infensissimus, horrida cordi
Cui semper pugna, & rixæ tibi maxima virtus.
Jupiter hoc voluit, fruere, atque in bella Pelasgos[6],
175Myrmidonasque regas, nil te moror, hæc tamen audi:
Pulchram ego dimittam Chryseida, sic placitum Diis;
Formosam tamen abducam Briseida mecum
Invitam quamvis. Disces quid præstet Atrides
Aeacidæ, discent Danai, nec se mihi quisquam
180Ferre parem, aut Regi audebit se opponere contra.
Hæc jactat, dubiusque animi volvebat Achilles
Irruat an, ferrumque inimico in pectore condat.
Jamque manum capulo aptabat, quum cœlitus adstat
Junone ab Diva, ductor cui charus uterque,
185Et juveni stetit a tergo Tritonia Pallas
Uni Conspicua, ac reliquis non visa Pelasgis,
Cæsariemque manu auricomam, atque in terga fluentem
Corripit, obstupuit visu perterritus heros:
Nostrorumque, inquit, Jovis aurea gnata, dolorum
190Spectatrixne venis, cœdisque Agamemnonis atræ?
Huic ne faves nunc ut fugiat? quis tanta furentem
Usque ferat, meritas nec poscat sanguine pœnas?
At Pallas Parce irarum, parce, inquit, Achilles,
Juno vetat[7], res quæ amborum curatque, fovetque :
195Tu dictis solare animum, crudo abstine ab ense.
Quas tibi (vera cano) feret hæc injuria laudes?
Munera quot, meritisque pareis geminabit honores?
Nec plura his, cui Pelides; tua jussa sequemur,
O Dea, cor tumeat quamvis, ac ferveat ira,
200Namque voluntati Divum parere decensque est,
Tutius & nihil, ac melius mortalibus ægris.
Hæc fatur, violenta manus simul ære nitenti
Hærebat capulo, & retro magnum impulit ensem
Palladis auscultans dicto. Dea pulchra per auras
205In Jovis, ac Superum subito volat aurea templa.
Atridem interea dictis compellat amaris
Myrmidonum ductor (neque enim furor occidit intus)
At non te quisquam collatis, pessime, signis
Viderit irrumpentem acies, & caede madentem.
210Exhaurire alta undantem cratera corona
Hæ tibi sunt artes, lautisque accumbere mensis,
Condere opes proprias, aliorum invadere gazas,
Ora canis, pavidique gerens præcordia damae.
At si animos Danai ingenteis, mentemque virilem,
215Non pictis gererent muliebria corda sub armis,
Hac indigna tenus licuissent gesta furenti.
Verum ego sic juro, atque ultricia numina testor:
Ut sceptrum hoc[8] (sceptrum in manibus nam forte ferebat
Numquam fronde levi fundet virgulta, nec umbras,
220Quum semel in silvis ima de stirpe recisum
Matre caret, posuitque comas, & brachia ferro
Olim arbos, nunc docta manus circumdedit auro,
Et patribus, ducibusque dedit gestare Pelasgis,
Ab Jove queis legesque datum, populosque tueri,
225Sic habeas, desiderium te forte subibit
Nostri ingens,quando haud poteris, quum Troja circum
Tela prement, miseris usquam prodesse, cadantque
Hinc, atque hinc plures, homicidaque saeviat Hector.
Despectum frustra tum voce vocabis Achillem.
230Dixerat, & sceptrum projecit turbidus aureis
Distinctum clavis, nec Atridem segnior urget
Ira intus, mediis autem Neiejus heros
Consurgit Nestor, qui facundissimus unus
Inter bella fuit, vel quo non dulcior ulli[9]
235Suada sedet labris. Bina olli elapsa recedunt
Tempora, progeniesque hominum, queis aetheris auras
Hauserat ille Pylo pariter nutritus opima,
Tertia regnanti jam dudum volvitur aetas:
Tunc sic adloquitur prudens, & pectora mulcet:
240Proh Superi, nos fata manent,nos tristia Graios,
Tam magis illa satis Priamo, Regique parenti,
Laetaque Dardaniae pubi, quum norit Achivos
In se odiis certare duces, quibus inclyta virtus
Consiliumque praecise dedit, jus, fasque tueri.
245Quin potius parete mihi, longissima rerum
Cui experimenta favent, annisque edocta senectus.
Namque olim juvenis[10], florens quum prima decoras
Vestiret lanugo genas, prima agmina duxi
Sub ducibus longe egregiis, ea cernere facta,
250His solitus duros Martis tolerare labores.
Quos, quantosque viros, o Dij! Ceneusque, Driasque,
Exadiusque, & Pirithous, similesque Deorum
Theseus Aegaei proles, Rex & Polyphemus.
Multum illi quum animis trucibus, tum corpore, & armis
255Anteibant hominum genus, ingenteisque domabant
Nubigenasque viros, & monticolas Centauros.
His ego versabar ducibus, cum his foedera junxi
Ex Apia tellure procul, patriaque profectus,
Quaesitusque aderam, praeclaraque bella gerebam.
160Non illis conferre manum, non tendere contra
Auderent homines, tellus quos nunc parit alma.
Parebant tamen hortanti, parete volentes
Et vos, o chari. Seniorum credere dictis
Prudentum est, Divum, atque hominum quos rector amavit.
265Nec tu vi raptam abducas Briseida, Achilli
Sorte datam, egregiae sat debita praemia laudi,
Nec tu, Pelide, Argivum contendere Regi
Viribus adversis nitaris: honore potitus
Non simili, atque ille, Argolicas cui Jupiter arceis
270Credidit, & populos voluit parere vocatos.
Te insignem bello, fateor, Thetis extulit alma;
Pluribus ille tamen Rex imperat, abstine, Atride,
Atque iram tu pone prior, me justa precantem
Audiet, ac facilis furiam compescet Achilles,
275Una salus bello, & nostrae spes maxima gentis.
Sic fatur senior, Danaum cui talia ductor:
Atque equidem, pater, haec nobis praeclara loquutum
Admiror, vereorque: utinam tam grata sederent
Pelidae; ast illum reliquis praestare superbum
280Duntaxat juvat, & genti dominarier omni.
At quorsum haec? magnis si numina viribus illum
Auxerunt, Regum contemnere jura licebit
Continuo, & rabidis famam proscindere dictis?
Talia jactantem adloquitur furibundus Achilles:
285Nae viles animae, Peleoque indigna parente
Dicamur soboles, tibi vel si adstare loquenti,
Sive tuis facilem concedam vocibus aurem.
Ista canas aliis, non jam mihi teque, tuosque
Omneis despicio; tamen hæc in pectore serva:
290Non ego pulchricoma causa pugnabo puellæ,
Pone metum, aut tecum, fœdissime, vel Danaorum
Cum quovis, concessa semel qui dona retractent;
At gazam reliquam, magnorum munera avorum,
Quæ mihi apud naveis servantur plurima: nunquam
295Me invito attinges, vel tenta, age, si potes omne
Quod tibi cumque lubet, vel tanta superbia regni,
Confestim nigro fundes cum sanguine vitam.
Talia certabant Reges, subitoque relictis
Sedibus adsurgunt, propria in tentoria quisque
300Discedit Danaum: Pelidem ad litus euntem
Patroclus, atque ingens comitatur turba suorum.
At manus interea juvenum mandata facessit,
Atque unctam in maria alta ratem clamore secundo
Detrudunt obnixi humeris, tum remige multo
305Centum sacra Deo taurorum corpora, & ipsam
Ore locant roseo Nympham, dux instat Ulysses.
Jamque vias ponti madidas, spumasque ruebant,
Quum totum lustrari agmen dux imperat ardens,
Lustrantur turma Grajorum, & corpora curant,
310Tum maris ad litus taurique, hodique petulci
Mille cadunt Clarii castas ad Apollinis aras,
Et nidore, gravi superas it fumus in auras.
At Rex, ardet adhuc tumido cui in pectore livor,
Talthybium, Eurybatemque alta in tentoria Achillis
315Ferre gradum jubet, & roseo Briseida vultu
Secum agere; at renuat, multo cum milite septus
Ipse ego nolenti abripiam, quo tristius olli
Nil fiet. Hæc infit. Non mollia jussa capessunt
Perculsi ambiguam pigra formidine mentem.
320Ut ventum ad naveis ipsum stipante corona
Adspiciunt trepidi medium, timor inficit ora
Pallidus, exanimesque silent, verum ille benignis
Prosequitur dictis, premit altum corde dolorem.
Præcones salvete, Jovisque, hominumque ministri
325Non equidem vobis nil tale merentibus unquam,
Ponite corde metum, indigner: vos ferre puellam
Jusserit Atrides, simul hæc, Briseida pulchram
Duc, inquit, Patrocle, atque illis hanc trade ferendam.
At vos, vos inquam obtestor, vel quidquid in orbe est
330Divorum, atque hominum durum genus, insuper ipsum
Grajorum Regem immitem, siquando ruentem
Hectora, perniciem ratibus, flammasque minantem
Pellere opus furit ille nimis, non ulla protervum
Fama animum, instantisve moratur cura pericli.
335Sic inquit, paretque Menethei clara propago,
Paruit & Briseis honestas flumine largo
Humectans invita genas, puppimque reliquit.
Illicet ab sociis se se divellit Achilles
Litora sola petens, fixoque hic lumine vastum
340Adspiciens pontum dabat has de pectore voces:
Mater, crudelis mater, quæ me brevis ævi
Fudisti, misero saltem daret æquus honorem
Terrigenas inter Saturnius, aspera ferrem
Non isthæc, raptà nec nostra ante ora puella
345Impius irato sic succenseret Atrides.
Hæc queritur, Dea (sensit enim, novitque loquentem
Gurgite ab extremo) longævi limina patris,
Et vitreos linquens thalamos petit ætheris oras,
Candida ceu nebula æquoreis consurgit ab undis,
350Afflictumque manu mulcens cita verba profatur:
Fare, age, quis mentem, fili, quis tristia torquet
Corda dolor? doleam tecum, atque hac parte levabo:
Hæc ait, ille gemens imo de pectore, ností
Diva, inquit, juvat an nostrum renovare dolorem?
355Ivimus in Theben, magni sedem Eetionis,
Cepimus hanc bello spoliis, opibusque potiti,
Præmia qua Danais cesserunt partibus æquis,
Pulchra Mycenaeo est Chryseis tradita Regi.
Hanc pater argentique ferens, aurique talenta
360Advenit repetens, vittæ illum, atque aurea Phœbi
Ornabant sceptra insignem: sua pignora patri
Reddere ductorum primis, populoque placebat.
Abnuit Atrides, vacuumque, & honore carentem
Ire jubet Chrysem; tamen hunc audivit Apollo,
365Pestiferamque luem turmas dedit ire per omneis.
Sternuntur Danai passim, lucemque relinquunt
Admonet irarum Phoebi, atque oracula Calchas
Concilio exponit, Regem furor, iraque cepit,
Illa quidem patrium ad litus jam navigat; at me
370Orbatum pulchra Briseide torquet Atrides.
Tu tamen, alma parens, siquidem potes, adspice gnatum,
Inque profecta Jovis sedes, æternaque templa
Ipsum ora, si accepta refert tibi regna, decusque
Te quoniam memini patriis in sedibus olim
375Narrantem ut cladem infandam, sommoque paratas
Insidias, ac vincla Jovi, cœlique ruinam
Callida depuleris, cui tristia bella movebant
Junoque, Neptunusque ingens, & cæsia Pallas.
Tu tamen in pugna egisti, Diva, Gigantem,
380Quem Briareum Superi[11], nos dicimus Ægæonem
Illum autem Patri adstantem, ac centena moventem
Brachia, jactantemque manus in prælia centum
Dii timuere, irasque omneis posuere, minasque,
Fecistique suo cœlos servire Tonanti.
385Hæc memora, & genibus lacrimans advolvere charis
Ut Troas bello audaceis, utque Hectoris arma
Auxilio juvet, & cæsos ad litora Grajos,
Adque rateis agat exanimes: plectantur Atrida
Unius ob noxam, doleat Rex ipse superbus,
390Et tandem supplex in bella reposcat Achillem.
Dixerat, & genitrix lacrimis hæc fatur obortis:
Heu! miseræ hoc etiam restabat denique matri?
Non satis est plureis vitam haud potuisse per annos
Chare tibi, & longo producere stamina filo?
395Quin etiam in luctu immeritum, tenebrisque sepultum
Adspiciam infelix, properant dum vellera Parca?
Sed quid verba querens jactem frustra irrita ventis?
Vadam ergo, culmenque petam stellantis Olympi,
Det precibus facilem nostris fors Jupiter aurem.
400Tu tamen infensus Regi: populoque Pelasgum
Hic reside, & grave Martis opus, nec prælia tenta
Jupiter Oceanum hesternus, charosque petivit
Æthiopes, hominum sanctum genus[12], inclyta Juno
Coelicolumque Patrem comitatur turba Deorum,
405Lætaque bissenos celebrant convivia Soles,
Dein coelos repetunt: adero, lacrimansque, gemensque
Advolvar genibus, flectamque in vota precando.
Tantum effata abiit mærentem in litore linquens,
Iraque, & magno perculsum corda dolore
410Dilectæ ob raptum Briseidis. Aequor Ulysses
Horrisonum interea findit, Chrysæque propinquat
Vela legunt socii, remisque ad litora tendunt
Hinc, atque hinc paribus, radit cava puppis arenam,
Anchora de prora jacitur, tum ductor Ulysses
415Formosam ducens Chryseida primus in actam
Desilit, & centum præstanti corpore tauros
Pulcher Apollo, tibi, atque ipsam roseo ore puellam
Longævo tradit genitori, ac talia fatur:
Me Danaum ductor, Vates, has misit in oras
420Ut gnatam laribus patriis, ac debita Phœbo
Munera portarem, cujus teterrima Grajos
Ira domat, cædemque ferens, crudosque dolores.
Sic ait, at senior charæ petit oscula gnatae,
Confestimque parat ramis frondentibus aram.
425Et primo manibus puras dant ordine limphas,
Spargendasque molas famuli, tum rite precatur
Ad cœlum palmas tendens cum voce sacerdos:
Phoebe pater, Chrysam pinguem, Cyllamque gubernans,
Ac Tenedon, si quando alias mea vota, precesque
430Grata tibi, & meritos domuisti vulnere Grajos,
Jam satis, o parcas commissa fatentibus ultro
Tabidaque avertas veteris contagia culpa.
Dixerat, audivitque precantem Phoebus Apollo.
Ut sparsere molas, finemque dedere precandi.
435Cervicem inflectunt taurorum, & vulnere mactant,
Tergora diripiunt alii, & femora uncta secantes
Cooperiunt adipe, & frusta imposuere cruenta,
Lignaque fissa super Vates adolebat Jachi
Humorem infundens, juvenum stat proxima turba,
440Quinque fidisque agitant verubus, versantque frequentes,
Pars in frustra secant, pars membra trementia figunt,
Subjiciunt alii prunas, & viscera torrent.
Tum demum instratis celebrant convivia mensis.
Vescitur atque Ithacus, simul atque Argiva juventus
445Perpetui tergo bovis, & lustralibus extis.
Postquam exempta fames dapibus, mensæque remota,
Crateras[13] magnos statuunt, & vina coronant,
Poculaque, & plausus usque ad surgentia ducunt
Sidera, dulcisonum Phobo paeana canentes.
450Olli sedatum[14] pertentant gaudia pectus.
Mox per transtra ratis, frondosaque litora fusi
Sub tenebris grati carpebant munera somni.
Víx autem roseos Aurora reviserat ortus,
Solvunt é portu celeres, Trojamque reposcunt.
455Delius hinc ventis implevit vela secundis.
Sternitur æquor aquis, plaudentes ocyus altum
Attollunt malum, & candentia carbasa pandunt.
Intumuere sinus, portant sua flamina puppem,
Ocyor & jaculo, & ventos æquante sagitta
460Illa volat, laterique adsultans murmurat unda.
Ut ventum ad portus, Argivaque castra, carinam
Subducunt pelago obnixi, sociosque revisunt,
Instaurantque epulas simul, & blanda otia carpunt.
At non acidæ proles pulcherrima, Regum
465Concilio intererat, fugit & convivia læta,
Sermonesque hominum, & sævi commercia Martis,
Solus & in puppi, castrorum aut parte reposta
Iram alit, & tristeis volvit sub corde dolores
Hectora voce vocans, infensaque numina Graiis.
470Jupiter interea Oceanum, Æthiopesque relinquens
In cœlos turba Superum comitante redibat.
Nec genitrix oblita sui pulcherrima gnati,
Illicet ab pelago in sedem contendit Olympi
Rex ibi Divorum, atque hominum de vertice summo
475Omnia prospiciens, altoque in pectore versans
Semotus Divum ab turba, tacitusque sedebat,
Genua Thetis cui pulchra manu, mentumque prehendens
Hæc fatur lacrimans: Si quando, Jupiter, ulla
Aut opera, aut usus verbo fata impia nostro
480Vitasti, pater, hoc miseræ nunc perfice votum,
Est mihi non longos tamen, o! concessa per annos
Ex Pelco proles, nosti, utque injurius ipsi
Præmia parta manu, pulchram Briseida ductor
Abstulerit Danaum; sed tu, potes omnia quando,
485Affer opem, facili hoc saltem dignatus honore
Dardaniis precor auxilium, fata aspera Graiis,
Ipse Mycenæus donec Rex victus, & exspes
Pelidem vocet, & supplex vereatur Achillem.
Sic ait, at pater omnipotens nihil ore profatur,
490Conseditque diu tacitus mente omnia volvens.
Diva autem ut primum steterat, perstatque, rogatque:
Fare, age, dic Pater, & dictis solare dolentem,
Abnue vel, quidnam trepidas? noscam ægra Dearum
Quam tibi viluerim cunctarum, & sidera linquam.
495Dixerat, ille alto ducens de pectore questum,
Magna petis, Dea, namque odiis Junonis iniqua
Objicis hoc caput, ac diris exponis acerbis.
Illa quidem temere ante etiam me Dardana sæpe
Moenia tutari, Phrygiisque favere maniplis
500Indoluit, gemuitque: age vero lumina vitans
Conspectumque Dex magno perlabere cœlo.
Quæ poscis nobis dudum sunt omnia cordi.
Ne dubita, aut capite annuero, quæ maxima veri
Signa Deis[15], neque enim verbum revocabile quidquam,
505Aut fallax fuat, annuerim quodcumque libenter.
Sic ait, & quassat caput immortale, per ora,
Perque humeros fluxere comæ, & tremit altus Olympus,
Disceduntque ambo pariter: Dea pulchra profundum
Desilit in pontum stellati a vertice mundi,
510Jupiter æternasque domos, sedeisque beatas
Inde petit, superum venienti turba Deorum
Eminus adsurgit, proceditque obvia patri,
Tum solio sedet, actutum cui regia conjux
Nam Thetidis, fratrisque Jovis communia norat
515Consilia, atque ipsam chari prope genua mariti
Viderat hærentem, verbis ita fatur amaris :
Dissimulare etiam sperasti, perfide mentem,
Consiliumque tuum? Soror an, conjuxque Tonantis
Propterea vocor, ut Divum quicumque latenter,
520Meque etiam velit invita deflectere verbis
Corda, animumque tuum? Sic nos in regna vocasti?
Olli respondens hominum sator, atque Deorum:
Juno, inquit, ne cuncta meo quæ in pectore verso
Scire velis[16], nec enim tutum tibi, Diva, decensve est;
525Promere quæ tamen instituo, non te prior alter
Divorum quisquam, aut hominum cognoverit unquam.
Quare age, quæ ab Divis reliquis secretus agebam,
Scire nefas, nec tu scrutari, aut noscere tenta.
Hæc ille, at magnis oculis pulcherrima Juno
530Talia voce refert: Quid me, austerissime Divum,
Perstringis verbis? unquam ne arcana patere
Sensa animi, aut volui, aut tecum importuna peregi?
Indignum tamen hoc fuerat non munus amante.
At quæcumque placent animo, tute ipse repostus
535Decernis procul, ac peragis: nunc me timor angit
Ne tua fallaci præcordia flexerit ore
Pulchra Thetis, primo vix nam lux fulserat ortu,
Quum tibi prendentemque genu, ac secreta precantem
Conspexi, vereorque preces te, ac vota sequutum
540Laturum auxilium Teucris, cæsosque Pelasgos
Acturum ad naveis. Dixit, cui nubila cogens
Jupiter hæc: Non te lateat, Diva improba, quicquam
Singula rimaris, scrutaris singula, nec te
Ista juvant tamen haud animo magis ulla Dearum
545Nostro ingrata fuat, quo uxori tristius ullum
Accidere haud possit, quod si hæc, ut callida reris
Constitui, placitum sic est mihi, nuncque sedeto,
Et tacita, ut fas est, nostris submittere jussis,
Ne tibi si accendens proprius vireisque potenteis,
550Invictamque manum injiciam, non maxima prosic
Turba Deum, cœli quot habent fulgentia templa
Hæc fatur, Diva ingenti perculsa timore
Contremuit, seditque silens, nec dira placebant
Jurgia Coelicolis, quos inter farier orsus
555Vulcanus faber egregius sic pectora mulcet
Formosam niveis uinis, atque ore parentem
Junonem adspiciens: Non coelis ulla voluptas,
Nulla beatorum convivia læta Deorum
Amplius expectanda, isthæc dum prælia Divi
560Terrigenum generi pergant miscere faventes.
Propterea tu, Diva parens, tu prima Tonanti
Obsequium præstare Jovi convicia linquens
Disce precor, facilemque animum mollire precando
Adgredere, ut toto regnet pax aurea cœlo.
565Nam lubet æthereo si te, Dea, pellere regno
Quis ferat auxilium, patrive obsistere certet
Nimborum authori, tempestatumque potenti?
Sic ait, & surgens magnum cratera parenti
Obtulit undantem Baccho, blanduμque prehendens:
570Sustine, ait, genitrix, doleas licet, aspera plura
Fors subeunda tibi, forti parere marito
Si renuas, nec enim, quanquam charissima, possem
Auxilium præstare tibi: vis nulla Deorum
Saturni obstiterit gnato, cui paret Olympus.
575Atque equidem memini quum me non æqua parantem
Auxilia, iratus quondam pede, Diva, prehensum
Aera per vacuum divino ab limine jecit,
Volvebarque diem totum, & cum sole cadente
In Lemnon cecidi: hic auras vix ore trahentem
580Sinties excepere[17], hominum gratissima nobis
Hinc soboles. Risit gnato Dea candida Juno;
Spumantemque haurit pateram, & se proluit auro:
Mulciber at Divum reliquis hinc, inde ministrat
Mellifluum effundens nectar: risere beati[18]
585Caelicolæ immensum, ut claudum non passibus æquis
Hac illac cursantem amplas videre per ædeis.
Sic ad labentem ducunt convivia Solem.
Postquam extincta fames, cythara crinitus Apollo
Personat aurata, alterna tum voce canebant
590Thespiades Musæ, proles gratissima cœlo.
Caelicolae propriasque domos, fulgentia templa
Inde petunt, mira extulerat quæ Mulciber arte.
Jupiter altitonans, dulceis ubi carpere somnos
Mos olli fuerat, stratum contendit in aureum
Quem prope jam placidum decumbit regia conjux.
LIBER SECUNDUS
[recensere]ARGUMENTUM.
[recensere]Jupiter Agamemnoni somnium immittit ut copias omnes in pralium ducat. Ille militum animos rimaturus in patriam quosque suam fugere hortatur. Fagam adornantes Vlisses a Minerva admonitus in officio continet, Thersitem etiam, qui petulanter ac seditiose Regem verbis insectabatur, compescit. Ille deinde, ac Nestor denique Agamemnon ad pugnam hortantur. Græcorum naves, & cujusque duces, tum etiam Trojanorum atque auxiliarium copiarum principes recensentur.
Nox erat, & mortale genus, genus omne Deorum
Per terras, cœlumque ingens sopor altus habebat
Saturno genitum præter, quem cura fatigat
Ut Thetidis, gnatique preces, ac vota secundet.
5Somnia qua propter, vane ac deliria mentis
Ad sese vocat, et Regis præcordia falsis
Ludere imaginibus, fatumque impellere tentat.
Ite, inquit, subito, Regique hæc dicta referte
Argolico: Surgat stratis, Grajosque comatos
10Efferat in pugnas: instat lux ultima Trojae,
Ac Priamo, Priamique satis, est una Deorum
Mens hæc, atque animus, supplex quos candida Juno
Inflexit tandem, traxitque in fata volenteis.
Nec plura his, levis umbra volat, stratisque propinquat,
15Ductor ubi affuso circam cava tempora somno
Carpebat requiem, verbisque volucribus infit,
Vocem, habitumque gerens, incanaque Nestoris ora
Nelidae: Dormis, Atrei clarissima proles,
Dormis? non etenim deceat Regemque, ducemque,
20Cui populi, et belli ingentis cui tradita summa est.
Arripe tela manu, dum te concordia Divum,
Pronaque fata juvant. Supremo nuntius adsum
Ab Jove, cui Argolicæ turres, tuaque agmina cordi.
Dixerat, ille animum trepidum spe pastus inani,
25Labentem Trojam, atque ardentia Pergama cernit.
Demens, qui Jovis arcanam internoscere mentem
Crediderit, quænam Argivis, heu! nescius, et quæ
Immineant mala Trojugenis, sociisque superbis.
Interea erigitur stratis, nec dia recedunt
30Visa animo, membris niveo tum stamine mollem
Induitur tunicam, et pulchris talaria plantis,
At lateri, atque humeris Argivum subligat ensem
Argento, bullisque gravem, sceptrique paterni
Immortale decus manibus rapit, inde profectus
35Castra petit, Danaumque micanteis are catervas .
Et jam longævi conjux Tithonis Olympum
Nascentis Phoebi conscendit nuntia Divis,
Quum Rex solicitus præcones ire canoros
Immensum per agrum jubet, atque indicere cœtum.
40Undique confestim decurritur. Ille potenteis
Abdita ductores primum in penetralia cogit
Nestorea in puppe, & magni miracula somni
Exponit paucis, tum quæ sententia pandit:
Armentur turmæ, ac trepidum ducantur in hostem.
45Ipse prius tamen instabileis rimarier astu
Adgredior Graiorum animos. Huc vertite mentem:
Namque ego, ceu Martem ancipitem, pugnasque perosus,
In patrias fugere hinc sedeis, Argosque jubebo:
Vos autem in reditum pronos, & abire paranteis,
50Vos, inquam, cohibete, fugaque avertite menteis.
Hæc Rex at Pyliæ dominator callidus ora
Nestor, Ductores, inquit, gens inclyta bello
Non ego Grajugenum cuicumque ea visa canenti
Suaderem præstare fidem. Spem somnia sæpe[19]
55Ludificant sic falsa; tamen quum maximus ipse
Viderit hæc Danaum ductor, ludibria vana
Non reor, ergo moras omneis quin pellimus, acremque
Armari pubem hortamur? nec plura loquutus
Surgit, eum reliqui Regesque, ducesque sequuntur.
60Ast avida rerum decurrunt undique turba,
Ac veluti[20] in pratis ubi apes æstate serena
Per sudum sese adglomerant, circumque, supraque
Floribus insidunt variis, & candida circum
Lilia funduntur, strepit omnis murmure campus,
65Haud secus Argolicæ properant ab litore pictas
Linquentes naveis, grata ac tentoria turma.
Cunctanteis hinc, inde volans urgetque, cietque
Nuntia fama Jovis, crebrescitque undique murmur.
Occulitur tellus, turbaque sedente remugit,
70Præconesque novem magno ab clamore per agros
Cessare hortantur, pendentque loquentis ab ore.
Ille sedet sceptro innixus, quod Mulciber auro
Fecerat, et magno dederat gestare parenti,
Jupiter at chara sibi Nympha Atlantide creto,
75Hic Pelopi, atque Pelops Atreo regna ampla tenenti,
Ast Atreus pecorum domino post fata Thyestæ
Ille Mycenaeo Regi, populosque superbos,
Pinguiaque arva tenens solio ut regnaret avito.
Composito hinc vultu, dextraque silentia poscens,
80O socii, flos Grajum, inquit, stirps inclyta Martis,
Quid memorem quibus insontem mulctantque, premuntque
Numina sæva malis? Nam Laomedontia regna
Annuerant, Priami ac sceleratam exscindere gentem.
Nunc post tot cladeis, & funera acerba meorum
85Tellurem in propriam, patriumque inglorius Argos
Incassum cogor remeare, ac cedere fatis.
Namque Jovi id placitum summo, qui moenia nutu,
Regnorumque viceis servat, vertitque, ruitque
Ut lubet. Hæc virtus, magnique potentia cæli.
90Atque equidem nil turpe magis, miserumque fatebor
Quam tot florentum juvenum lecta agmina, nonum
Post annum, post tot cladeis, atque irrita post tot
Prælia, paucorum longe virtute, manuque
Defensam haud potuisse urbem, atque evertere gentem.
95Nec tamen affulget sortis spes ulla secundae.
At certo nobis coeant si foedere Teucri,
Atque illinc capita, atque isthinc numerare liceret,
Tumque decem Danaum miscentem pocula quemque
Seligerent Troum, multis, ut opinor, Achivis
100Pocillatores deerint: adeo agmina magno
Dardanidum numero præcedit Achaica pubes .
At Phrygio ingenteis animos, vircisque superbas
Dant populo socii numero, ac virtute potentes,
Qui Danaum quanquam tortissima pectora bello
105Hic retinent, Trojæque minantia fata morantur.
Et jam Sol magnum novies percurrit Olympum
Ingenteisque trabeis ratium, putrisque rudenteis
Est situs, ac turpi squallent tabulata veterno.
Dulceis interea gnatos, charosque parenteis,
110Uxoresque animi mæror, spesque ægra fatigat.
Ergo agite, infandum litus, nec debita fatis
Moenia linquentes patrias redeamus ad oras.
Hæc ait, & memores animos, pugnamque perosos
Accendit dictis, strepit omnis murmure cœtus,
115Quam multum[21] Icario resonant in marmore fluctus,
Quos Eurusque, Notusque cient, quum Jupiter atras
Per cœlum nubeis, nimbosque dat ire sonanteis.
Ac veluti intactam Lyciæ flaventibus arvis
Quum segetem perflant Zephyri, tum fluctuat ingens
120Hinc, atque hinc ager, ac densæ inflectuntur arista,
Haud secus exciti clamorem ad sidera tollunt
Argivi, totoque petunt tentoria cursu,
Pulvereamque cient nubem, seseque vicissim
Hortantur læti patriam, dulceisque suorum
125Amplexus petere, & nataleis quærere sedeis.
Hinc alii purgant undis stagnantibus alveos,
Et remos, unctosque parant aptare rudenteis.
Atque etiam Danai fatis obstantibus irent
Litus in Argolicum, Priamique arx alta maneres,
130Ni furiis animum pungentibus aspera Juno
His adgressa trucem monuisset Pallada dictis:
Gnata Jove, ergon' Trojanis sua gloria constet,
Et sua sint Paridi in tuto jam præmia? cedat
Tyndaris egregio prædoni? inglorius atque
135Incertum per iter rursum, fluctusque minaceis
Litora tuta petat Grajorum exercitus ingens?
Stabuntque æternum perjuræ monia Troja?
Non ita. Tu menteis, Diva, ac trepidantia corda;
I, cohibe, & blando prudens sermone coerce.
140Hæc ait, actutumque alto de vertice cœli
Illa volans ratibusque cavis, castrisque propinquat.
Hic Laertiadem cernit prope litus Ulyssem
Consilio, & multa similem immortalibus arte :
Non illi reditus curæ, celeresque carinæ,
145Id magis, ut cohibere fugam, possetque suorum
Turbatos firmare animos, cui talia Pallas:
Siccine Ledæaque Helena, Trojaque relicta
Indecores fugitis Danai? Laerteque magno
Non pudeat genitum pubem haud potuisse Pelasgam
150Consilio regere, imperio aut frænare ruentem?
Hæc Dea, præstante inque virum pudor, iraque cepit,
Extemploque ruens Agamemnonis obvius aures
Sceptra manu rapit, ac medios perrumpit Achivos.
Currenti gravis ardenti de murice læna
155In terram cadit, hanc præco, fidusque minister
Sustulit Euribates patria Regem urbe sequutus
Tum virtute[22] gravem, ac meritis si forte virum quem
Viderat, his placidis mulcebat pectora dictis.
Tu quoque bella timens patriam petis, optime Grajum?
160Haud reor, absiste, & socios absistere cæptis
Tenta, age. Quis mentem, atque animum introspexit Atride?
His fortasse dolis, & multa callidus arte
Experiunda sibi rimatur sensa, nec ullam
Imperat, intenditve fugam. Mox ille rebelleis,
165Perjurosque canet: faciet Ducis ira nocenteis.
Namque honor ab summo est illi Jove. Jupiter ipsi
Imperium pater, ac rerum permisit habenas.
At media de plebe viros, turbasque cienteis
Percutiens sceptro dictis pungebat acerbis:
170Scilicet huc ventum est, ut tu, fœdissime, belli
Dotibus, aut pacis nunquam numerandus, Achivos
Voce regas? học tu ingenio, atque hac, pessime, dextra?
Parebit nullus? cuncti dominabimur? atqui
Non acies[23], non aula duos capit unica Reges.
175Unus Rex esto, Genitor cui maximus altam
Pectoribus mentem, & vireis concesserit æquas.
Sic loquitur, cessatque furor, parentque vocanti.
Illicet e ratibus magno clamore juventus
In cœtum coit, horrisoni velut æquoris unda
180Litora circum curva fremit, reboatque profundum.
Unus erat super effreni convicia lingua,
Indignosque jocos rauco de gutture fundens
Thersites, Grajos inter quo turpior alter
Non erat: oblongum monstro caput, & cava circum
185Tempora canities inculta, at cætera calvus,
Pes brevior lævus, magnos curvatur in arcus
Crus geminum, geminoque tument in pectora gibbo,
Contractique humeri in dorsum, Regique Pelasgum,
Neritioque duci infensus, tumque ore procaci
190Hæc populo coram in Regem jactabat Achivum:
Magna Atrei soboles, quererisne, & plura requiris?
Auro plena tibi, plena & tentoria facto
Argento, infectoque: tibi, lectissima præda,
Imberbes cedunt pueri, innuptæque puellæ,
195Quae urbibus ex captis largimur munera Graii.
Ingens prætereane argenti pondus, & auri
Captivum Trojana velis, quo foemina, charus
Aut genitor gnatum redimat, quem moenia circum
Sive ego, seu Danaum quisquam discrimine multo
200Vinctum duxerimus? pulchramne ex urbe puellam,
Cui pugnam effugiens blando jungaris amore?
At non istorum causa Regemque, ducemque
In mala tot decet insonteis inducere turbas.
Argivæ, non jam Argivi, quin cedimus arvis
205Immeritisque gravem spoliis hunc linquimus? ipse
Nos vocet, ac Teucros tandem experiatur in armis.
Cernitis ut belli fulmen contempserit amens
Pelidem abducta Briseide? mitis Achilles
Certe erat, & solitas animo haud conceperat iras,
210Non cuiquam posthac injurius esset Atrides.
Talia jactanti[24] subito adstitit acer Ulysses,
Et corvum intuitus: finem dabis ore loquendi
Improbe, ait? tene Atridæ contendere Regi?
Quid tibi cum Teucrum spoliis? quid prælia jactas?
215Et captos juvenes, infensum & Achillea Graiis?
Haud etenim nostrorum ex agmine venerit ullus
Ignavus magis in Phrygiam, vel turpior alter.
At Martem in lingua hac, atque hoc, deterrime, in ore
Semper habes bonus opprobriis incessere Reges;
220Cominus at nunquam hostileis discernere vultus.
Accipe nostra tamen, memorique hæc pectore serva:
Nequaquam his humeris caput hoc sese efferat altum,
Telemachi nec rursum hominum pater audiar ulli,
Te nisi ego similes fundentem pectore voces,
225Nudum artus, atque hæc deformia membra trahentem
Correptum mittam, multoque hinc verbere cæsum.
Dixit, & impacto percussit tergora sceptro
Atque humeros: olli extumuit vibice cruenta
Dorsum informe, oculi & lacrimis maduere profusis.
230Illum & plorantem Danai, & risere trementem,
Ac reliquos inter nonnullus, plurima dixit
Consilioque, manuque bonus perfecit Ulysses;
Nil tamen utilius quam fanda, infanda vomentem
Hunc frænare virum, et meritis compescere pœnis.
235I nunc, et dictis Reges, incesse malignis.
Sic ait, ac mediis heros consurgit Ulysses
Sceptra tenens, propterque illum Jove gnata Minerva
Præconi adsimilis vocemque, habitumque; silenteis
Verba audire jubet, placidamque advertere mentem.
240Tunc sic adfatur prudens, et pectora mulcet:
Atride, haud Regum quisquam infelicior alter
Te fuerit, cui juratam populique, ducesque
Abnuerint præstare fidem, se non redituros.
Polliciti dulcem in patriam, amplexusque suorum
245Argolicis donec flagrarent Pergama tædis;
Nunc tamen ut pueri imbelles, timidæve puellæ
Lugentque, et patrias ardent invisere sedeis.
Non equidem indignor, doleo magis, horrida namque
Seu quem vis maris hiberna subeunte procella,
250Vel dum Luna semel totum compleverit orbem,
Sede procul patria, atque alienis distinet arvis,
Defleat is magnoque gemat mærore necesse est.
Atqui jam nonus Graiis hic vertitur annus
Trojanos circum muros hærentibus. Esto.
255In patriam turbæ indecores fugiamus inulti
Continuo tangat seros ea fama nepotes?
Non ita, durate, o socii, et sperate secunda.
Calchantem nisi falsa canens delusit Apollo.
Namque olim (memini, et meminit qui Tartara cumque
260Non subiit Danaum) classis quum Argiva coiret
Aulide, perjuris portans mala plurima Teucris,
Sacra Jovi, ac Divum reliquis altaria circum
Taurorum centum calidum fluxisse cruorem
Illimem propter fontem, qua limpidus amnis
265Volvitur, et platanus frondoso vertice nutat.
Vix ea nos, adytis quum lubricus anguis ab imis,
Carulea cui terga notæ, maculosus et auro
Squammam incendebat fulgor; Jove missus ab alto.
Septem ingens giros, septena volumina torquens
270Frondentis platani petit alta cacumina cursu.
Octo illic volucris foetus enixa jacebat,
Quos ille implumeis mactat, miserumque gementeis:
At dulceis miseranda parens circumque, supraque
Pervolitat nidos, et maesto pipilat ore
275Pignora chara vocans; penna tamen ille prehensam
Hanc quoque dilacerat, turpique recondit in alvo.
Illicet adtoniti sinuosa rigescere dorsa
Cernimus, ac totum in lapidem mutarier anguem
Nos portenta Deum taciti veneramur ad aras.
280Tum mediis Calchas: Quæ tanta silentia cives?
Hæc nos hæc portenta volunt Jove missa secundo.
Sera quidem, ac sero complenda; at gloria nunquam
Interitura manet; gnatos ceu passeris octo
Caeruleus coluber, nonam tum denique matrem
285Immiti lacerat rictu, sic Dorica pubes
Laomedontaea totidem cum gente per annos
Bella géret, decimo tandem capta urbe fruetur.
Edidit hæc Calchas[25], magna quæ ex parte videntur
Jam completa, polum novies Sol dum aureus ambiit.
290Quare agite, o, nunc eventus stat signa futuri
Expectare, animosque in spem convertere magnam.
Sic ait, ac dictis læto clamore faventes
Plauserunt Danai, atque cave gemuere carinæ.
Nestor ad hæc teneris similes infantibus, inquit
295Queis nec charus honos, nec bellica munera curæ,
Sic agitis. Quo jam leges, jurataque pacta,
Et sancita sacro libamine fœdera quondam
Et consulta virum, atque oblatæ pignora dextræ?
Certamus verbis, ratio nec quæritur ulla
300Gestorum. Tu propterea, Rex optime captum
Consilium exequere, armarique edice maniplos.
Ille fremat licet, invitos qui in talia Grajos
Impulit, & patrios, desperet visere fineis,
Noverimus donec falsis an Jupiter olim
305Luserit auspiciis, quum portu abeuntibus alto
Intonuit dexter, crebris polus ignibus arsit.
Macti ergo virtute, viri, non ullus abibit
Hinc mihi, quin primum Iliacas violaverit ædeis
Virgineosque thoros, captivaque corpora matrum
310Ulturus raptum infandum, gemitusque Lacaenæ.
Quod si tantus amor cuiquam, si tanta cupido est
In patriam regredi, & pugnas vitare cruentas,
Instruat ille ratem, properet. Næ protinus Orcum
Hinc nigrum petet, ac Ditis regna invia vivis.
315Tu interea, Rex, consulito, atque hæc mente reconde.
Haud temnenda loquar: Grajorum ex agmine toto
Sume viros, lectosque tribus dispone per omneis.
Inque vicem tribubusque tribus, & curia quæque
Curiæ opem ferat instanti in discrimine: nosces
320Quis Marti bonus, et pugnæ, quis ineptus, et excors.
Præterea fatone Deum, gentisne pudenda
Desidia, hos circum muros victoria Grajum
Hæreat, ac decimum vestigia ducat in annum.
Hæc senior, Danaum fatur cui talia ductor:
325Ista quidem[26] tua dicta, pater, laudoque, proboque.
Jupiter o mihi si simileis linguaque, manuque,
Et Phoebus, Pallasque decem concederet æqua,
Eruta postremas tandem urbs daret improba pœnas
In caput hoc tamen omnipotens Saturnius iras,
330Et mala congeminat, qui me Briseida pulchram
Jusserit auferre, et sævi objectarit Achillei
Quæstubus, atque odiis. Priami non regia starent
Tecta diu, semel antiquo si foedere dextræ,
Conveniantque animi. Nunc ite, et sumite vireis,
335O socii, bene quisque truci splendescere ferro
Telum agat, et clypeos, loricasque ære rigenteis,
Luxuriet bene pastus equus præsepibus altis,
Et bene quisque rotas, currumque, axemque sonantem
Exploret, pugnasque animo, cædemque revolvens,
340Certanteis ut nos Phœbi fulgentis ab ortu
Humida nox dirimat. Quanto fera pectora circum
Loraque, et ingentes clypei sudore madescent!
Spirabunt et equi patulis de naribus ignem!
Quam multo juvenumque manus, vultusque decoro,
345Pulvere deformeis, armorum et pondere fessos
Cernere jam videor, stillantiaque arma cruore!
Ast altis siquem in ratibus, castrisve morantem
A pugna procul adspiciam, non ille voraceis
Sive canum rictus, volucrum seu evaserit ungueis.
350Hæc fatum insequitur clamor, ceu quando cavatum
Unda ruens scopulum spumanti verberat ictu,
Litoreum scopulum, quem prima ab origine pontus
Abluit, et viridi fluctus circumtegit alga
Ventorum excitus vi multa, atque æquora longe,
355Et longe horrisono reboant cava saxa fragore.
Haud secus exclamant Danai, cœtuque soluto
Perque cavas naveis, ac per tentoria raptim
Ingenteisque cient fumos, dapibusque fruuntur
Ast alii mortem ut fugiant, nigrasque sorores
360Sacra Deum multis onerant altaria votis.
Interea Atrides pingui cervice juvencum
Divorum mactat genitori, ac Nestora, Cretæque
Idomenea ducem, et geminos, duo fulmina belli,
Ajaces, Tydeoque satum, atque accersit Ulyssem.
365Jungitur his, fratrique adstat Menelaus, et omnes
Sumpseruntque molas, steteruntque ex ordine circum.
Atrides medios inter sic rite precatur;
Jupiter omnipotens, cœli qui sidera nutu
Horrisonosque regis nimbos, non Phoebus in undas
370Labatur prius, ac terris nox incubet atra,
Splendida, quam Priami, ac Teucrorum tecta Pelasgi
Corruerint flammis, & multo vulnere ruptam
Hectoream tunicam fortissima pectora circum
Disciderim: socii prono tum corpore juxta
375Mille cadant, nigramque petant terram ore cruento.
Sic ait at genitor, quanquam stat victima cordi,
Cladem animo struit, atque preces sinit ire per auras
Exin perfectis celebrant convivia sacris.
Postquam[27] extincta fames, & amor compressus edendi
380Adstanteis sic adloquitur Neleius heros;
Quid lenti, proceres, fortunam, & fata moramur?
Maturate viri. Tu Rex per castra, canoros
Ire jube, populos cogant qui in bella, ministros;
Nos armatorum conferta per agmina Grajum
385Lustremus cuneos, primique in tela ruamus.
Accingunt omnes[28] jussis, ruit undique totis
Plebs armata viis, proceres hanc ordine certo
In turmas, longosque jubent discedere versus.
Ductores præit, atque manu quatit ægida Pallas[29]
390Horrificam, ingentem, taurorum e tergore centum:
Atque auro super insignem, squammisque coruscis.
Hanc Dea portendens turmas, aciesque micanteis
Discursat, miscetque viris[30], nec jam amplius ulli
Cura subit patriam, dulceisque revisere gnatos,
395Martem ardent, pulchrumque mori succurrit in armis.
Ac velut ignis edax torrenti vortice totos
Quum populat monteis, densisque cacumina silvis,
Collucent campi longe, vallesque profunda,
Sic lævesque virum clypei, galexque refulgent
400Sole repercussæ, lucemque ad sidera jactant.
Hinc aliæ ratibusque cavis, castrisque relictis
Succedunt acies, liquidi ceu ad stagna Caystri[31]
Imber agit volucrum raucarum ex æthere nubem.
Illæ urgent sese mutuo, atque in gramine picto
405Considunt aliæ ante alias, tum longa canoros
Dant, per colla modos: sonat amnis, & Asia circum
Prata sonant. Stant Trojani prope fluminis undam
Armati juvenum cunei, quot vere tepenti
Nascuntur frondes, quot floribus arva renident,
410Aut ubi Sole novo[32] spumant mulctralia lacte,
Quam multa in caulis muscarum examina circum
Vasa volant, revolantque: agro tam densa minantur
Manibus Iliacis, laqueatisque agmina tectis.
Ac veluti ingenteis ovium per pabula læta,
415Caprarumve greges passim hinc, atque inde vaganteis
Distinguit, cogitque vocans sua nomina pastor,
Sic turmas primi ductorum in bella recensent,
Discernuntque viros, reliquis sed præstat Atrides
Os, oculosque Jovi similis dum fulmina torquet
420Pectora Neptuno, atque ingenti cingula Marti,
Robore ceu præstans, pingui ac cervice, juvencas
Pulcher agit taurus, quem tota armenta sequuntur
Talis erat reliquos inter, namque ipse decoram[33]
Cæsariem æthereus genitor, lumenque juventa
425Purpureum, diosque oculis adflarat honores.
Eja agite[34], Aonides, scitis namque omnia, Divæ;
Ad nos vix tenuis famæ perlabitur aura.
Pandite qui Danaum Reges, quæ quemque sequutz
Adpulerint celeres Trojana ad litora puppes.
430Singula quid capita adgrediar comprehendere versu?
Non mihi[35] si linguæ centum sint, oraque centum
Ferrea vox, ompeis peditumque, equitumque maniplos,
Omnia bellantum percurrere nomina possem.
Peneleus primum[36], & Clonius, necnon Protoenor,
435Leitus, Arcesilasque in tristia bella regebant
Cadmaeas genteis, Hyriemque, atque Aulidis urbem,
Et Scholum, & Schænum, cinctamque jugis Eteonem,
Thespiam, Græamque, atque ingentem Mycalesum,
Fatidicasque Erythras, Harmamque, Hilemque superbam
440Ocalcem quicumque tenent, ac moenibus altis
Præcinctam Medeonem, Eleonisque ardua tecta,
Qui Ilesion, Copasque colunt, gratamque columbis
Thisben, Eutresinque, salutiferasque Plateas
Quique Coronaeam, Glissemque, & Patra Haliarti
445Herbososque thoros, & amicam vitibus Arnen
Atque Hypothebæas arceis, coloque minanteis
Onchestumque habitant, Neptuno sacra parenti
Moenia, pomiferumque nemus, quicumque Mideam,
Nissamque insignem, extremæque Antedonis oram.
450Quinquaginta horum stabant ad litora puppes,
Centum, ac bis denos fert quæque in Pergama lectos.
His quoque ter denas jungunt qui Aspledonis altos
Proscindunt colleis, atque Orchomenon Miniæum;
Jalmenus, Ascalaphusque duces, stirps inclyta Martis,
455Actoris Azidæ quondam quos ædibus amplis
Extulit Astioche, tectorum in parte superna
Mixta Deo mulier, nec docta Cupidinis arteis.
Phocaici stant deinde viri, quos petrea Pithon,
Et melior Cyparissa satis, pecorosaque Chrissa,
460Daulis quos misit Prognes monumenta nefandae.
Quique Anemories, & Hyampolis arva fatigant,
Qui Panopes loca grata colunt, pinguemque Lilæam,
Qua vitreis Cephyssus aquis per gramina serpit.
Hi quadraginta proscindunt navibus æquor.
465Has fortis Schedius turmas, & Epistrophus urgent,
Naubolidæ proles Iphiti pulcherrima uterque.
Proxima succedunt Phocensibus agmina, Locri,
Quos Opois foecunda viris, quos nobilis armat
Calliarus, Scarphesque, Cynus, nemorosaque Bessa
470Perpetuumque polo ridens Augia sereno,
Et Tarphe, & Thronium, labente Boagrius unda
Quas rigat, imperio pubes Ajacis Oilei
Bella gerit, minor ille quidem, nec mole, nec armis,
Consilio, aut dextra quantus Telamonius Ajax.
475Exiguus sane, exiguo sed corpore virtus
Haud temnenda viri: non illo certius astam
Torserit aut melius Grajorum ex agmine quisquam
Quadraginta altis veniens secat æquora rostris.
Euboicos regit inde viros, genteisque superbas
480Martius Elphenor magnorum ductor Abantum
Chalcodontiades, summas qui Chalcidos arceis,
Qui Eretriam, atque Styrum, quique alta cacumina Dius,
Cerinthum æquoream, ac felicia jugera Bacho,
Istiamque colunt, Cereri ingratamque Caryston.
485Hos sequitur bello pubes: lectissima Abantes,
Ferrea gens, latos humeros, perque ardua colla
Horrida cæsaries ollis in tergora pendet.
Non alii melius pugnantum in pectora docti
Per prærupta virum scuta, & thoracas ahenos
490Invenere viam: quater illi in Pergama denis,
Sigeumque jugum longis, venere carinis.
Vos quoque in arma viros claræ misistis Athenae,
Dives Erechtei regio, quem casta Minerva
Nascentem fovit, quem Tellus extulit alma.
495At Dea promeritum, temploque, arisque locavit
In propriis, ubi Cecropii per singula cives
Lustra diem largo taurorum sanguine sacrum,
Agnorum agitant. Petei stirps clara Menestheus
His præerat, quo non Danaum præstantior alter
500Instruere æratas equitum, peditumque cohorteis.
Huic Pylius (sinerent anni) contenderet heros
Quinquaginta olli parent per litora puppes.
Bissenas quibus adjungit Salamina relinquens,
Atque in bella viros rapiens Telamonius Ajax.
505At quos Argos equis aptum, portuque profundo
Hermiones, Asinesque dabant, & quam Herculis alti
Sublimem cœlo Tirinthum gloria tollit,
Toezenque, Ejonque ferax, dilectaque Bacho
Verum invisa Jovi æquoreas Epidaurus ad undas,
510Quique colunt tenuem Æginam, Mazetaque Graii
Imperio parent Stheneli, Capaneus in oras
Quem misit genitor Phrygias: simul agmina ducit
Euryalus, Talajonida pulcherrima proles
Mecistei; tamen ingentis Diomedis uterque
515Expectant jussa, & primum reverentur in armis.
Ilion hi adpulerant cum navibus octoginta,
At centum pictis sulcant vada salsa carinis
Quisquis Aræthyreæ frondentia possidet arva,
Ægion, & Pallenem, atque antiquam Gonoessam,
520Orniasque urbem insignem, ditesque Mycenas
Quique Hyperesiam, atque Helicem, bimaremque Corinthum,
Atque Cleonaeas arceis, regnataque Adrasto
Quondam rura terunt; & proxima litora circum,
Et numero ingenti, & præstanti corpore turmæ.
525His ipse heroes pulcherrimus inter Achivos
Imperat Atrides, Tyrioque exultat in ostro
Eximiusque armis, & luce coruscus ahena .
Qui vero umbrosis cinctam Lacedæmona clivis,
Et Pharen, Spartenque tenent, Briseia quique
530Arva serunt, Messenque, aptissima tecta columbis,
Quos Amyclæus ager, vernans Augæaque pascit
Oetylos, atque Laas, & Elos prope litora ponti
Sex denas agitant naveis, quas maximus author
Ipse mali[37], rapit in Trojam Menelaus Atrides,
535Hospitis heu, scelus infandum, raptumque Lacænæ,
Conjugis ulturus, pictisque coruscat in armis
Fervidus, Iliacasque animo jam præcipit arceis[38].
Jungitur his Pylios campos, & quisquis Arenem
Ac bene cultum Aepi, quisquis colit Amphigeniam
540Alphæumque bibit circum Thryos arva fluentem
Qui Cyparissæam, Pteleonque, ac Dorion ira[39]
Nobile Pieridum, Thamyrim qua multa canentem,
Threicium, Eurytho ab Rege, Œchaliaque profectum
Luminibus, pulchraque orbarunt numina voce.
545Dementem! qui se Aoniis opponere Musis,
Argutoque Deas jactarit vincere cantu,
Quique Helos, has ducit turmas Neleius heros,
Nongintaque secant liquentia marmora proris.
Arcades his subeunt, præstantes Arcades armis,
550Qui Ripen, Stratiemque, atque Orchomenon pecorosum,
Mantineamque habitant, ventosaque culmina Enispæ
Qui Pheneum, Tegeamque humilem Cyllenia propter
Culmina, & Epytion tumulum, Stympheliaque arva,
Parrhasiemque horam sex denas Rex Agapenor
555Ancæi soboles moderatur in æquore puppeis,
Ipse Mycenæus[40] dederat quas providus heros
Spumantis per iter pelagi ut Trojana venirent
Litora, nec siquidem genti res nautica cordi est.
At qui Buprasios colleis, atque Elidis alma
560Rura domant, quotque Hyrmine, atque Alision altum,
Oleniique ingens saxum, postremaque cingit
Myrsinus, irrigui fœlicia jugera campi
Parebant ducibus quatuor, bisquinque sequutæ
Quemque rates: primus Cteati dilecta propago
565Amphimachus, subit Eurytho satus Actorione
Thalpius, hinc Amaryncides se mole Diores
Fert magna, similisque Deo præstantibus armis
Rege Polyxenus Augida Agasthene natus.
Dulichium vero, sacras & Echinadas oris
570Elidis adversas, circumflua litora ponto,
Ducit in arma Meges, patriis quem ab sedibus olim
Dulichium profugus rabieque, odiisque parentis
Mavorti similem Phyleus genuitque, aluitque.
Quadraginta olli parent per cærula pinus
575Parte Cephallenseis alia fert dius Ulysses
Gentem magnanimam, quæ Ithacam; atque Ægilipa pulchram,
Et Crocylen, Epirumque colunt, pinguemque Zacynthum,
Neriton, atque Samon, vicinaque litora contra;
Bissenisque secat veniens freta cærula cimbis.
580Ætolos in bella Thoas Andræmone natus,
Qui Pleurona tenent, quique Olenon, atque Pylenem.
Chalcidaque æquoream, & petream Calydona regebat,
Nam neque iam proles aderat prædivitis Enei,
Ipsumque, & flavum Meleagrum terra tenebat.
585Hic super unus erat, rerum cui tradita summa est,
Atque quaterdenis proscindit puppibus undas:
Cretenses tamen Idomenei signa sequuti
Bella gerunt, quos Gnossus alit, quos lambit Oaxis
Qui Phæstum, Rhytiumque habitant, coloque minanteis
590Gortina muros, quos Lectus pinguia culta,
Myletumque dedit, pecorique inimica Lycastos,
Quotque alii Cretam ingentem, pulcherrima regna,
Centenasque[41]. colunt urbeis: hos inclytus hasta
Idomeneus agit, Martique simillimus heros
595Meriones: octoginta sectantur utrumque
Armata juvenum puppes, terno inde subibant
Agmine distincti, atque armis, qui Lindia ferro
Arva terunt, qui Jalyssum, atque ingrata Camiri
Jugera proscindunt Rhodii, Satus Hercule magno.
600Magnus Tiepolemus pubem regit, inclyta virgo
Quem dedit Astiochia Deo commixta procaci
Frondosa ex Ephyre[42] fluvii Selleentis ad undam.
Ille autem patriosque lareis, vultumque verendum
Funere fœdavit, sub quo Lycimnius ævo
605Jam gravior, Martis proles, & avunculus ipse
Dilectus patri Stygias descendit ad umbras.
Hinc profugus ratibusque cavis, sociisque coactis
Committit sese pelago, namque Herculis olli
Sæva minabantur reliqui, gnatique, nepotesque;
610Ast illum Oceano errantem, ac mala plurima passum
Respexit tandem, ac Rhodias eduxit in oras
Divorum, atque hominum sorteis qui temperat æquus
Jupiter, argentoque viros ditavit, & agris.
Hos naves vexere novem, treis insuper addit
615Nireus ab Sima, Regi quem protulit alma
Aglaies Charopo, Nireus, formosior alter
Quo nullus Danaos inter, pubemque Pelasgam
llion adpulerat, Pelidae corpore dempto[43];
Imbellis tamen, exiguoque ille agmine septus.
610At qui Nisyrum pinguem, Crapathumque, Casumque,
Conque, urbem Eurypili, & Nereo amplectente Calydnas
Litora culta tenent, Phidippus, & Antiphus acer
Thessalia vehit ex ampla, par nobile fratrum,
Terdenis ratibus quos Thessalus Heraclides
625Miserat auxilium Menelao. Hos deinde sequuntur
Quique Alopen, Phtiamque tenent, Argosque Pelasgum[44],
Quisquis Alos Cereri ingratam, lapidosaque Trechis
Arva terit, qui foeminea colit Helladis urbem
Insignem forma Hellenes gens dicta, & Achæi,
630Myrmidonesque truces quinquaginta æquore in alto
Stant ratibus; non arma viris, non prælia curæ.
Dux deerat, qui pugnaceis sub signa cohorteis
Cogeret, iratus postquam frendebat Achilles
Pulchricomæ ob raptum Briseidis, ille cruento
635Lyrnessum bello, ac Thebas populatus opimas,
Quam sibi quæsierat, percussi vulnere multo
Quum terram petiere Mineus, & Epistrophus ingens,
Ambo Selepiade Eveni stirps inclyta Regis.
Hæc gemit indignans; Priamo tamen ille dolores
640Quot feret insurgens, lacrimas quot matribus ægris;
Qui vero Phylacem, Pteleumque, Antronaque linquunt
Vicinam pelago, pecorumque Itona feracem,
Quos in bella viros dat florida Pyrrhasus, almæ
Aptus ager Cereri, his ductor, dum vita superstes,
645Protesilaus erat; tunc vero Acheronte sub imo
Errabat miser, hastili transfixus acuto
Quum primus Phrygiis vestigia figeret agris.
At pulchras laniata genas vota irrita templis
Congeminat conjux, dilectaque pignora, nati.
650Pro duce sed tamen extincto fert signa Podarces
Magnanimi frater germanus Protesilai,
Phylacidæ Jphicli soboles, cui lata per arva
Mille greges ovium, totidemque armenta vagantur.
Ille autem quum ætate prior, tum corpore, & armis.
655Quadraginta illum, sociosque in litora Troja
Advexere rates. Succedunt ordine longo
Qui Bæben, Glaphyrasque, Pheras, limosaque rastris
Arva domant vitreas propter Bæbeidos undas,
Umbrososque lacus, formosam quique Jaolcum
660Pinguia prata tenent: undenis navibus æquor,
Et liquidas secuere vias, Eumelus in hosteis
Agmen agit, Regi Admeto quem in luminis auras
Gnataram Pelia Alcestis pulcherrima fudit.
Hos sequitur qui Thaumatiam colit, atque Olygona,
665Qui Metona tenet, Cererique aptam Melibæam
Septem armant longas auratis puppibus alnos,
Duxque Medon, claro quem forma insignis Oileo
Rhena tulit, justis non illa inducta hymenæis
Hæc tunc, at quondam turmas, pubemque comatam
670Ipse Philoctetes jurata in bella regebat,
Insignis jaculo, & longe fallente sagitta.
Illum autem sacra in Lemno procul ulcere tetro
Fatalis colubri mærentem classis Achivum
Liquerat, at serum quanquam, tandem ultima Troiae
675Fata virum Phrygii ducent Simoentis ad undas.
Quinquaginta intus[45] juvenes per quamque, periti
Spargere tela manu, & pontum convellere remis.
Hinc Phœbo chari Podalirius, atque Machaon,
Ambo Aesclapiadae, terdenis navibus armant
680Quotquot Tricca viros, quotquot dabat aspera Jthome,
Regiaque Eurythi Oechalia. Exinde arva tenebant
Quæ Ormenion, Titanique albentia culmina gentes,
Asteriumque colunt, fontemque bibunt Hyperium,
Ductore Eurypilo, claro cui Evæmone gnato
685Terdenæ parent Trojano in litore puppes.
Qui vero Argissam, albentisque Oloossonis agros,
Ortenque, atque Elona tenent, subsunt Polypoeti
Pirithoi soboli, genitor cui maximus ipse
Jupiter, at fortem Polypoetem regia virgo
690Hippodamia duci genuit commixta superbo,
Setigeros quum Centauros monstra horrida abegit
Pelio ex alto[46], inque Æthicia transtulit arva.
Non solus tamen; huic adstat Mavortia proles
Conidaque Corone satus regit arma Leonteus.
695Quadraginta altis findunt hi marmora proris.
At Guneum ab Cypho sequitur gens dura, Peræbi
Dodonem circum gelidam, torvique Enienes,
Jugera quique colunt, Stygia Titaresus ab unda[47]
Quæ rigat, in Peneum latices agit inde sonanteis;
700Immixtusque olei in morem superenatat amnis,
Amnis Caelicolum irrevocabile juramentum.
Hi denas, geminasque agitant per cærula puppeis.
Sed quater hinc denis Prothous Tenthredone gnatus
Pubem agit, umbrosos quæ circum Pelion agros,
705Et sata culta tenet, plena qua argenteus urna
Labitur, herbososque thoros rigat agmine Peneus.
Hæ Danaum turmæ, atque duces. Nunc tu mihi, Diva
Calliope, memora quis præstantissimus horum
Sanguinea in pugna? quis equis pernicibus esset?
710Grajorumque duces longe Telamonius Ajax
Anteit, Atridæ dum Larissæus Achilles.
Indignatus abest, nam quis contendere magno
Aeacidæ posset? picta nunc puppe quiescens.
Ille jacet rabido perculsus corda dolore.
715Ast Dolopum manus, Hellenes, turbæque superbæ
Myrmidonum hac illac fulva luctantur arena[48]:
Pars in litoreis exercent membra palestris,
Pars disco, aut jaculo celeri, certantve sagitta.
Stant terræ defixx hastæ, ac tentoria propter
720Auratæque rotæ, & currus servantur inanes.
Tum bellator equus lotumque, herbasque palustreis
Carpebat plenis præsepibus; at genere horum
Non quisquam Grajum eximio certarit Achilli,
Nec celeri auderet cursu contendere bigis.
725Laudantur juxta pulcherrima corpora equarum
Eumeli Pheretiadae, volucremque sagittam,
Quæque leveis rapidis anteirent cursibus auras.
Pieria in magna has quondam nutrivit Apollo
Aurea tela gerens, bellique aptavit in usus.
730Dorsum æquale, pares anni, color omnibus idem.
Tum ceu flamma volans totos depascitur agros
Et sonitum ingentem late ciet excita tellus,
Jupiter armata geminat quum fulmina dextra,
Et strepitu Prochyta alta tremit, durumque cubile
735In Arimis[49], Jovis imperiis imposta Typhoeo,
Haud secus Argivum properantum tota tumultu
Terra tremit, fremitu cælum circumtonat ingens.
Interea ad Teucros pernicibus ocyor Euris
Ab Jove missa volat picto Thaumantias arcu.
740Forte aula in magna Priami juvenesque, senesque
Soliciti inter se summis de rebus agebant.
His Dea se immiscet, vocemque, atque ora Politae
Adsimulans Priamo geniti, qui non procul urbe
Aesyetae senis ad tumulum, speculaque reposta
745Subjectam classem, & castra observabat Achivum.
Tum sic orsa loqui: Semper tibi copia fandi
Larga, senex, & pace quidem florente licebat;
Nunc nos arma premunt, & ineluctabile bellum.
Sæpe ego nam Martem indomitum, pugnamque sequutus;
750At taleis nunquam, ac tantas turmasque, virosque,
Invictosque duces vidi, quot gramine toto
Circumeunt muros, incurvaque litora complent,
Quot nemorum folia, aut bibulas mare lambit arenas.
Propterea tu, pubem, Hector, fer primus in hostem.
755Tum lectas sociorum acies, genteisque superbas
Tam varias linguis, habitu quam vestis, & armis
Unus in arma ferat ductorum quisque suorum.
Hæc infit, paretque Hector, cœtumque resolvit:
Arma fremunt, tota passim procurritur urbe,
760Panduntur portæ ingentes, equitum, peditumque
Turba ruit, magno fervet via cuncta tumultu.
Urbe procul muros contra, ac tentoria Grajum
Colle tumet tellus modico, cui pronus in altum
Hinc, atque hinc aditus medio patet æquore campi.
765Terrigenae Batiea vocant, sed dicta Myrinnes
Culmina Coelicolis priscæ de nomine Nymphæ.
Hic tunc indigenæ, sociorumque agmina Regum
Explicuere acies. Trojanos maximus Hector
Priamides numero ingenti, lectosque regebat.
770Dardaniis Anchisiades dux imperat heros,
Quem Venus Idaeo conceptum vertice fudit,
Mortalis Dea pulchra viri dignata hymenæos.
Archilochus comes huic, Acamasque Antenore gnati,
Par bello egregium: Troas sed Pandarus ingens
775Lecta Lycaonides regit agmina, quæque Zeliam
Idaeasque serunt valleis, quæ rauca fluenta
Æsepi, camposque domat gens dives opimos.
At qui Adrestiam, Terienque, Pythæaque rura,
Et campos, Apoese, tuos proscindit aratro
780Amphius hos in bella viros, & pulcher Adrastus
Imperiis duxere, Merops Percosius ambos
Quos gemitu pater, & lacrimis revocare furenteis
Tentavit frustra, Iliacisque avertere campis
Vaticinans; sed fata tamen sua quemque sequuntur
785Terrigenum, placidasque virum Deus obstruit aureis.
At qui Percotem juvenes, & Praction altum
Seston, Abydenasque arceis, & nobilem Arisben
Circum habitant, magnum Hyrtacides regit Asius agmen,
Asius Hyrtacides, magna quem mole superbi
790Adtulerant biiuges patriis Selleentis ab oris.
Hinc Larissæi portabant arma Pelasgi
Hippothous præit, atque Pyleus, Mavortia fratrum
Pectora, Theutamida soboles fortissima Lethi.
Threjcios Achamas cuneos, Pyrousque regebant,
795Et quotquot rapidus complectitur Hellespontus.
Euphemus Ciconum turmas in prælia ducit
Træzenii Ceadae proles, tum Pæonas arcu
Insignes curvo Pyræchmes congregat heros
Ex Amydone procul, quos Axius irrigat agros,
800Axius illimi fluvius pulcherrimus unda.
Inde Pylæmeneus multa vir callidus arte
Paphlagonas rapit ex Enetis[50], unde exstat agrestum
Mulorum genus eximium, Cromnamque, Cytorumque,
Ægialonque urbem antiquam, ripasque salubreis
805Parthenium propter fluvium, qui Sesamon almæ
Felicem Cereri inde habitant, celsosque Erythinos.
Acer Alizones Odiusque, & Epistrophus armant
Ex Alibe procul, argenti qua foeta metallo
Ditescit tellus. Mysos Chronis impiger urget,
810Ennomus atque augur; sed non depellere pestem
Augurio potuit, telo confossus Achilli
Cum sociis liquidam Phrygii Simoentis ad undam .
Phorus, & Ascanius Phrygios patria usque trahebant
Ascania, duro ardenteis decernere ferro.
815Mæonium Mesthles, atque Antiphus agmen agebant,
Ambo Pylæmeneo gnati, stagnantibus undis
Quos Gygaa palus peperit, Tmolique nivalis
Secum agitant pubem, queis agmina barbara jungunt,
Miletum quicumque habitant, frondosaque Phtius
820Culmina, Maeandri quisquis sinuosa fluenta,
Quique tenent Mycales vexata cacumina ventis.
Nasthes, Amphimachusque, Nomeone natus uterque,
Ductores, Caresque regunt in bella superbos.
Nasthes, Amphimachusque innupta: more puellae
825Pictus acu tunicas demens, & fulgidus auro;
Profiuit at misero nequicquam lana veneno
Tincta peregrino, & compti sub casside crines,
Aeacidae ut ferrum, & mortem vitaret acerbam.
Denique Sarpedon Lycios, Glaucusque regebant
830Ab Lycia tellure procul, qux jugera Xanthus
Vorticibus secat, & fulva faecundat arena.
LIBER TERTIUS
[recensere]ARGUMENTUM.
[recensere]Instructa utrinque acie, visoque Menelao Paris fugit; postea tamen ab Hectore increpitus Menelaum ipsum ad singulare certamen provocat. Agamemnone, Priamoque praesentibus pacta firmantur. Victum Paridem Venus rapit, & in proprium thalamum abducens arcessit ab muro Helenam, ubi illa Priamo roganti primos Graecorum duces ostenderat. Agamemnon, ut starent promissis, Trojanos admonet.
Iam Danaum campis exercitus ibat apertis,
Quum subito immensum clamorem ad sidera tollunt
Dardanidae ex alto, quales sub nubibus atris[51]
Strymoniae dant signa grues, atque aethera tranant
5Cum sonitu, fugiuntque hiemem, repetuntque fluenta
Occani, tepidasque plagas clangore secundo
Tristia Pygmæis portantes bella colonis.
At parte ex alia spirantes robur Achivi,
Inque vicem prompti auxilium sibi ferre, silentes
10Arva terunt, tum piniferi ceu e vertice montis
Quum nebula exurgit, lapidem non quidlibet ultra
Jactum quisque videt: tacitis aptissima furtis
Illa dies, minus atque ullo non tempore prudens
Incustodito discedet pastor ovili,
15Sic pedibus Danaum tellus percussa comantum
Pulveream coit in nubem. Forte agmine primo
Dardanidum forma ante omneis pulcherrimus ibat
Ipse Paris, cinctus maculosi tegmina pardi,
Fulmineumque ensem lateri, tum, voce vocabat
20Grajugenas duro ut vellent contendere Marte,
Bina manu lato crispans hastilia ferro.
Hunc tamen ut magnis gradientem passibus ipsam
Ante aciem procul adspexit Menelaus Atrides,
Impastus[52] stabula alta leo ceu sæpe peragrans,
25(Suadet enim vesana fames) si forte fugacem
Conspexit capream, aut surgentem in cornua cervum,
Gaudet hians immane, comasque arrexit, & hæret
Visceribus super accumbens, lavit improba teter.
Ora cruor, juvenumque minas contemnit inaneis,
30Latratusque canum, adspecto sic fervidus hoste
Aestuat Atrides, Helenamque, & jura sacrati
Infracta hospiti flagranti in pectore versat.
At Paris heroem cernens horrenda minantem
Obstupuit, gressumque simul cum voce repressit,
35Improvisum aspris[53] veluti qui sentibus anguem
Pressit humi nitens, trepidusque repente refugit
Attollentem iras, & cærula colla tumentem.
Haud secus ille fugit pavitans, densæque suorum
Miscet se turbæ, atque oculis inglorius aufert,
40Hector quem tali fugientem est voce sequutus:
O nunquam æthereas hausisses luminis auras,
Bellule, deceptor, vetitorum cultor amorum,
Non tali Iliacam foedasses crimine gentem.
I, fuge, nil satis, Argolicis irrise maniplis,
45Qui te præstantem ob formam, Mavortia corda
Non muliebrem animum duris gestare sub armis
Crediderint; at non vires, non defuit ingens
Cor tibi, quum procul ab patria, tectisque tuorum,
Permixtus Danais, sociorumque agmine lecto,
50Idæis Helenam ratibus per dorsa tumentis
Lata maris, ventosque truceis, spumasque sonanteis
Ex Apia tellure procul malefidus in oras
Abduxti Phrygias, belloque, armisque petendam
Uxorem, sobolemque ducum, Regumque potentum,
55Tum Priamo pestem, ac patriæ, victoribus Argis
Gaudia, & æternum misero tibi dedecus ipsi.
Nunc fugis? Experiare licet, cui, pessime, charam
Uxorem abstuleris, castum violare cubile
Ausus, & Argivos in bella lacessere Reges.
60Grata Cytheriacae non te, non præmia Divae,
Aut roseus color, aut fidibus cantata juvabunt
Carmina dulcisonis, jaceas quum in pulvere comptum
Foedatus caput, & spiranteis balsama crineis.
Atque etenim nisi falsa animos pietasque, pudorque
65Flexisset Phrygios, solvisses, pessime, factis
Digna tuis, dudum Stygias delatus ad undas.
Sic Hector, Paris hæc contra: Quid sæpe fatenti
Obiicis hoc scelus & verbis perstringis amaris?
Atque acie velut indomita pennata securis
70Ligna secat ratis in costam, aut laquearia tecti
Artis opus multæ, & repetitis usque fatigat
Ictibus acta super, geminatque in pondere vireis
Haud secus ista ferox iterumque, iterumque retractas.
Quid concessa mihi Cythereja præmia damnas?
75Nulli fas hominum Divum contemnere dona,
Quæ nec quisque volens invito accersat Olympo.
Quod si me[54] vocat in pugnam Menelaus Atrides
Eja age, Teucrorumque acies, Grajumque comantum
Stare jube, nostro[55] dirimatur sanguine bellum,
80Victor opes, Helenamque ferat: sæva arma quiescant,
Atque Phryges, Danaosque inter pax floreat alma.
Dixerat, atque Hector jussit consistere turmas,
Oblato gaudens[56] componi fædere dextras.
Conspicuum tamen in mediis, armisque coruscum
85Undique tela petunt adverso ex agmine Grajum;
At cohibete manum, Danai, vos sistite, Achivi,
Atrides clamat, namque Hector dicere magnum
Nescio quid parat. Actutum tela aspera ponunt,
Hectoreis tacitique aptant sermonibus aurem.
90Ille autem Argivi juvenes, ac Dardana pubes
Accipite hæc animis alma deponere terra
Arma jubet Paris, in medio Menelaus Atrides,
Ipseque contendant duro ut certamine: victor
Tyndaridem ferat uxorem, partisque fruatur,
95Atque æterna Phrygum, & Grajorum foedera sunto.
Conticuere omnes, arrectisque auribus hærent.
Strenuus inde armis Menelaus farier orsus:
Me quoque nunc audite, viri, quem maxima belli
Cura premit, vos quem propter tot tristia passi.
100Occidat is nostrum, cui mors, & fata parantur
Vivite vos pulchra in pace, ac durate beati.
Nunc geminos huc ferte agnos, albumque, nigrumque,
Alma nigrum tellus, niveum Sol almus habebit,
Nos itidemque Jovi pinguem mactabimus agnum.
105Laomedontiades Priamus tum foedera firmans
Ipse adsit, vereor Paridem, neque pectora fratrum
Fida satis, varium quippe[57], ac mutabile semper
Mens est, atque animus juvenum: pacata senectus[58]
Prospicit hinc transacta simul, cavet inde futura,
110Prudentumque piis succedunt omnia votis.
Dixerat, infremuere omnes, Graiique, Phrygesque
Affulsisse diem, finem quæ imponeret armis,
Tristibus atque odiis, altos tunc ordine linquunt
Cornipedes, viridique omnes in gramine longas
115Defigunt hastas, atque ærea scuta reclinant.
Hinc, atque inde acies spatia in sua quæque recedunt.
In medio ancipiti patet ingens area Marti.
Hector, qui Priamum adcirent, lectasque bidenteis
In campum adferrent, celeres jubet ire ministros.
120Thaltybium Atrides pictis de navibus agnum
Ferre jubet parent rapidis illi ocyus Euris.
Atque ea diversa penitus dum parte geruntur,
Iris Tyndaridi descendit nuncia cœlo
Laodicen vultu referens, ac corpore toto,
125Quæ Priami gnatas forma supereminet omneis
Atque Antenorides duxit quam Rex Helicaon.
Telam illa ingentem tecti in penetralibus altis
Texebat variam, ac duplicem, (mirabile visu)
Namque sui causa pugnanteis Pergama circum
130Grajugenas, Phrygiosque duces intexerat auro.
Hac Hector micat, inde ruit cristatus Achilles.
Hanc prope sic placido adfatur Thaumantias ore:
Nympha mihi dilecta, vení, res maxima poscit
Agmina nam Troum, Grajorumque ære micantum
135Quæ prius infestis ardebant prælia dextris,
Nunc tranquilla sedent campis, pugna aspera cessat,
Defiguntque hastas, clypeisque innixa recumbunt.
At Paris, atque acer Menelaus Marte cruento
Rem diriment: ferat uxorem te, præmia, victor.
140Hæc ait, injecitque animo patriæque relicta,
Desertique thori, dilectorumque parentum
Ingentem flammam, & sopitum accendit amorem.
Hinc niveo in velo tectis sese extulit altis
Adproperans, lacrimisque oculos suffusa nitenteis.
145Binæ illam famula, Clymene pulcherrima vultu,
Æthraque Pythæi proles comitantur euntem.
Ut Scaas ventum ad portas, in limine cernit
Laomedontiadem Priamum, juxtaque Thymatem,
Panthoumque, & Clytium, ac Lampum, atque Antenora clarum,
150Ucalegonta quoque, atque Hicetaona, fortibus omneis
Insigneis ausis florenti in corpore quondam
Nunc pugna procul, & campis effeta senectus,
Tardaque membra tenent, doctos prudentibus acrem
Consiliis regere, ac dictis frænare juventam.
155Umbrosis veluti in silvis æstate serena
Arboris insidant ramis, aurasque cicada
Arguto resonant cantu, sic turribus altis
Gaudentes vario Reges sermone sedebant.
Utque procul nivea fulgentem in veste Lacænam
160Adventare vident, mirati orisque decorem,
Incessumque Deæ similem, vestemque micantem:
Non sane, ajebant, tantæ ob miracula forma
Indignum fuat Argolicos capere arma tyrannos,
Dardaniamque manum, & longa tabescere clade,
165Namque immortaleis[59] mortali in corpore Divas
Illa refert; tamen in patrias pulcherrima sedeis
Hinc abeat, nec fata manens ferat ultima Teucris.
Talia sese inter submissa voce dolebant,
Mussabantque senes; Priamus sed maximus ipsam
170Nomine compellans vicina in sede locavit,
Tunc sic: Chara mihi, hic adsis, cui cernere Grajos
Dulce erit, & magnos mirari, ac noscere Reges,
Cognatosque, atque affineis (non tu mihi quicquam[60],
Culpatusve Paris, verum inclementia Divum,
175Tristia qui in nostros duxerunt agmina muros)
Verum age, quis Grajum, membra, fulgentibus ille
Conspicuusque armis, vultuque insignis honesto?
Mole quidem, atque humeris alii per gramina lata
Altius adsurgunt, oris tamen illa decori
180Majestas haud visa mihi. Quantum instar[61] in ipso est?
Ast Helena[62] ex alto deducens pectore questum
Sic fatur: Dilecte socer mihi; maxime Regum,
O miseræ lux illa Helenæ postrema fuisset,
Quum gnatam in luctu, thalamosque infida priores,
185Et fratres, pariumque choros, cœtumque relinquens
Nympharum, huc veni, Paridem, ac mea fata sequuta
Volvere quid tamen ista juvat? Volvisse juvaret.
Nunc ad te, & tua, chare pater, quæsita revertor,
Quem cernis, Danaum Rex est, insignis Atrides,
190Rex idem bonus, atque armis fortissimus heros
Quondam eheu! quondam levir meus: O sate Divis,
Hic senior Priamus, fatis & nate secundis
Atride, cui tot parent populique, ducesque.
Atque equidem[63] memini quondam juvenilibus annis,
195Quum Phrygiam peterem, & florenteis vitibus agros,
Ingenteis vidisse equitum, peditumque catervas,
Mygdonaque, atque Otreum, Diis immortalibus arma,
Oraque persimileis, queis auxiliaria castra
Sangarium ad fluvium Sigeo ab litore junxi
200Quum primum ab Scythia lunatis agmina peltis
Advenere etiam, pictis & Amazones armis.
Non tamen hi numero tot erant quot Dorica pubes.
Quisnam autem, dilecta precor, quisnam ille, comantumi
Qui juvenum turmas obit indefessus? Atrides
105Toto illum capite exsuperat; sed nescio, magnum
Quid latis humeris, latoque hic pectore monstrat.
Laniger ille aries visus mihi, qui grege magno
Circumcursat oveis niveas, caulasque pererrat.
Tyndaris at, Laertiades, Rex maxime, Ulysses,
210Hic vir[64], hic est Ithaca tristi de rupe[65] profectus
Instructusque dolis, & multo callidus astu:
Hæc illa Antenor fatur cui talia prudens:
Vera quidem narras, namque olim Pergama vectos
Legatos Danaum prima sub origine belli
215Hospitio excepi ingenti dignatus honore
Atridem Menelaum, atque hunc quem dicis, Ulyssem
Amborumque animos Regum, ingeniumque notabam:
Concilio admissis Troum, pulchraque corona
Stantibus, Atrides humeris augustior altis.
220Sedissent, vultu gravior præstabat Ulysses
Mox quum verba darent, Menelaus acumine multa
Et dictis animum brevioribus usque ferebat
Flectebatque volens: non illi copia fandi[66]
Larga, nec appensis captabat vocibus auram,
225Quamquam annis minor; ast Ithacus consultus Ulysses
Surgebat, terraque oculos defixus honestos,
Non hac, non illac flectens, immota tenebat
Sceptra manu, amenti similem, verbisque carentem
Dixisses, stolidumque virum; sed pectore magno
230Quum vocem ingentem, meditataque verba sonaret
Crebra, nivis ritu hibernæ, contendere nullus
Terrigenum posset, Regi aut certare loquenti.
Hæc tunc non hominis speciem miratus, & arma.
Ecquis, ait Priamus, quisnam hic qui vertice toto,
235Atque humeris longe Argivos supereminet omneis?
Ast Helena, hic est, hic, inquit, Telamonius Ajax[67].
Idomenea vides? Illum qui propter? habetur
Hic Creta in magna veluti Deus. Undique Regem
Circumstantque duces, pendentque jubentis ab ore.
240Sæpe illum hospitio tectis Menelaus in altis
Excepit Jovis ab patria tellure profectum.
Atque equidem plureis Grajorum ex agmine toto
Adspicio, agnoscoque lubens, & nomina possem
Commemorare tibi, geminas at cernere charos
245Germanos fratres, Ledaque ex matre creatos
Pollucem pugilem, & domitorem Castora equorum
Haud possum infelix. An non Lacedæmone pulchra
Exierint classem Argolicam, Atridasque sequuti?
An Trojam adpulerint ratibus; sed dedecus absint,
250Heu! nostrum veriti, & pugnas tentare recusent?
Hæc ait ast illos patriis in sedibus ambos
Abstulerant fata, & tellus injecta tenebat.
Interea lecti procedunt urbe ministri
Foedera sacra Deum, felicia munera Bachi,
255Atque agnos geminos, gemmisque, auroque rigentem
Cratera in manibus, pretiosaque vasa ferentes.
Tum Priamum hortantur: Surge, o Rex maxime, Grajum
Te expectant unum, fulgentiaque agmina Teucrum
Pacto ut conveniant stabili, & pia fœdera firment
260Dardanius Paris, & flavus Menelaus in armis
Certabunt paribus: victorem palma sequetur
Tyndaris, ingentes & opes, nos arva colemus,
Moeniaque in pace: illi iterum maria alta remensí
Argos equis aptum, & patrias vertentur ad urbeis
265Fœminea celebreis forma. Stupet inscius, heros
Laomedontiades dictis, jussitque frementeis
Jungere equos properant famuli, & mandata facessunt,
Confestim adscendit Priamus, lorumque retraxit,
Antenor sequitur, Scææque ab limine portæ
270Cornipedes hortantur equos, campoque feruntur.
Ut ventum ad sedeis, currumque, rotasque relinquunt,
Et medias inter Teucrum, Danaumque comatas
Procedunt acies, Agamemnon primus eunti
Obvius adsurgit, fraudumque inventor Ulysses,
275Præcones autem, puraque in veste ministri,
Adportant lectas pecudes, & pocula miscent,
Dein manibus limphas properant, & tempora Atrides
Summa notat pecudum, medioque e vertice pilos
Abscindit cultro, magna quem semper ab ensis
286Vagina appensum simileis gestabat in usus
Hos famuli ducibus Phrygiis, ducibusque Pelasgis
Distribuere citi, mediis sic infit Atrides
In caelum cum voce manus conversus, & ora:
Summe parens[68] Idae Deum, qui fulmina torques,
285Tu quoque, qui cuncta exaudis Sol, qui omnia lustras,
Fluminaque, & Tellus, & quæ sub Tartara Divum
Religio est, ubi torquentur post fata nocentes,
Este mihi testes, vestro stent numine pacta.
Contigerit Paridi si fors victoria Teucro,
290Ipse Helenam, gazamque feret, nos alta petemus
Æquora, nec Phrygiam ferro tentabimus urbem:
Sin nostrum annuerit nobis victoria Martem,
Gazamque, Argivamque Helenam Menelaus habebit,
Insuper & Danais argenti pondera, & auri
295Congrua persolvent Teucri: si pendere nolint,
Bella geram, meritas donec dent Pergama poenas.
Dixerat, & pecudes flagrantibus admovet aris,
Vulnere tum jugulat gemino, mactatque trementeis.
Dein reliqui auratis pateris altaria libant
300Argivique, Phrygesque, onerantque his æthera votis:
Jupiter omnipotens, & sancti numina coli,
Foedera quicumque hæc Danaum, Troumve priores
Audebunt violare manu, sic sanguine campos
Commaculent Phrygios, vina ut spumantia fundo,
305Ipsi, inquam, ac dulces gnati, formosaque conjux
Victoris Domini cedat captiva cubili.
Talibus orabant; sed inanels perdit in auras
Vota Deus. Rex tum Priamus sic farier orsus:
Ductores Danaum, ac Troes, nos Ilion altum
310Hinc petimus, gnati siquidem discrimen acerbum
Adspectare oculis patrio prohibemur amore.
Nempe Jovi patet hoc uni, Divisque beatis
Quis metam attigerit, mortem cui fata minentur
Dixerat, impositisque agnis Trojam inde petivit.
315Hectore tum socio spatium partitur Ulysses,
Limitibusque ambit certis, hinc area sorteis
Accepit galea, ut longam quis mitteret hastam
Amborum prior indiciis constaret apertis.
Stant circum effusæ turmæ, sicque ore precantur;
320Qui terras, cœlosque Ideo a vertice lustras
Authorem infandi sceleris, fontemque malorum,
Quicumque ille siet, Grajus, seu Dardanus, æquus
Perde, Pater, Stygiasque inhumatum mitte sub umbras.
Nos in amicitiam coeamus fœdere pacto
325Sic illi orabant taciti; verum Hector ahena,
Ardenteis oculos retro conversus, & ora,
Terque, quaterque manu concussa ex casside sortem[69],
Nomenque inclamat Paridis, tum quisque recedit,
Cornipedes ubi per campum, & varia arma jacebant.
330Hinc Helenæ vir pulchricoma, Priameia proles, .
Plurima quas mordens argentea fibula nectit
Primum aptat suris ocreas, dein pectora circum
Thoracem induitur squammis, auroque rigentem,
Quent frater fratri dederat gestare Lycaon,
335Fulmineumque humeris ensem suspendit ab altis,
Ingentisque orbem clypei, galeamque coruscam,
Cui triplici crinita juba crista alta tremendum
Nutabat super, hinc validam dextra arripit hastam,
Interea paribus Menelaus cingitur armis,
340Et rapidus medium procedit in æquor uterque
Torvum adspectantes oculis, tum frigidus omni
Spectantum turbæ[70] coit in præcordia sanguis.
Stant olli, quassantque hastas, verbisque minantur.
Inde Paris magno contorquet turbine cedrum.
345Illa volans alto clypei sonat ære repulsa,
Inque cadit flavam reflexa cuspide arenam
Atrides ferro præfixum robur acuto
Priamidem contra librans jacit, atque ita fatur:
Jupiter[71] (hospitibus nam te dare jura loquuntur)
350Hospitis infandum scelus hoc ulciscier ictu,
Da genitor, fandique homines, testesque nefandi,
Et scelerum ultores discant non temnere Divos.
Talia jactanti stridens immane per auras
Hasta manu volat, & clypei septemplicis orbem,
355Loricæque moras rumpens juxta ilia pulchram
Discindit tunicam, flexu sed corporis heros
Dardanius mortem, & vulnus vitavit acerbum.
Irruit Atrides, vaginaque eripit ensem,
Et caput insurgens dextra petit, ærea cassis
360Obstitit, & mucro[72], glacies ceu futilis, ictu
Dissiluit, flava resplendent fragmina arena.
Obstupuit casu in subito Menelaus, & alter
Non te, summe Parens, infensior æthere toto,
Aut fuerit Divorum, inquit, mihi tristior ullus,
365Hic lueret meritas scelerato sanguine pœnas;
Incassum tamen hasta volat, tum perfidus ensis[73]
Frangitur; haud manibus nostris illexus adulter
Ast aberit. Simul ista furens, simul involat, atque
Nutantem triplici ex crista, conoque prehensum
370Argivum in campum, atque hostilia castra ferebat.
Namque viro mento subter lactentia colla,
Pictaque stringebant galeæ retinacula fauceis,
Vivumque Atrides Grajorum in castra tulisset,
(Immortale decus) Venus at Jove gnata per auras
375Lora manu scidit occisi de tergore tauri.
Pondus inane manum sequitur galea ærea fortem.
Hanc heros valido contortam turbine campum
Mittit in Argolicum: socii accepere cadentem.
Evolat hinc iterum frendens, jam jamque tenebat,
380Quum Venus occultum Paridem, nimboque latentem
Eripuit facile, (quid enim non numina possint?)
Fragrantique virum thalamo, pulchroque locavit.
Inde petit turrim, Teucris ubi mixta Lacena
Spemque, metumque inter pugnam spectaverat acrem.
385Hic Dea[74] vocemque, & vultus imitatur anileis
Lanificæ, quæ ipsi patria in Lacedæmone quondam
Vellera carpebat, magnoque hærebat amore,
Ambrosiumque manu peplum, vestemque fluentem
Concutiens, ades huc, inquit, te nam ædibus altis
390Pulcher[75] odorato in thalamo, stratisque coruscis
Expectat Paris: haud ipsum Mavortis ab acri
Credideris reducem pugna; sed abire paratum
Nympharum in choreas, cantusque, aut inde reversum.
Hæc inquit, movitque animum, totasque medullas.
395Ut tamen adspiciens abeuntis pectora Divæ,
Fulgenteisque oculos, & lactea colla notavit,
Obstupuit visu in subito, dehinc talia fatur.
Quid miseram falsa deludis imagine rerum?
Longius hincne voles Phrygias me abducere in urbeis,
400Mæoniasve domos, hominum clara oppida linguis,
Quo tibi sit juvenum quisquam charissimus alter?
An quia devicto Menelaus de hoste superbus
Antiquas me iterum in sedeis, patriosque penateis
Ferre parat, rursum insidias meditare, dolosque?
405Quin Paridi æternum adsideas, coelosque relinquens
Mensasque, & Superum cœtum adspernere Deorum,
Arumnasque ferens ipsum prope semper amaras
Hunc serves, conjux donec dilecta marito,
Aut domini saltem valeas ancilla vocari.
410Haud te, Diva, sequar, Paridis nec dicier uxor
Ulterius patiar, Phrygis aut matribus ibo[76]
Irridenda alti soboles Jovis. Hæc Dea fatam
Terribili adspectat vultu, dein talibus infit:
Ne, infelix, verbis Superos incesse malignis,
415Ne te fors miseram, in luctuque irata relinquam
Tam mihi tum magis exosam, gratissima quantum
Hac Veneri tenus extiteris, Danaumque ciebo
In te odia, & tristi solves mihi funere pœnas.
Dixerat, expavitque Helena, exauditque vocantem,
420Et præeunte Dea, niveo pulcherrima peplo
Proripuit sese, Teucrum neque cernitur ulli.
Ut ventum ad sedeis, famula sua munera quæque
Ocyus adproperant; illa in penetralia tendit,
Atque Venus thalamum contra, vultumque jacentis
425Picta in sede locat cunctantem, ac torva tuentem,
Oraque, & averso vertentem lumina collo.
Tum demum in taleis dissolvit pectora voces:
Ergo redux ades huc pugna? nec vulnere multo
Te meus Atrides domitum confecerit heros?
430At non ísta mihi[77] dederas promissa roganti
Quin potius valido Menelaum robore, & hasta
Jactabas super, & crudo te Marte ferebas.
I, miser, insanoque viros rursum ore lacesse.
Quid tibi cum pugna? tectis te contine ia altis,
435Si superesse velis, & coeli vescier aura.
Haec Helena, at Priami contra sic filius inquit:
Uxor amara[78], quid increpitas, torquesque dolentem?
Palladis ille ope nunc duro in certamine vicit,
Vincam ego fors alias. Sunt & sua numina Teucris.
440Tristia mittamus[79] tamen haec, Cypriaeque fruamur
Muneribus Divae, haud etenim, mea chara fatebor,
Dulcibus usque adeo accendit praecordia flammis
Saevus amor, neque tunc pingui ab Lacedaemone quondam
Quum primum raptam praecelsa in puppe vehebam,
445Atque tibi in Cranae blandis complexibus haesi,
Quam nunc ossa calor, labefactaque corda fatigat.
Dixerat, atque Helenam fusis hinc inde lacertis
Cunctantem fovet amplexu, placidumque petivit[80]
Conjugis infusus gremio per membra soporem.
450Haec inter frendens Menelaus tygridis instar,
Vestigatque virum cuneos, atque agmina lustrat;
Caelitus ast tamen ereptum non Dorica pubes,
Non ipsi Phryges, aut sociorum ex agmine magno
Viderat, aut cuperet quisquam servare repertum.
455Usque adeo infensum Danaique, ac Troes habebant.
Tum placido in mediis Agamemnon pectore fatur:
Trojani, sociique Phryges, victoria nostra est,
Foederis atque ipsi testes, pugnaeque fuistis:
Ergo Helenam, raptas & opes jam reddite Graiis,
460Praeterea gravis argentique, aurique talenta,
Quaeque etiam seri solvant in saecla nepotes.
Sic ait, atque acies Danaum plausere faventes.
LIBER QUARTUS.
[recensere]ARGUMENTUM.
[recensere]Dii apud Jovem de Ilio deliberant. Ille Junonis suasu Minervam ad Trojanos mittit confusionem foederum facturam. Hac Pandaro suadet, ut sagitta feriat Menelaum. Eo percusso Agamemnon dolet, & Machaonem Medicum accersit, qui vulneri medetur. Haec inter armati Trojani exercitum invadunt. Agamemnon acies lustrans eos, qui jam in procinctu erant, hortatur, laudatque, segniores increpat. Æquis deinde viribus utrinque concurritur, caduntque vicissim, caduntque.
At Jovis in templo, & stellati in vertice Olympi
Caelicolae coeunt, Hebe pulcherrima nectar
Queis fundit, miscetque: olli aurea pocula libant
Agmina cernentes, varioque in Pergama vultu
5Junonem interea verbis compellat amaris
Jupiter: Atque, inquit, Menelao bina favebant
Numina magna Deum, Juno, armipotensque Minerva;
Sed procul hæ pugnam gaudent spectare cruentam,
At Cytherea suum media inter tela clientem
10Eripuit ferro incolumen, fatoque minanti.
Verum agite, Atridæ certa est victoria quando,
Consulite in medium, ac rebus succurrite fessis.
An pugnas iterum, & sævum crudescere Martem?
An libeat stabili conjungi fædere dextras?
15Si pax alma placet, Priamo stent moenia Regi,
Argivamque Helenam rursus Menelaus in oras,
Inque domos referat patrias. Sic Jupiter infit.
Hæc inter Regina Deum, ac Tritonia virgo
Ore fremunt tacito; ast iram cohibere silentem
20Haud potis usque, Jovem adgreditur sic regia conjux:
Ergon', summe Deum nostros tot abire labores.
Incassum patieris? agrosque, urbeisque cienti
Confracti mihi tot currus, tot corpore toto
Sudarint biiuges frustra, dum Troia bello
25Urbs justo petitur, Priamique infida propago?
Fac age, si lubet; at reliquis non grata profecto
Illa sedet Divis pietas. Tum nubila cogens
Omnipotens genitor torvo sic intonat ore:
Quid Priamus, Priamoque sati, soror improba, tantum
30Peccavere tibi, totis ut viribus urbem
Indefessa velis, claramque evertere gentem?
Nec, reor, absistas, ponasque e corde furorem
Laomedontiada, & gnatorum viseera quamvis,
Immeritosque Phryges laceraveris ore cruento,
35Fac age, si lubet, haud mortalibus usque faventeis
Fas certare Deos; memori hæc in pectore serva
Dicta tamen veniet stellis volventibus, ætas[81],
Quum tibi dilectas genteis, urbeisque superbas
Eruere adgrediar, tu nostram inflectere mentem
40Non vi, non precibus tenta, non artibus ullis,
Quandoquidem invitum cogis servire dolori
Diva tuo, atque urbem Trojanam exscindere ferro;
Qua mihi non reliquas inter, quas ambit Olympus,
Charior ulla fuit, semper nani sanguine multo
45Cæsarum pecudum, & sacris altaria flammis
Nostra calent, qui solus honos optatus Olympo est.
Iupiter hæc, contra adloquitur quem maxima Juno:
Oppida, fabor enim, tria sunt gratissima nobis,
Nobile equis Argos, Spartes, ditesque Mycenae.
50Has quum fata ferent, imis ab sedibus urbeis
Nil moror, exscindas, quid enim, da velle precando
In Te unquam possem, nutu qui sidera torques?
Nec tamen hic noster cedat labor irritus omnis
Sum Dea namque & ego, genus & mihi ducitur inde
55Unde tibi, genitorque idem Saturnus utrique est,
Et soror, & conjux dicor tua; Tu tamen omne
Imperio regis, & caeli tua jussa capessunt.
Me tibi, Teque mihi quædam donare vicissim
Fas est propterea, reliquos nec spernere Divos.
60Nunc adeo in medias pernicem Pallada turmas
Ire jube: paret illa viam, qua in bella superbos
Dardanidæ Argi vos poscant, & foedera rumpant.
Annuit his genitor, gnatamque ea jussa frementem
In terras mittit: liquidas Dea pervolat auras,
65Sanguinei[82] quantum jubar exitiale cometes
Aestiva sub nocte rubet, vel stella serena
Transcurrit cœlo, & longo secat aera sulco,
Ab Jove portentum findentibus æquora nautis,
Agminis aut magni ductoribus: illa cruentas
70Aut pugnas, hiememve ferens mortalibus ægris
Evolat, & multa præstringit lumina flamma.
Huic similis Jove gnata volat, turmisque propinquat.
Obstupuere animis Troes, Danaique comantes,
Adstantumque aliquis: vel tristeis surgere pugnas,
75Vel tandem posito firmari fœdera bello
Jupiter annuerit, belli, pacisque serena
Quem penes arbitrium est, inquit, rerumque potestas.
Talia volvebant animis Graiique, Phrygesque.
At se Dardanidum miscet Dea callida turmis
80Laodocum vultu referens Antenore natum,
Vestigatque oculis si quà sibi Pandarus ingens
Obvius occurrat lati per gramina campi.
Utque ipsum magna circum stipante corona
Prospexit juvenum, pugnæ quos nobilis ardor
85Æsepo ab liquido, & patriis abduxerat oris,
Sic adgressa loqui: Dictisne, Lycaone nate,
Parueris nostris, telo petere ausus acuto
Atridem Menelaum? O quem Te gloria tollet.
Quas tibi non grates Troes, laudesque rependent ?
90Quæ non magna tibi, pretiosaque munera donent
Priamides Paris, & Priamus, servataque Troja?
Ergo pelle moras, Lyciumque in vota precare
Insignem pharetra Phoebum, cui corpora lecta,
Mactaturum offer candentis velleris agnos
95Primitias matrum, patriæ siquando Zelia
Concessum in sedeis, dulceisque redire penateis.
Sic infit, facilemque animum, ignarumque futuri
Impulit in scelus, & jurata in fœdera adegit.
Illicet ex humeris arcum trahit ille sonantem,
100Eximium, ingentem (prærupto in vertice rupis
Namque olim insidiis caprum speculatus euntem
Agrestem, indomitum, erectæ cui cornua fronti
Bis palmis octo surgebant, fuderat alto
Pectora transfossum ferro: ruit ille supinus
105Cornua sed faber egregio perfecta labore
Undique reddiderat, fulvoque incluserat auro.)
Hunc ergo inclinans terra deponit in alma.
Objectu laterum interea, clypeisque tegebant
Ductorem socii, detecta fraude Pelsagi
110Ne prius ingruerent, magnum quam sterneret hostem.
Tum pulchra ex pharetra emissam non ante sagittam
Extrahit aligeram, semen, fontemque dolorum,
Dein telum aptavit nervo, sicque ore precatur:
Arcitenens, Lyciae custos, mihi, Phoebe, precanti
115Da decus hoc, cadat hac dextra Menelaus Atrides.
E grege lanigero, primisque ex fœtibus olim
Hostia multa tibi sacris mactabitur aris,
Quum charam incolumis patriam, gnatosque revisam.
Dixerat, & cornu extrema cum voce tetendit,
120Ac nervum pariter bubulum, crenasque prehensas
Vi trahit ingenti, donec[83] curvata coirent
Inter se capita, & manibus jam tangeret æquis,
Læva aciem ferri, nervumque, & pectora dextra.
Infremuere auræ, atque arcu stridente sagitta
125Evolat in turmas[84]; neque Te, Menelae, Deorum
Destituit cura, adverso nam pectore telum
Exceptum in tenueis vitam dispergeret auras,
Ni Dea diversum Jove natą inflecteret ictum
Ac veluti charum genitrix, cui pignus in ulnis
130Dulcis habet sopor, in vultus, oculosque volantem
Muscam abigit, tantum crudelem ab pectore pestem
Depulit illa manu, at subtus, qua nectitur auro
Baltheus, ac duplex falgebat murice thorax
Cuspis it, ac tunicas geminas, & cingula rumpit,
135Loricæque moras, telorum ferrea septa,
Ac tandem magno stringit de corpore Arride.
Purpureus calido sequitur de vulnere sanguis.
Indum coccineo[85] mulier ceu Mæonis ostro
Quum violavit ebur, sonipes quod forté superbus
140Maxillis aut fronte gerat: jacet ædibus altis
Ornamentum ingens, quæsitum pluribus usque,
Optatum ac votis, equiti decus, & decus ipsi
Cornipedi eximium, haud aliter, Menelae, rubescunt
Nervosumque femur, suræque, atque infima pulchri
145Planta tibi pedis. Adspiciens Rex maximus horret,
Et Grajum reliqui ductores: horruit ipse
Quanquam Marte satus Menelaus; sed tamen olli
Exanimata iterum redit in præcordia virtus,
Ut teli nervum; atque exstanteis conspicit hamos.
150At Rex solicito ducens e pectore questum
Sic fatur Danaum: fuerantne hæc fœdera nobis
Exitio ferienda tuo, dulcissime rerum?
Perjuros Troas, si mens non læva fuisset,
Fas cavisse mihi, Priami nec credere dictis.
155Tene ego Dardanidum insidiis, germane, tuumque
Objeci caput, indigna ut nunc morte peremptum
Adspiciam tamen at, conjunctis foedera destris,
Et sacer agnorum cruor, & libamina multo
Sancta mero, ingentumque vocata potentia Divum
160Irrita nequaquam fuerint, namque ab Jove tandem
Poena licet[86] claudo veniet pede, dignaque solvent
Et capite, & gnatis, charisque uxoribus olim.
Credo equidem, nec vana mihi, aut spes falsa futuri est,
Illa dies aderit, meritis quum Pergama flammis,
165Et Priamus, Priamoque sati, ac Trojana juventus
Corruerint, sic fata ferunt. Saturnius ipse
Ægida terrificam incutier torpentibus, alta
Etheris ab sede, & stellantis culmine olympi,
Divorum, atque hominum unde animos, & pectora lustrans
170Fanda, infanda pater perpendit lancibus æquis
Quid miserum tamen ista juvant? Inglorius Argos
Hinc repetam: neque enim, pugnas, Martemque perosi,
Me Regem veriti tentabunt proelia Graii,
Ledæamque Helenam Paridi, Phrygiisque relinquam
175Immortale decus, Teque atro funere raptum.
Interea Iliaca, mihi chare jacebis arena,
Insultansque tuo forsan gens dura sepulchro,
Sic utinam semper, dicet, sævam expleat iram
Grajugenum ductor: semper sic prælia tentet,
180Nunc veluti amissis sociis, & fratre perempto
Navibus in vacuis patrias remeavit in oras.
Sic Troes; mihi sed tellus prius ima dehiscat.
Rex ea, cui placido Menelaus pectore fatur:
Euge animo, frater, nec questibus agmina turba,
185Haud lethalis enim plaga est, nam baltheus ictum,
Atque laborato fregit lorica metallo.
Vera utinam hæc fuerint Agamemnon,sed tamen,inquit,
Arte opus est Medica crudos lenire dolores.
Hæc ait, actutumque agros jubet ire per omneis
190Talthybium, clarumque Machaona accersere laude
Artis Apollineæ, genitor quam maximus olli
Phoebigena indiderat, monitisque impresserat altis.
Illicet ille virum cuneo[87]s, cursatque micanteis
Ære globos, magna donec stipante caterva
195Stantem Aesclapiadem cernit procul, atque ita fatur:
Pelle moras, Aesclapiade, siqua arte mederi
Atridæ valeas Menelao, fœdera contra
Troius, aut Lycius tristi quem vulnere quispiam
Afflixit, decus olli ingens, sed luctus Achivis.
200Sic ait, atque ambo simul in tentoria tendunt,
Ductor ubi magna procerum comitante corona
Ora Deo similis lecto fulgente jacebat.
Protinus ille trahit calidum de corpore telum,
Cingulaque,& cinctum internum,chalybemque resolvit,
205Contrectatque manu vulnus, sistitque cruorem,
Hinc varios spargit succos, herbasque potenteis,
Phoebigenæ quondam dederat quæ munera Chiron.
Dardanidum interea sævus magis[88], ac magis horror
Crebrescit campis, & equos, atque arma retractant.
210Audiit, atque iras magno stimulante dolore
Grajorum rapitur ductor: non mæror inertem,
Non trepidum in pugnam fraterni cura pericli,
Aut stupor attonitum ferventi ab Marte moratur.
Nec celeris meminit currus fulvo ære micantis,
215Nec biiugum: (procul hos frænis, auroque coercet
Pyraidæ Eurymedon Ptolemei clara propago,
Siquando lustranti acies, turmasque cienti
Regi opus) ipse pedes cuneos obit impiger omneis,
Quosque alacreis ruere in pugnas, atque arma videret,
220His placide accedens acuebat pectora dictis:
Macte animo, & patria insignis virtute juventus,
Numina perjuris nec enim æqua favere putandum est.
Foedera proptera qui ausu fregere priori,
Horum artus mandentque canes, foedæque volucres;
225Nos urbe ex capta uxores, gnatosque ferentes
Dilectam in patriam, & Grajas vertemur ad oras.
At siquos trepidare metu, ac pigrescere cernit,
Hos animo indignans verbis castigat amaris:
O dudum cædi, ac Phrygiis devota sagittis
230Gens ignava, quid attoniti statisque trementes?
Hinnulus ac veluti longo per gramina cursu
Fertur in incertum pavitans, stat deinde repente,
Hæretque exanimis, sic vos torpetis inertes.
Expectatis adhuc donec facto agmine Teucri
235Usque ruant maris ad litus, pictasque carinas
Vastarint flammis, adigantque in viscera ferrum.
Sic ait, atque his dimissis reliqua agmina cursat,
Cretenseisque adit, horum acies, primasque phalangeis
Idomeneus agit, magno vir robore, & armis,
240Meriones regit extremas, quos fervidus heros
Gestiit adspiciens, blando ac sermone profatur:
Haud equidem immerito summo te dignor honore,
Idomeneu, seu in concilio, seu in Marte cruento,
Pocula sive inter, quum nobile munus Jachi
245Argolici libant proceres: cratera capacem
Nam tibi, ceu mihi, pro lubitu puer impiger adstans
Haud semel exhaustum miscet, vinoque coronat.
Perge, bone, & fama quantus, to robore præsta.
Dixerat hæc, contra adfatur, quem Gnossius heros:
250Ne dubita, comes in magnis, sociusque periclis
Haud unquam deero; Danaos tu in bella comanteis,
Et reliquos hostare duces. Gens perfida ferro
Persolvat dignas violato federe poenas.
Hæc ait, Atrides lætatus pectora transiit,
255Ajacemque videt geminum, quos plurima circum
Agmina densantur, specula ceu pastor ab alta,
Quum procul obscuro. cœlum nigrescere nimbo,
Ac Zephyrum incubuisse mari,atque horrescere fluctus,
Semotasque videt misceri murmure silvas,
260Cogit oveis subito, tutoque recondit in antro,
Haud secus Ajaces circum manus impigra bello
Adglomerat sese juvenum, & clypeata renidet,
Atque hastata virum latis seges area campis.
Rex fatur (magnum pertentant gaudia pectus)
265Grajugenum decora alta, duces, quid sponte ruenteís
Horter ego in pugnas? utinam Saturnius acrem
Hunc animum,& mentem, Phoebusque,atque aurea Pallas
Omnibus indiderint Danais, non Troia stabunt
Tecta diu, Priamique arces, populique protervi,
270Quin ferro, meritisque luant scelera impia flammis
Hæc infit, graditurque ultra, tum Nestora cernit
Hortantem socios, atque ordine quosque locantemi
Insignem Pelagonta, & Alastora, & Hæmona magnum,
Et fortem Chromium, sceptro clarumque Biantem.
275Ille equites primos, & equos, currusque locarat.
Pone sequebatur peditum Marte inclyta pubes,
Vallum ingens belli numero, & fulgentibus armis
Ast aciem in mediam ignavos, segneisque coegit,
Ut vireis, animosque ollis spes nulla salutis,
280Nulla daret via tuta fuga, dein plurima prudens[89]
Ordinibus mandata dabat, primumque jubebat
Cornipedes ut equos præscripto in limite quisque,
Contineatque datis spatiis non agmina cursu,
Incertisque globos erroribus undique turbent.
285Neu quisquam ante alios, vel equum tractare peritus,
Robore seu præstans Teucrorum incessere turmas,
Aut solus velit ancipiti se credere pugnæ,
Nec retro trepidus cedat, namque hostibus ultro
Vireis ille, dabitque animos; qui in curribus altis
290Bella ciet tamen, hostilem quum invadere currum
Contigerit, pugnet porrecta longius hasta.
Namque operæ hoc pretium eximium, taleisque sequuti
Armorum leges, populosque, urbeisque superbas
Majores quondam bellis domuere cruentis.
295Hæc senior, quo non Grajorum doctior ullus
Voce movere animos, formamque imponere Martí.
Adspicit hæc gaudens Agamemnon, deinde profatur.
Osiques animos, pater, hoc in pectore condis,
Genua tibi, & valido sequerentur corpore vires!
300At tristis generi misero, atque infesta senectus
Membra gelu cohibet, daret o, cuicunque volenti
Jupiter hanc, roburque tibi, floremque juventæ
Talia Rex, subdit prudens cui talia Nestor
O mihi[90] præteritos referat si Jupiter annos,
305Qualis eram, cecidit duro in certamine quando
Magnus Ereuthalion dextra hac, sed numina nulli
Omnia contulerunt hominum: juvenilibus annis
Talis eram, nunc longa senem me conterit ætas;
Consilio tamen, & facundo accendere Martem
310Eloquio bonus, arma aliis, pugnamque relinquo,
Membra valent, sanguisque[91] viget quibus integer ævi.
Talia commemorat, ductor reliqua agmina lustrans
Inde abit, & Petei claro de sanguine cretum,
Cecropidumque acies, & magnum propter Ulyssem.
315Ille Cephallenseis turmas consistere longe
Ut vidit (nec enim Teucrorum bellicus aureis
Impulerat clamor, Danaum vel in arma ruentum;
Sed primo tantum misceri murmure campum
Audierant positi procul, & qua parte phalanges
320Ingruerent primum observabant) talibus heros
Increpitat dictis: O magno ex patre, Menestheu,
Tuque, instructe dolis, fraudumque inventor Ulysses
Cur trepidi hæretis, pugna procul, atque tumultu?
Atque etenim vos hostileis invadere turmas
325Fas erat, & primos caput objectare periclo,
Quandoquidem & primi soliti considere mensis,
Regificas siquando epulas, convivia læta
Instruimus Danais, magnorum & lancibus aureis
Terga boum fumant, & inundant vasa Lyaeo.
330Nunc tamen Argivum totas ruere ante phalangas
Adspicitis lenti, ac duro decernere ferro.
Non tulit hæc animis Ithacus, frendensque profatur:
Ergo nos genus ignavum, segnesque videmur
Esse tibi neque collatis in moenia signis
335Tendere posse putas conferta per agmina Teucrum?
At primam ante aciem, ipse voles si cernere, cernes
Telemachi patrem permixtum cædibus atris,
Heroasque inter Phrygios turbare maniplos.
Verba furens igitur vento quid inania jactas?
340Huic vero, ut dictis commotum agnovit Atrides,
Subrisit blandum, placidoque hæc addidit ore:
O Laertiade, haud equidem te hortarier unquam,
Neu te urgere ausim: novi quantum mea cordi
Sint tibi, nam nostro doluisti sæpe dolore,
345Consiliisque vales prudentibus: ergo age, siquid
Peccatum dicto, magnis pensabimus olim
In tete Officiis, celeres modo verba per auras
Numina disperdant. Taleis dat pectore voces,
Inque alias properat turmas. Diomedea magnum
Inter equos, interque, rotas videt ære nitenteis
Hinc stantem, ac juxta Sthenelum, quos lumine ductor
Adspectans torvo, dictis castigat amaris:
Tydeo gnate, quid hinc acies circumspicis hærens?
At non ille, satum cujus te e sanguine jactas,
355Talis in arma fuit, namque ille (ut sæpe priores
Narrantes memini, nec enim gesta inclyta nobis
Cernere concessum) virtute, & mole superba
Præstabat reliquis Danaum, diteisque profecto
Quum peteret nullo turbatas Marte Mycenas
360(Oedipodionidæ Polynicis signa sequutus,
Fraternumque nefas sacratæ ad moenia Thebes)
Oratum auxilium, posset neque flectere menteis,
Monstra Deum quippe adversis terroribus obstant,
Asopum petiisse aciem, loca consita dumis.
365Thebanum ad murum legatum hinc Tydea mittunt.
Solemneis tum forte dapeis Eteoclis in aula
Delecti cum Rege duces, patresque trahebant.
Ille hospes quanquam, armato acc milite septus
Bistonios ausus dura in certamina civeis,
370Et lectos proceres, ipsumque vocare tyrannum,
Palladis auxilio victor: dein castra petenti
(Dedecus urit enim, atque accepta injuria menteis
Insidias, fraudemque parant. Toto agmine lectos
Quinquaginta heros Mæon, nec non Lycophrontes,
375Mæon Hæmonides, Lycophrontes Marte peritus
Autophonis proles secreta in sede locarunt.
Ille haud mentis inops ingentem Mæona primum,
Mox reliquos ferro Stygias demittit in umbras.
Vix bellatorum florenti ex agmine quisquam
380Regressus tristem attonitæ famam attulit urbi.
Hic erat Aetolus Tydeus; sed filius olli,
Ore quidem melior[92]; dispar sed robore, & armis.
Sit ait, ac veritus Regem tortissimus heros
Conticuit pressoque pudens obmutuit ore.
385At Regem adfatur contra Capaneja proles:
Atride, quid vera sciens, mendacia jactas?
Nos etenim patribus similes ferimurque, probamurque.
Et septemgemino cantatas limine Thebas,
Moeniaque antiquis longe præstantia, bello
390Vertimus haud longo, nec multo milite septi
Auspicibus Divis, qui lævam in pectora mentem
Indiderint prisco Cadmi de sanguine natis:
Ne tu igitur patribus dicas, jactesque minores.
Talia fundentem Diomedes increpat ardens:
395Hæc mitte[93], o Sthenele, haud nobis jus, fasque supremo
Succensere duci proprias in bella cohorteis
Hortanti Danaum: hunc etiam laus tota sequetur,
Gloriaque, Argivi stratis si Troibus, urbem
Ceperimus Priami; cæsis hunc luctus Achivis,
400Dedecus atque ingens: quapropter in arma ruamus.
Hæc data pars nobis bello, commissaque cura est
Hæc fatur, bijugesque furens, currumque relinquens.
Desilit in terram: properanti pectora circum
Horrendum insonuere arma, ac velut æquore in alto
405Paulatim adsurgit Zephyris crispantibus olim,
Deinde allisa fremit terris, litusque sonorum,
Et cava saxa super spumam salis exspuit unda,
Sic Danaum confertæ acies hinc, inde recursant,
Imperium ac tacitæ [94]ductorum quæque suorum
410Observantque, paventque, ullam nec pectore vocem
Dixeris esse viris. Strictis seges ensibus horret,
Armorumque procul perstringit lumina fulgor.
Ast magna veluti in caula stant sæpe bidentes
Pastorem circum innumeræ, turgentia donec
415Ubera mulgentur, vallesque nemusque propinquum
Balatu matrum, atque agnorum implentur acuto,
Haud secus Iliacus miscetur murmure campus.
Nec siquidem clamor, nec vox erat omnibus una,
Linguaque mixta viris, habitus quam barbarus ollis;
420Et mores, patriæque domus, peregrinaque tela.
Mars Teucros agit in pugnam: sed Pallas Achivos.
At Fuga, Terrorque, & scissa Discordia palla,
Terribiles viso formæ media agmina turbant,
Mavortis soror; atque comes Discordia, quæque
425Parva quidem[95] primo, mox sese adtollit in auras,
Ingrediturque solo, & caput inter nubila condit.
Jamque acies infensa virum simul utraque in unum
Convenere locum, pede pes[96], densusque viro vir,
Et clypei urgentur clypeis, tum pulvere cæco,
430Armorumque simul strepitu, gemituque cadentum
Mars utrinque furit, fluit atri sanguinis unda,
Atque velut rapidus[97] montano vortice torrens
In cava saxa ruens, atræque voraginis alveum,
Sternit agros, sternit sata læta, boumque labores;
435Præcipitesque trahit silvas: stupet inscius alto
Accipiens sonitum saxi de vertice pastor,
Haud aliter turmis pugnantibus, undique clamor
Exoriturque virum, & fremitus crebrescit equorum.
Tuque Thalysiade telis, Echepole, Pelasgis
440Prime[98] cadis, setis galea haud te insignis equinis
Juverit, infixum fronti penetrabile ferrum
Antiochi subit ora manu, tum lumina densis
Clauduntur tenebris, & magnæ turris ad instar
Mole premit terras, Elephenor calce prehensum
445Calchodontiades magnorum ductor Abantum,
Quem procul ab telis armis spoliare parabat,
Incassum tamen; Iliaco nam ex agmine Agenor
Pendentis costam, & ferro latus haurit apertum:
Olli continuo solvuntur frigore membra.
450At circum Troum, ac Danaum pugna aspera surgit,
Atque lupi veluti perduntque, caduntque vicissim.
Anthemionis erat cælebs florente juventa
Gnatus, quem genitrix fluvii Simoentis ad undam
Idæi peperit veniens ab culmine montis,
455Quo visura greges, dulceisque sequuta parenteis
Contulerat sese, hinc nomen Simoisius olli.
At misero haud quaquam charis genitoribus ulla
Præmia pro tantís licuit persolvere curis
Præcocibus domito fatis. Telamonius Ajax
460Nam petit adverso venientis pectora telo
Perque humerum ad tergum duplicato vulnere adegit.
Ille cadit, placidæ quondam ceu ad stagna paludis
Populus alticomo consurgit vertice ad auras,
Quam faber, aut volucrem meditatus flectere in orbem,
465Temonemve altum excidit rutilante bipenni,
Illa autem herbosas propter jacet arida ripas.
Haud secus Anthemidem juvenem Salaminius heros.
Exutumque armis, deformem ac pulvere linquit.
Ajacem contra ingentem jacit Antiphus hastam
470Priamides varium indutus thoraca, sed illum
Numina servarunt; Leuci, qui fidus Ulyssi
Venerat in Phrygiam socius, subit inguina cuspis.
Sternitur ille Ithacum propter, manibusque cadaver
Excidit, ut spoliis inhians id forte trahebat.
475Infremuit miseri sortem indignatus amici
Neritius ductor, clypeoque, atque ære coruscus
Emicat in medios Phrygia agmina circumspectans,
Dein telum jacit intorquens, toto æquore cedunt
Dardanide stridens vacuum secat aera cornus
480Democoonta petens, pingui qui nuper Abydo
Patre nothus Priamo Iliacas advenerat arceis,
Pervaditque viri simul utraque tempora ferro.
Volvitur exanimis, super arma dedere fragorem
Horrificum, ac duro clauduntur lumina somno.
485Tum vero primi Teucrorum, atque ipsemet agris
Hector abit, Danai clamorem ad sidera tollunt
Certatim, spoliisque cadentum onerantur opimis,
Intrassentque urbem; summo sed culmine tecti,
Pergameæque arcis casum indignatus Apollo,
490Quis metus, o cives, quis vos pavor urget inerteis?
Trojani, exclamat, mortali urgemini ab hoste
Mortales, totidem vobis animæque, manusque,
Nec lapide, aut duro Graiis sunt corpora ferro,
Ut possint valido haudquaquam diffindier ictu,
495Non etiam Thetidis pugnat fortissima proles,
Sed procul ad naveis irarum decoquit æstus.
Intonat hæc Deus; at Grajos Jove gnata Minerva
In pugnam ciet, atque acies cursatque, recursatque:
Hic Amaryncidem implicuit Diorea fatum:
500Ab Piro Imbrąsidę inflicto cui malleus ictu
Tunditur, at nervos geminos pedis, ossaque dextri
Comminuit saxum; devolvitur ille supinus
Ad socios cum voce manus, ac lumina vertens
Sed frustra; Pirus nam protinus advolat, atque
505Fervidus infixo rimatur viscera ferro:
Imbrasides Pirus Thraces qui in bella comanteis
Duxerat ex Æno: hunc contra consurgit in hastam,
Intorquetque Thoas Aetolus, pectora cuspis
Dissecat, atque hærens calido in pulmone tepescit.
510Emicat inde Thoas, telumque ab pectore vellit,
Spirantisque uterum districto perforat ense.
Non tamen arma viri cupido cessere Thoanti,
Undique nam socio defenditur agmine corpus
Pugnantum Thracum, atque hastilia longa trementum.
515Sic geminos pariter ductores funere acerbo
Sustulit atra dies, Thraces hic, alter Epeos
Egerat in Phrygiam: hos circum sine nomine Grajum
Ingens turba jacet, Teucrumque; at viribus æquis
Interea certant reliqui, reprehendere quisquam
520Nec facile alterutri aut posset concedere palmam,
Incolumem ab telis Pallas Tritonia siquem
Per medias ageret pugnantum hinc, inde cohorteis.
Usque adeo paribusque armis, animisque resistunt
Hinc, atque hinc, pulchramque petunt per vulnera famam.
LIBER QUINTUS.
[recensere]ARGUMENTUM.
[recensere]Diomedes Minervae auxilio strenue rem gerit, pluresque hostium interficit, Venerem ad manum vulnerat in Æneam irruens, quem Apollo nube tectum prælio eripit. Tlepolemus cum Sarpedone congreditur, ab eoque interficitur. Diomedes item ope Palladis Martem in ventre vulnerat, quem ab Jove increpitum Paeon sanat.
Tydidæ interea divinum in pectora robur
Indidit, atque animos Pallas, nec sævior alter
Confertas acies Teucroru, atque agmina turbat,
Cui ex capite, atque humeris, galea, clypeoque corusco
5Multa ardet flamma, Oceani ceu lotus ab unda
Sanguineo[99] exurgens collucet Sirius igne.
Hunc Dea per campos, qua confertissima pugna,
Ire jubet, forte hic Dares, qui ditior unus
In Teucris erat, atque probus, magnique Sacerdos
10Vulcani, geminam prolem invitusque, dolensque
Miserat in pugnam, armorum, Martisque peritos,
Idæum, Phegeumque: pedes prior, alter ab alto
Pugnabat curru: hic hastam Diomedea contra
Stridentem jacit, illa humerum super irrita lævum
15Evolat; at non Tydidæ frustrata per auras
Cuspis iit, juvenis sed pectora perforat ictu.
Volvitur ille excussus humi: fugit illicet Euris
Ocyor Idæus, nec fratrem ulciscier audet,
Nec meminit biiuges, pictos neque flectere currus.
20Illum Vulcanus, misero solatia patri,
Nube cava tegit, ac magno tutum eripit hosti.
Ast heros sociis ad naveis vertere charis
Mandat equos, volucresque rotas, fulgentiaque arma.
Obstupuere animis cernentes talia Troes.
25At Pallas fratrem adloquitur sic callida Martem:
Mars age, pernicies hominum, Grajosque sinamus
Dardaniamque manum sese inter cernere ferro,
Vicerit is, cui fata dabunt, ac Jupiter æquus:
Sic effata Deum vicini ad fluminis undam
30Florenti locat in ripa. Dant terga Pelasgis
Dardanidæ subito, ac toto cæduntur in agro.
Magnus Halizonum ductorem exturbat Atrides
Sublimi ab curru, telumque in pectore figit:
Idomeneus Phæstum Boro de Mæone natum,
35Scandentemque rotas ingenti dejicit ictu
Dextrum humerum subter, terram petit ore cruento
Ille ruens, & nigra oculos circumtegit umbra.
Exanimum famuli spoliant: Menelaus Atrides
Progenitum Strophio telo prosternit acuto
40Pectora transfossum, nec virginis arma Dianæ,
Profuit aut misero quicquam, quod montibus olim
Venator cursu, & longe fallente sagitta
Aut pavidum leporem, aut rabidos incesseret apros:
Meriones Phereclum fugientem cuspide sistit
45Harmonidae prolem, multa quem instruxerat arte
Ligna secare manu, atque omneis convertere in usus
Docta Minerva, rateis Paridi molitus & ipse est,
Heu Troja caput ingentum, causamque malorum,
Perniciemque sibi, Divum qui oracula lævum
50Torserit in sensum, demens: huic ile sub imum
Hasta subit, petit inflexo tum poplite terram
Multa gemens, tristemque animam sub Tartara fundit.
Ast Antenoridem Pedæum, pulchra Theano
Quem placitura viro tectis nutriverat altis
55Dilectam ut prolem, quanquam de pellice natum,
Phylides petit, hasta truci subit occiput ictu,
Purpureamque ima linguam ab radice revellit,
Oraque pervadit, tum corpore labitur ægro,
Et gelidum chalybem moriens premit ore tenaci.
60Hypsenor magni Dolopionis inclyta proles,
Quem numen veluti summo dignantur honore
Dardanidae addictum sacris, temploque Scamandri,
Eurypili fugiens humerum percussus ad altum
Ense cadit, procul ab reliquo stat corpore in agris
65Dextera trunca[100], micant digiti, ferrumque retractant,
Ferrea nox oculos olli nigra obruit umbra.
Talia per campos; at non Diomedea nosses,
Trojanasve scias, aciesve sequatur Achivas.
Non sic aggeribus ruptis quum spumeus amnis[101]
70Fertur in arva ruens cumulo, camposque per omneis,
Et sata læta boum sternit, juvenumque labores,
Nec patitur pontem, quum Jupiter humidus Austris
Torquet aquosam hiemem, & cœlo cava nubila rumpit.
Usque adeo furit in mediis, atque agmina turbat.
75Non tulit has furias, stragemque Lycaone natus
Incurvosque arcus contra, celeremque sagittam
Tydidem intendit: liquidas volat illa per auras,
Figitur atque humero, loricæ qua dabat aptum
Commissura locum, & partem pervadit utramque.
80Tum manus, & nigro fœdatur sanguine thorax.
Pandarus exultans, hac, hac toto impete Troes,
Ingruite, exclamat, Tydidem hæc dextera lætho
Pene dedit, Grajos qui inter fortissimus audit.
Haud etenim dura confossus cuspide vivet
85Ille diu, vere ab Lycia tellure profectum
Jupiter hæc quondam si me in certamina adegit.
Talia jactabat, læthali nec tamen ictu
Tydidem domuisse datum, retro ille Pelasgum
Inter equos, interque rotas pede restitit altas,
90Tum sic adloquitur Sthenelum: Capaneja proles,
Huc propera, atque humero hoc Lyciam convelle sagittam.
Actutum paret Sthenelus, currumque relinquit,
Eximit atque manu ferrum, tum largus utrinque
It cruor, & tenueis tunicas, atque inficit artus.
95Ast heros cœlum adspectans sic voce precatur:
Audi me, armipotens Pallas, Jove nata parente.
Siqua tuis unquam auspiciis victoria Tydeo,
Contigit aut nobis duro in certamine, nunc o
Aspera virgo fave, telique venire sub ictum
100Trojanum concede virum, qui vulnere nostro
Gestit ovans, nec me cœlesti vescier aura
Posse diu jactat. Clamantem talia Pallas
Audiit, ac subitum immisit per membra vigorem,
Perque manus, celeresque pedes, dein talibus infit:
105Macte nova virtute, Phrygesque invade superbos,
Namque patris vireis, patriumque in pectora robur
Indidimusque tibi, & quæ nunc obducta[102] tuenti
Mortaleis hebetat visus, dimovimus umbram,
Divorum, atque hominum veros ut noscere vultus
110Pugnantum possis, nec tu immortalia contra
Numina ferre manum, telumve impellere tenta,
Idaliam præter Venerem, quam cuspide acuta
Nil violare veto. Tantumque effata recessit.
Tydides subito medios contendit in hosteis
115Terque, quaterque magis firmatis robore membris,
Ac veluti pastor per ovilia plena leonem
Quum ferro petit, at penitus non conficit ictu,
Tam magis acrem animum, ingenteisque exsuscitat iras.
Ille fuga stabula alta petit, fremit horrida circum
120Bellua, lanigerumque pecus mactatque, trahitque,
Horrendum visu, ac toto grassatur ovili.
Haud secus Iliacis Diomedes sævit in agris,
Astynoumque hasta percussum ad pectora, & ense
Percussum magno prosternit Hypenora Regem,
135Atque humerum ab dorso, & molli ab cervice revellit.
Inde ruens Polyidum, & fortem sternit Abantem,
Eurydamante satos, cui præscia munere Divum
Somnia nosse datum; sed non per somnia tristem
Gnatorum infelix valuit prænoscere casum.
130Phænopis hinc prolem geminam, solatia tota
Longævi patris, Xanthumque, Thoonaque ferro
Dejicit. Ah luctus misero, mærorque parenti,
Cui charos iterum licuit non cernere vultus,
Nec reduces inter pingueis partirier agros,
135Quæsitas & opes. Chromium his, & Echemona magnum
Laomedontiadae Priami duo pignora jungit,
Atque bovis, veluti, aut pascentis prata juvencae
Cervicem super accumbens vorat ore cruento
Torva fremens leo, Priamidas sic fervidus heros
140Deturbat curru, & fulgentibus exuit armis.
At satus Anchisa furia commotus acerba
Per medias graditur turmas, strepitumque frementum,
Vestigatque, Lycaonides si qua ampla per arva
Occurrat sibi, quem cernens sic voce profatur:
145Pandare, quo tibi jam nervi, volucresque sagitta,
Et nomen Lyciis quæsitum in saltibus ingens?
Huncne potes nostras turbantem cæde phalanges
Ferre virum sive ille hominum, sive ille Deorum
Gente satus, merito qui forte orbatus honore
150Tot Troum indignans animas demiserit orco,
Nam gravis ira Deum est. Jactanti talia, contra
Pandarus hæc: O Teucrorum clarissime ductor,
Tydidae hinc veros videor mihi cernere vultus,
Prælongamque hastam, & clypeum, biiugesque frementeis.
155Quis tamen an falsa lateat sub imagine numen
Scire potis? Tydei certe si filius ille est,
Haud unquam, reor, hæc Divum sine numine præstat.
Est Deus hic, Deus hic quisquam, immortalia circum
Pectoraque, atque humeros tenui caligine tectus
160Pugnatori adstat, pellitque ab corpore tela,
Num nostro potuit demitti in Tartara ferro?
Percussumne humero an saltem dare terga coegi?
Divi, inquam, prohibent, infensaque numina Teucris.
Sed nec equi, currusve mihi: bis quinque corusco
165Ære renidenteis genitoris in ædibus amplis
Arte laboratos multa, rectosque reliqui.
Bis denum hos circum præstantia corpora equorum
Hordeaque, & solitas carpunt præsepibus herbas
Atque senex rerum expertus, Martisque Lycaon
170Plura quidem mandata dabat, biiugesque, rotasque
Iliaca in pugna jussit me opponere Graiis.
Visum aliter nobis, ne fors siqua aspera septis
Murorum Teucros, sociumque includeret agmen,
Pabula deficerent, plena ad præsepia suetis
175Gramina lecta manu, atque herbas gustare recenteis.
Sic pedes huc veni, (satius parere fuisset
Hortanti genitori) arcu, Lyciisque sagittis,
Et pharetra instructus, quæ pondus inutile nobis
Heu toties fuerant instanti in Marte futura.
180Namque Atreo, Tydeoque satum configere acuta
Cuspide conatus, nigrum ex utroque cruorem
Manantem vidi; ast animas auferre nequivi,
Iram acui magis, atque accendi vulnere vireis.
Infaustis ideo alitibus, Divisque sinistris
185Servatosque diu, fixosque penatibus arcus
Diripui Trojae pingueis venturus in agros,
Quos, si iterum patriam Lyciam, dulceisque parenteis,
Et charam uxorem, liceatque revisere gnatos,
Hoc humeris caput hostilis mihi demetat ensis,
190Confractos nisi ego crepitantibus ussero flammis,
Frustra humeris onus, inventos neque Martis in usus.
Dixerat hæc, placido Æneas cui Trojus ore:
Ne tu, ait, hæc loquere, hinc aberis non, chare, priusquam
Curribus hanc, & equis ab nostro avertere pestem
195Conemur campo: hos propera conscendere currus.
Experiere, cito quam se per gramina cursu
Troes agant biiuges, seu adversos tendere in hosteis,
Sive secare fuga campos juvet, ab Jove rursum
Contigerit Tydei si fors victoria gpato .
200Haec Anchisiades, cui talia Pandarus infit:
Parebo hortanti; at currum, volucresque jugaleis
Ipse regas, nota aut ruere, aut consistere voce
Quandoquidem soliti, totos ne forte per agros
Correpti subita cursent formidine, in urbem
205Si fugere expediat, murosque redire sub altos,
Mirati vocem insuetam, ductumque magistri.
Propterea currum, & pictas modereris habenas
Tu magis, hostem nos ferro excipiemus acuto.
Vix ea, conscenduntque rotas, campoque feruntur
210Tydidem contra, Sthenelus cui talia fatur:
Tydeo gnate viden' quanto par nobile cursu
Te petit heroum? procul hinc suge: Pandarus alter,
Alter Acidaliae Veneris de sanguine cretus
Aeneas Anchisiades, queis martius ardor,
215Parque animi robur. Suadentem talia ductor
Audiit Aetolus, torvoque hæc addidit ore:
Mene fugam capere? aut magnum Diomedea jactet
Terga dedisse sibi Trojano ex agmine quisquam?
Sunt mihi adhuc solide robusto in corpore vires,
220Nec trepidare sinit præsenti numine Pallas.
Sed nec equi, currusve placent, pedes obvius ipsis
Ire paro: non hos geminos ad Pergama retro
Cornipedes referent, si fatum effugerit alter.
Tu (mihi si armipotens dabit hanc Tritonia laudem,
235Utrumque ut possim fulgenti sternere ferro)
Hos biiuges ubi suspensis religaris habenis
Mitte, precor, procul & campis avertere bigas
Trojani Æneæ nostra in tentoria cura.
Illorum quoniam veniunt ab semine equorum,
230Quos rapti pretium Ganimedis Jupiter olim
Altitonans Troj dederat, nec enim axe sub alto
Nobilior stirps ulla fuit. Clam Dardanus heros
Hinc Rege, immissis suscepit semen equabus.
Sex olli geniti, quatuor præsepibus altis
235Crebra lavat, multaque sinit pinguescere avena.
Hos gnato geminos pugnas concessit in acreis.
Si tulero hos, feriam sublimi vertice cœlos.
Hæc ait, Æneas, claroque Lycaone natus
Interea adproperant, prior & sic Pandarus infit;
240Haud equidem potui, Danaum fortissime, telo
Te volucri, & Lycia nuper domuisse sagitta,
Experiar mage sit ferro penetrabilis hasta.
Dixit, & ingenti contorsit turbine pinum,
Perque moras clypei septemplicis ærea cuspis,
245Thoracemque meat varium, atque hinc lassa resedit.
Pandarus, hoc habet, exclamat, percussus ad ile
Æternum decus huic dextræ, metuende, jacebis.
Errasti, miser, haud ulla formidine pulsus,
Dux Aetolus ait, sed non vos Ilion ambos
250Excipiet reduces, quin fatis debitus alter
Invictum effuso satiarit sanguine Martem.
Dixerat, intorsitque hastam, quam Pallas in ora,
Inque viri nasum, atque oculos direxit ovantis
Extremamque olli linguam rigido abscidit ære,
355Perque imum egreditur mentum, de curribus altis
Tum non sponte ruit: super arma dedere fragorem
Splendidaque & varia, atque animam sub Tartara fundit.
At trepidos biiuges subito in discrimine linquens
Irruit Aeneas, corpusque tuetur amici
260Et clypeo ingenti, & longa fortissimus hasta,
Atque leo veluti parteis se vertit in omneis
Vociferans, mortemque oculis, ferroque minatur.
Tydides procul immani stans pondere saxum
Corripuit facile, adversumque intorsit in hostem
265Non illud[103] magno ab terra convellere nisu
Bis gemini auderent juvenes, quos hæc daret ætas,
Percusamque viri coxam, nervosque refregit
Labitur in genua Æneas, terræque recumbit
Robusta innixus dextra, tum lumina densis
270Turbantur tenebris, luxque olli extrema fuisset,
Diva parens nisi prostratum complexa lacertis
Fovisset gremio, & nitido obtexisset amictu
Subductum pugna, & furiis Diomedis acerbi.
At mandatorum Sthenelus non immemor, acreis
275Linquit equos, subitusque ruens in castra comanteis
Æneæ biiuges Teucrorum ex agmine abegit,
Deipiloque dedit tentoria ad alta ferendas,
Quem reliquos super ingenti dignatur honore
Moribus, atque ætate parem; dein concitus heros,
280Ad proprias iterum turmas, currumque reversus
Tydidem cursu adsequitur: forte ille per agros
In Veneris numen furiata mente ruebat
Quippe Deam imbellem, nec pugnarum arte cruenta
Noverat insignem, qualis Tritonia virgo,
185Sanguineque, & tristi gaudens Bellona ruina.
Ergo manum Divæ ferrata cuspide pungit
Mollem, lacteolam tenui sub veste latentem,
Quam ternæ adsiduo Charites nevere labore.
Tum cute rescissa immortali ab corpore fluxit,
290Non sanguis[104], nec enim summorum corpora Divum
Sanguine concrescunt, suetas mortalibus escas
Non illi soliti, aut gustare liquentia vina,
Verum Ichor, qualis Divis solet esse beatis.
Illa dolens gnatum viridanti in gramine linquit,
295Quem multa obductum caligine Phoebus Apollo
Præstitit incolumem, Danaum ne forte jacentem
Quis peteret ferro, atque animam demitteret orco.
Tydides torvum infrendens: Quid, bellula, clamat,
Huc ades arma viris, pugnasque relinque cruentas.
300Cura tibi insanos juvenes, molleisque puellas
Decipere, & choreis, blandisque præesse hymenæis.
Sic ait, illa altos fundens è pectore questus
Secessit campis, mærentem amplectitur Iris,
Abducitque procul strepitu, manus ægra tumescit
305Interea, & molleis livor niger inficit artus.
Prospicit hinc læva Martem de parte sedentem,
Olli hastam, currumque atra caligine nubes
Densa tegit, supplex, lacrimis cui fatur obortis
Alma Venus Siqua est nostræ tibi cura salutis
310Frater equos, currumque mihi lagire precanti,
Quo Superum veniam in sedeis, & culmina Olympi,
Vulnere nam crucior, Tydei quo filius asper
Mulctavit miseram: Divos pugnarit in omneis
Ille furens, summumque Jovem. Sic deinde loquuta
315Concessos scandit currus, Thaumantias una
Et scutica, & pictis bigas moderatur habenis.
Ut ventum ad coelos, Divorumque aurea templa,
Cornipedes Iris satura ad præsepia ducit.
At Dea solicitae gremium complexa Diones,
329Aspice, ait, laceramque manum, plagamque rubentem,
O Genetrix, hoc me violavit vulnere sævus
Tydides, charum Aeneam subducere pugnæ
Dum propero, ingenti percussum pondere saxi.
Non etenim in Teucros Danai jam bella comantes,
325Sed Divum cam gente gerunt. Sic fatur, at ipsam
Lugentem mater niveis amplectitur ulnis,
Demulcensque manu, perfer, charissima, dixit,
Plura alii quondam, gravioraque Caelicolarum
Pertulerunt, hominum generi dum sæpe faventum
330Numina dissensere Deum. Mars ferreus ipse
Vinctus Aloida ab gemino, fortique Ephialte,
Atque Oto mensem, ac solidum permansit in annum,
Constrictus nodis, caveaque inclusus ahena.
Æternumque miser jacuisset carcere caeco,
335Ni prope confectum hortatu, ductuque Eribeae
Mercurius retro furtim eripuisset ab antro.
Pertulit & Divum Regina tricuspide telo
Amphitruoniadae ad dextram percussa papillam,
Tormenti genus Infernum quid, gnata, Tyrannum
340Commemorem? Stygiæ primo quem in limine portæ
Idem humero est ausus volucri violare sagitta,
(Ille citus caelos, fraternaque templa petivit,
Pectoraque, & crudo perculsus membra dolore,
Quem Pæon facile sanavit suavibus herbis
345Mortali nec enim fuerat de semine cretus)
Improbus, atque audax, laudi qui duxerit, omni
Crimine fœdari, Superosque lacessere telis
Palladis in te nunc jussu desæviit atrox
Tydides, non ille memor, prudensque futuri.
350Haud etenim longos vitam producere in annos
Fas cuiquam, magnos ausus, qui spernere Divos,
Vel sacra temerare manu, ncc cæde reversum
Blandi illum ad genua gnati dixere parentem.
Id metuar saltem secum ne fortior alter
355Te, Dea, congressus victricibus exuat armis,
Et vacuos complexa thoros, complexaqus natos
Aegialaea dolens proles pulcherrima Adrasti
Defleat indigno Diomedea funere raptum,
Virgineam niveo posuit cui e pectore zonam.
360Haec memorat, simul humorem Dea pulchra fluentem
Ambabus tergit manibus, pellitque dolores.
At Superum Regem Pallasque, & candida Juno
Conveniunt, prior & Patrem Tritonia blandis
Adgreditur dictis: Veneris miserere dolentis,
365O genitor, namque Argivam officiosa puellam
Semiviro cuidam dum foedere nectit amoris,
Hortaturque manu mulcens, ut fida maritum
Æquoreum per iter, Phrygiasque sequatur ad oras,
Aurea lacteolam perstrinxit fibula volam.
370Sic ait insultans, subrisit maximus olli
Divorum pater, atque hominum, Cypriamque[105] benignis
Adloquitur verbis. Non te, charissima, pugnæ,
Armaque dura decent, ea Martis munera sunto,
Palladis aut sævæ: tibi blanda accendere amantum
375Jurgia concessum, atque animos Divumque, hominumque
Imperio regere, & placidis exurere flammis.
Interea Æneam Diomedes numine quanquam
Protectum Phœbi ter ferro invadere pergit.
Ter Deus audentem vi reppulit[106], ultima tandem
380Tentantem increpitat, torvoque hæc intonat ore:
Tydeo gnate, quid æthereis contendere Divis
Audes mortalis? nec enim stirps una Deorum est,
Terrigenumque hominum, similisve in pectore virtus.
Cede loco. Hæc inquit: retro vestigia torsit
385Iratum veritus Phœbum Ætolus Diomedes.
Ast Anchisiadem pugna procul egit Apollo
Pergameam in sedem, atque sibi surgentia templa.
Hic olli nemorum cultrix soror, almaque mater
Solicita lectis curabant vulnera succis;
320Nube Deus[107] tenui; at vacuam sine viribus umbram
In faciem Æneæ (visu mirabile monstrum)
Dardaniis ornat telis, quam Troja propter,
Atque Argiva manus magno turbante tumultu
Undique concurrunt: cæduntur pectora circum
395Tergora magna boum, atque leves sine pondere parmæ.
Tum Phoebus Martem indomitum sic ore lacessit:
Mars, hominum domitor, Tydidem avertere campis
Nonne voles? trux ille Jovem pugnaret in altum.
Nec Veneris violasse manum[108] satis insuper in me
400Terque, quaterque ruit demens, & robur, & arma,
Membraque par Divis, nec plura effatus in arceis
Pergameas properat, Xanthum, pugnasque relinquens.
Mars subito dios vultus, mentitur & ora,
Fitque Acamas Thracum ductor, totosque per agros
405Priamidas vocat in pugnam, clamatque tremendum:
O summo dilecta Jovi, Priameja proles,
Cessatis trepidi, & Graiis succumbere telis
Adspicitis Teucros, portarum ad limina donec
Agmina tota ruant? jacet, en, fortissimus armis
410Æneas Anchisiades, nos Hectora juxta
Quem sueti colere, audemus, vel cedimus agris?
Hæc ait, accenditque animos, huic jungitur ingens
Sarpedon, dictis atque Hectora pungit amaris;
Maxime Priamidum, quo jam furor, iraque cessit?
415Jactabas te etenim externo sine milite, Ġrajos
Pulsurum Troja, jacturum & puppibus ignem
Nunc, quum bella manus poscunt, velut ægra leonem
Turba canum fugitis pavidi, ac torpetis inertes,
Tuque, Phrygesque tui; ingentis socia agmina pondus
420Portamus pugnæ. Ab Lycia, Xanthique fluentis
Namque profectus ego, pendentis ab ubere gnati
Immemor, & charam uxorem, patriamque relinquens,
Ingenteis & opes Troja pro manibus altis
Bella gero, nec enim Lyciis est crimine ab ullo
425Infensa, aut in me peccavit Græcia quicquam
Quare age, Te nam ductorem decet, agmina Troum,
Delectosque duces sociorum in proelia tecum
Voce, manuque voca. Hæc fatur,mentemque momordit,
Hectoreumque animum: fulgentibus asper in armis
430Actutum salit ab curru, atque hastilia quassans
Bina manu, magnis instigat vocibus alas
Firmantur Troes, consistuntque agmine denso.
Stant Danaum conferta acies, oixæque resistunt,
Tum veluti in campis paleæ jactantur inanes
435Arte virum, quum flava Ceres spirantibus Euris
Grana legit, stipulamque leveis sinit ire per auras,
Albescit circum tellus, sic arma, virosque
Quadrupedum ab cursu, peditumque immane ruentum
Pulverulenta tegit nubes, caelumque recondit.
440Mars noctem adglomerat Danais, currusque, rotasque,
Et pugnam involvit nimbo, & caligine caeca.
Namque ipsi Teucrorum animos accendere Apollo,
Auxiliumque ollis præstare injunxerat olim
Pallada quum pugna, campis & abire relictis
445Adspiceret. Magnum Aeneam dein sedibus altís
Robore perfusum insolito medio agmine sistit.
Obstupuere animis Troes vegetumque, valentemque[109],
Urgentemque acies, ultra nec quærere tempus,
Resque sinunt, majusque animis instigat Apollo,
450Marsque, & sanguinea frendens Discordia palla.
Tydides Danaos, & fandi fictor Ulysses,
Ajacesque cient gemini, nec territa pubes
Tela, minas contra, strepitumque immobilis adstat.
Et quondam coeli veluti statione serena
455Jupiter omnipotens sublimi in vertice montis
Horrisonas cogit nubeis: illæ aere pendent
Immota, dum sæva Noti, fratrumque sonantum
Vis silet, æthereos flatu queis verrere caelos[110]
Et pelagus miscere datum, sic robora Grajum
460Exspectant densata; acies sed ductor oberrat
Multa jubens, nunc, o socii, nunc promite vireis,
Et veriti alterutrum in certam contendite palmam
Hos Mars, hos fortuna juvat, queis gloria chara est,
Queis dilectus honos: ignavos nulla superstes
465Fama manet, tumulique putrescit pulvere nomen.
Hæc ait, atque elapsa manu volat horrida cornus,
Sternitque Æneæ charum, fidumque sodalem
Deicoonta, Pryges Priami ceu sanguine cretum
Quem veriti promptumque manu, Martisque peritum,
470Pergasidem, non huic clypeus, non baltheus ictum
Depulit, inque imum delapsa phalarica[111] ventrem
Vitam adimit, magnumque arma insonuere cadenti.
Orsilochum Æneas, Crethonaque mittit in orcum
Phera quibus patria est, & clari sanguinis author
475Alphæus, Pylios qui flumine perluit agros.
Orsilochum hic populos lata ditione tenentem,
Ille Diocleum genuit, ditissimus auri
Qui fuit in Pyliis, proles huic bina creata est,
Crethonque, Orsilochusque, ambo florente juventa
480Auxilium Atridis sacrata in Pergama vecti,
Quo miseros postrema dies, fatumque manebat.
Ac veluti gemini nemorosa ad tesqua leones,
Quos peperit, pavitque altæ sub vertice rupis
Torva parens, jam molle pecus, pingueisque juvencos,
485Totaque corripiunt stabula, alto vulnere donec
Transfossi agricolis meritas dant sanguine pœnas.
Haud secus Enex juvenes cecidere sub ictu
Abietibus similes ingentibus. Infremit ira
Hæc procul adspiciens Menelaus, & ære renidens
490Procedit primam ante aciem, telumque coruscat,
Nam duris animum stimulis Mars improbus urget
Eximium decus Æneæ, Teucrisque daturus
Atrida domito; at Regi jam tela minanti
Jungitur Antilochus; nec magnus robore quanquam
495Sustinet Æneas, aliasque evadit in oras,
Illicet ad socios miserorum corpora fratrum
Inde trahunt, pugnamque avidi, Martemque reposcunt.
Ære Pylæmeneus jugulum trajectus acuto
Paphlagonum ductor dextra procumbit Atridae.
500Aurigam Antilochus vertentem ad litora currus
Sternit Atymniadem Mydona, huic candida multo
Fræna ebore ab manibus labuntur pondere saxi
Percusso cubitum ad medium: stricto ocyus ense
Nestorides ruit, atque ictu cava tempora findit.
505Vertice tum prono cadit, atque immersus arena,
Namque erat alta loco, curru pendebat ab alto.
Donec equi impacto juvenem excussere flagello,
Quos heros dederat sociis in castra ferendos.
Hos adversum animis ardentibus irruit Hector
510Vociferans, Troum sequitur densissima phalanx,
Mars præit, ingentemque manu quatit horridus hastam,
Et fremitum, sævosque ferens Bellona tumultus
Torva Deum facics, jamque huc vertuntur, & illuc
Horruit adspiciens Diomedes, inscius atque
515Ceu quondam celeri camporum ingentia cursu
Emensus spatia, in fluvium quum vortice totas
Stringentem ripas venit, & maria alta petentem
Obstupet adspectans, hæretque repente viator;
Haud secus ille pedem retrahit, sociisque profatur:
520O chari, quantus clypeo ruit Hector, & hasta
Bellator, Divum huic quisquam protector ab alto
Semper adest. Mars ipse duci nunc (cernitis) adstat
Membra viro similes, magno vos cedite Marti,
Atque hinc ferte pedem conversi pectora in hostem.
535Dixerat hæc, instant Troes, fortemque Menesthem,
Anchialumque Hector curru deturbat eodem,
Accurrit, sortemque horum miseratus acerbam,
Amphium Selagi prolem Telamonius Ajax
Adversum interimit, Paisum cui propter amoenam
530Mille greges, totidem carpunt dumeta juvenci.
Laudis amor juvenem, & fatorum immobilis ordo
Laturum auxilium Iliacas duxere sub oras.
Qlli imum ad ventrem rimatur viscera ferrum
Insonuitque cadens: sed non varia arma cadenti
535Detrahere, id cupiens, valuit Telamonius Ajax.
Undique nam telis petitur, de corpore longam
Vix magnis potuit convellere viribus hastam.
Cetera sors prohibet, crebro cava tempora circum[112]
Ara sonant galex, clypeus nec sufficit ingens
540Ictibus, ad sociosque furens, pulsusque recessit.
Ast Heraclidem Tlepolemum in Sarpedona magnum
Dira agitant fata, & prefixi termínus ævi.
Jam prope constiterant gnatusque, neposque Tonantis.
Tlepolemus prior hæc quæ te dementia cepit,
545Sarpedon, rudis ut pugnæ in Trojana venires
Litora Te Jove progenitum nos credere? patri
Fratribus atque, adeo absimilem virtute, manuque?
Amphitruoniades genitor meus Ilion altam
Sex olim ratibus, nec bellantum agmine magno
550Aquavitque solo, & campos vastavit opimos
Laomedontis equos; jurataque pacta redempt
Hesiones repetens, quantum tibi robore dispar!
Cui pereunt turmæ, atque utinam tu fortior esses
Tam mihi præstantem daret hæc victoria laudem
555Sarpedon contra dictis brevioribus infit:
Verterit ille quidem Trojam: haud indigna Tyranno
Sors ea, qui bilugos, ac debita præmia factis
Abauerit, verbisque animum irritaverit audax.
At sibi ego mortem hoc telo, crudosque dolores
560Vaticinor, dabis hunc nobis prostratus honorem
Plutonique animam. Hæc fatur, satus Hercule telum
Braxineum adtollit, vacuas simul utraque in auras
Hasta manu volat, at mediam Sarpedonis illa
Transadigit juvenis cervicem ferrea cuspis.
565Ille ruit, longa clauduntur lumina nocte.
Tlepolemi femus in lævum telum incidit hostí,
Ossibus inque hæret fixum; sed triștia fata
Depulit ab goato genitor, Lycii agmine facto
Circumstantque ducem, tutaque in parte reponunt
570Frendentem, & magno transfixum membra dolore,
Namque hærebat adhuc femori exitialis arundo
Nec sociorum aliquis telum convellere acutum,
Dum trepidant, properantque armis excedere Grajum
Attonitus meminit. Magno clamore per agros
575Tlepolemum parte ex alia in sua castra ferebant
Argivi juvenes; sed enim commotus Ulysses
Volvebat secum Jovis an Sarpedona prolem
Impeteret ferro, Lyciorum aut sterneret ense
Corpora multa virum; sed non hanc fata parabant
580Laudem Ithaco Jovis ut gnatum demitteret orco.
Ergo animum jubet in Lycios convertere Pallas.
Coeranus, Alcanderque cadunt, ac dives Alastor,
Et Chromius, Pritanisque, Halius, fortisque Noemon,
Pluraque bellantum stravisset corpora lætho.
585At trepidare fuga Lycios, ac vertere terga
Conspiciens Hector, conferta per agmina pergit
Corpore præstanti, & rutilis notissimus armis .
Turbantur Danai passim, ceduntque, paventque,
Gaudet Sarpedon, moestumque inclamat eunti:
590Affer opem, o, nec me prædam, fortissime Teucrum;
Esse velis Danais, vestræ sub manibus urbis
Fata premant sinito, in patrios remeare penateis,
Et charam uxorem, dulcemque revisere natum
Quandoquidem miseri ab Divis prohibemur iniquis.
595Hæc ait, ille nihil, rapido namque impete cursus
Fertur in Argivos, properatque avertere campis
Ductorem Lycii patula sub tegmine fagi
Fronde locant viridi, huic Pelagon fidissimus adstat,
Fraxincumque trahit telum de corpore: at ipsum
600Deseruitque anima, atque oculis caligo refusa est.
Inde novus membris venit vigor, aura superne
Ut blandam spirans ægros recreaverat artus.
At Danai Martem veriti, & veriti Hectoris arma,
Nec dare terga fuga, aut audent se credere pugnæ,
605Paulatim sed agro cedunt. Quem Trojus Hector[113]?
Quem primum Mars, quem postremu in Tartara adegit?
Diis similis Theutras cadit, & cadit altus Orestes,
Cornipedum domitor, Trechusque insignior hasta
Oenopidesque Helenus, magnoque ab sanguine cretus
610Oenomaus, pecorumque, ac dives Oresbius agri
Hyla in frugifera ad vitreas Cephissidos undas,
Boeoti pingueis findunt qua vomere glebas.
Ut vero Argivos ruere, increbrescere Troas
Ab cœlo procul adspexit Saturnia Juno,
615Palladis armisona his accendit pectora dictis;
Gnata Jove, ergone Atridas fallacibus ambæ
Luserimus verbis domituros Pergama flammis?
Pollicite, patriasque domos, & regna parentum
Visuros iterum? Qui vero? ita cæde Pelasgum
620Si Martem patimur, sævire, atque Hectora campis?
Quin ruimus contra, paribusque resistimus armis?
Hæc loquitur, paret dicto Tritonia Pallas.
Juno quidem primum phaleris fulgentibus auro
Cornipedes insternit equos, pulchraque parente
625Pulchrior ipsa rotas volucres interserit Hebe,
Ferreus has axis, radiosque adstringit ahenos,
Hinc octo, atque illinc, auroque orbile coruscum.
Circulus at geminas orbeis super æreus ambit,
Modiolique graves argento hinc inde coercent.
630Tum fulvo intertexta auro retinacula sedem
Distendunt mediam, temoque argenteus inde
In longum excurrit, cui lora jugalia necrit,
Auratumque jugum: celeres huic maxima Juno
Jungit equos pugnamque fremens, cædemque cruentam.
635At Pallas peplum, & vesteis discincta fuenteis,
Ipsa manu quondam multo quas neverat auro,
Edibus in patriis, auro, squammisque trilicem
Loricam ingentem induitur, Jovis arma parentis,
Aegidaque horrificam[114], Terror quam pallidus, & quam
640Rixaque, & insanus Furor, & sibi conscia Virtus
Undique circumeunt, ipsoque in pectore Divæ
Gorgonis horrendum caput, atque innexa colubris
Ora, Jovis monstrum infandum (mirabile visu!)
Cristatam hinc capiti galeam, cui vertice ab alto
645Quatuor adsurgunt coni, magnamque, gravemque.
Illa acies tegeret juvenum, quas Martis in usum
Centum alerent urbes, currus tum scandit in altos
Adproperans, hastamque manu, nodisque gravatam,
Ingentem, validamque capit, qua sæpe maniplos
650Illa virum, heroasque domat Jove nata potente.
Urget equos celeres Juno. Crepuere patentes
Sponte sua cœli postes, custodibus Horis[115],
Claudere queis cælos, nigroque obtexere nimbo,
Aut reserare datum, recta hinc ad culmina Olympi
655Præcipitant cursum, summo qua vertice terras
Despectat genitor, fatur cui talia conjux:
O Divum, atque hominum pater, atque æterna potestas,
Nonne vides furit ut toto Mars ferreus agro,
Florentumque acies juvenum sternitque, domatque
660Jusque, & fas contra? Miseræ mihi cura, dolorque,
Cui Venus, atque arcu insignis succenset Apollo
Dementem stimulans, Divum qui nomina contra
Jura negat sibi nata, nihil non arrogat armis.
At tu, chare mihi pater, indignaberis, hunc si
665Percussum avertam pugna, atque immane dolentem.
Frater ad hæc: Ipsum contra, tu Palladis arma
Diva cie, toto quæ olli infensissima cælo est.
Dixerat hæc, parentque Deae, biiugesque fatigant,
Terraique volant medio, caelique profundi.
670Litoreae vero quantum alto ab culmine rapis
Prospectus per inane patet super æquora ponti
Tantum caelestum[116] immortalia corpora equorum
Conficiunt celeri saltu. Jamque arva tenebant
Flavus ubi Simois volventis saxa Scamandri
675Miscetur limphis, ibi equos per prata solutos
Propter aquam nebula circum Dea fudit opaca,
Ambrosiamque illis pascendam protulit alveo
Purpureus Simois, coelo grattissimus amois.
Illæ, ceu pavidæ nullo clamore columba
680Adproperant, ventum donec, qua plurima circum
Tydidem stat turba virum, ceu montibus altis
Fulminei vel apri, aut latebrosa ad tesqua leones
Carnivori hic altum inclamat Saturnia Juno,
Stentoris incessum[117], vocemque imitata canoram,
685Qui tantum ingenti pollebat gutture, quantum
Quinquaginta alii: o forma, non robore clari
Grajugenæ, non Dardanias gens Troja portas
Ultra olim progressa, truccis cristatus Achilles
Quum Dolopum regeret turmas in bella comanteis .
690Usque adeo virtusque viri, metuendaque tela.
Nunc tamen urbe procul pugnant, ratibusque minantur.
Tantum effata animos, laudisque inspirat amorem .
At Pallas Tydeo genitum corpusque levantem
Repperit[118], ac puris siccantem vulnera limphis,
695Quæ modo pugnanti inflixit, tua, Pandare, dextra.
Namque olli angebant clypei sub pondere magno
Lora manum, nigroque tumebat plaga cruore.
Constitit illa jugum propter, sicque ore profatur:
At non te similem genuit sibi robore Tydeus,
700Mole quidem exiguus Tydeus, sed robore magnus.
Meque etiam invita Thebanas missus ad arceis,
Mensisque, & jussus placidæ indulgere quieti,
Cadmaas genteis (animum cohibere férocem
Haud potis) auxilioque procul, castrisque suorum
705Ore lacessivit, domuitque interritus hasta,
Nostra victor ope; at pugnantem sæpe tuemur
Te quoque, & Iliacas hortamur tendere in arceis
Ergo vel fessum tardat labor, aut metus ater
Exanimat, neque te Tydei de sanguine natum
710Credidero. Hæc Pallas, fatur cui talibus heros;
Agnosco te, Diva, lubens vereorque loquentem
Nec me, fabor enim, aut fessum labor opprimit ingens,
Aut timor exanimat, tua me, tua jussa coercent.
Namque beatorum occursum vitare Deorum
715Jussisti Venerem præter: mandata séquutus
Abstinui pugna, Jussique recedere turmas
Vidi ego nam sævum miscentem proelia Martem.
Talia Tydides; at nunc (Tritonia fatur)
Nec Martem indomitum, magnorum aut queṁque Deorum
720Chare, time, ecce adsum, ac tutum te numine præsto.
In Martem primum biiuges hinc dirige, & ipsum
Ense pete, aut telo volucri, insanumque, malamque
Divorum pestem, atque hominum, qui nuper amicum
Se Danais, Trojæ infensum juraverit hostem
725Et nobis coram, & Junonis numine magno;
At nunc in Grajos sumpsit pro Troibus arma
Pactorum oblitus, cœlique irrisor, & Orci.
Hæc ait, atque rotis Sthenelum dejecit ab altis
Ipsa manu, terram ille petit, Dea fervida curru
730Tydidem residet propter, tum faginus axis[119]
Dat gemitum ingentem armatæ sub pondere Divae.
Ipsa acreis moderatur equos, qua forte per agros
Sævus Ochesiadem Mavors spoliare parabat
Præstantem Aetolos inter, belloque superbum
735Illicet occisi exuvias Periphantis, & arma
Abiicit ille manu, & magnum Diomedea contra
Aeratam totis contorquet viribus hastam
Incassum tamen, ab curru nam depulit ipsam
Diva manu, contra Tydides turbine multo
740Telum agit intorquens; olli subit ærea cuspis
Impellente Dea, cinctus qua nectitur aureus.
Mars hastam trahit inclamans, per gramina quantum
Aut novies, deciesve virum certantia clament
Millia, quum multo crudescunt sanguine pugnæ.
745Tum qualis procul apparet caligine nigra
Noctem, hiememque ferens, & crebra tonitrua nimbus,
Talis stellatum coeli conscendere in axem
Mars visus, celeresque fuga prævertere nubeis.
Ut ventum Jovis in sedem, templa ardua Divum,
750Sic Patrem adloquitur: Lentusne hæc talia cernes
Summe Parens? hominum generi Dii sæpe faventes
Sæva quidem perpessi alias; discordia caelo
Ex te nata tamen, libuit cui mittere in auras
Pestiferam hanc prolem, cui jura incognita, fasque
755Nam Divum reliqui, æthereus quot claudit Olympus,
Te colimus, tua jussa, pater sequimurque, veremurque;
Hanc autem neque tu dictis, factisve coerces,
Indulges potius tentanti indigna, favesque.
Illa satum Tydeo immortalia numina contra
760Impulit, Idaliæ violato corpore Divae
Mox in nos etiam (& patefacto vulnere monstrat
Humorem undantem) contorta sæviit hasta.
Nuncque etiam ingenteis inter tot stragis acervos
Languidus, ac telis perfossus membra facerem,
765Eripui pedibus memet, pugnasque reliqui
Hæc Mavors, torvo quem Jupiter increpat ore:
Quid mæstis nostras obtundis questibus aureis
Hic residens, mihi cunctorum infensissime Divum?
Prælia te, cædesque juvant, & noxia bella,
770Maternumque tibi ingenium indomitumque, feroxque
Nec sine Junonis jussuque, & numine Pallas
Hæc furere auderet; sævos lenire dolores
Sed præstat, nostro quoniam de sanguine tandem
Diva parens cœli æthereas te effudit in oras,
775Quod si non nostro ferres te & semine cretum
Jam dudum gemeres Erebi detrusus ad umbras
Enceladumque infra, & spirantem immane Typhoeum.
Hæc fatus toto quæsitum Pæona cœlo
Adproperare jubet: docta medicamina dextra
780Ocyus hic spargit miscens, sanatque dolentem
Candidus ac veluti fici de frondibus humor
Lac liquidum celeri motu cogitque, premitque
In solidum, succis ita suave olentibus omnis
Ardor abit, stetit unda fluens. Hebe inclyta fratrem
785Prima lavat, super & dios inspergit odores.
Ille Patrem propter fulgenti in veste resedit
Lætitia exultans: Juno, ac Tritonia Pallas
Ab campis pulso petierunt æthera Marte.
LIBER SEXTUS.
[recensere]ARGUMENTUM.
[recensere]Diis abeuntibus Græci plures Trojanos interficiant. Heleno autem suadente, Hector urbem petit Matrem hortaturus ut Minervae vota faciat, quo Diomedem ab campis avertat. Interea Diomedes ipse, Glaucusque jam jam congressuri, agnita paterna amicitia hospitioque arma permutant. Hector Matrem Hecubam, & uxorem Andromachem extremam alloquutus cum fratre Paride in prælium revertitur.
Ergo acies Divis abeuntibus, utraque sævit,
Et rapidus belli Jamque huc, jamque impetus illuc
Per campos furit effusis simul undique telis,
Qua Simois, flavusque secat sata pinguia Xanthus
5Primus Achivorum columen Telamonius Ajax
Agmina perrupit Troum, rebusque salutem
Adtulit, adversum sternens Acamante creatum
Fortemque ingentemque: olli per cassida[120] setis
Cristatam defisis frontem subit ærea cuspis
10Figitur atque alte os intra, tum lumina nigris
Clauduntur tenebris. Tydides conficit hasta
Theutranidem Axylum, pingui qui nuper Arisba
Dives agri solitus cunctos in sedibus amplis
Excipere hospitio, atque opibus recreare benignus;
15Sed non ab misero quisquam depellere telum,
Ærumnasque graveis objectu pectoris ausus.
Occidit ille simul simulatque auriga Calesus,
Telluremque ambo vita petiere relicta.
Euryali Dressusque ingens, & Ophelsius ense
20Infaustam posuere animam, tum Pedasus, atque
Æsepus, Nais quondam quos Nympha gemellos,
Nais Abarbaree est enixa ex Bucolione,
Bucollon sed enim gnatorum maximus ipse
Laomedontis erat justa non conjuge natus,
25Ille greges patrios inter devinctus amore
Hos genuit geminos, ardens quos misit in Orcum
Mecistejades, fulgentiaque abstulit arma.
Astyalum occidit pugnæ doctus Polypoetes,
Percosium vero Pyditem mactat Ulysses
30Cuspide transfossum, magnumque Aretaona Teucer,
Ablerum Antilochus splendenti conficit hasta
Nestorides, Elatum Grajorum Rex Agamemnon.
Pedason ille altamliquidum prope Satnioenta,
Feliceisque agros multo vertebat aratro:
35Leitus at Phylacum fugientem conficit heros,
Eurypilumque procul telo stridente Melanthus
Viventem capit Atrides Menelaus Adrastum
Namque metu trepidi hac, illac dum plana jugales
Arva secant, hærentque implexis lora myricis,
40Confracto temone virum excussere per agros,
Illum autern multo deformem pulvere Atrides
Corripuit subito, & ferrum, mortemque minatur;
At genua amplexus præfatur talia supplex:
Atreo gnate, sine hanc animam[121], & miserere precantis.
45Est domus alta, jacent penitus defossa talenta
Caelati argenti, sunt auri pondera facti,
Infectique mihi, ferrique ærisque metallum
Arte laboratum multa: pater omnia charus
Hæc dabit, ad naveis salvum si norit Achivas.
Dixerat, atque animum ancipitem jam flectere[122] sermo
50Coeperat; at frater cunctantem his increpat ardens:
O quid agis, bone, servandis hæcne hostibus arma,
Et cladem ingentem tot sustinuimus in annos?
Scilicet hæc de te meruerunt præmia Teucri.
Quin fatum effugiat nullus, nec lacteus infans,
55Materni quem claustra uteri interclusa recondunt,
Perfida gens pereat, fundo ruat llion imo.
Dixerat hæc paret Menelaus recta monenti,
Adrastumque manu repulit multa ore precantem.
Irruit Atrides, ferrumque sub ilia condit,
60Impositaque super resupini pectora planta
Fraxineum extorquet telum; Nelejus autem
Nestor ad hæc altum clamans: o Marte creati,
Heroes Danaum, exuviarum nalla cupido,
Armorumve animos incoepta ab strage moretur.
65Occidamus, ait, totos mox fusa per agros
Corpora trunca virum pulchris spoliabimus armis.
Hæc inquit, movitque animos, atque Ilion intra
Fugissent Grajum trepidi formidine Teucri,
His Helenus nisi Priamides clarissimus augur
70Adstantem Æneam, monuissetque Hectora dictis:
Dux Anchisiade, tuque, o fortissime frater,
Quandoquidem ambobus Lyciorum, atque agmina Teucrum
Credita, consilio, atque armis spes maxima gentis,
Vos cohibete aciem, & portis consistite in altis,
75Ne uxorum amplexu in misero sternantur inermes;
Nos, quanquam Danaum numero obluctemur iniquo,
(Urget enim labor extremus) conabimur isthinc
Propulsare globos, muroque arcere ruenteis.
Interea ad sedeis gressum molire paternas
80Hector, & amborum dilectam hortare parentem
Palladis ut templum, summisque in collibus arcem
Sublimem petat Iliadum comitante caterva
Dona ferens, peplumque sibi quod charius, atque
Pulchrius ad magnas Priami servaverit ædeís,
85Bissenasque simul lecta cervice juvencas
Mactaturam aris voveat, si forte pudicas
Uxores Diva, & gnatos miserata gementeis
Tydidem avertat, quo non violentior alter
Sternit cæde viros, pavidis instatque maniplis,
90Nec tantum, reor, in Teucros desæviit unquam
Ipse Dea quanquam Nereide natus Achilles.
Talia suadenti confestim paruit Hector,
Telaque bina manu quassans pedes agmina cursat,
Acceditque animos dictis, pugna aspera surgit,
95Firmantur Phryges, atque obversi pectora pugnant;
At Danai pressere pedem, retroque tulere
Calicolum quemquam stellata ab sede Deorum
Descendisse rati, & Teucros agitare furenteis.
Hector sed magna compellat voce maniplos:
100O cives, sociique acres, gens inclyta bello,
Nunc vireis, animosque, viri, revocate priores,
Dum Deus, & fortuna favet, dumque alta petamus
Pergama nos senibus suasuri, & matribus ægris
Numina ut exorent, onerentque altaria votis.
105Dixerat, & muros cursu contendit in altos,
Tum clypei extremus properantis lactea pulsat
Colla, pedesque sonans taurine e tergore limbus.
Interea paribus coeunt in gramine Glaucus
Hyppolocho satus, & Tydeo satus asper in armis
110Jam jamque infestis tentabant prælia dextris,
Quum prior intrepido Diomedes pectore fatur:
Quisnam, terrigenum fortissime, quove parente
Natus ades nec enim in pugna mihi cognitus unquam,
Unde viris nomenque ingens, & fama paratur,
115Antevolans autem reliquos nunc robore fretus.
Mecum audes conferre manum, ac te opponere contra.
Infortunatis vero genitoribus orti
Occursare mihi, & soliti expectare ruentem.
At siquis Superum cœlo es delapsus ab alto,
120Non ego cum magnis tentarim proelia Divis.
Nam neque contemptor Divum vixisse Lycurgus[123]
Ille diu fertur, gelido qui in vertice Nisa
Nutrices ausus Bachi violare bipenni.
Atque illæ abjectis petierunt invia thyrsis
125Bachus præcipiti se misit in æquora saltu,
Exanimemque sinu, ac trepidum formidine fovit
Alma Thetis; Jovis ira tamen pro talibus ausis
Orbatumque oculis, fatuque indigna ferentem
Invisum Diis Toenarias detrusit in undas.
130Quod si mortali præfers te e sanguine cretum,
Huc propera, invenies vitæ hoc in pulvere metam.
Hyppolochi contra fatur generosa propago
Quid nostrum genus exquiris, fortissime Grajum?
Una quidem[124] est homini, foliisque virentibus ætas,
135Conditio atque eadem; Autumni ceu frigore primo
Illa cadunt, mox vere novo nova germinat arbos,
Progenies sic illa hominum perit, altera surgit.
Sed si tantus amor stirpem cognoscere nostram,
Adgrediar, toto quanquam notissima coelo est.
140Urbs Ephyre Argorum colitur fundata recessu.
Sisyphus hanc tenuit sedem astutissimus olim,
Sisyphus Æolides Glauci pater, hocque parente
Bellerophon natus, robur cui munere Divum,
Eximiumque decus formæ: hunc nil tale merentem
145Urbe procul patria, Lyciae amandavit in agros
Rex Proetus, multas dederat cui Jupiter urbeis
Imperio regere, atque altis dominarier Argis.
Nam juvenem ingenti regina[125] ardebat amore,
Amplexusque optans vetitos, vetitosque hymenæos.
150Verum ubi nulla via est animum superare severum
Mentis inops furit, inque adium, sævumque dolorem
Versus amor, nectitque dolos, urgetque maritum,
Ac tibi, vel Grajo moriendum est Bellerophonti,
Proete, ait, invitam qui me in sua flectere vota
155Solicitat, thalamique fidem violare prioris.
Audiit hæc Prætus, subitasque exarsit in iras,
Et ni Religio cohiberet sancta furorem,
Bellerophontæo foedasset sanguine dextram.
Hinc subito ad socerum Lyciæ regna ampla tenentem
160Ire virum, arcanasque jubet perferre tabellas[126]
Perniciemque sibi, & cædis mandata futuræ,
Ut Regis ventum ad sedeis, Xanthique fluenta,
Ille Bovem mactat pingui cervice juvencos,
Et totidem festos celebrat convivia soles.
165Post ubi jam decimo Tithonia fulserat ortu,
Tum generi mandata rogat, tabulasque reposcit.
Obstupuit relegens, sed tristia jussa facessit
Ille tamen, jubet ac sævam expugnare Chimceram,
Horrendumque, ingens, & non superabile monstrum,
170Divorum genus, haud hominum de stirpe creatum .
Namque olli hirsutæ venterque, & tergora capræ,
Cauda draconis erat, rictusque, atque ora leonis
Et fumum ingentem, & nigras spirantia flammas,
Hanc Divum auxilio domuit fortissimus heros.
175Tum solymos, gentem indomitam convertere contra
Arma jubet, neque pugnanti clementia Divum
Defuit; ast hominum, ajebat, non durius ullum[127]
Se vidisse genus, mole aut insignius alta.
Inde & Amazonidum victricibus expulit armis
180Femineas acies. Jamque altam victor in urbem
Ibat ovans, densis quum saltibus irruit ingens
Lectorum juvenum manus, insidiisque paratis
Hinc urgent, atque hinc; sed toto ex agmine nulli
In muros remeare datum, sedeisque parentum.
185Ergo viri virtus, pietasque ut nota tyranno est,
Divinumque genus, summo est dignatus honore,
Tradidit & gnatam, regnique in parte locavit.
At Lycii reliquis præstantia jugera campis,
Et Cereri, & dulci dederunt aptissima Bacho.
190Tergeminam huic prolem peperit pulcherrima conjux
Isandrum, Hyppolochum, & formosam Laodamiam.
Hæc commixta Jovi peperit Sarpedona Regem.
Ille autem Superis invisus Aleja circum
Arva pererrabat curis confectus amaris,
195Et vitam in tenebris miseram, luctuque trahebat.
Isandrum Solymis miscentem prælia campis
Ferreus occidit Mavors, iraque Dianae
Laodamia truces Erebi descendit in umbras.
Me Hyppolochus genuit, meque ipse in Pergama misit
300Multa jubens prisca ut premerem vestigia Patrum,
Quique Ephyram, & Lyciae campos coluere feraceis.
Hac de stirpe virum, atque hoc sanguine glorior ortus.
Vix ea fatus erat, Tydides lætus in alta
Defigit tellure hastam, placideque profatur:
205Agnosco vetus hospitium, & pia foedera avorum.
Edibus in patriis claram nam Bellerophontem
Œneus excepit quondam, nocteisque, diesque
Bis denas, epulasque inter sibi dona vicissim
Pulchra dedere, Eneus fulgentem murice baltheum,
210Ille autem pateram signis, auroque rotundam,
Hancque domi, veniens Trojana in bella, reliqui
At Tydeum haud equidem memini, nam parvulus infans
Ubera prensabam quum Grajum exercitus ingens
Ingenti periit Thebarum ad moenia cæde.
215Ergo tibi mediis hospes fidissimus Argis
Semper ero; mihi tu in Lycia, si forte profectus
Quondam illuc fuerim, gladio vitemus, & hasta
Sed petere alterutrum: Lyciorum, & corpora Teucrum
Plurima sunt nobis, sunt & tibi plurima Grajum,
220Quos sævire licet contra, atque sternere ferro.
Nos interque etiam clypeos mutemus, & arma,
Pignus amicitie sanctum, hospitiique paterni
Argumentum ingens Teucris, Danaisque comatis.
Vix ea, desiliuntque rotis, poscuntque vicissim,
225Dantque fidem, & junctis instaurant foedera dextris;
At Glauco miserum turbarunt numina sensum,
Qui pretiosa volens[128] dederit pro vilibus arma,
Aureaque arma volens qui permutarit ahenis.
Haec inter Scaeam in portam pervenerat Hector,
230Obvia cui matrum, & gnatarum plurima circum
Turba ruit, super & gnatis urgentque, rogantque
Fratribus & charis, patribusque ille ordine cunctas
Solatur verbis, & opem implorare Deorum,
Supplicibusque jubet cumulare altaria donis
235Undique nam premimur[129], fatoque urgemur iniquo.
Laomedontiadae Priami petit inde superbas
Porticibusque cavis, atriisque[130] capacibus ædeis.
Quinquaginta intus thalami stant ordine longo
Regifico & luxu, hic lecta cum conjuge quisque
240Priamidum cubat, at gnatarum in parte reposta
Bisseni adsurgunt, totidem queis carpere somnos
Adsueti generi pulchra cum conjuge quisquam.
Hic tum solicito dulcis stetit obvia mater
Laodicem forma præstantem ut forte petebat,
245Adgrediturque ultro, ac dictis compellat amicis
Hector, gnate, quid huc acie, pugnaque relicta
Ipse ades ah! nimium gens detestanda fatigat
Jam Teucros, summasque Jovis contendis ad arceis
Divum inflexurus votis, inimicaque Troja
250Numina magna poli; sed ades, dum dulcia viba
Profero, queis libare Jovi, Divisque beatis,
Et fractas possis reparare in prælia vireis,
Namque fatigatis accrescunt robora membris
Muneribus Bachi, qualem te Marte cruento
255Troja habet auxiliumque tuis, patriæque ferentem.
Hæc genitrix, contra adfatur quam nobilis Hector:
Ne mihi dulce feras, mater veneranda, Lyaeum,
Namque animum enervet potius, frangatque necesse est.
At Superis libare nefas, me flumine donec
260Abluero, nec enim manibus tractare cruentis[131]
Sacra decet, caelo aut pollutas tendere palmas.
Sed tu, chara parens, sacram pete Palladis arcem.
Tecum una Iliades, ac templum thure vapora.
Tum vestem eximiam, gemmis, auroque rigentem
265Quæque tibi fuerit gratissima, munera Divae
Sacra dato, dein bissenas, pingueisque juvencas
Anniculas, juga non passas promitte daturam
Si Tydeo genitum ab muris averterit altis
Hæc propera, Paridem interea (si forte vocantem
270Audierit) tristem in pugnam, Martemque ciebo,
Degenerem! tellus utinam cui lata dehiscat,
Quem Priamo, Priamique satis, Trojæque futuram
Perniciem æthereas genitor projecit in auras.
Ipsum ego si vivum Stygias descendere ad umbras
275Adspicerem, finem ingentum adventasse malorum,
Et miseris pacata rear jam sidera Teucris.
Hæc ait, at genitrix famulas jubet ire per urbem,
Iliacasque nurus in regia tecta vocare.
Ipsa in odoratum thalamum, ac penetralia tendic
280Hic numero, & pretio ingenti adservantur amictus
Arte laborati, pulcherrima Sidoniarum[132]
Matrum opera, in Phrygiam quos ipse advexerat olim
Priamides Paris, ab Tyrio quum litore pulchram
Tyndaridem Iliacas secum adsportavit in oras.
285Hos inter peplum eximium, gemmisque coruscum
Sideris in morem, tum versicoloribus auro
Floribus intextum, extremum quod forte jacebat,
Adproperans tulit, ac tectis sese extulit altis.
Hinc templum petit, at matres comitantur euntem.
290Stridentes patuere fores, quas pulchra Theano
Cisseis, templi custos, Antenoris uxor
Ultro, aperit, peplum ipsa manu tum portat ad aras.
Iliades mœstum clamorem ad sidera tollunt
Hasque inter cum voce manus erecta sacerdos
295Vota vovens Jove prognatam sic rite precatur:
Armipotens Trojæ custos, Tritonia virgo
Frange manu sævi telum Diomedis, & ipsum
Pronum sterne solo, portisque effunde sub altis
Tum tibi bissenas sacris mactabimus aris
300Anniculas, pingueisque boves, queis vomere nondum,
Collave trita jugo. Hæc fatur, nec Diva precantis
Clamorem, aut fletus audit tractabilis ullos.
Ast Hector Paridis pulchras contendit in ædeis,
Regificasque, novasque, olli quas arte magistra
305Præclari artifices longo struxere labore,
Trojani artifices, qui aulam, thalamosque capaces,
Et varii imposuere super laquearia tecti,
Arce in sublimi Priamumque, atque Hectora juxta:
Ipse decem longam cubitos, quam circulus ambit
310Aureus, & lata fulgentem cuspide cedrum
Gestabatque manu, & magna se mole ferebat.
Hinc Paridem cernit procul in penetralibus altis
Tractantemque arma, & clypeum, pharetramque sonantem,
Et curvos, polientem arcus, galeamque coruscam.
315Nec procul inde Helenam diversa in parte sedentem,
Et famulas inter moderantem pensa puellas.
Increpitans fratrem adloquitur tum maximus Hector:
O bone, quid molli simulas in pectore robur?
Nonne tui causa pudet, o turpissime, bello
310Tot forteis cecidisse viros, & Pergama circum
Jam prope bis quinos Martem exarsisse per annos?
Castigasque alios ductor, stimulasque moranteis,
Tu cessas? Cessa; at tectis jam flamma minatur.
Sic Hector, Paris at contra pulcherrimus infit:
335Nequaquam sine jure mihi indignaris inerti,
Optime Priamidum, hæc autem tibi vera fatebor
Non etenim aut odio in Teucros, irave maligna
Abstinui pugna, aut me in propria tecta recepi,
Sed fractum ut moerore animum, curisque levarem.
330Nunc tamen in Martem dictis haud mollibus uxor
Impulit ancipitem, satiusque hoc rebar & ipse.
Nec siquidem has exosa manus[133] victoria semper
Fugerit, ergo mane dum tristibus induor armis
I præ, vel magis, ad portas jam te assequar altas.
335Hæc Paris, at fratrem adfatur sic pulchra Lacaena:
O frater, mihi si fratrem te dicere fas est,
Hoc utinam caput emissum vix lucis in oras
Aut malus in rupeis, atque in deserta tulisset
Ventorum turbo, aut pelagi spumantis in alto
340Gurgite mersisset, fierent tam dira priusquam.
Sed voluistis enim Superi, & sic fata ferebant.
Conjugis at potui melioris dicier uxor,
Cui non prorsus honos, neglectaque fama fuisset;
Huic autem neque mens illo nunc pectore constat,
345Constabitve unquam, donec det sanguine poenas.
Tu tamen, o patriæ columen, Paridisque, meique
Quem scelera insontem bello immersere cruento,
Ingredere, & fessos artus furare labori
Tantisper, nos at miseri, quos ætheris alti
350Hanc posuit pater in sortem, famosa feramur
Omnibus ut quondam, ridendaque fabula linguis.
Hector ad hæc: O chara, moras mihi nectere noli,
Nam labor in pugnas, desideriumque meorum
Jam dudum vocat absentem; tu hortare maritum,
355Intra urbem ut nobis cinctis jungatur in armis.
Hinc etenim charam uxorem visurus in ædeis
Ire paro, ac dulcem, mea gaudia tota, puellum.
Cui notum an Danaum ferro jam fata minentur,
Nec vultus iterum liceat mihi cernere charos?
360Sic fatus gressum adglomerat, tectisque propinquat.
At procul[134] Andromache in turreni contenderat altam,
Sedula cui nutrix puerum Astyanaçta ferebat.
Ille ut quæsitam ingenteis hinc, inde per ædeis
Invenit nusquam, texenteis limine in ipso
365Adloquitur famulas: Quo se nam, dicise, conjux
Contulit Andromache? an pulchras visura sorores?
Aut fratrum quemquam nostrorum? An Palladis arcem
In summam, Matremque Hecubam, Iliadesque sequuta?
Olli pacato cellaria pectore fatur:
370Non illa aut templum, aut quosquam visura propinquos
Uxor iit; murum hinc properans, turremque petivit
Attonitæ similis, sciret quum Troas Achivis
Terga dare, & fuso ad muros contendere cursu :
It comes ancilla, & puerum fert sedula secum.
375Dixerat, atque Hector subitus vestigia torsit,
Emensusque urbem immensam, atque strata viarum
Venerat in portam, castris quæ obversa jacebat,
Quum festina gradum subito stetit obvia conjux
Andromache, magni proles pulchra Eetionis,
380Dives Hypoplaciæ quondam qui moenia Thebes,
Et Cylicum populos lata ditione tenebat.
Nutricisque sinu gestatur parvulus infans
Unicus Hectorides roseo pulcherrimus ore
Flos veluti, aut qualis fulget Cythereius ignis.
385Hunc pater, & genitrix dixere Scamandrion, ipsum
Sed reliqui Astianacta vocant, namque ense, manuque
Hectoris unius steterat Neptunia Troja.
Arrisit puero blandum pater, anxia contra
Andromache, & lacrimis oculos suffusa decoros
390Ah potius miserere, inquit, gnatique, meique
O dulcis conjux: virtus tua maxima teque,
Meque etiam perdet: viduam, luctuque sepultam
Mox linques namque in te omnes facto agmine Graii
Undique consurgent, magnæ spes unica Trojae.
395Me tamen ante premat mors, quam te, chare, peremptum
Audiero, quid enim miseræ tum denique restat?
Nec mihi jam genitrix, genitorve, hunc sævus Achilles
Victor Hypoplaciam Theben, Cylicumque feraceis
Depopulatus agros, Stygias demisit in umbras.
400Non tamen aut armis, pulchro aut spoliavit amictu,
Relligio vetuit; justis sed rite solutis
Exuviasque viri, & flammis crepitantibus artus
Comburi jussit, tumulique adjecit honorem
Aggere composito; at Nymphæ frondentibus ulmis
405Ornavere locum, Nymphæ, Jovis aurea proles,
Candidae Orestiades: septem tum corpora fratrum
Una dies lætho dedit, & vis effera Achillis.
Olli armenta procul pascebant valle reducta,
Lanigerosque greges: charam tum denique matrem
410Huc postquam advexit spoliis ditatus opimis
Dimisit tandem in patriam auri pondere magno
In pretium accepto; ast illam vix pace fruentem
Alma soror Phoebi Cocyti emisit in undas.
Tu solus fraterque mihi, genitrixque, paterque,
415Ac tibi sum primis virgo conjucta hymeneis.
Chare, precor, miserere (tuæ si tædia vitæ
Ceperunt te tanta) mei, gnatique tenelli.
Hac tutus reside in turri. Teucrumque comantum
Stare jube turmas patulam juxta caprificum,
420Qua facilis Danais aditus, murique fatiscunt.
Illac ter ferro Idomeneus perrumpere, terque
Ajaces gemini, & geminus tentavit Atrides,
Tydidesque ferox, seu quisquam hæc suaserit augur,
Sive animum audacem impulerit sua cuique cupido.
425Hæc fatur lacrimans, contra sed Trojus Hector:
Parce tuis moerentem animum afflictare querelis,
O pulchra Andromache, & vita mihi charior ipsa;
Quæ memoras, hærent imis defixa medullis;
Iliades sed enim vereor, vereorque ferocis
430Dardanidas, me qui merito ignavumque vocabunt
Degeneremque truci videant si absistere pugna.
Et me patris honos Priami, laudisque futura
Raptat amor sævum in Martem, cædeisque cruentas.
Ab puero siquidem gravibus sudare sub armis
435Et primam didici ante aciem contendere in hosteis.
At scio, nec me fallit amor, scio: Pergama tandem
Sacra ruent, Priamusque senex, Priamique potentis
Regna antiqua; manet fatorum immobilis ordo.
Nec patriæ tamen ardentis, Priamive perempti,
440Aut Hecuba, aut fratrum tristi sub morte cadentum
Torquet corda dolor, labefactaque viscera tantum,
Quantum, chara, tui, Danaum quam forte gementem
Captivam quisquam Argolicas abducet in urbeis
Texturam arbitrio dominæ, jussuque superbæ,
445Laturamve humeris Messeidos, aut Hyperies
Pulchro ex fonte gravi pressam sub pondere limphas.
Adspectansque aliquis lacrimantem, & multa dolentem,
Hæc, dicet, conjux erat Hectoris, inclytus olim,
Qui fuit in Teucris, & præstantissimus armis.
450Sic Danai quondam; sed me atro funere raptum
Terra tegat congesta, oculis, dilecta, priusquam
Captivam his videam, abductam vel te auribus istis
Audiero. Hæc fatus, chari pater oscula nati
Amplexusque petit, sed enim perterritus infans
455Horrentem galeam, tactusque refugit ahenos,
Surgentemque jubam capiti, torvumque trementem.
Ergo altum inclamans subita formidine, matris
Colla, sinumque premit trepidans; risere parentes
Attonitos versantem oculos, & vana paventem.
460Ast Hector galeam capiti detraxit, & alma
Fulgentem tellure locat, tum dulcia primum.
Oscula libavit labris, dein lene sub auras
Extulit, atque manu gaudens agitavit utraque
Calicolum Patremque Jovem, Divosque precatus:
465Summe poli rector, Diique, hoc concedite patri
Ut genti charus, sceptroque decorus avito,
Eximiusque armis Trojana hic imperet arce,
Et quondam exuvias referentem de hoste cruentas
Cernentes Teucri, longè hic patrem Hectora, dicant,
470Robore præcellit, tententque ea gaudia matrem.
Dixerat: & pulchræ dat pignora charз parenti.
Illa sinu puerum lacrimantem excepit odoro
Subridens, vir quam vultu solatur amico,
Demulcetque manu mærentem, ac talibus infit:
475Pelle animo curam ingentem, suavissima conjux,
Haud etenim Grajum, fatis renuentibus, ulli
Sternere me ferro, aut muros intrare licebit;
At si fata ferant, quis fato obsistere certet?
Stat sua cuique dies: breve, & irreparabile tempus
480Omnibus est vitæ, forti, ignavoque cadendum est.
Ergo domum repetens moderator pensa puellis,
Ingenteisque jube percurrere pectine telas;
Armorum, Martisque, viris est cura relicta
Omnibus, at mihi præsertim, quot claudimur urbe.
485Sic fatus galeam induitur, turmasque reposcit
Illa abeuntem oculis sequitur, lacrimisque profusis.
Ut ventum in sedeis luctum commovit acerbum
Adstanteis inter famulas, turbamque suorum
Hectora deflentum, nec enim de cæde putabant
490Visuros iterum reducem, manibusque Pelasgum.
Nec Paris interea tectis cunctatur in altis
Induit ut pulchros armis splendentibus artus,
Sed cursu volat effuso, portisque propinquat.
Qualis ubi[135] abruptis fugit præsepia vinclis
495Tandem liber equus, campoque potitus aperto,
Aut ille in pastus, armentaque tendit equarum,
Aut assuetus aquæ perfundi flumine noto
Emicat, arrectisque fremit cervicibus alte
Luxurians, luduntque jubæ, per colla, per armos.
500Haud secus Iliaca descendens aureus arce,
Sol veluti ignivomus, toto de corpore fulget,
Exultatque Paris: rapido tunc Hectora cursu
Adsequitur, primum qua venerat obvia conjux.
Hinc prior adloquitur: Nimium te forte moratus
505Hic fuero, ac dudum iratum exspectare coegi.
Hector ad hæc: Equidem non te, charissme, lentum
Arguerim merito, est etenim tibi robur, & acreis
In pugnas animus; sed enim prudensque, volensque
Detrectas onus interdum, vireisque remittis.
510Cor magis hinc nobis irarum accenditur æstu
Quum tamen in Te germanum convicia fratrem
Teucrorum accipio, ingentum quos ipse malorum
Traxisti in cumulum; sed age, hæc nos Jupiter olim
Forte sinet melius componere, fas erit unquam
515Si modo Calicolis patera libare capaci
Edibus in patriis, Sigeo ab litore postquam
Expulsi Danai Argolicas vertantur ad urbeis.
LIBER SEPTIMUS.
[recensere]ARGUMENTUM.
[recensere]Heleno suadente Hector optimum quemque Græcorum ad singulare certamen provocat. Novem inter duces Ajax Telamonius sorte deligitur, ipsosque quum strenue dimicassent, praecones, nocte ingruente, dirimunt. Postridie, pactis induciis, cadavera utrique sublata sepeliunt, mutumque Graeci exstruunt, indignante Neptuno. Jupiter ipsis per noctem infausta futurorum praesagia ostendit.
Dixerat, atque una portis bipatentibus ambo
In campu exierant, cædem, pugnamque frementes.
Ac veluti in lento luctantibus æquore nautis
Exoptata diu spirant quum flamina velis,
5Expanduntque sinus læti, & blanda otia carpunt
Remigio ab longo, sic toto gramine Troes
Hectoris adventu exultant, Paridisque superbi.
Primus Areithoidem Paris occupat ense Menesthem
Arna devectum pingui, quem Philomedusa
10Clavigero quondam peperit pulcherrima Regi.
Eionis cervicem Hector sub casside ahena
Transadigit ferro: Lyciorum ex agmine ductor
Dexiadem Iphinoum Glaucus configit ad altum
Hasta humerum, currus ut forte ascenderat altos.
15Volvitur, atque olli solvuntur frigore membra.
Non tulit hanc stragem, magnoque a vertice Olympi
Illicet in terras summo Jove nata Minerva
Descendit commota animum. Contra obvius ipsam
Pergamea ex arce intuitus properabat Apollo,
20Moenia cui Troja, & Priami cui regia cordi.
Et procul: Ecquidnam ingenti turbata furore
Diva venis? an opem Danais latura compatis?
Nam neque te credam Teucrum tetigisse laborem.
At tristeis jam pone minas: sat luce sub ista
25Funebribus, Martique datum, requiescere turmas
Nunc sine, mox iterum pugnas, Martemque retractent,
Donec erit finis, Priami regna inclyta quando,
Resque Asiæ vobis concessum evertere fatis.
Huic Dea nil renuo, mitte hanc de pectore curam.
30Qui tamen ardenteis animorum extinguier æstus
Posse putas? Contra adfatur quam Phoebus Apollo:
Hectoris invictum robur, mentemque ciere
Fert animus, velit ut solus se opponere soli
Cui Danaum cumque, & sævo contendere Marte.
35Ductores Grajum indignantes, Hectora contra
Ire parent, juvenisque ausus frænare superbos.
Sic Phœbus, paretque Deo Tritonia Pallas.
Audiit hæc Helenus, Phoebo quo charior ullus
Non fuit, aut cœli auspiciis præstantior alter.
40Advolat, & fratrem verbis adfatur amicis:
Optime Priamidum, fraternis credere dictis
Anne velis? Teucros, Grajosque hinc inde comanteis
Stare jube. Tu ductorum in certamina quemque
Dura voca, nec enim hic vitæ tibi terminus hæret.
45Hæc me Dii docuere, viceis sic torquet Olympus.
Sic ait, insiluitque Hector, totosque per agros
Stare jubet Troas, Grajorum sistit Atrides
Inde acies, sedet & Phœbus, sedet aurea Pallas
Ingentem Jovis ad fagum, ramosque comanteis
50Vulturibus similes, taciti gaudentque tuendo
Bellatorum acies clypeisque, hastisque coruscis,
Horrenteisque agros galeis, ceu flamine primo
Surgentis Zephyri ponto diffunditur horror,
Nigrescuntque undæ: mediis tum Trojus Hector:
55Dardanidæ, & vos Grajorum gens optima bello,
Accipite hanc, quæ nunc animo sententia surgit.
Foedera quandoquidem fecerunt irrita Divi,
Et mala Saturno genitus molitur utrisque
Arx donec Priami, turritaque Pergama flammis
60Corruerint, vos aut domiti spolia inclyta Teucris
Liqueritis longis ratibus maria alta remensi.
Sunt (equidem novi) fortissima robora Achivum.
Horum si cuivis furor est, & conscia virtus
Audeat, & mecum tentet decernere ferro.
65Ajo etenim, dicto testis mihi Jupiter esto:
Si me ille exanimem Stygias demittat in umbras,
Arma quidem ferat ad naveis; at corpus in ædeis
Ferre sinat patrias, charorum ut rite meorum
Ultimo honore fruar, tumuloque recondar avito.
70Quod mihi si optanti annuerit crinitus Apollo
Ut ferra hunc perimam, exuviis indutus opimis
Hinc abeam Phœbi sacras laturus ad aras,
Affigamque tholo; at mortalia membra Pelasgis
Ferre sinam, justa ut solvant postrema sepulto,
75Addant & tumulum extremam prope litoris oram,
Quem nauta angustum dum præterit Hellespontum
Ostendens olim, jacet hic fortissimus heros
Grajugenum dicat, vicit quem Trojus Hector.
Sic quondam, seri invideant ea facta nepotes.
80Hæc ait, & Danaum proceres pudor excitat ingens,
At cohibet timor incertos, hærentque, silentque.
Increpitans tandem, ac frendens Menelaus Atrides:
Me miserum! o non Argivi, sed Achaides, inquit.
Siccine nullus erit (proh dedecus) Hectora contra
85Tendere qui velit armatus? Sed fata sedenteis
Vos hic dura premant, excors, ingloria turba,
Per me equidem licet, incedam contra obvius ipse.
Vicerit is data cui fuerit victoria cœlo.
Talia præfatur, poscitque interritus arma.
90Et postrema quidem, tibi Rex Menelae, fuisset
Illa dies, armis quoniam præstantior Hector,
Ni Danaum proceres, Agamemnonque ipse furentem
Sedassent animum, fatur cui talia frater:
Insanis Menelae virum qui tendere contra
95Armatus tentes virtute, & robore longe
Præstantem? horrescunt fortissima pectora Grajum,
Ipseque Pelides horrescit maximus armis
Occursare viro, ac telo expectare ruentem.
Quare hanc mitte, precor, curam, tacitusque quiesce.
100Haud deerit qui Priamidem intrepidumque, ferumque,
Atque avidum pugnæ fulgente coerceat hasta.
Ille quidem, reor, exstructas persolvet ad aras
Vota lubens si uxorem iterum, gnatumque reviset.
Hæc loquitur, flectitque animum, nec recta monenti
105Abnuit Atrides Menelaus, & arma ministri
Certatim detracta humeris in tecta reponunt.
Adstanteis sic adfatur Neleius heros:
Ehen quis luctus terras invadet Achivas?
O quos Myrmidonum Peleus ductorque, paterque
110Cornipedum domitor dabit alto e pectore questus?
Qui me multa rogans tectis lætatus in altis
Ductorum voluit gnatosque, patresque doceri
Cunctorum. Nunc ille graveis ad sidera palmas
Vota vovens feret, ut tristeis Plutonis in ædeis
115Ire sinant animam, ac terreno ab corpore solvi
Hectoris ob furias, & verba minacia Reges
Quum pavidos torpere sciat, tacitosque sedere.
O Divum Pater, o Phoebe, ac Tritonia Pallas!
Essem utinam juvenis, qualis prope moenia Pheae
120Jardani ad ripas, quum longis Arcades hastis
Pugnarent, Pyliæque manus, Celadontis ad undam.
Quos inter primam ante aciem fortissimus heros
Stabat Ereuthalion Divis par robore & armis .
Regis Areithoi thoraca indutus ahenum,
125Et clypeum ingentem, & surgentem casside cristam,
Regis Areithoi, insigni quem nomine gentes
Clavigerum dixere, etenim non ense, nec hasta,
Ferrata sed enim clava rupisse phalangas
Bellator solitus. Fraude hunc, atque arte Lycurgus
130Non vi (nam quid enim vi posset?) fraude peremit
Calle interceptum angusto, nullum unde furenti
In clava auxilium, & medium transverberat hasta.
Volvitur ille extensus humi, fulgentiaque arma
Donum ingens Martis solitus gestare Lcyurgus.
135Ille gravis senio famulo dat Ereuthalioni,
Queis hic insignis Pylios fortissimus omneis
Evocat in pugnam: trepidant, hærentque, nec ullus
Fortunam tentare manu perterritus audet.
Infremui, minimus quanquam, atque novissimus armis
140Conseruique manum, nec cœptis optima Pallas
Defuit, atque virum virtute, & mole superba
Præstantem occidi his manibus, fulvaque jacebat
Multus humo, totoque ingens extensus in agro.
Tali utinam fruerer nunc robore, Dardanus Hector
145Non responsa diu jactans speraret Achivum.
At vos, Grajugenum clarissima nomina gentis
Hæretis famæ immemores, tacitique sedetis.
Hæc ait, accenditque animos, tunc agmine toto
Surrexere novem: primus consurgit Atrides,
150Dein Tydeo gnatus bello insignis Diomedes
Surgunt Ajaces gemini, Mavortia proles,
Idomeneusque, atque Idomenei comes impiger armis,
Meriones similis Marti, atque Evæmone natus
Eurypilus, clarusque Thoas, & fortis Ulysses
155Ingeminantque minas, famaque excellere certant.
Nestor queis prudens rursum sic ore profatur:
Sortibus est opus, hic etenim Graiisque placebit,
Cui sors obtigerit, simul ipsum forte juvabit,
Si pugnam incolumis, cædemque evaserit atram.
160Sic fatur, parentque duces, sorteisque notabant,
Quisque suam, galeaque omneis excepit Atrides.
Hæc inter tacitis pulsabant sidera votis
Grajugenæ: O vel si Ajacem, aut Diomedea magnum
Sors daret, aut clara moderantem sceptra Mycenes!
165Interea sortem concussa ex casside Nestor
Omnibus optatam votis trahit, undique præco
Ductorum hanc properans per picta sedilia monstrat.
Abnuerunt reliqui; at sortem Salaminius Ajax
Arripit, agnoscitque manum, consuetaque signa,
170Exultansque animis, Sors, inquit, sors mea, chari.
Gaudeo. Priamidæ uec rursum impune licebit
Temnere ductores, ferroque lacessere Grajos.
Vos, ego dum Marti accingor, prece supplice summum
Implorate Jovem, ne quis tamen invidus obstet,
175Vobiscum taciti, aut coram (quid enim inde timendum?)
Nam neque nolentem vi quisquam, aut moverit arte
Ignarum, nec enim usque adeo imprudensque, rudisque
Natalemque domum, & patriam Salamina reliqui.
Nec plura his, Regemque Jovem ; patremque Deorum
180In colum intenti Danai sic voce precantur.
Summe parens, Idae, Deum, Rex ætheris alti,
Da ut crudo domitus ferro Tros occidat Hector,
Aut tibi si Priami domus est, & Pergama cordi
Hæreat, & neutrí hanc tribuat victoria laudem.
185Talibus orabant: heros fulgentibus armis
Cingitur interea, & medium procedit in æquor,
Ingenti quantus sese fert mole per agros
Sanguineus Mavors, quum Jupiter horridus urbeis
Excitat, & Regum turbat discordia menteis.
190Talis, vallum ingens Grajorum, ingentibus Ajax
Passibus ingreditur lentus, torvum ore minaci
Subridens, validamque manu quatit efferus hastam.
Argivos spes magna movet, gaudentque tuendo,
Pallescunt Troes, gelidusque per ima cucurrit
195Ossa tremor, stupet ipse metu Priameius Hector,
Crebraque terrifico subsultant pectora pulsu.
Cedere nec retro in turmas tutumve, decensve.
Acceditque Ajax, magnæ cui turris ad instar
Consurgit clypeus, quem Tychius arte magistra
200Quondam fecit Hyle in pulchra,variumque, gravemque.
Ille boum ingentum addiderat præstantia septem
Tergora tergoribus, octavum denique cunctis
Induerat super, & fulvo concluserat ære:
Hunc ille anteferens prope constitit, atque ita fatur:
205Experiare licet, Teucrum fortissime, nunc ò
Solus cum solo, Argivum quos agmina Reges,
Ductoresque ferant Pelidem præter Achillem
Hostileis rumpentem acies, animumque leonis
Pectore gestantem, qui nunc in puppibus altís
210Lenta fovens odia in Regem indignatur Atridem
Sunt, inquam, plures, tecum qui cernere ferro
Possuntque, ardentque,idque etiam nos possumus, aude.
Hector ad hæc: Quid me, vir præstantissime, verbis,
Imberbem veluti puerum, mollemve puellam
215Martis ut ignarum terres? callemus & artem
Nos pugnæ,& clypeum nunc destrum,nuncque sinistrum
Circumferre manu, aut volucres inflectere currus,
Vel gressum ad sævi numeros componere Martis.
Nunc tamen hæc valeant, nec te tantum artibus ullis,
220Sed vi (possim utinam) ferroque invadere aperto
Est animus. Dixit, telumque emisit in auras
Turbine contortum ingenti, taurinaque terga
Sex ictu secat, & tegmen perrumpit ahenum;
Septena sed enim postremum in pelle resedit.
225Deinde hastam intorquet validam Telamonius heros,
Illa per & clypei tranat septemplicis orbem,
Loricamque rigentem auro, & mollem ilia juxta
Perrupit tunicam, flexu sed corporis Hector
Vix fatum effugit. Vulsis tum cominus hastís
230Carnivori veluti nemora inter densa leones
Fulminei vel apri, immensum queis pectore robur,
Alter in adversum ruit, & prior Hector in hostem
Pinum agit ingentem, verum alto ferrea cuspis
Ære sonat pulsa, & terram reflexa momordit.
235Ast Ajax scuti extremas connixus ad oras
Cervicem super Hectoreo de corpore stringit.
It cruor at non Priamides hoc segnior Hector
Secessit retro, & saxum, quod forte jacebat
Nigrum, ingens, asprum magno cum turbine torquet
240Insonuere alto clypei procul æra fragore.
Hinc majus longe abreptum Salaminius heros
Coniicit immensa in dextram connixus opum vi,
Æraque confregit clypei: & genua utraque magno
Pondere percussit: provolvitur ille supinus,
245Innixus clypeo; sed lapsum erexit Apollo
Actutum, jamque ereptis hinc ensibus, atque hinc
Irruerent, fusoque maderet sanguine tellus,
Ni gemini in medium præcones, Trojus alter,
Alter Grajugena, Idæus sermone disertus,
250Thaltybiusque interpositis certamina dextris,
Placassentque animos. Pandi tunc arte peritus
Sic prior Idzus: Satis o, jam parcite summo
Gens dilecta Jovi, Martis stirps inclyta uterque,
Parcite, nox ruit, at nocti parere decorum est.
255Sic præco, hunc contra adfatur Telamonius Ajax:
Quid me, chare, mones? Trojanum hæc dicere fas est
Hectora, qui Danaos , meque in certamina adegit.
Incipiat, cedemus agris, si cesserit, & nos.
Hector ad hæc Ajax', quando tibi numina robur,
260Atque animui ingentem dederunt, mentemque sagacem,
Et reliquos hasta longe præcedis Achivos,
Nunc moniti pugnaque truci abstineamus, & armis
Mox rursum adversi pugnabimus, alteri honorem
Dum Deus, & fortuna dabit: nox incubat atra,
265Et nocti parere decet, tu in castra profectus
Depictasque rateis, sociorum fida tuorum
Pectora, delectosque duces recreabis Achivum;
Nos urbem magnam ingressi, patriosque penateis,
Trojanosque meos, matresque, altaria circum
270Quæ modo conceptis pulsabunt æthera votis.
Munera quin etiam accipiamus pulchra, demusque
Nos inter mutuo, ut dicant Danaique, Phrygesque:
Pugnavere quidem succensi laudis amore,
Arma infensa manent; sed amico foedere mentes
175Convenere virum. Hæc fatur, clavisque rigentem
Argentoque ensem, vaginamque are coruscam,
Baltheum & insignem ductori tradit habendum.
Ast Ajax magnis fulgentia cingula bullis
Priamidæ donat. Simul hinc digressus uterque,
280Ille aciem Danaum, hic Teucros, nurumque petebat.
Mirantur Phryges, atque iterum, juvat usque tueri
Ajacisque manu elapsum, incolumemque, nec ipsis
Sat credunt oculis, plausuque ad monia tendunt.
Ajacem parte ex alia in tentoria Graii
285Regia ducebant gaudentem Marte secundo.
Ut ventum in sedeis quinquennem, maxime, taurum
Jupiter, Argivum ductor tibi destinat aris.
Undique decursant famuli, pars pinguia nudis
Tergora diripiunt costis, & viscera curant.
290Pars in frustra secant, verubusque trementia figunt.
Disponunt alii flammas, & tergora torrent,
Lætaque regificis celebrant convivia mensis.
Perpetuique bovis tergo Rex ipse Agamemnon
Accipit Ajacem, & primo dignatur honore.
295Posquam exempta fames.& amor compressus edendi.
Multa senex longo Nestor sermone serebat,
Consilio cujus steterat victoria Graiis,
Adstanteisque inter placido sic ore profatur:
Atride, & lecti Danaum patresque, ducesque
300Quot Martis vis sæva viros in Tartara ferro
Miserit, & quanto permixtas sanguine limphas
In mare præcipitent Xanthus, Simoisque videtis.
Ergo novo Phoebus lustret quum lumine terras,
Arma, sine, & tristes pugnæ, cædesque quiescant:
305Interea socios, inhumataque corpora plaustris
Convehere ad naveis, flammisque cremare licebit,
Ossaque lecta cadis tegere, hæc ut quisque propinquis.
Hinc referat patrias quondam delatus in oras.
Aggere tum multo tumulum prope litora cunctis
310Communemque rogum propter statuamus, & altas
Hinc, atque hinc turreis, castrisque, & puppibus ipsis
Munimentum ingens, totidemque ex ordine portas,
Qua in campos equiti facilis cursusque, recursusque.
At parte externa fossam duxisse profundam
315Juverit, ac latam, peditem quæ arcere ruentem,
Atque equitem possit, Teucros si forte superbos
Mars juvet, atque ignem ratibus, flammasque minentur.
Hæc senior, plauduntque duces, parentque volentes.
Nec minus & Priami sublimi Troes in arce
320Conveniunt trepidi, Antenor[136] quos vocibus istis
Adloquitur prudens: Quid longa Pergama clade
Conterimus, cives, sociique, & perdimus annos?
Quin sapimus tandem,atque Helenam,gazamque potenti
Reddimus Atridae? Quid rursum foedera contra,
325Juratamque fidem pugnamus inutile bellum
Religione Deum contempta, & vindice cælo?
Nec plura effatus senior, cui talia contra
Causa mali tanti Paris ore effatur acerbo:
Istane, Tu, Antenor, ingrata, indignaque nobis
330Persuadere velis? Nosti meliora, tuisque
Utiliora loqui, atque animos inflectere dictis.
Seriane hæc loqueris? mentem tibi numina certe
Invertere Deum, contra hæc in pectore conde
Nostra tamen: Ledaeam Helenam, nego, denego nunquam
335Grajugenis reddam; sed opes quas Pergama cumque
Advexi, reddam Atridis, plureisque libenter
Adjiciam ex propriis. Dixit, tacitusque resedit.
Tum senior Priamus Divis par mente sagaci
Dardanides fundit pacato has pectore voces;
340Nunc potu, vireisque cibo reparate labanteis,
◇ socii, civesque mei, vigilesque per agros
Excubias agite, & primo quum fulserit ortu
Alma dies, præco ad naveis Idæus Achivas
Verba ferat Paridis, lis unde exorta, malumque est.
345Quin geminos etiam Atridas hortetur, ut armis
Hinc positis, atque hinc prostrata cadavera campis
Convehere, & sacris liceat comburere flammis.
Mox Martem horrisonum tentabimus, ultima donec
Alterutri æternum dederit victoria nomen.
350Talia Rex Priamus, paret cui Dardana pubes,
Indulgent epulis turmatim, & Sole recenti
Præco iter ingreditur Grajorum in castra, rateisque,
Qua Argivi Regis præcelsa in puppe sedentes
Ductores primi summis de rebus agebant.
355Adstitit, & placidis compellat vocibus ultro:
Atride, clarique duces, Priamique, patrumque
Hæc mandata fero: Paris ipse ingentis origo,
Fonsque mali, gazam immensam, quam puppibus olim
Advexit profugus (periisset gurgite in alto
360Ille prius) spondet Menelao reddere Regi,
Eque opibus plura his etiam conjungere avitis
Tyndaridem modo non Helenam quæratve, petatve.
Hæc si grata sedent animis bella aspera cessent;
Sin vero, inducias[137] saltem Rex maximus orat
365Dum truncos artus, & corpora luce carentum
Colligimus, flammæ extremo ac dignamur honore.
Mox Martem indomitum, & pugnas tentare licebit,
Victores donec dirimat, sorsque ultima victos.
Nec plura his, Danai exspectant responsa silentes.
370Tum Tydæo satus intrepido sic pectore fatur:
Non quis opes mihi, non Helenam si traderet, ullus
Nostrorum accipiat: nutat jam Troja, vel infans
Viderit, & meritis sors imminet ultima Teucris.
Talia Tydides loquitur, plausuque secundo
375Assensere omnes Danai. Rex ipse ministrum
Sic tandem adfatur: Quæ sit sententia Graiis
Audisti satis, hæc mi etiam arridetque, placetque
Quod pacem[138] exanimis, & Martis sorte peremptis
Oratis, non invideo, nec justa recuso.
380Nullum cum victis certamen, & æthere cassis.
Foederis altisonans testis Saturnius esto.
Dixerat, atque altum Divis sceptrum extulit aureum
Carpit iter subito Idæus, portisque propinquat,
Atque arce in summam properat qua plebsque, ducesque
385Adfuerant urbe ex tota: & responsa Pelasgum
Soliciti exspectabant. Hic mandata minister
Exponit coram. Extemplo Graiique, Phrygesque
Accingunt omnes operi, vixque arva profundo
Surgens Oceano, placidoque è gurgite Phoebus
390Lumine lustrabat primo, quum pace sequestra[139]
Per campos Teueri, mistique impune Pelasgi
Occursantque sibi mutuo, pariterque laborem
Sortiti, ingenteis vectant e montibus ornos,
Mortaleisque virum exuvias olli, atque cruentos
395Turmatim imponunt plaustris stridentibus artus.
Tum nosci haud facileis, taboque, & pulvere nigro
Foedatos vultus, charorum & membra suorum
Flumine perfundunt puro, purgantque dolentes.
Verum altos gemitus, & inaneis ire querelas
400Laomedontiades prohibet[140], tum stragis acervum
Nec numero, nec honore cremant, atque undique vasti
Certatim crebris collucent ignibus agri.
Urbem deinde petunt, questum alto in pectore condunt.
Nec minus & mæsti[141] diversa in parte Pelasgi
405Innumeras struxere pyras, & corpora passim
Imposuere rogis, ululatumque ore dedere,
Moerentesque altum cinerem, & confusa ruebant
Ossa focis, dein castra petunt, pictasque carinas.
Jamque dies, nec certa dies, lucis sed opaca
410Prima rudimenta, ac dubiæ confinia noctis
Impigra quum juvenum manus alto ab litore magnum
Adgressi tumulum statuunt simul omnibus unum.
Communemque rogum propter, murosque præaltos,
Turreisque, & totidem stridenti cardine portas
415Adjiciunt opera ingenti, fossamque profundam,
Latamque, & sudibus præcinctam ad labra præustis.
Hæc dum Grajugenæ properant, urgentque per agros
Dii Jovis in templo, & stellantis vertice Olympi
Adspectant opus immensum, miserosque labores,
420Miranturque: altum fundens sed pectore questum
Quassator terræ Neptunus farier infit:
Jupiter Omnipotens, quisquamne sub ætheris axe
Præterea[142] fuerit, Divum qui numen adoret,
Supplicibusque vocet votis? viden' ardua quantum
425Mœnia consurgunt? quanto distenditur ingens
Fossa loco? Et tantum contempto numine Graii,
Auspiciisque Deum, solitis & honoribus audent?
Artifices ingens in cælos gloria toliet
Qua lux cumque amplis diffunditur aurea terris;
430Nos vero indecores, nec jam memorabitur ultra
Ore hominum, quem nos murum[143], & crinitus Apollo
Laomedonti olim ad magnam construximus urbem
Dixerat, iratus contra sic Jupiter inquit:
Neptune armipotens, tene hæc indigna profari?
435Non etenim Divum multo imbecillior alter,
Tale loqui, aut animo auderet versare silenti.
Gloria tuta tua est, quam lux micat aurea late,
Quumque iterum patrias Graii vertentur ad urbeis
Moenia tu ista manu, & sævo perrupta tridenti
440Merge mari, & multa magnum tege litus arena,
Grajorum ut pereant nomenque, operumque labores
Talia colicolæ mutuo sermone serebant.
Nox ruit interea, perfectisque undique cœptis
Obtruncantque boves, & per tentoria Graii
445Optatis se onerant dapibus. Forte æquore ab alto
Lemnoque appulerant puppes, & vina vehebant
Jasonides Euneus has miserat, inclytus Euneus
Quem pulchra Hypsypile peperit de Iasone quondam .
Ille cados bis centenos Agamemnoni Atrida,
450Atrideque tibi dederat, Menelae, ferendos.
Ergo turmatim properant ad litora Achivi.
Et bobus[144], aut ferri[145], atque æris fulgente metallo,
Pellibus aut pulchris, vel servis unus emebant
Quisque sibi, & tota celebrant convivia nocte.
455Stant vigiles pariter Troes, sociique per urbem.
Providus at cœli de culmine Jupiter alto
Crebra tonans[146] strepitu horrisono terrebat Achivos.
Diriguere metu, atque in humum liquentia vina
Fundebant pateris taciti, nec sumere quisquam
460Ausus, quin Superum libasset pocula Patri.
Stratis deinde cubant: fessos sopor occupat artus.
LIBER OCTAVUS.
[recensere]ARGUMENTUM.
[recensere]Jupiter quum Diis interdixisset neutri exercituum auxiliari in Idam descendit, & prius æquo Marte pugnantes, mox inferiores Græcos Trojanis statuit. Junonem, & Minervam in auxilium Græcis profectas Iris detinet Jove jubente. Hector vespere facto in campo concionatur.
Jamque Aurora polo, croceaque in veste rubescit,
Conciliumque Deum genitor qui fulmina torquet
Sublimem vocat in sedem omnipotentis Olympi.
Consedere omnes taciti, sicque incipit ipse:
5Accipite hæc, Divi, atque animo mea figite dicta.
Non Dea, non Deus hæc quisquain rescindere tentet,
Sic volo[147], sic jubeo: vos jussa capessere fas est.
Nec Danais ullus, nec Teucris æthere, ab alto
Auxilium ferat in pugna, aut mulctatus acerbo
10Vulnere, sidereas serus remeabit in arceis,
Aut ego correptum in pallentia Tartara mittam
Ab coelo procul, ac terris, qua immane barathrum,
Ferraræque fores stridentes cardine aheno,
In præcepsque[148] patens tantum tenebrosa vorago,
15Quantus ad æthereum cæli suspectus Olympum.
Noverit & quantum mea magna potentia vireis
Cunctorum exsuperat Divum. Aut si forte periclum
Audetis tentare, agite, atque ex æthere summo
Ingentemque, gravemque auro, ferrove catenam
20Suspensam Divæque omnes, Divique beati
Viribus obnixi trahite; at non vertice ab alto
Saturni gnatum in terras conamine malto
Moveritis quod si hæc placeat sententia menti
25Vos egomet facile, & totis cum montibus orbem,
Immensoque traham Oceano, tum ab culmime Olympi
Vincula constringam, suspensaque machina mundi
Aurai[149] in medio, & vacuo pendebit inani.
Tantum ego terrigenas supero virtute, Deosque.
30Talia jactantem superi, atque horrenda minantem,
Mirantur taciti, atque hærent, tandem aurea Pallas
Sic fatur: Roburque tuum, vireisque potentes,
Quis neget, o Divum, atque hominum rectorque, paterque?
At miseros animis, fatoque dolemus iniquo
35Oppressos Danaos virtute, & robore claros.
Verum age, collatis quando auxiliarier armis
Sancte, vetas, liceat saltem prudentibus ipsos
Consiliis regere, ac tristi subducere lætho.
Olli subridens genitor, cui sidera parent
40Sic infit; Ne chara time Tritonia, non hæc
Seria commonui, mitem me semper habebis
Morigerumque tibi. Hæc fatur, tum curribus altis
Eripedes jungebat equos, volucresque, jubaque
Auricoma insigneis: ipse aurea in veste refulgens
45Conscenditque rotas, & verbere terga sonanti
Percutit, effusi in cursum, terræque jacentis
Aetheris atque alti medium per inane volabant
Idæum versus culmen, silvamque virentem
Fontibus irriguam multis, matremque ferarum,
50Gargaraque, altus ubi lucus, pinguisque renidet
Olli ager, Eoisque halant suffitibus aræ.
Hic genitor calidos biiuges, curruque solutos
Sistit, & ingenti circum caligine fundit.
Ipse animo exultans, dioque decore resedit
Vertice in excelso, terras unde arduus omneis
55Tectaque Dardanidum adspectat, populosque Pelasgos.
Hi raptim pepulere famem, tum in prælia duro
Armantur ferro: nec segnius arma parabant
Parte alia Troum numero quanquam impare turmæ;
Sed vis sæva premit, dilectaque pignora, nati
60Uxoresque urgent miseros, dulcesque parentes.
Panduntur porta, atque equites, peditesque tumultu
Horrisono erumpunt certatim, & litora complent,
Virque viro, & clypeus clypeo, atque umbonibus umbo
Urgentur, largoque rubescunt arva cruore,
65Victorumque oritur clamor, gemitusque cadentum.
Atque equidem[150] dum Sol cœli supera alta petebat,
Crescebatque dies, Teucri, Danaique cadebant
Cædibus ambiguis; at postquam Phoebus in orbem
Pervenit medium, pater æquo examine lanceis[151]
70Attollit geminas, diversaque fata duorum
His super imponit populorum, & pondera librat.
Illicet ima petit sors exitialis Achivum.
Illa Phrygum contra æthereas se attollit in auras.
Intonuicque Idæ genitor de culmine summo
75Grajorum & medias perstrinxit fulgure turmas.
Diriguere omnes subito, ac timor inficit ora
Pallidus, arripiuntque fugam, nec maximus ipse
Restitit Atrides, non Creta rector opimae
Idomeneus, gemini aut Ajaces: unus in agris
80Nestor erat super, invitum quem forte moratur
Percussus sonipes Paridis teloque, manuque
Inter namque olli cava tempora venit arundo,
Infixa estque alte, primi qua vertice crines
Innascuntur equis, & fata celerrima læthi.
85Tollit se arrectum quadrupes[152], sociumque fatigat
Vulneris impatiens. Hic dum præscindere cultro
Lora senex implexa parat, fremitumque, rotasque
Hectorei currus, instantemque Hectora cernit,
Clausissetque diem, sed protinus obvius ante
90Tydides stetit, & socium compellat Ulyssem:
Huc, Laertiade, huc bijuges, huc dirige cursum .
Quo fugis ignavus veluti? te turba sequentum
Jam premet, & turpi transfiget vulnere tergum.
Nestori opem, axiliumque demus, cui Dardanus Hector
95Imminet. Hæc ait, at naveis: & castra petebat
Ille volans[153], ullam nec vocem exterritus audit,
Tydides solus quanquam prope constitit heros,
Nestoraque adfatur: Premeris, pater optime, turba
Dardanidum, sanguisque tibi jam frigidus annis,
100Et segnes famuli, nec habenis apta regendis
Dextra gelu, nostros propera conscendere currus,
Eja age, jam cernes quanto per gramina cursu
Hi raptantur equi, seu recta tendere in hostem,
Seu dare terga fugæ expediat, quos nuper ab acri
105Cepi Anchisiade: hos famulis committe ferendos
Hectora nos contra properemus: noverit utrum
Tydidæ in manibus satis hæc insaniat hasta.
Sic infit, paretque senex, currumque jacentem
Eurymedon, Sthenelusque sibi sumpsere ferendum:
110Tum pictos scandit currus Diomedis uterque.
Arte laboratas tractabat Nestor babenas,
Verberaque insonuit, confestimque Hectora propter
Adstiterunt primus Tydides surgit in hastam,
Eniopeumque ferit famulum, frænosque tenentem
115Thebaeo genitum, telumque in pectore condit.
Sternitur infelix aliena morte[154], ruitque
Frigidus ab curru tristeis anima ivit in umbras.
Infremuit Socii casu concussus acerbo
Trojugenuum ductor, perque agmina tota peritum
120Circumit aurigam vestigans; obvius agris
Iphitides Archeptolemus forte adstitit: olli
Fræenaque cornipedum, & curam committit equorum.
Tum vero ingenti perculsi clade sub altos
Fugissent muros Teucri, tremerentque reclusi
125Imbelles veluti stabulis cingentibus agni,
Adspectans sed enim genitor Divumque, hominumque
Intonat horrendum, candensque e nubibus atris
Ante rotas fulmen jaculatur, equosque frementeis,
Sulphuris[155] atque ingens per campos flamma refulsit,
130Correptique metu subito sub curribus altis
Æripedes sternuntur equi, labuntur habenæ
Nestoris è manibus, Diomedemque ore trementi
Adloquitur senior: Naveis, & tuta petamus
Castra fuga, o Tydeo gnate, stant numina contra
135Nunc Teucris, Priamoque favet Saturnius: olim
Forte etiam & nobis: non cæli obstantia fata[156],
Consiliumque Jovis mutare, aut vincere quisquam
Terrigenum speret quanquam fortissimus, uno
Omnipotens quando genitor movet omnia nutu.
140Talia Nelides, Tydei sic filius infit
Recta mones, pater; illa animum sed cura remordet.
Hector enim quondam Teucrum stipante corona
Tydeo jactabit gnatum sibi terga dedisse
Armatum campis. Hæc olim, terra dehiscat
145Sed mihi lata prius. Jactantem talia Nestor
Solatur verbis: Alios hoc dedecus, haud Te,
Chare, manet, non Dardanidæ, non talia matres
Credent Iliades, juvenes quarum ipse maritos,
Et gnatos crudo misisti in Tartara ferro.
150Sic fatus convertit equos, & castra petentum
Miscet se turmae; at Teucri telisque fatigant,
Et clamore viros, cristatusque incitat Hector
Tydidem, & verbis fugientem irridet amaris:
Tydide, non prima tibi subsellia mensis,
155Extaque, nec pleno crebros crateras Jacho,
Ut quondam Regesque dabunt, proceresque Pelasgi.
I, pete tuta fuga, imbellis, mollisque puella;
At non me fugiente arceis, atque alta subibis
Pergama, captivas nec matres puppibus altis
160Abduces, prius hac mittam te in Tartara dextra.
Sic fatur. Ter Tydides convertere bigas,
Terque virum statuit jactantem invadere ferro,
Terque etiam Idæis ab montibus intonat æther,
Auspice prælucet Teucrum & victoria cœlo.
165Hector at ingenti compellat voce phalanges:
Nunc,nunc bella manus poscunt, Lyciique, Phrygesque,
Ab Jove nunc concessa favet victoria Teucris
Imminet exitium Danais dementibus, hunc qui
Viribus Hectoreis imbellem opponere murum,
170Trajectu & facilem tentarint ducere fossam.
Vos, ego quum naveis cursu pervenero ad altas
Ferte manu flammam memores, ipsasque, virosque
Attonitos fumo ut perdam, & formidine inerteis.
Sic fatus, bijuges acuit sermone comanteis.
175Xancheque, tuque Podarge, Ethonque, atque inclyte Lampe,
Hordea nunc mihi nunc suavem persolvite victum,
Vinaque, quæ vobis quondam prius ædibus amplis
Obtulit Andromache. soboles pulchra Eetionis,
Quam mihi, cui primis virgo est conjuncta hymenæis.
180Ergo agite, ut clypeum longævi Nestoris, auro
Quem solido insignem totum fert fama per orbem,
Tydida aut humeris, multa quam Mulciber arte
Extudit, argento loricam, atque ære coruscam
Accipiam, quæ si abstulero, non crastina Achivas
185Lux, reor, adspiciet Trojana ad litora puppeis.
Sic ait, at furiis ingentibus effera Juno
Neptunum adloquitur, Divum domus alta tremiscit
Indignante Dea: Neque te miserescit Achivum
Neptune armipotens? Helicenque, Ægæaque frustra
190Templa tibi, & magnis cumulent altaria donis?
Quis agite, o Danais Superum quicumque favetis,
Irruite in Teucros; hortor vos regia conjux,
Et germana Jovis. Solus sublimibus Ide
Verticibus fremat, ac vireis, irasque Deorum
195Sentiat ille semel. Jactanti talia, frater:
Insanis, soror? An Divi, quot claudit Olympus,
Stare Jovem contra, vireisque opponere certent?
Talia Calicolæ magni sese inter agebant.
Interea quantum ab pelago ad fossam usque profundam
200Arva patent, currusque, & equi, clypeataque complet
Turba virum, sævi quos Hectoris ira coactos,
Ac trepidos premit, ab cœlo dum fata secundo
Læta fluunt, & jam ratibus jam cogitat igneis.
Atridem sed enim movit Saturnia Juno
205Compellare viros, animosque accendere dictis.
Ergo rateis obit intrepidus, tentoriaque alta,
Ardentemque manu sustentat murice pallam,
Et positam in medio navem conscendit Ulyssis,
Qua hortantis vocem spatiis æqualibus ambo,
110Ultimus inde Ajax, ferus hinc audiret Achilles.
O formæ tantum pubes studiosa decora,
Grajugenæ, quo prisca, viri jactantia cessit,
Qua se quisque olim ad Lemnum inter pocula mensæ
Tergaque taurorum, centum pro Troibus unum,
215Bisque etiam centum insano jactaverat ore?
Millia nunc armata tamen jam cedimus uni
Priamidæ, mox qui flammas, ignemque carinis
Injiciet victor, vel aget per viscera ferrum.
Jupiter omnipotens, tale unquam dedecus alter
220Sustinuit Regum? doluit vel pressus eadem
Clade, pater? Tamen Argolicis quum puppibus oras
Iliacas peterem, promissaque moenia fatis,
Sacra tibi nunquam caruere altaria donis,
Muneribusque meis, adipemque, & pinguia semper
225Exta boum, & puris combussi tergora flammis.
Hoc saltem, o Divum genitor, (non Pergama posco,
Non Priami gazam) hoc saltem concede roganti
Incolumeis liceat patrias remeare sub oras
Ut miseris, sævasque manus evadere Teucrum.
230Sic inquit, tetigere Jovem lacrimæque, precesque,
Agminaque Argolicas iterum perducere ad urbeis
Annuit, atque aquilam (quo non felicius ullum
Augurium ex avibus) superas sinit ire per auras
Fulvamque, ingentemque: olli tener hinnulus uncis
235Unguibus hærebat, celeris pulcherrima cervæ
Progenies, hunc illa Jovis prope dejicit aram,
Regi ubi Coelicolum mactabant rite Pelasgi.
Tum vero angurium læto clamore salutant,
Et revocant animos, primusque ex agmine toto
240Tydides volat, & fossam prævertitur altam.
Atque Agelao Phradmonida tergo incutit hastam,
Dum trepidus fugit, egreditur per pectora cuspis .
Ille cadit, super ingentem dant arma sonorem.
Tydidem Atrides gemini, geminique sequuntur
245Ajaces bellorum animæ, Idomeneusque, Deoque
Meriones similis Marti, atque Evæmone natus
Eurypilus, Teucerque arcu, insignisque sagittis
Stabatque Ajacis clypeo contectus, & hosteis
Hinc circumspectans, quum tracto spicula nervo
250Fuderat, inque Erebi quemquam demiserat umbram,
Ad matrem veluti trepidus puer, ille redibat
Fraternum subito ad clypeum, tutusque latebat
Orbe sub ingenti. Quem primum straverit heros
Diva cane.Orsilochum ante alios,Hamopaonaque acrem
355Insignem Polyamonidem, Chromiumque, Ophelestem,
Ormenon, atque Deo similem membris Lycophonta.
Dætoraque, ac Teucros inter clarum Melanippum.
Gestiit adspiciens Grajorum ductor, & altum
Inclamans. Salve Teucer, charum caput, o! sic
260Perge bone, afflictis miserorum rebus Achivum
Forte jubar fies, immortalisque parenti
Gloria, qui curis aluit te ingentibus olim
Matre nothum quamquam, Martisque instruxit in arteis.
Nos quoque, nos tibi, si Priami convellere regnum
265Fata duint, ausis pro talibus, inclyta quondam
Præmia, vel tripodem dabimus, multove nitenteis
Ære rotas, & equos volucres, lectamve puellam.
Talia Rex', Teucer contra hæc Telamonius infit:
Quid memet properantem urges. Rex maxime, dictis?
270Ex quo etenim versus muros, atque llion altam
Reppulimus Teucros, octo jam dextra sagittas
Miserit, octo animæ tristem petiere paludem
Florentum juvenum; sed non avertere campo
Hectora adhuc potui. Hæc fatur, lectamque sagittam
275Priamidem contra tota jaculatur opum vi,
Sed longe volat, & pugnantem forte per agros
Gorgythiona ferit Priami quoque sanguine cretum
Eximiumque armis, quem Castianira Deabus
Par forma Asymii peragrat dum jugera campi
280Fuderat, huic calidum perrumpit viscera ferrum,
Ac veluti aut violæ[157], lassove papavera collo
Demisere caput, pluvia quum forte gravantur,
Haud secus olli humero cervix collapsa recumbit,
Insurgitque iterum Teucer, telumque sonanti
285Ex arcu jacit, Hectoreo sed corpore longe
Arcitenens abigit Phoebus: secat aera cuspis,
Iphitidæque Archeptolemi præcordia rumpit
Ille ruit curru ex alto, tum lumina somnus
Ferreus occludit, trepidiqué per arva jugales
290Hac, illac fugitant. Aurigam maximus Hector,
Et comitem magno perculsus corda dolore
Semianimem linquit, fratri tum tradit habenas
Cebrioni: ipse rotis, & curru interritus alto
Desilit in terram, saxumque immane prehendit,
295Voce tonans magna, & recta contendit in hostem.
At pharetra telum exemptum Salaminius heros
Impiger aptabat nervo, retroque trahebat.
Illum Priamides saxo petit, & ferit altum
Juxta humerum, qua cervices pectusque cohærent,
300Et lætho est aditus facilis, nervumque refregit
Dextera cum torpet, manibusque elabitur arcus,
Corruit inque genu; at lapsum fortissimus Ajax
Tutatur clypeo, ad naveis dum fidus Alastor
Mecisteusque ferunt clamantem, & multa dolentem.
305Hic animos pater ingenteis Saturnius addit
Trojugenis, cedunt Danai, retroque feruntur.
Hector primores inter fera lumina torquens
Huc, illuc graditur, ceu quum acrem monte leonem,
Setigerum aut quondam densis in saltibus aprum
310Insequitur canis, atque pedem pede fervidus urget:
Tergaque, coxasque observat fugiensis, & usque
Hæret hians, Danaum assiduus sic terga premebat,
Torpenteisque fuga sternebat Dardanus Hector.
Inde ubi jam vallo tuti, fossaque latebant
315Hortantur sese mutuo, Divosque precantur
Clamore ingenti, erectisque ad sidera palmis
Ast Hector celeres agit hinc: agit inde quadrigas
Gorgoneos oculos, Martique simillimus ora.
Regia tum Juno Danaos miserata paventeis
320Infremit, & magna adloquitur sic voce Minervam:
Chara Jovis proles, Danaosne extrema ferenteis
Hectoris unius patiemur robore cædi?
Nonne vides quantis miseri ærumnisque, metuque
Attoniti lugent? quartum furit Hector in armis?
325Huic Pallas contra. Atque animas centum ille dedisset,
Argivumque manu patriis cecidisset in arvis;
At pater ille meus furiis agitatus iniquis
Infensusque mihi hos animos, dextramque moratur;
Nec meminit quibus afflictum curisque, malisque
330Rege sub Eurystheo gnatum[158] servavimus olim
Moerentemque animo, ac Divos clamore vocantem.
Auxiliumque dabam misero, mostumque levabam;
At mihi venturi mens si præsaga fuisset,
Tartara quum petiit, ferrato & cardine portas
335Ore canem triplici æthereas ducturus ad oras,
Non utique Stygiæ fugisset stagna paludis.
Despicimur sed enim, Thetidis dum Jupiter exlex
Obsequitur precibus, quondam queis Diva profusis
Demulsit complexa genu, mentumque prehendit
340Offensum acidæ ut gnati repararet honorem.
Fors erit ut nostri indigeat, gnatamque vocabit.
Nunc currus tu, Diva, para, bijugesque frementeis
Donec ego Jovis in tectis cruda induor arma.
Videro num nobis ducentibus agmina_Grajum
345Patre satus Priamo cristatus gaudeat Rector.
Forte canes quisquam & Troum, sævasque volucres
Carnibus, & nigro saturabit sanguine campos.
Talia jactanti paret Saturnia Juno,
Auricomos & equos properans, axemque parabat,
350Juno Jovis soror, & conjux, numemque verendum.
At Pallas, peplum variis quod floribus olim
Neverat ipsa manu, & pallam discincta fluentem
Edibus in patriis, squammis, auroque micantem
Thoracem iuduitur, pugnamque armatur in acrem.
355Conscenditque rotas, tum dextra corripit hastam
Ingentemque, gravem, validam, qua fervida turmas
Illa virum, heroasque domat Jove nata parente.
Juno acreis hortatur equos, urgetque flagello,
Sidereæque patent portæ adnitentibus Horis,
360Queis Jovis imperiis custodia credita cœli est,
Vel reserare altam, vel claudere nubibus æthram.
Aera jamque secant, cœloque feruntur aperto
Quum pater omnipotens Ida de vertice summo
Prospiciens, multoque irarum turbidus æstu,
365Evocat auratis celerem Thaumantida pennis:
Iri, Deas retro, & volucres converte jugaleis
Nec propius sine me adversum properare furenteis.
Haud etenim paribus mecum concurritur armis .
Namque & equos sternam,vertamque axemque, Deasque
370Nec dolor ille decem poterit volventibus annis,
Ulla nec Divum, aut hominum lenirier arte
Vulneraque, ardenti fulmen quæ impresserit ictu.
Et memor irarum, patriique furoris in ævum
Lugebit Pallas. Junonis non ego rixas,
375Curarimque dolos, queis sese opponere nostris
Consiliis amat, & cœptis obstare quietis.
Sic ait, illa volat rapido velocior Euro
Culmine ab Idæo, inque altum contendit Olympum;
Limineque in primo properanteis, ore minaci
380Adloquitur, magni exponens mandata parentis:
Quo stultæ ruitis? Quæ tanta insania, Divæ
Jupiter auxilia hæc vetat, iratusque minatur
Et vobis, & equis cladem, currusque ruinam,
Tuque, o guata Deo, an vultus temerare verendos
385Inque Jovem audebis sceleratam attollere dextram?
Tantum effata, fuga liquidas Dea pervolat auras.
Regia tum Juno haud chara pro gente Pelasgum
Arma Jovem contra, pugnamque liccre putandum est.
Vixerit hic, ille intereat, sua cuique salutem
590Ut sors & fortuna tulit, Danaosque, Phrygesque
Consiliis regat æternis Rex Jupiter æquus
Dixerat, inque altum bijuges convertit Olympum,
Fumanteisque locant plenis præsepibus Horæ,
Auratum & currum inclinant parietibus altis,
395Coelicolasque inter Divæ, atque sedilibus aureis
Membra locant, versantque ingenteis pectore curas;
At pater Omnipotens Idæa cacumina linquens
Flectit equos Divum in sedeis, arceisque beatas.
Hos alta ad stabula, & nitidas Neptunus ad haras
400Actutum tulit, & currum velamine cinxit.
Jupiter altitonans solio in fulgente resedit,
Concutiturque sedente Deo, & tremit altus Olympus,
Inde procul tacitæ Pallas, Iunoque sedebant,
Mærenteis placido adfatur quas Jupiter ore:
405Mæretisne, Deae? at fessæ non pondere certe
Armorum, aut multa Troum de cæde jacetis,
Quos alitis contra sævum hunc in corde furorem.
Propositum sed enim Jovis haud mutaverit omne
Concilium Divum, quotquot supera alta tenetis.
410Cunctis quandoquidem virtute, & robore præsto.
Sed vobis pugnamque ante, horrentemque tumultum
Corda tremor tenuit, pulchro nec sidera rursum,
Templa nec alta Deum licuisset scandere curru
Fulmine percussis candenti. Talia fatur.
415Interea Pailas procul, & Saturnia Juno
Ore gemunt tacito, nec quicquam irata parenti
Pallas ait, sævitque dolens, atque æstuat intus.
Ast iræ impatiens fatur sic maxima Juno:
Sat mihi, sat reliquis invicta potentia Divis
420Nota tua est. Quid nos verbis percellis amaris?
Hoc scelus, hoc crimen, fatis quod flemus iniquis
Oppressos Danaos. Quod si auxiliarier armis
Calicolum prohibes, saltem prudentibus ipsos
Consiliis liceat regere, ac subducere morti.
425Hæc Juno, hæc cœli genitor qui nubila cogit;
Cras mage, si lubet, adspicies, pulcherrima Juno,
Saturno natum ingenti virtute per agros
Argolicas rumpentem acies, & castra prementem.
Non etenim prius ab campis Tros cesserit Hector,
430Quam magnus rursum ab ratibus cicatur Achilles
Undique quum pressis Danais, Patrocloque perempto
Clade sub extrema ad naveis pugnabitur altas.
Nam sic fata ferunt: nec te iratam, atque furentem
Curarim quicquam. Per me licet, ultima ponti,
435Tellurisque petas, Japetus qua carcere caeco,
Saturnusque fremunt, nec Phæbi luce, nec auris
Oblectant placidis animum: stant Tartara circum.
Nulla tuæ nos cura fugæ turbaverit, inquam,
Illuc si adpuleris, durum, implacabile monstrum.
440Dixerat hæc, Junoque pudens obmutuit ore.
Oceani interea Phoebus petit æquora curru,
Almaque nigrescit tellus horrentibus umbris.
Trojugenis ingrata quidem lux occidit aurea,
Grata sed afflictis, terque exoptata Pelasgis.
445Hæc inter procul ab ratibus prope fluminis oras,
Qua strageis inter, totisque cadavera campis
Hac, illac congesta locus, cœtum evocat Hector.
Troes equis subito terram petiere relictis,
Ille decem, atque ultra cubitos longam tenet hastam,
450Ærea cui cuspis longe resplendet, & aureus
Annulus it circum, hac nixus sic incipit heros :
Trojugenæ, ac Phryges, & Lycii, spes maxima Troja,
Combustis ratibus Grajum, stratisque maniplis
Credideram modo victriceis in moenia turmas,
455Templaque ducturum: spem nox inimica fefellit,
Servavitqe viros, pictasque ad litora puppeis.
Cedamus tenebris (sic Dii.voluistis) & ægra
Corpora curemus victu, bijugesque comanteis
Solvite, carpantque præsepibus hordea plenis.
460Tum Cererem, pingueisque boves, ac dulcia vina
Ab domibus properate, atque insuper arida ligna,
Ut noctem solidam Aurora nascentis ad ortum
Ignibus arva micent, magnusque refulgeat æther.
Noctem sub nigram Danai ne in puppibus altis
465Maturare fugam, & pelago se credere tentent.
Haud saltem sine cæde rateis, sine sanguine tuti
Conscendant, habeatque recentia vulnera quisque
Fraxineæve hastæ, aut gladij, volucrisve sagittæ,
Quæ curanda domi ferat, & memor horreat alter
470Pergameas arceis, belloque lacessere Teucros .
Insuper & magnam præco mittatur in urbem,
Ut pueros pubescenteis, & tempora canos
Excubias agitare senes in turribus altis
Edicat, jubeatque: ægras tum denique matres
475Hortetur magnos accendere in ædibus igneis,
Firmaque sit totis pernox custodia muris,
Ne Argivum juvenum manus improvisa repente
Ingruat attonite turmis absentibus urbi.
Omnia, ut exposui: cives, rata, firmaque sunto.
480Cras alio adstanteis forsan sermone morabor,
Si modo in auxilium Jove, Coelitibusque vocatis,
Hanc fatis ductam adversis ab litore pestem
Propulerim nostro. Nunc vos servate manentes.
Aurora in roseis aderit quum candida bigis,
485Et ferro, & flamma ad naveis pugnabimus altas.
Experiar Tydeo an natus me trudat in urbem,
Anve ego prostratum spoliem fulgentibus armis.
Ipse suas noscet vireis, si robore nostro
Sustinet intortum ferrata cuspide telum;
490At reor, in primis flavam mordebit arenam
Lectis cum sociis, Phœbus quum fulserit ortu.
Sic utinam lætho exemptus, fatisque caducis,
Immortali ævo, æterna fruererque juventa,
Ac Phœbus colerer veluti, votisque vocarer
{{Versus|495}]Illa dies erit ut generi moestissima Grajum.
Sic jactans memorat, Troes plausere faventes.
Tum bijuges solvunt calido sudore madenteis
Currus quemque suos propter, religantque capistris.
Et Bachum,ac Cererem, pecudesque, bovesque ferebant
500Soliciti ab tectis, magnasque e saltibus ornos,
Disponuntque dapeis, superas it nidor ad auras.
Olli elati animis per campos ordine longo
Nocte sedent tota, & crebris micat ignibus arvus.
Ac veluti plenam[159] quum circum sidera Lunam
505Pulchra nitent, cœli quondam statione serena,
Et speculæ procul, apparentque cacumina summa,
Et nemora alta, superque ingens aperitur Olympus,
Astraque, lætaturque tuens de culmine pastor.
Tot naveis inter, Xanthi & saxosa fluenta
510Teucrorum apparent ignes ante Ilion altum.
Mille rogi & mille at circum clypeata virorum
Turba sedet quinquaginta, juxtaque ligatus
Stat sonipes, virideisque herbas, atque hordea mandit,
Auroram expectans roseam, lucemque diei.
LIBER NONUS.
[recensere]ARGUMENTUM.
[recensere]Agamemnon Graecos ad fugam capessendam hortatur, adversantur Diomedes, ac Nestor. Hujus suasu Ulysses, Ajax, Phoenix legati ad Achillem mittuntur. Ille constantissime renuit: legati renunciant, & Diomede hortante pugna decernitur.
Talia per campos Teucrorum; at luctus Achivos,
Pallidus ac timor exagitat, gelidique timoris
Anxietas comes, ac piscosi ut marmora ponti
Quum Boreas, Zephyrusque repente ex montibus urgent
5Threiciis, cumulus nigrarum exurgit aquarum
Hinc, illinc, viridisque in saxa refunditur alga,
Sic animus Danaum curarum fluctuat æstu.
Maximus in primis Agamemnon ductor Atrides
Irrequietus obit, præconesque ire canoros
10Per campos jubet. atque alta in tentoria lectos
Cogere, non tamen assueto clamore vocatos,
Grajugenum proceres. Mæstos tum mæstior inter
Consurgit lacrimans, nigro ceu ex fonte perennes
Præcipitant, celsisque ruunt de rupibus undæ,
15Tunc sic ille altos fundens e pectore questus:
O mihi gens dilecta, duces, Saturnius hac me
Clade premit, mihi Trojana de gente triumphos
Pollicitus quondam, nunc ipse infensus Achivis
Indecorem jubet in patrios remeare penateis
10Turmarum ingenti amissa jam parte; sed alto
Sic placitum Patri, qui regna, urbeisque superbas
Vertit quum voluit, vertet mox quum volet; uni
Nam mare, tellusque obsequitur, parentque vocantí.
Quare agite, Argolicas iterum vertamur ad oras;
25Iliacos quando vetitum jam vertere muros.
Talia Rex; hæsere omnes, mastique silebant.
Tydides tandem hanc profert de pectore vocem:
Haud equidem verear tibi me inconsulta loquenti
Maxime Grajorum, monitis opponere rectis,
30Qua decet, ac ducibus qua libertate loquendum
Concilio in magno; at dictis ne irascere nostris:
Atque etenim[160] imbellem quondam, ignavumque canebas.
Illa quidem Danaum norunt juvenesque, senesque.
Sceptra tibi, ingentes & opes, populosque superbos
35Numina concessere Deum, sed robur in armis,
Virtutemque aliis, quo non præstantius ullum.
Hinc fugere? Usque adeo ignavi, segnesque videmur?
Vel tantum has exosa fugit victoria dextras?
Quod si tantus amor patriæ, tibi classis in acta est,
40Instructæque rates, diteis inglorius Argos
I, pete, quid cessas? ponti patet æquor, abito.
At reliqui Danaum ad Priami pugnabimus urbem
Dum ruat usque, vel in patrios properare penateis
Si lubet,hi quoque contendant,ego Pergama,ego,inquam
45Et mecum Sthenelus tandem expugnabitus armis,
Non etenim sine mente Deum, sine numine Trojam,
Venimus Hæc jactat. Simul omnes ore fremebant
Grajugenæ, placida Nestor tunc voce profatur:
Tydide, & reliquos excedis robore Achivos,
50Consilioque ætate pareis; nec recta loquutum
Abnuerit quisquam; sed metam attingere rerum
Nondum ætas patitur, genitore ac Nestore posses
In lucem prodisse: gravi tamen ore paventeis
Regum erexti animos, populosque in bella vocasti.
55Verum age, te quoniam longis provectior annis
Esse feror, loquar, & percurrens singula dicam,
Quæ non Atrides, Danaum nec spreverit alter.
Exlex ille, tribusque, larisque indignus, & expers,
Qui intestina odia, & civileis foverit iras.
60Nunc, lecti comites nocti cedamus, & umbræ,
Vos cœnam instruite, & muros, fossamque præaltam
Custodes, juvenum lectissima robora propter
Stent vigiles, tu, magne, jube; ad te spectat, Atride,
Ductores, lectosque Patres simul excipe mensis.
65Plena jacent vino tentoria, sæpe recentes
Quod tibi Threjcio vexere ab litore puppes,
Atque instructa penus dapibus, sceptroque potenti
Pluribus ipse præes, plureisque audire juvabit,
Optima suadenti parere; nec utile quicquam
70Nunc Danais mage, qua prudens, rectumque, probumque
Consilium, prope jam ratibus quando imminet hostis,
Vicinæque micant flammæ. Quis calia cernens
Non tremat? Hæc nox, hæc, inquam, servabit Achivum,
Disperdetve semel classem. Sic ore loquutus.
75Paretque Atrides actutum, liminaque extra
Custodes properare jubet, Thrasymedea primum
Nestoridem, Ascalaphumque, & Jalmenon armipotenteis
Merionemque, ac Deipirum, atque Apharea superbum,
Et magno Creonte satum Lycomedea magnum,
80Custodum septem ductores, corpora lecta.
Quemque manus juvenum sequitur fortissima centum,
Hasta quibus manibus, murumque, interque profundam
Considunt fossam, & crebris ager ignibus ardet.
Accinguntque omnes dapibus, vinoque vetusto.
85At parte ex alia clari in tentoria Atridae
Conveniunt proceres Danaum, mensisque recumbunt.
Postquam extincta fames, Nestor sic farier infit:
Maxime Grajagenum, atque Atreo dignissima proles,
Tu mihi principium sermonis, & exitus idem,
90Jupiter omnipotens regni cui sceptra regenda
Tradidit, & populos voluit parere coactos.
Te decet in primis animos sermone diserto
Flectere, teque etiam prudentum accedere dictís
Siqua fuant, licet at nobis exponere coram
95Sensa animi. Quisquam non his meliora profecto
Dixerit adstantum, atque equidem sic arbitror, & nunc,
Sic etiam ex illo semper mihi tempore visum est
Quo tu pulchricomam Briseida, ductor, Achilli
Invitam irato iratus de puppe tulisti,
100Meque etiam contra suadente, & multa rogante.
Dilectumque Jovi heroem, Danaumque salutem
Sprevisti indulgens animo, caecoque dolori.
Ergo age, frendentem acidem, atque indigna ferentem
Muneribus largis, blandisque inflectere dictis
105Quam primum satage. Hæc fatur: tum magnus Atrides:
Hæc, inquit, mea magna, senex, errata profecto,
Haud falsus memoras, nec peccatum ipse negarim.
Nimirum multis pro millibus ille virorum
Censendus merito, quem Jupiter æquus amavit .
110Sic nunc ille premit Danaos, extollit Achillem.
Verum age, peccatum quoniam, nunc munera mittam
Digna viro, atque animum adgrediar mulcere furentem.
Dona quidem vobis libet hic exponere coram .
Septem ignem haud passos tripodes, aurique talents
115Bisquina, & duplo fulgenteis ære lebetas,
Bisque etiam senum præstantia corpora equorum,
Qui palmam saepe, & velocis præmia cursus
Obtinuere olim: non illum dicere egenum
Quis posset, fulvi cui tantum obtingeret auri
120Cornipedes quantum pulchro in certamine nobis
Pernici peperere fuga: tum corpora septem
Lecta puellarum, ex illis, quas ipsemet olim
Lesbo expugnata victricibus adtulit armis
Præstanteis forma, egregiis atque artibus omneis
125Excultas ego quas prædam partitus opimam
Servabam mihi, fœmineum genus omne decoro
Vincentes vultu, has, inquam, Briseidaque inter
Abductam nuper: Divis tum testibus addam
Illius haud me unquam amplexum petiisse, nec altos
130Conscendisse thoros. Priami quod Jupiter urbem
Vertere si dederit, gazaque potirier omni,
Ære gravem multo, congestoque impleat auro
Ipse ratem, denas etiam bis ipse puellas
Tyndaridem quæ post Helenam, roseo ore, genisque
135Præstiterint, legat. At pingueis Saturnius Argos
Si remeare dabit, gener, & mihi dulcis Orestis
Instar erit, tectis qui nunc adolescit avitis
Regifico in luxu, curisque. Hæ sunt mihi gnatæ;
Chrysothemisque, & Laodice, & pulchra Iphianassa,
140Ille domum in patriam nullis sponsalibus harum
Quamlibet abducat; sed ego dotalia contra
Dona dabo, quot nemo unquam ex mortalibus ulli
Gnatarum dederit, nimirum, ingentia septem
Oppida, turritasque urbeis, Enopemque feracem,
145Herbosamque Hyram, populosaque moenia, Pheras,
Cardamylem, Anteasque arceis, valleisque profundas,
Et pulchram Epeam, & Pedasum, felicia Bacho
Culmina, quæ Pylii cunctæ prope litoris oram.
Oceanumque jacent: gregibusque has accola dives;
150Armentisque tenet, magnis & honoribus ipsum,
Ceu numen populi recolent, solitumque tributum
Debita persolvent ac vectigalia Regi.
Hæc, inquam, dabo, si veteres tandem exuat iras.
Flectier humanum est; Pluto implacabilis unus,
155Nescius & flecti, Divum infensissimus ipse
Propterea miseris mortalibus. Et mihi certe
Cedere Pelidem satius, nam major & annis
Imperioque etiam. Hæc fatur: tum talia Nestor:
Non sane adspernanda duci, Rex maxime Grajum
160Munera commemoras: age jam, lectosque ministros
Adproperemus, ait, magni in tentoria Achillis.
Me permitte viros legere: olli jussa capessant,
Sit Phoenix prior[161], inde Ajax, & cautus Ulysses,
Eurybates præco hos proceres, Hodiusque sequantur.
165Ferte citi manibus limphas, linguisque favete,
Libemusque Jovi nostra hæc ut coepta secundet.
Talia Nelides, Danai plausere frequentes.
Tum manibus limphas properant, & vina coronant,
Distribuuntque citi juvenes. Olli aurea libant
170Pocula, supremumque Jovem tacito ore precantur.
Hæc postquam, magni properant ab limine Atridae.
At senior jamque hunc verbis, jam convenit illum
Multa jubens, Ithaco præsertim, ut flectere dictis
Pelidem immitem tota conentur opum vi.
175Horrisonos jamque ad fluctus, & litora tendunt
Plurima Neptuno geminantes vota, precesque,
Flecteret Aeacidæ ut mentem, atque ferocia corda.
Ut ventum ad naveis, ipsum præclara canentem
Gesta virum inveniunt, cythara curasque levantem,
180Pulchra, arguta, eversa olim Eetionis ab urbe,
Quam tulerat Thebe: argento distenditur olli
Læve jugum super: at procul e regione sedebat
Ore Menoetiades tacito, plausuque favebat.
Progressi ulterius legati, & primus Ulysses
185Ut coram steterunt, cytharam, sedemque relinquens
Exilit acides, Patroclusque: ille ore sereno
Compellatque viros ultro, dextrasque prehendit.
Salvete, o mihi cunctorum charissimi Achivum
Quid petitis? nec enim incassum, nullove premente
190Adventasse rear. Sic fatus ad intima ducit,
Sedibus ac blandis, pictisque tapetibus omneis
Collocat, ac Patroclo: magnum cratera, sodalis,
Eja age permistumque minoribus ingere limphis.
Procula tum cuique, hæc quoniam clarissima nostro
195Lumina Grajorum, & mihi gens charissima tecto
Improvisi adsunt. Paret comes impiger olli
Atque ovis, & capreæ pinguissima terga, suisque
Terga saginati fumanti infundit aheno.
Automedon manibus carneis, atque exta tenebat.
200Pelides secat, & verubus transfigit acutis.
At Patroclus flammam ingentem accenditque, fovetque
Ignis ubi primo jam deflagraverat æstu,
Dispositas super insternebat tergora prunas,
Spargebatque salem sacrum, Cereremque canistris
205Portabat niveam, carneisque ferebat Achilles.
Ipse Ithacum contra sedit, charumque sodalem
Sacrificare jubet, præceptas ille sacratam
Primitias jacit in flammam, dapibusque fruuntur
Appositis Danaum proceres, dulcique Lyæo.
210Postquam exempta fames, & amor compressus edendi
Innuit Ajaci Phoenix, Ithaco innuit Ajax,
Ille autem pateram spumantem tradit Achilli,
Insuper hæc: Salve, o Danaum fortissime gentis,
Pelide, non ad Te epulis, potuque carentes
{{Versus|215]}Venimus, assiduo nos hoc dignatur honore
Grajugenum ductor, sunt & sua cuique reposta
Navibus in longis; sed non convivia tempus,
Regificasque epulas patitur, timor angit Achivos
Namque ingens, & fata animos pendentia turbant.
220Crastina lux Danaos servaverit alma, vel ipsos
Disperdet semel, & puppeis combusserit altas,
Tu nisi, gnate Dea, afflictis succurrere rebus
Adproperes, longe haud etenim jam ab puppibus adsunt
Trojugenæ murum propter, fossamque profundam,
225Accensique micant ignes, ac triste minantur
Puppibus Argolicis, tum fulgura Jupiter ipse
Fausta Pater Teucris mittit, quibus Hectora fretum
Non jam terrigenum campis avertere quisquam
Non Superum possit, curruque hac vertitur, illac
330Vertitur, & furit infandum, ratibusque, virisque,
Et flamma, & ferro exitium, mortemque minatur
Impatiens longa noctis frænarier umbra.
Atque equidem vereor Divi ne hæc vota secundent,
Et procul ab patria Sigeo in litore Grajos
235Fata premant. Oculi cunctorum, ac vota Pelasgum
Te, te unum spectant: patriæ succurre, tuisque,
Victricique Phryges dextra hac compesce superbos.
Aeternus te forte dolor, ferusque manebit
Patratum quum nulla malum reparare potestas:
240Nunc, nunc pelle moras; pendent dum fata, nec usque
Extremos ventum ad casus, tristemque ruinam.
O dilecte mihi Pelei reminiscere patris
Dicta olim Phtia ex pingui quum Regis Atridæ
Signa sequi, & Lelegum voluit te huc ducere turmas.
245Namque ille amplexus inter, charissime dixit,
Robur, si lubet, invictasque in proelia vireis
Numina præstiterint; animos tu in pectore magnos
Conde memor, rixasque omneis, & jurgia vita.
Sic juvenum semper, celebraberis ore, senumque:
250Hæc genitor quondam, quorum oblivisceris æstu
Turbidus irarum; verum has de pectore tandem
Mitte precor; tibi Grajorum pulcherrima ductor,
Multaque dona dabit (simul & promissa recenset)
Quod tibi si Atrides animo est invisus, Achivos
255At reliquos miserare pius, qui ex æthere lapsum
Te numen veluti recolent, quum gramine toto
Hectora vertentemque acies, ac dira furentem
Obvius interimas, Grajorum ex agmine quando
Adventasse parem sibi dextra, & robore nullum
360Exultans canit. Hæc Itachus, cui magnus Achilles,
O Laertiade, vir solertissime Grajum,
Fabor aperte, inquit, nec rursum audita libenter
Ab reliquis audire velim, Stygiisque fluentis
Ille mihi magis invisus, qui perfidus, exlex
265Ore aliud profert, aliudque in pectore condit.
Ergo loquar semel: Argivum non talia ductor
Unquam, nec mihi ductorum persuaserit alter.
Gratia nam quæ pro tantis mihi reddita curis?
Hostibus ac toties depulsis? Redditur æqua
270Cessanti pars, ac pugnanti, fortis, & excors
Laudantur juxta, similique fruuntur honore,
Et fato ignavus, fortisque occumbit eodem.
Nec mihi quid superest postquam tot sæpe periclis
Objeci caput imprudens, Martique cruento.
375Solicita ac veluti gnatis implumibus ales
Quæsitam hac, illac curis ingentibus escam
Fertque, refertque, sui cura nec tangitur ulla,
Sic ego, & insomneis nocteis, duxique cruentos
Sæpe dies vestris pro uxoribus agmina contra
280Bellantum juvenum: bissenas classe subivi,
Vastavique urbeis, bis quinas, amplius unam
Iliacos per agros pedes, exuviasque superbas;
Et prædam accepi ingentem, Regique ferebam
Atridae huic vestro, sibi qui pulcherrima servans;
285Militibus pauca, ac ducibus dabat, omnia quæ nunc
Illis firma manent; a me Briseida pulchram
Qui dederat, tulit: hanc habeat, raptaque fruatur.
Quis Danaos Trojam contra, inque hæc impulit arma?
Quidve acies tantas pelago commisit Atrides?
290Nonne Helenæ ob raptum? an vero[162] ex mortalibus unus
Uxorem Menelaus amat, fraterque superbus?
Scilicet atque hominum quisquis prudensque, bonusque est,
Diliget ille suam, sicut Briseida amabam
Captivam licet; hanc postquam rapuitque, tenetque,
295Me sinat, haud rerum ignarum, nec flectere tentet.
Regibus at reliquis, & tecum, ductor Ulysses,
Viderit ut sævos ab puppibus arceat igneis,
Me quoniam sine tam multa est molitus Atrides
Murosque, ingentem & fossam latam, atque profundam,
300Et vallos circum, nec propulsare ruentem
Hectora adhuc potuit; sed me pugnante, nec ultra
Frondentem fagum tulerant vestigia Troes
Manibus ab ceisis, Scææque ab limine porte.
Vix fatum effugit semel expectare furentem
305Ausus Priamides, vel sic tamen Hectora contra
Induere arma iterum, & pugnas tentare recuso.
Cras Jovis auspiciis, Superisque in vota vocatis,
Si lubet, adspicies, Helles super æquora ponti
Velivolas innare rateis, & remige nostro
310Percussos pariter tumidos canescere fluctus.
Tertia[163] (Neptunus si ventis vela secundis
Impulerit) lux me Phtias deducet in oras,
In patriosque lareis, ubi tot congesta per annos
Me ingens gaza manet, simul hic quæsita reducam,
315Argentum, fulvumque aurum, splendentiaque æra,
Et ferrum nitidum, & lectas pulchro ore puellas.
Præmia sed potiora mihi impius abstulit, ipse
Qui dedit Atrides. Olli hæc mandata referto
Concilio coram, ut cuncti indignentur Achivi.
320Quærat Grajugenas inter, quos ore protervo.
Decipiat rursum, nostros neque cernere vultus
Unquam ausit; non Atridæ communia mecum
Consilia, aut opus indigna jam me arte fefellit,
Contempsitque semel : satis est, hac laude quietus
325A me absit procul insanus, sua munera, & ipsum
Execror; atque odi, nec Regem, ac sceptra tenentem
Vile caput, sed enim reputo. Nec si mihi certe,
Quot congessit opes, decies, triciesque darentur;
Insuper & vel quæ Orchomeni[164] servantur in arce,
330Vel Pelusiacis[165] quæ gaza recondita Thebis,
Centenæ quibus ærato stant cardine portæ
Perque harum quamque armati egrediuntur in agros
Bis centum juvenes, & equi, currusque sonantes :
Nec mihi si totidem quot arenæ,& pulveris usquam est,
335Non me, inquam, flectat. Sanctum est[166] de Rege superbo
Quas possum, integras de crimine sumere pœnas
Me Atridæ generum? non si formosior illi
Vel Venere Idalia, vel Pallade cultior ulla
Gnata foret. Meliora suis connubia poscat,
340Imperioque parem generum. Mihi visere fineis
Si obtigerit patrios, uxorem moribus aptam
Ipse dabit genitor Peleus: sunt Hellade, sunt &
Glebosa in Phtia Regum de stirpe potentum,
Insignesque opibus, forma & præstante puellæ.
345Illic pacatam grata cum conjuge vitam
Lætus agam, campisque fruar, gazaque paterna
Nam mihi quid vita melius, quid charius ipsa?
Non gazæ ingentes, olim quas pace serena
Monibus Iliacis, Priamique recondier arce
350Fama fuit, non quas sacras ad Apollinis aras
Pytho in saxosa[167] stridentia limina claudunt,
Namque greges, pingueisque boves, tripodasque coruscos,
Eripedes & equos vi, aut arte paraveris; at non
Emissam semel ore animam revocaveris ullis
355Viribus, aut quaquam possis prædarier arte,
Et mihi Diva parens fatum impendere canebat,
Atque viam lætho geminam Thetis aurea quondam
Pugnanti namque ad Trojam, longumque inanenti,
Vita brevis decus ast ingens, & fama perennis
360At Martem effugiens, si iterum patria alta videbo,
Laus mihi tota perit; sed longum vita per ævum.
Atque equidem cunctis suaderem ut puppibus altis
Hinc fugerent: non Grajorum stat Pergama flammis
Vertier aut Priami regnum. Saturnius urbem,
365Jupiter ipse manu valida, civeisque tuetur,
Ulla nec Iliacas acies terrere pericla
Firmatas possint, obnixasque omnia contra.
Talia nunc ferte (hæc vobis commissa potestas,
Hoc munus meliora sibi, longisque carinis
370Quærat consilia, iratum neque flectere donis
Pelidem speret. Phoenix tu hic, chare, maneto,
Ut memet patrias reducem comiteris ad oras,
Si lubet, haud etenim nolentem abducere mens est.
Dixerat, atque olli sermonem, & nescia flecti
375Pectora mirantur taciti, dein talibus infit
Longaevus Phoenix, fletu & simul ora rigabat
Exitiumque animo versans, classisque ruinam:
Ergone sic odio indulgens, sævoque dolori
In patrias iterum sedeis remeabis, Achilles?
380Nec lubet ab ratibus minitantem avertere flammam?
Mærentemque etiam, fili dulcissime linquens?
Me Sigea patet tibi litora classe petenti
Aeacides Peleus, belli necdum arte cruenta
Instructo satis, & Regum non cœtibus apto
385Suasorem dedit, & comitem, rerumque magistrum.
Nec dulci amplexu rebar divellier unquam,
Gnate, tuo; non si abrasa Deus ipse senecta
Purpureum membris lumen, floremque juventa
Reddiderit, fueram veluti quum litus Achivum
390Primum deserui, genitoris Amyntoris iras
Ormenidae fugiens. Pulchra nam pellicis ille
Captus amore gravi, curis torquebat amaris
Uxorem, matremque meam, genibusque prehensis
395Illa gemens ignominiam me sæpe puellæ.
Solicitare thorum, atque infensam reddere patri
Orabat, flebatque rogans, cessique roganti.
Resciit ut genitor, magna 'utque excanduit ira
Multa Deos Erebi horrendos, Dirasque precatus
400Ne ex me unquam genitam prolem amplexuve foveret,
Exciperetve suis genibus. Nec passus inaneis
Ire preces Deus infernus, Proserpinaque ultrix.
Ergo domo aufugere, & vultus vitare paternos
Constituo (atque ipsum ferro obtruncare corusco
Mens fuerat; sed enim furias, irasque tumenteis
405Nescio quis fregit Deus, atque opprobria vulgi,
Obiecitque animo turpis convicia famæ,
Ne patris occisor Grajum sermone notarer.)
At me fida manus juvenum, lectique sodales
Stabant assidui circum, & tectum omne tenebant.
410Flexipedesque boves multos, multasque bidenteis,
Setigerosque sues multa pinguedine lectos
Torrebant flammis, ac dulcia vina bibebant
Irati senis, ac semper Vulcanius ignis
Porticibusque alter sublimibus, alter & aulæ
415Vestibulo in primo, atque occlusæ ad limina portæ
Per nocteis arsere novem, vigilesque cubanti
Custodes aderant; decima sed nocte per umbram
Eripui memet tacitus, portasque refregi
Custodesque latens, famulasque inde Helladis urbeis
420Lustravi profugus multas, Peleja donec
In regna, inque ovium felicia pascua veni
Glebosa Phtiæ. Hic Peleus me in tecta recepit
Addit equos, pingueisque agros, urbeisque superbas,
Unicus ac veluti, patrisque senilibus annis
425Progenitus, gazæque ingentis filius hæres
Regi charus eram, & pinguis confinia Phtiæ,
Ac Dolopum populos lata ditione regebam[168]
Te hic talem, ac tantum, o hominum fortissime, feci
Consiliis, monitisque meis; convivia adire
430Non unquam, aut epulas solitum, vel carpere somnos
Te nisi ego impositum genibus, dapibusque recisis
Flaventique alerem vino, quo ad pectora vestem,
Atque sinum ejecto rudis infans sæpe rigasti.
Quanta tui causa passus? Quam multa peregi?
435Ut misero quoniam prolem mihi fata negarant,
Te gnatum adlegerem, solatia tota senectæ,
Præsidiumque meæ, columenque, & gaudia vitæ.
Sed tu, gnate, doma hunc animum, & miserescere Grajum.
Namque Deum quanquam sit summa potentia longe,
440Atque honor, & virtus, tamen exorarier ipsi
Supplicibus votis, taurorum & sanguine fuso,
Et nidore gravi, & sacro libamine gaudent,
Admissum siquod scelus est mortalibus, ægris.
Scilicet atque Preces ducunt genus ab Jove summo,
445Rugosæque genas, corrupte & lumina fletu
Assiduo, tardæque gradum vestigia Noxæ
Pone premunt, illa antevolat, lateque vagatur,
Et pedibus celer, & magno se robore jactat,
Terrigenum generi insultans: illæ usque sequuntur.
450Qui Jove progenitas merito dignantur honore,
Hos Dive amplexu excipiunt, recreantque, foventque;
At se adspernanteis odere, Jovemque precantur,
Patrato ut meritas solvat pro crimine prenas.
Tu Jove propterea gnatas reverere potenteis.
455Atque etenim, nisi te donis cumularet Atrides,
Sed veterem infenso premeret sub corde furorem
Non te Grajugenis[169] posita auxiliarier ira
Hortarer miseris quamquam; largitur at ille
Munera nunc magna, & spondet majora daturum.
460Delectosque viros, clarissima lumina gentis,
Legatos mittit, charos tibi, Perfice votum
Hoc ipsis, precor, & tantum ne sperne laborem,
Namque prius juxtas quisnam accusaverit iras?
Nunc magnos animo heroas, veterumque revolve
{{Versus|465}]Gesta virum: siquando etenim furor, iraque mentem
Ceperat, hos etiam donis placarier olim,
Et precibus solitos prisci docuere parentes.
Et memini vetus hoc factum; at cui fama perennis,
Nec vobis, gens chara mihi, narrare pigebit.
470Ætolos inter[170], Curetesque aspera quondam
Pugna fuit, magnam Ætoli Calydona tenebant,
Curetes vastare armis, ferroque parabant,
Horrendis exciti odiis, iraque Dianæ.
Namque Eneus, magnæ contempto numine Divae,
475Cœlicolum reliquis pecudumque cruore litarat,
Atque boum multo; postquam in magna horrea magnam
Rettulerat messem, seu quis subrepserit error,
Seu misero mala turbarint oblivia mentem.
Poenituit certe, saltus nam Diva per omneis,
480Et sata culta ferum niveis cum dentibus aprum
Ingentem immisit cum floribus ille comanteis
Sæpe pyros, imisque etiam ab radicibus ornos,
Et nemora alta solo æquavit, tandem Meleager
Urbibus ex cunctis venatorum agmine facto,
485Vique canum multa Œnides horrenda frementem
Occidit, nec enim paucorum occumberet armis.
Tantus erat, multosque rogum conscendere tristem
Fecerat agricolas: Hujus Latonia virgo
Pro capite, & pelle hirsuta fera proelia movit
490Ætolorum inter Curetumque agmina, & urbeis.
Tamque diu Ætolis stabat victoria, donec
Strenuus Œnides Meleager in arma ruebat.
Ast animum quando subiit furor, iraque caeca,
(Quæ magnorum etiam, & sapientum pectora vertit
495Sæpe virum) matrem Althæam indignatus, ab armis
Abstinuit, pulchraque domi cum conjuge vitam
Degebat Cleopatra, Idae de sanguine nata,
Terrigenas qui inter fuerat fortissimus olim,
Marpissæquæ Evenines, insignis & ora,
500Atque pedem insignis niveum. Pater Ida sagittas
Phoebum olim contra, curvosque tetenderat arcus
Ob Nymphæ raptum Alcyonis (sic namque parentes
Dixerunt gnatam, Alcyonis quod tristia fata[171]
Mater habens, vitam in gemitu, luctuque trahebat.)
505Hanc, inquam, propter residens, tristem ille fovebat
Iram animo matrem exosus, quæ fratris acerba
Fata dolens, sæpe Eumenidas mœsto ore vocabat,
Sæpe etiam geminis tellurem poplite flexo
Tundebat palmis, horrendi numina Ditis,
510Voce tonans, tristemque Ecaten, fletu illa perenni
Discinctos perfusa sinus, ut gnatus eodem
Oppeteret fato. Hanc Erebi de sedibus imis
Audivit tenebrosa vagans per nubila Erynnis.
Illicet ad portas fremitus, strepitusque ruentum,
515Pultantumque altas turreis; at supplice luctu
Ætolique senes, puraque in veste nitentum
Turba sacerdotum, Oenidem suadentque, rogantque
Consulat ut patriæ, simul atque ingentia dona
Polliciti, Calydonis ubi pinguissimus arvus,
520Quinquaginta olli lectissima jugera, partim
Apta bobus, partim donis felicia Bachi.
Orabatque senex Oeneus, agitator equorum,
Sublimem ascendens thalamum, orabantque sorores;
Ipsaque mosta Parens passis Althæa capillis.
525Incassum tamen: orabant juvenesque coævi,
Charorumque manus, duram neque flectere mentem
Hi potuere, domos donec jam densius agmen
Curetum ingrueret, murorum & culmina summa
Arderent flammis hostilibus, altaque tecta.
530Tum vero lacrimis oculos perfusa nitenteis
Uxor chara virum hortatur, defletque recensens
Quæ mala cumque pati pueri, innuptaque puellæ,
Atque senes soliti imbelles, juvenesque, laresque,
Altaque templa Deum, captivaque corpora matrum,
535Quum Regum iratas inflat victoria menteis.
Hæc ait, accenditque animum, rutilantiaque æra
Actutum induitur, mediosque erumpit in hosteis,
Præcipitesque metu, attonitosque eliminat urbe.
Nec tamen ille agros, promissaque munera Patrum
540Accepit, voluitve; malum sed præmia citra
Reppulit indulgens animo, non hanc tibi mentem
Coelicolum quisquam indiderit, charissime, longe
Hoc & deterius, foret atque indignius: ergo
Accipe dona pius, sic te Grajum agmina cuncta
545Ethereum veluti numen cernentque, colentque
Quod si non donis incas fera bella receptis
Non cultu simili, aut simili gaudebis honore.
Hæc senior, Thetidis contra sic filius infit:
O mihi chare Pater; Divis & chare supernis,
550Non equidem tali indigeo, aut delector honore.
Sat mihi honoris erit Jovis inculpata voluntas
Qua ad naveis, calidos dum spiritus hos regat artus
Atque habilis membris insit vigor, usque manebo.
Tu vero: o dilecte, animum ne questibus istis,
555Ac lacrimis turba infidum miseratus Atridem,
Ipsum te nec amare decet, ne invisus amanti,
Ingratusque mihi fueris, communia nobis
Sunto amor, atque odia, æqualem ac sortitus honorem
Mecum regna tene. Hi ad naveis, & castra profecti
560Jussa ferant; hic tu stratis in mollibus almam
Auroram exspecta; hic tandem statuemus an oras
Tendendum in patrias, Trojæ litusve tenendum?
Dixerat, atque oculis Patroclo innuit, ocyus altum
Sterneret ut lectum Phoenici, ab litore Teucro
565Solvere festinans. Hic tum Telamonius Ajax:
O Laertiade[172], quid nam exspectamus? Atridae
Responsa, & Danais dudum exspectata referre
Tristia quantumvis præstat. Non exitus alter
Jam sermonis erit, dum priscæ oblitus Achilles
570Durus amicitiæ, & priscorum oblitus honorum
Has animo furias, mordacem & foverit iram
Impius. Atqui etiam[173] charo pro fratre perempto
Munera, vel gnato quisquam acceptaverit: urbe
Interea occisor donis, pretioque soluto
575Discursat tota, ac liber, tutusque vagatur,
Infensosque animos, inimicaque pectora mulcet.
At tibi pulchricomae ob raptum Briseidis atra
Pectora bile tument, hanc accipe, & accipe septem
Præstanteis forma, simul atque ingentia dona
580Has præter, tristem, quæso, depone furorem,
Et tectum reverere tuum, quo hic adsumus omnium
Grajugenum ab turmis; in te nec pluribus alter
Obsequiis, studioque mihi, aut certarit Ulyssi.
Olli responder sedato pectore Achilles:
585Optime Grajugenum ductor, Telamonia proles,
Ex animo dixisse mihi, nec inepta videris;
Cor tumet ira autem, quoties injuria mentem
Atridesque subit, qui me ut tellure creatum[174]
Vile habuit caput: ergo ite, atque audita referte.
590Haud etenim pugnas ineam, Martemque cruentum
Donec Myrmidonum ad naveis pervenerit altas
Laomedontiade Priamo satus Hector, Achivum
Agminibus stratis, accensisque igne carinis.
Scilicet ille furens quamquam, tentoria Achillis
595Non, reor, invadet, stantemque ad litora puppem.
Talia fatus erat, pateris ac vina rotundis
Legati libant, deinde in tentoria tendunt.
At sociis Patroclus, famulisque, insternere lectum
Phoenici jubet, adproperant, & vellera primum
600Multa ovium insternunt, nivei, & subtilia, lini
Texta super, paretque senex, stratisque recumbit.
Nec procul inde alti tentorj in parte reposta
Pelides cubat, hunc propter Phorbante creata
Lesbia stat Diomede, oculos, atque ora Deabus
605Adsimilis, Patroclo ast Iphis pulchra accubat, olli
Quam dedit Aeacides alta quum moenia Scyri,
Atque opulentam arcem ferro expugnaret Eniei.
Ut vero ad naveis, atque in tentoria Atridae
Legati adveniunt, magnis crateribus ipsos
610Certatim excipiunt proceres, urgentque, premuntque.
Tum prior Atrides: Argivæ gloria gentis,
Eja age dic, parat an ratibus succurrere longis?
An durus renuit, servatque in corde furorem?
Ast Ithacus: Renuit, teque, & tua, maxime Regum,
615Munera contemnit ferus, implacabilis ira,
Te tibi consulere, & ratibus jubet, ipse minatur
In patriam reditum, simul ac lux fulserit alma;
Idque aliis suadere volet, namque Ilion, inquit,
Vertere non dabitur Danais. Hæc maximus Ajax,
620Præconesque ambo referent, si audire juvabit.
Phoenicem sese ut patrias comitetur ad oras
Secum habet, invitum sed enim non ducere tentat.
Talia voce refert, Danai obstupuere silentes.
Tydides tandem mediis sic fervidus infit:
625O utinam nunquam Aeacidem, Rex maxime Grajum,
Flectere tentasses precibus. Satis ille superbus,
Elatusque alias, nunc vero elatior, atque
Deterior longe, quum tot Regesque, ducesque
Viderit, afflictasque acies sibi tendere palmas.
630Quare hunc mitte, precor. Maneat, vel litore solvat.
Mox repetet pugnas, animus quum suaserit audax
Hancque olli indiderint cœlestia numina mentem
Nunc fessos reparate artus potuque, ciboque
Et somnos capite, (hoc robur mortalibus ægris
635Hæc vis) & roseo Phœbus quum fulserit ortu,
Ante rateis equitum turmas, peditumque locatas
Hortare, Atride, atque aciem duc primus in hostem.
Hæc ait, assensere omnes, vocemque loquentis
Mirati, atque animum. Tum Diis libamine facto
640Ad naveis tendunt, alta ac tentoria quisque,
Et stratis placidi carpebant munera somni.
LIBER DECIMUS.
[recensere]ARGUMENTUM.
[recensere]Agamemnon vigilans Achivorum ductores excitat. Ab utroque exercitu speculatores in adversum mittuntur. Ab Graecis Diomedes, & Ulysses, ab Teucris Dolon, quem captum, atque ad interrogata confessum Græci interficiunt. Inde ad sociorum stationem progressi Rhesum, sociosque ejus plures interficiunt, & equos abigentes ad navium stationem redeunt.
Atque duces somno domiti sub nocte jacebant
Argivum reliqui; at magnus vigilabat Atrides
Multa animo volvens, veluti quum fulgurat alto
Pulchricoma quondam Junonis ab axe maritus
5Seu pluvia ingenti, vel grandine, vel nive densa
Obruere arva parans, vel lacrimabilis ora, .
Et faciem invisam populis ostendere belli.
Sic Atride animum suspiria crebra fatigant
Insolitoque intus quatiuntur pectora motu.
10Jamque acies spectat Phrygias, flammasque micanteís
Plaudentumque haurit voces, fremitumque canentum.
Jamque altas versus puppeis, atque agmina Grajum
Lumina convertit; tum mæsta silentia terrent,
Et gemit adspectans[175], vellitque a fronte capillos
15ulta Jovem incusans, tandem sententia menti
Illa placet Nelei ad gnatum contendere magnum
Nestora, consilio si forte adiutus amico
Exitium ab gente, & ratibus depelleret igneis.
Ergo agileis molli tunica circumdedit artus,
20Atque pedum nitidis connectit vincula plantis
Sanguine tum multo infectam, fulvamque leonis
Talarem, ingentem pellent induit, & rapit hastam
Nec minor Atridem Menelaum cura remordet,
Ne Danaum gens clara, sui quæ Pergama causa
25Undosum per iter bellum allatura cruentum
Venerat, Iliacum signaret funere litus.
Hæc versans membris maculosi ingentia pardi
Tergora circumdat primum, deinde ære coruscam
Imponit capiti galeam, longamque potenti
30Dextra hastam capit, & Regis tentoria fratris
Solicitus petit, Argivum qui sceptra tenebat
Cunctorum, Divumque pari gaudebat honore.
Huic somnum excutere, & stratis abducere blandis
Mens erat; at vigilem, præcinctumque invenit armis.
35Mox prior hæc: Quid, chare, parans nitido ære renides?
Mittere num quemquam Teucrorum in castra comantum
Exploratum acies? vereor ne id munus obiret
Grajugenum nemo, ut solus sub nocte silenti
Hostileis velit accedens specularier agros.
40Ne audax ille fuat, præstansque, & robore, & armis.
Olli respondens Agamemnon talibus infit:
Consilio est opus, amborum, charissime, utrique
Quo servare acies, classem & possimus Achivam,
Quandoquidem Jovis est animus conversus ab Argis.
45Hectoreisque sacris, precibusque accommodat aurem,
Nam nec visa mihi, cuiquamve audita, quot unus
Luce sub hac Priamo satus in nos fecit Achivos,
Priamides, inquam, ille Deo neque natus ab ullo,
Divarum aut quaquam; sed enim memor illa malorum
50Gens erit Argivum ventura in sæcula retro
Iliacis sibi quot campis Tros fecerit Hector.
Nunc propera, Idomenea voca, Ajacemque potentem,
Nestora nos petimus suasuri ut sacra revisat
Agmina custodum, mandataque nuntiet; ipsi
55Paruerint namque, & facient audita libenter,
Nestore quum gnatus præsit custodibus, unaque
Idomenei socius, rerum queis tradita summa est.
Ast Helenæ vir pulchricomae: Dum veneris, illuc
Te præstolor, ait, redeamve huc, quum semel ipsis
60Hæc mandata dabo? Danaum cui ductor, ibidem
Præstolare, inquit, multarum ambage viarum
Decepti, alterius ne forte erraverit alter
Inscius ab cursu. Tu qua vestigia cumque
Detuleris, clamans altum, neque voce superbas
65Evigilare, jube, & merito dignatus honore,
A patre, atque a stirpe[176] virum appellare memento
Quemque sua. Decet & Martis tolerare laborem
Nos quoque, nam miseris hac lucis vescier aura
Conditione datum mortalibus ab Jove summo.
70Hæc fatus, fratrem dimittit. Nestoris ipse
Castra petit, stratis ubi mollibus ille jacebat.
At circum varia arma auro, clypeusque, & ahena
Dependet galea, & ferrata cuspide binæ
Stant defixae hastæ, atque insigni baltheus arte,
75Quem senior solitus dum bellum in triste ruebat,
Non ille egelida domitus, tardusque senecta.
Extulit atque caput subito, atque hæc vocibus infit:
Quisnam o, qui solus Danaum per castra vagaris
Nocte sub obscura, somni quum munere blando
80Mortales gaudent reliqui? Sociumne requiris?
Custodum aut quemquam? fare, ac te ostende roganti
Quid petis? Huic magnus contra sic fatur Atrides:
O decus Argivum, Nelide, Agamemnona cernis,
Jupiter omnipotens quem tot perferre labores
85Decrevit pater, hos animæ[177] subduxerit artus
Pallida mors donec, rigeantque hæc frigore membra.
Nam neque me fessum[178] somnus capit; & salit intus
Cor motu insolito, attonitaque huc mente revolvor
Atque illuc, perque ossa tremor labefacta recursat,
90Arroditque animum impendentis cura pericli.
Ergo age, te quoniam blandæ indulgeres quieti
Par timor haud patitur, custodum invise cohorteis
Nunc mecum, ne forte gravi gens fessa labore
Se dederit somno excubiarum oblita, suique.
95Hostis adest quippe. An scimus num nocte sub alta
Improvisa phalanx, & Dardanus ingruat Hector?
Olli Nelides: Argivum maxime ductor,
Pone metum, nec enim quæ cogitat omnia cumque
In nos Priamides, dabit olli Jupiter, ipsi
100Quædam etiam subeunda manent, & plura si Achilles
Tandem odiis positis ingentem assumpserit hastam.
Te facilis sequar, ast Ithacum, clarumque vocari
Tydidem vellem, & magno Telamone creatum,
Deucalidemque ducem[179]; sed longe ab navibus absunt
105Ajacisque, atque Idomenei tentoria nostris.
Afforet hic nobis utinam Menelaus Atrides.
Ille autem (fas vera loqui, fraternaque fratri.)
Forsan lentus adhuc utramque stertit in aurem,
Ductores ipsum quando expediebat Achivos
110Supplicibus precibus, blandisque inflectere dictis.
Namque premit vis sæva mali, atque urgemur ubique.
Talibus orabat senior, cui hæc fatur Atrides:
O Neleo sate, sæpe quidem accusare merentem
Ipse ego suadebam, Martis quandoque laborem
115Nam refugit, non ille piger formidine turpi,
Armorumve rudis, monitis sed stare coactus
Præceptisque meis; ac nunc vigil ille præivit,
Et quos ipse viros memoras jam forte vocatos
(Namque ita conventum) castrorum ad limina sistet:
120Plaudo equidem senior, Regem adspernabitur, inquit,
Sic Danaum nullus, facientque audita volentes.
Nec plura his, blandoque artus circumdat amictu,
Pulchraque sub nitidis vincit talaria plantis
Ingentemque humeris ardenti murice lænam
125Induit, ac duplicem, molli lanugine crispam
Florentemque super, morsuque adnectit eburneo.
Arripit & validam præfixa cuspide quercum,
Argivumque petit naveis, tum voce vocavit
Magna Ithacum. Stratis se proripit[180] ocyus altis
130Ille senis simul ac notas vox perculit aureis.
Restitit & coram, verbisque volucribus infit:
Quid rerum Nelide? urgetne extremus Achivos,
Jam casus, cogitque altos abrumpere somnos?
At Nestor: Ne sævi, inquit, pendentia Grajos
135Usque adeo mala conturbant, sequere ocyus ambos,
Namque alium Grajum ductorem arcessere oportet
Quicum an pugnandum, aut solvendum ab litore nobis
Consulere est opus. Hæc senior, tentoria rursum
Ille petit, clypeumque humeris suspendit ahenum,
140Adsequiturque viros. Olli tentoria ad alta
Tydidae adproperant. Ille extra limina crudo
Præcinctus ferro dederat per membra quietem,
At socii circum clypeis ingentibus apta
Impositi capita, erectæ tum cuspide in ima
145Stant hastae, & Jovis altisoni ceu fulgur, ahena
Luce nitent procul. Agrestis super ille jacebat
Pelle bovis magna, pictisque tapetibus altam
Cervicem effultus. Propter Nelejus heros
Constitit, & pede concussum somno excitat alto,
150Castigatque moras dictis: Tydeo sate, surge.
Quid noctem stertis solidam? Non ille profecto
Dormit Priamides Hector. Trojanaque pubes,
Sed tumulos vigiles obeunt, ratibusque minantur,
Jamque aderunt. Stratis tum protinus ille relictis
155Exilit, ac tali compellat Nestora voce:
Crude senex[181]; cedes quando, parcesque labori?
An deerat juvenum quisquam, qui exciret Achivum
Castra obiens proceres a verum indulgere senectae
Non tu unquam, longis poteris seu vincier annis.
160Vera quidem memoras, Nestor Nelejus inquit,
Nam mihi sunt etenim gnati, qui hæc jussa capessant,
Sunt populi & plures; sed enim vis ultima cogit,
Grajorum ac tenui pendent fata omnia filo.
Vitæ, inquam, exitij aut miseri, tristisque ruinæ.
165Ast tu (namque viges annis, & flore juventæ)
Siqua mei pietas, huc Idomenea vocato
Ajacemque, precor. Taleis dat pectore voces.
Ille autem tegmen torquens immane[182] leonis
Fulvum humeros circum, & ferratam cuspide longa
170Corripiens hastam, subito mandata facessit.
Adducitque viros, stationemque agmine facto
Visere custodum adproperant, tacitique propinquant.
Ut ventum in sedeis, ipsos vigilesque, sedenteisque
Invenere duces, cinctosque nitentibus armis,
175Atque hiemis veluti rigida sub nocte molossi
Stant vigiles caulas circum, de monte ruentis
Exciti aut apri fremitu, torvive leonis,
Quem clamore viri multo, telisque fatigant
Instantes, resonantque canum latratibus antra.
180Sic horum placidus fugiebat lumina somnus,
Conversique oculos Teucrorum in castra per umbram
Soliciti observant, arrectisque auribus adstant.
Exultantque animis Reges, plauduntque tuendo.
Tum Nestor. Salvete viri, vigilesque manete
185Nec classem sinite hanc tantam ludibria Teucris.
Sic fatus senior fossam prævertitur altam
Una alii Argivum Reges, & Nestore natus,
Merionesque ad concilium, cœtumque vocati.
Quaque dabant totis hinc inde cadavera campis
190Fusa locum, regressus ubi discesserat Hector
Grajorum ab cæde in terram labentibus umbris,
Considunt, varioque agitant sermone vicissim.
Dein medios inter Nelejus incipit heros:
Num deerit vestrum, Grajorum lumina, quisquam,
195Qui ingenti fretus virtute, & robore dextræ
Castra petat Troum, palantem forte per agros
Capturus quemquam, rimaturusve loquentum
Consilia, atque animum? an muros, ac tecta revisant
Anve isthinc perstare velint prope castra, rateisque?
200His ille auditis ad nos si forte rediret
Incolumis, qua laude virum pro talibus ausis
Fama feret, toto qua Sol diffunditur orbe?
Quisquis ad hæc pietas moderatur in æquore puppeis
Grajugenum princeps nigrantem terga bidentem
205Lactenti cum prole dabit, cui prædia nulla,
Certarint & opes, ductoresque inter Achivos
Regificis aderit læta ad convivia mensis.
Talia fatus erat, reliqui obstupuere silentes;
Tydides tamen intrepido sic ore profatur:
210Ecce adsum[183], o Socii, Teucrorum in castra paratus
Per medios penetrare globos; quod si mihi quisquam
Se se addat comitem, fuerit fiducia major.
Eventus nec enim facile præviderit omneis,
Fugerit aut unus[184]; geminis audacia crescit
215Consilio, atque ope. Sic loquitur, movitque superbos
Regum animos dicto, & socios se adjungere laudi
Ajaces ardent gemini, Mavortia proles,
Merionesque, & Nelida natus Thrasymedes,
Atque Atreo genitus Menelaus, & acer Ulysses.
220Quos inter placido fatur sic pectore Atrides:
Tydeo gnate, viden' tibi quot se adjungier optant
Grajorum proceres? Hos inter robore, & armis
Delige præstantem, nec te ulla[185] potentia regni,
Aut genus ab recti transversum tramite flectat,
225Non timor, ant pudor. Hæc ductor, de fratre timebat
Nam sibi. Tydides rursum sic ore loquutus:
Quem socium adlegerem divinum oblitus Ulyssem?
Atque agere, atque pati, ingenteis, cui in pectore vireís
Indidit atque animos flava tutela Minerva.
230Cujus & in me notus amor, studiosaque mens est.
Hoc comite haud dubite ardenteis penetrare per igneis.
Consilio valet usque adeo, & prudentibus ausis.
At Laertiades: Nec me obrue[186] laudibus, inquit
Chare, nec objurga. Stant conscia pectora circum
235Verum age, præcipitant umbræ, atque Aurora propinquat,
Astraque jam mergi adproperant, vix tertia noctis
Pars superest: ergo accelerant, armisque coruscis
Membra tegunt. Ensem ancipitem tum Nestore natus
Tydidæ dabat (ad naveis proprium ipse reliquit.)
240Et clypeum, & nigram capiti de tergore tauri
Nec crista insignem[187] galeam, clavisve rigentem,
Qua munire caput juvenes, ac tempora sueti.
Meriones pharetram, atque arcum largitur Ulyssi,
Atque ensem, & galeam candenti e vellere, loris
245Pluribus introrsum textam, firmamque, gravemque
Setigerique apri hinc illinc cava tempora circum
Exstabant dentes, ac denso vellere conus
Vertice surgebat medio (mirabile visu.)
Ormenidæ quondam populatus Amyntoris urbem,
250Sacram Eleona, atque insigneis laquearibus ædeis,
Autolycus sibi quam præda delegerat omni,
Ille Cytheræo dein tradidit Amphidamanti,
Amphidamasque Molo, hospitii venerabile pignus,
Hic gnato dederat, forti tunc gnatus Ulyssi
255Induerant armis postquam se horrentibus ambo,
Inde iter arripiunt celeres, sociosque relinquunt
Ecce viam propter dextram Tritonia misit
Ardeolam Pallas, ducibus quam cernere noctis
Umbra vetat, sed enim proprius sensere volantis
260Clangentisque sonum proceres. Tum lætus Ulysses
Agnoscitque omen Divæ, sicque ore precatur:
O semper mihi dextra Jovis pulcherrima proles,
Nunc mihi Diva fave, Argivasque revisere puppeís
Da facinus post egregium, quo Troja pubes
265Ingemat. O nostris siquando laboribus olim
Adstiteris, Dea, nec tanto sine numina quicquam
Ipse unquam solitus. Tydei tum filius orsus:
Ægida gestantis proles Jovis, aspera virgo,
Tydea ceu quondam[188] Asopi labentis ab unda,
270Argivum & castris ingrata haud jussa ferentem
Oedipodioniæ duxisti in moenia Thebes[189],
Unde redux factis ingentibus inclyta famae
Præmia commeruit, sic nostris annue cœptis.
Anniculam tibi ego mactabo rite juvencam,
275Cui cervix non trita jugo, atque interlita fulvo,
Cornua, fronsque auro. Hæc infit, nec dura precanteís
Contempsit Dea, tum properant per gramina cursum.
Ibantque obscuri, ut multa sub nocte leones
Perque arma & cædeis, truncataque corpora passim,
280Et sanie, & fuso squallenteis sanguine campos.
At parte ex alia turmas vigil Hector oberrat,
Ductoresque ciet primos, cogitque frequenteis,
Et medios inter quæ sit sententia pandit.
Vocibus his: O si quisquam promittere tantum
285Auderet mihi Trojugenum, seu laudis amore,
Quam sibi non unquam morituram fortibus ausis
Ille reportaret, selecta aut præmia propter,
Quæ nos digna quidem dabimus, currumque volucrem,
Æripedes & equos, qui præstantissimi Achivas
290Ad naveis fuerint, alta & cervice comanteis,
Hæc, inquam, siquis forte ad tentoria Grajum
Exploratum ierit, vigil an custodia puppeis
Ut prius, obtineat, domiti vel robore Teucrum
Adproperare fugam malint, fessique quiescant
295Excubiis ab nocturnis, duroque labore.
Talia Priamides, hærent, trepidantque silentes
Ductores primi. Ecce Dolon , qui forte vocatis
Intererat, proles praeclari Eumedis & aere
Divitis, atque auro, tectis cui quinque sorores
300Exstabant patriis, non mole, aut ore decoro
Spectandusve armis[190]; pedibus tamen aliger, ille
Hectora sic Regem adloquitur, sociosque frequenteis.
Est hic, est animus famaeque, & laudis amator,
Quo fretus Danaum in tentoria pergere tento.
305Tu mihi per sceptrum hoc jura, currusque daturum
Aere renidenteis, & equos quibus ipse per agros
Pelides vehitur, neque te haec jurasse pigebit.
Namque Agamemnoniam puppem, & penetralia adibo
Intima, qua Danaum Reges nunc forte coacti
310Constituunt celeremne fugam, ferrumne capessant.
Hxc fatur, traditque viro sceptra aurea ductor,
Testaturque Deos: Haec Jupiter audiat almae
Junonis conjux, non currus alter Achillis,
Troja nec celeres flectet per plana jugaleis.
315Haec fatus portanda dabat perjuria ventis,
Addidit ast animos juveni, gravidamque pharetram.
Incnrvosque arcus humero suspendit ab alto
Protinus, atque lupi cano de tergore amictum,
Et galeam rapit hirsutam, atque hastile coruscum,
320Inque rateis gressum adglomerat, non ille profecto
Ad Teucros iterum ab castris rediturus Achivis.
Utque virum coetum, coetumque reliquit equorum
Exultans animo ingreditur. Speculatus Ulysses
Restitit, atque his adfatur Diomedea dictis:
335Vel Grajum exploratum acies, vel luce carentum
Laturus spolia, hic nobis venit obvius: ipsum
Nos praeter campi, tenebrosa per avia gressum
Tantisper properare sine, hinc toto impete cursus
Fundemur subito circum, fessumque sequemur.
330Quod si nos pedibus præverterit ocyor, illum
Argivas versus naveis trudemus, & agmen
Telum intentantes, Teucrum ne in castra reverti
Neve urbem possit. Steterunt sic deinde loquuti,
Corporaque inter densa virum latuere jacentum.
335Ille viam imprudens sequitur, gressumque fatigat
Jamque aberat quantum mulorum sulcus in agro
Porrigitur (bobus hi siquidem[191] præstantius altas
Proscindunt glebas, & culta novalia findunt.)
Accurrunt subito, ille pedem gressumque repressit
340Audito strepitu, & sociorum ex agmine quemquam
Adventare putat, qui se revocare, jubente
Hectore festinet; sed enim vix cominus hasta
Jactu aberat, sensit[192] medios delapsus in hosteis.
Acceleratque fugam trepidans. Illi acrius instant,
345Atque canes veluti nemorosa per avia cervum
Sectantur gemini , aut leporem, terrentque latratu
Horrisono, & malis crepitant, ille ardua multo
Cum clamore petit pavitans, sic sævus Ulysses
Constanter, Tydeoque satus sequiturque, premitque
350Intercluso aditu, & Grajum se adjungere turbæ
Custodum prope jam poterat, quum coesia Pallas
Tydidem insolito perfudit robore, ne quis
Grajugenum primus juvenem, se pone relicto
Impeteret ferro, telumque intentat, & altum
355Inclamans, vel siste, inquit, vel te assequar hasta,
Nec fatum effugies. Simul hæc, simul exit in auras
Missa abies, erratque volens[193], humerumque Dolonis
Cuspis iit super, ac tellure infigitur alta.
Substitit ille tremens; stridebant dentibus ora.
360Olli vix auras captantes pectore anhelo
Corripuere manu deflentem & multa precantem.
Vivere me sinite[194], o Danai, sunt ædibus amplis
Æra mihi, atque aurum, infecti tum copia ferri,
Factique, Hæc vobis tradet pater omnia charus
365Incolumem gnatum ad naveis si norit Achivas
Olli respondens sedato pectore Ulysses.
Aude, inquit, neque te mortis conturbet imago.
Dic tamen hæc mihi: Quo solus sub nocte silenti
Adproperas, somni quum dulcia munera carpunt
370Mortales reliqui? An prostrata cadavera campo
Expoliaturus? Speculatumne agmina Grajum,
Argolicasque rateis misit te huc Dardanus Hector?
An tu sponte venis? Olli trepidansque, tremensque
Talia voce Dolon: Misero, ac nil tale paranti
375Tot mala promissis ingentibus adtulit Hector
Pelide mihi quadrijugos, axemque coruscum
Pollicitus, modo Grajorum explorare cohorteis
Auderem tacitæ per fida silentia noctis,
Hostileisque animos rimari, ac noscere, vellent
380An fato domiti, Troja, belloque relicto
Vela dare an primum veluti, per castra, rateisque
Excubias agerent solitas, atque arma pararent?
Olli subridens fatur versutus Ulysses:
Scilicet haud temnenda bonus promiserat Hector;
385Aeacidæ currus, & equos, frenarier ulli
Difficileis hominum, Pelidem præter Achillem
Mortali haud genitum matre: attamen ista roganti
Dic mihi Quonam Priamides nunc restitit Hector?
Qua illius arma jacent? Ubi equi currusque nitentes?
390Qua Troes, sociique manent statione, situque?
Quidve agitant animo? An muros remeare sub altos?
Scilicet Argivis domitis, ferroque subactis.
An naveis secus instituant procul usque manere?
Dixerat, Eumedis contra sic filius orsus:
395Vera quidem fabor: castrorum in parte reposta
Antiquumque Ili ad tumulum cum patribus Hector
Ac ducibus primis summis de rebus agebant
Excubia nulla, nulla est custodia certa,
Pernoxque evigilant Troes, queis patria cordi,
400Adque rogos sese hortanturque, monentque vicissim;
At socii indulgent somno de uxoribus illi
Nequaquam pavidi, aut gnatis, dulcive parente
Qui vero? an sociis misti (interpellat Ulysses)
Troes agunt equites? diversa an parte quiescunt?
405At satus Eumede hæc etiam tibi vera fatebor.
Ad mare stant Cares, Lelegesque, & Paeones arcu
Insignes curvo, Cauconesque, atque Pelasgi,
Ad Thymbram Lyciæque manus, Mysique superbi,
Mæones atque equites, & equis gens nata domandis
Robusti Phryges. At quidnam ex me quæritis ultra
410Tendere si in castra est animus, tenet ultima Rhesus
Ejonei proles, Thracum Rex, optimaque olli
Et reliquis longe pulcherrima corpora equorum,
Qui candore niveis[195] anteirent, cursibus auras:
Argento currus, fulvoque effulgurat auro,
415Aureaque arma viro, haud miseris mortalibus illa
Sed generi portanda Deum, mirabile visu.
At nunc vel Grajum ad puppeis, atque agmina ferte
Vel sinite hic vinctum, donec me vera loquutum
Noveritis reduces iterum. Sic ille precatur .
420Quem torvum intuitus, Tydei sic filius inquit:
Ne mihi tu dictis animum deflectere tenta,
Grata licet pandes; pretio si hinc liber abibis
Mox etenim venies speculatum castra, rateisque,
Aut ferro armatus, vique oppugnator aperta:
425Occisus nulla vi, aut arte nocebis Achivis.
Hæc ait, & juvenem trepidantem, & supplice luctu
Tydidæ iratam conantem flectere mentem
Ense petit, magno & cervicem demetit ictu,
Extrema cum voce caput miscetur arena.
430At galeam hirsutam capiti, pellemque lupinam
Detraxere humeris, hastamque, arcumque sonantem.
Hæc Ithacus flavæ gratissima dona Minervæ
Consecrat, extollensque manu, sic voce precatur:
His fruere, o nobis primum inclamara Dearum
435Gnata Jove, & tantis nunc dextra adlabere cœptis.
Dixerat, inque altum imposuit sublata, myricam
Frondentem super, & ramos circum abscidit ense
Ut possent procul in toto spectarier agro
Signa reversuris, animisque ardentibus ultra
440Contendunt perque arma virum, fusumque cruorem.
Et jam Threjcias acies, & castra tenebant.
Tunc campis passim somno, ingentique labore
Corpora fusa vident, simul & varia arma jacere
Ordinibus ternis; biiuges stant deinde comantes
445In mediis Rhesus cubat, ac tentoria circum
Arrecti currus, & pulchra orbilia propter
Cornipedes nexis carpebant hordea vinclis.
Gestiit adspiciens, sociumque adfatur Ulysses:
Ecce virum, currusque, Dolon quos dixerat, aureos.
450Tydide, audendum dextra: nunc robur, & arma.
Vel tu aggressus equos solve, aut sopita virorum
Corpora dede neci, mihi cura incumbet equorum.
Hæc ait; ast animos Tydidæ cæsia Pallas
Addidit ingenteis, jugulatque hinc inde jacentes,
455Ac dulceis spirantum animas suspiria longa,
Singultusque sonant maesti, tum sanguine largo
Stragula picta virum, atque thori, tellusque rubescit.
Impatiensque ut plena leo per ovilia turbans,
(Suadet enim vesana fames) manditque, trahitque
460Molle pecus, sic ille furit, bissenaque Thracum
Corpora prosternit ferro; sed cautus Ulysses,
Quemque neci ut dederat Tydeo satus, ille trahebat
Deprensum pede, ne insuetus calcare cruenta
Membra virum staret sonipes, trepidusque paveret,
465Hinc Rhesum adgreditur Diomedes; tertius ille
Ac decimus Plutonis adit regna invia tristi
Cum gemitu, capiti nam lurida somnia, natus
Enida adstiterat, ductu, jussuque Minervæ
Interea bijuges tacitus solvebat Ulysses,
470Loraque connectens turba procul egerat omni,
Atque arcu (nec enim scuticam secum ille ferebat)
Urgebat ductum insolitum, noctemque paventeis.
Tydidæ comiti tenui tum adsibilat ore.
Ille animi incertus versat, currusne coruscos,
475Queis auro varia arma jacent, temone prehensos
Inde trahat, vel sublatos, leve pondus, in altum
Efferat, an Thracum plureis demittat in Orcum.
Talia volventi secus adstitit aurea Pallas,
Cunctantemque monet: Reditum properare memento,
480O Tydeo sate, ne Divum Phrygia agmina quisquam
Excitet: ac tanti marcescat gloria facti.
Dixerat, ille Deam sensit, novitque loquutam
Extemplo conscendit equos, pone instat Ulysses,
Maturantque fugam, celeres, castrisque propinquant.
485Arcitenens sed enim ab cælo speculatus Apollo
Tydidae, Danaumque faventem Pallada cœptis,
Trojanorum acies ingenti percitus ira
Ingreditur, promptumque manu, Rhesique propinquum
Hippocoonta vocat, stratis ille ocyus altis
490Emicat, utque locos vacuos, raptosque jugaleis,
Et stragem, tabumque inter, fusumque cruorem
Exanimesque viros, & membra trementia cernit,
Tum vero ingemuitque amens, charumque sodalem
Voce vocans magna, ingentem ciet undique luctum.
495Teucrorum, Thracumque ingens concursus[196] ad ipsa
Corpora, seminecesque artus, tepidumque recenti
Cæde locum attoniti adspectant, hærentque tuendo
Audaceisque animos Danaum, stragemque cruentam.
Hi vero gressum adglomerant, jamque arva tenebant,
500Tristi ubi Dardanium mulctarant morte Dolonem.
Hic Ithacus bijuges cohibet, sistitque frementeis,
Tydides terram saltu petit, atque relictas
Illic exuvias dat Ulyssi in castra ferendas.
Accelerantque viam, nec equi non sponte ruebant
505Nelides primus strepitum præsensit equorum,
Faturque: O socii, lectissima robora Grajum,
Verane, an falsa deludor imagine rerum?
Namque audisse virum,strepitumque videbar equorum.
O si Tydides[197], Laertiadesque comanteis
510Ab castris agerent bijuges ad litora: verum
Teucrorum ab turba vereor ne impune reverti
Ductores possint. Finem dabat ore loquendi,
Ecce adsunt, terramque petunt, lætique vicissim
Dextras conjungunt dextris, plauduntque, fremuntque.
515Tum prior hæc Nestor: Grajum duces, inclyte Ulysses,
Dic, age, quæ hos bijuges tulerit sors? hosticane ipsi
Ingressi castra? an Divum quisquam obtulit ultro
Phoebæis similes radiis molemque, coloremque?
Atque equidem Troum pugnantum sæpe catervis
520Permixtus (nec enim, quamquam jam segnior ætas,
Ad naveis possum ignavæ indulgere quieti)
Aut hos, aut vidi his simileis. Deus obvius, inquam,
Obtulerit taleis, ambos nam diligit æquus
Jupiter, & Jovis altisoni Tritonía proles
525At Laertiades: O nostræ gloria gentis,
Nelide, facile hæc, inquit, melioraque longe
Corpora cornipedum Dii largirentur equorum.
Nam quid enim Diis non facile? hos sed Thracius heros
Duxerat huc Rhesus, quem post bissena virorum
530Funera lectorum, postremum stravit acerbo
Vulnere Tydides. Ditis quoque regna petivit
Argivum ad naveis speculator ab Hectore missus,
Sic ait exultans animo, fossamque præaltam
Prætervectus equis Regum stipante corona
535Tydidæ alta petunt magno tentoria plausu.
Hic primum æripedes nitida ad præsepia ducunt,
Qua Diomedis equi lotumque, & dulcia farra
Carpebant reliqui, & sublimi in puppe Dolonis
Exuvias, atque arma locant, dum sacra Minervæ
540Grata parant: ipsi interea sudore madenteis
Fedatasque cruore manus, atque ardua colla
Et crura, & femora alta lavant ad litoris undam.
Balnea deinde petunt, pinguique unguntur olivo.
Tum mensæ accumbunt, & dulcia vina Minervæ
545Prima litant, plenosque bibunt crateras Jacho.
LIBER UNDECIMUS.
[recensere]ARGUMENTUM.
[recensere]Agamemnon copias in proelium educit, in quo post egregia facinora Coon Agamemnonem, Socus Ulyssem vulnerat, Paris Diomedem, Machaonem, atque Eurypilum. Patroclus ad Nestorem mittitur sciscitatum quemnam vulneratum secum adduxerit. Ab Nestore autem rogatur ut Achillem ad opem Græcis ferendam inducat, vel ipse sumptis Achillis armis in proelium exeat. Ille redux, quum in Eurypilum vulneratum incidisset, ad naves ad se delatum curat.
Divis interea, ac miseris mortalibus almam
Extulerat lucem, cælumque invecta tenebat
Thitoni croceum linquens Aurora cubile
Quum Jovis imperio Stygiis excita fluentis
5Argolicas malesana petit Discordia puppeis,
Atque manu belli signum exitiale cruenta
Adtollens, navem ingentem conscendit Ulyssis,
Ut vocem hinc Ajax, inde exaudiret Achilles
Extremi Danaum. Hic magno Diva intonat ore
10Horrendum inclamans, Martisque accendit amorem,
Nec patriam quisquam, aut dulceis reminiscitur Argos,
Ferru ardent, pulchramque omnes per vulnera mortem.
Atrides[198] Danaos accingier imperat omneis
Ipse prior morsu quas fibula nectit aheno
15Aptabat suris ocreas, dein pectora circum
Loricam induitur, Cinyras[199] quam miserat heros
Hospitij munus, Cyprias nam fama per oras
Ductores Danaum invasuros Pergama bello
Nuncia pertulerat. Cyani hanc bis quinque nigrantis
20Intexunt virga, bis sex fulgentis & auri,
Bisque decem stanni albentis, tresque inde dracones,
Tresque hinc cærulei adsurgunt colla ardua circum.
Qualis versicolor rutilat sub nubibus atris
Ab Jove portentum miseris mortalibus Iris.
25Deinde humeris ensem, clavis, auroque coruscum
Subligat, huic simili effulget vagina metallo,
Loraque distinctis retinent argentea bullis.
Tum clypeum assumpsit validum, varioque labore
Perfectum, corpusque viri simul omne tegentem
30Mole sub ingenti. Intexti stant orbibus orbes
Ære decem, cyano medius[200] niger eminet umbo,
Bis deni circum stanno ex candente refulgent.
Gorgonis hic monstrum, truculentaque lumina flammis,
Et Fuga, Terrorque, intortis magna ora chelydris
35Argento ex nitido lorum, & sinuata draconis
Tergula cærulei super. Huic curvatur in orbem
Tergeminum caput, & cervice exurgit ab una.
At capiti galeam induitur, cui vertice coni
Quatuor adsurgunt, clavis, cristaque trementi
40Insignem super. Hinc binas dextra arripit hastas,
Aere renidenteis, validas, queis ferrea cuspis
Igne micat multo, flammamque ad sidera jactat.
Ipsa Mycenaeo[201] Regi Tritonia Pallas,
Junoque plauserunt, strepitumque dedere per auras.
45Ad fossam tum quisque suos consistere currus,
Cornipedesque jubent, ipsi auro, armisque corusci
Hinc pedites, atque inde ruunt, magnoque tumultu
Arva boant, deinde ingenti clamore sequuntur
Turmæ equitum. Ecce autem visu mirabile monstrum.
50Namque Deum genitor sublimi ex æthere rorem
Sanguineum immisit, pugnæ, stragisque futuræ
Argumentum ingens. Heu corpora quanta virorum
Ille neci dabit, ac tristem demittet in Orcum!
At parte ex alia Teucros Priamejus Hector,
55Polydamasque urgent, & Diva matre creatus
Aeneas, numen veluti quem Troes honorant,
Tresque Antenoridae, Polybusque, & dius Agenor,
Atque Acamas juvenis Diis immortalibus ora,
Membraque persimilis. Primos at vertitur inter
60Priamides clypeo insignis, galeaque rubenti.
Ac veluti stellae[202] jubar exitiale comatae
Æthere nunc puro effulget, nunc condit opaca
Nube caput, sic Teucrorum prima agmina: moxque
Ultima perlustrans discursat Dardanus Hector
65Ære micans, totoque vomens[203] de corpore flammam.
Quale Jovis subitum vibratur ab æthere, fulgur,
Aegida quum quassans tonitru cava nubila rupit.
Adversique velut quondam per pinguia culta
Messores validi festinant viribus æquis
70Occursare sibi, sternunturque hordea sulcis,
Farrave flaventesque cadunt sub falce manipli,
Sic Teucrum manus, atque manus ruit impigra Achivum
Inque vicem cædunt, his nec fuga nota, nec illis,
Par furor, atque animi, tum sævi in monte lupi ceu
75Concurrunt, plauditque tuens Discordia dira;
Una etenim pugnæ intererat, reliqua æthere ab alto
Turba Deum, qua cuique domus per culmina Olympi
Martem adspectabant animis frendentibus, omne
Quod pater auxilium charis prohiberet Achivis,
80Aut dare Trojugenis; sed enim Saturnius aurea
Sede sedens procul imbelleis irasque, minasque
Calicolum temnit, celsoque ab culmine[204] Olympi
Iliacamque urbem spectat, Danaumque carinas,
Victriceis, victasque acies, splendentiaque æra.
85Et cœlo dum sacra dies crescebat, anhelis
Necdum Phoebus equis medium conscenderat axem,
Marte pari Danaique cadunt, Troesque vicissim;
Montibus ast altis quum grata opsonia fessus
Lignator parat, ingenti jam parte recisa
90Umbrosi nemoris, ventremque fatigat edendi
Ex longo collectus amor, hortantur Achæi
Sese omnes, vique ingenti Phrygia agmina rumpunt.
Ipse inter primos Agamemnon maximus ardet
Accinctus ferro, sternitque Bianora Regem,
95Cornipedumque simul domitorem sternit Oileum.
Hic curru ex alto in terram descenderat, hostem
Magnanimum invadens, hasta tamen ille ruentem
Percutit ad frontem, nec restitit ærea cassis
Perque ipsam vadit, commixtoque ora cerebra
100Fœdantur juveni, formosaque pectora nudos
Detracta hos tunica geminos in pulvere linquit.
Antiphus hic, Isusque olli stetit obvius, ambo
Priamide, nothus hic justa sed conjuge natus
Ille prior, regit Isus equos, sede Antiphus alta
105Bella ciet. Phrygiæ densis in saltibus Idae
Nactus oveis juxta Pelides maximus ambos
Ceperat, intextoque ligarat vimine quondam
Dein patri incolumeis dederat, pretioque redemptos.
Atrides Isum magna transverberat hasta
110Ad pectus mammam supra, ferit Antiphon ense
Juxta aurem, cadit exanimis, currumque relinquit.
Aureaque Atrides Agamemnon detrahit arma
Festinans, faciesque virum sibi nota recursat,
Namque olim ad naveis vinctos memorabat Achillei.
115Et celeris leo ceu cervæ tenebrosa per antra
Lactenteis foetus vorat horridus ore cruento,
Ossaque confringit (miserum) nec territa quicquam,
Ipsa audet mater, quercetaque densa pererrat,
Et nemus umbriferum, largus fluit undique sudor
120Interea, & tremulos quatit æger anhelitus artus,
Haud secus aufugiunt trepida formidine Teucri,
Nec potuit quisquam ab miseris avertere fatum
Pisandrum hinc contra, Hippolochumque ruebat Atrides
Antimachi geminam sobolem, qui in bella comanteis
125Impulerat Teucros, donis illectus, & auro
Idaei Paridis, Menelao reddere pulchram
Tyndaridem ut nollent verbis persuasor apertis.
Hos, inquam, geminos currumque, rotasque regenteis
Atrides capit; at manibus labuntur habenæ,
130Usque adeo trepidant; contra ut leo tendit Atrides.
Olli supplicibus Regem sic vocibus orant:
Atreo gnate, sine has animas, & præmia factis
Accipe digna tuis, ærisque, aurique talenta,
Et ferrum nitidum, longos congesta per annos,
135Qua genitor dabit Antimachus, miseratus utrumque
Si gnatum incolumem ad naveis servaris Achivas.
His frendentem animum dictis inflectere blandis
Conantur miseri; at blanda non voce precanteis
Excipit Atrides: Belli commercia vester
140Sustulit ista prius genitor, qui occidere Ulyssem,
Atridemque etiam Menelaum suaserit olim
Legatos Danaum Trojana ad litora vectos.
Nunc patris scelus infandum vos morte luetis.
Dixerat atque una transfossum pectora ferro
145Pisandrum deturbat equis, ruit ille supinus.
Hippolochum dein sternit humi, & cervice recisa
Ire sinit truncum veluti, & qua densior urget
Pugna virum ruit intrepidus, Regemque sequuta
Turba ruit Danaum fugienteis gramine toto
150Tum peditem pedites, equites eques usque fatigat,
Pulvereamque ciet nubem gravis ære sonoro
Ungula tellurem quassans; at magnus Atrides
Hortaturque suos, trepidisque acerrimus instat.
Ut vero in nemore ingenti quum flamma vagatur
155Ventorum hac: illac torquentum turbine mulco
Frondentes rami, & totis cum stirpibus arbor
Densa cadit, sic per campos cristata cadebant
Teucrorum capita Atridæ sub vindice ferro.
Eripedes & cqui vacuos sine pondere currus
160Raptabant strepitu horrisono, & cervicibus altis.
Vulturibus sed enim domini data præda jacebant,
Et gnatis dolor, & miseris uxoribus ingens.
Hectora sed procul a strepitu semoverat omni
Jupiter, ab telisque procul, pugnaque cruenta
165Diffugiunt turbatae acies, urbemque reposcunt
Ili Dardanidae terreno exaggere bustum
Qua jacet, & ramos patula expandit caprificus.
Palanteis sequitur clamans, atque urget Atrides,
Sanguineque, & nigro foedatus pulvere dextram.
170Ut Scæas ventum ad portas, fagumque comantem
Dardanidæ steterunt, properanteisque æquore tota
Exspectant socios, quibus indefessus Atrides
Instat adhuc, velut ille reducta in valle juvencas
Territat horrendum infrendens leo nocte sub alta
175Una omneis, fugiunt reliquæ, mors imminet uni
Dura tamen, validis quam dentibus ille trucidat,
Cervicem primum infringens, artusque trementeis,
Visceraque, & calidum rabido bibit ore cruorem.
Haud secus ante alios toto furit æquore campi
180Fervidus Atrides postremum quemque cruenta
Hasta, aut ense premens. Olli trepidantque, ruuntque,
Exanimesque rotis labuntur plurimi ab altis.
Jamque propinquabat muris, urbemque tenebat,
Quum Divum pater, atque hominum delapsus Olympo
185Idae multijugae sublimi in vertice sedit
Aureus, horrificamque armabant fulmina dextram.
Auratisque procul celerem vocat Irida pennis:
Iri, age, Priamidae nostra hæc mandata referto.
Dardaniis donec campis Agamemnona Regem
190Viderit irrumpentem acies, teloque furentem
Primores inter, sternentemque agmina ferro
Ipse pedem retrahat turmas hortatus in hostem,
Quum vero aut hasta domitus, volucrive sagitta
Conscendet currus, referetque ad litora gressum,
195Ingruat, audentem victoria certa sequetur
Ad naveis cursu donec pervenerit altas,
Phoebusque occiderit, sacra noxqne incubet umbra.
Hæc ait: illa jugis subito ab sublimibus Idæ
Ilion adproperat, qua Dardanus Hector anhelis
200Stabat equis, curruque procul sublimis in alto.
Diva viro patris exponit cælestia jussa,
Confestimque polum repetens volat ocyor Euro.
Continuo terram saltu petit impiger Hector,
Longa manu lato vibrans hastilia ferro,
205Hortaturque viros, primasque exsuscitat iras.
Convertere Phryges frontem, adversique resistunt,
Densantur Danai, & crudescunt prælia rursum.
Laudis amor primum raptat per gramina Atridem.
Dicite nunc, Muse, proles Jovis, obvius olli
210Quis prior aut Teucrum, aut sociorum ex agmine venit
Iphidamas Antenorides fortissimus heros.
Hunc avus in magnis nutriverat ædibus olim
Threjcia tellure procul, glebæque feraci,
Et pecudum, Cysses[205], cujus formosa Theano
215Gnata fuit; sed vix lapsis puerilibus annis
Florebant juveni prima lanugine male,
Delegit generum, gnatamque huic tradidit heros.
At linquens thalamos, vixque inceptos hymenaos
Grajorum adventum Iphidamas, famamque sequutus
220Bissenis ratibus Trojana in litora venit.
Percopis deinde in tuta statione relictis
Navibus, ipse pedes socium se adjunxerat urbi.
Ut prope constiterunt, hastam contorquet Atrides;
Sed diversa tamen liquidum secat aera longe.
225Iphidamas contra ruit, & qua baltheus infra
Thoracem effulget, ferratam dirigit hastam,
Impellitque manu valida, atque obtrudere certat.
Restiterunt sed enim conanti cingula multo
Argento solida, & cuspis, ceu plumbea, retro
230Flectitur; ast animis ingentibus acer Atrides
Correptum trahit ad sese, ac telum eripit hosti,
Ceu leo, tum jugulum gladio petit, æreus olli
Obrepit somnus, solvuntur frigore membra.
Heu miserande puer! Nec te pulcherrima conjux
235Deflevit, pressítve oculos, qui expertus amores
Vix primos, niveo solvisti e pectore zonam.
Cui dotem egregiam, taurorum ingentia centum
Corpora præstiteras, decies centena daturum
Pollicitus, pingueis & oveis, simasque capellas
240Quæ tibi Threicios tondebant prata per agros
Interea exultat conferta per agmina Grajum
Exuvias, atque arma ferens insignia ductor.
Ingemuit magno perculsus corda dolore
Fraterna de cæde Coon, Antenoris ille
245Gnatorum major, turbaque tegente repostus
Telum ex insidiis magno cum robore torquet,
Atque infra cubitum Regem ferit, ærea cuspis
Adversam meat in partem: neque segnior heros
Horruerat quanquam, pugna, campisque recedit.
250Adversumque Coona fremens longa irruit hasta.
Ille quidem turba e media Iphidamanta trahebat
Correptum pede festinans, Teucrumque vocabat
Ductorum primos: olli latus haurit apertum
Sub clypeo Atrides, gelidumque extendit in herba.
255Sic Antenoridae gemini pugnacis Atridae
Occubuere manu, & Cociti ivere sub undas.
Ille hasta, gladioque. furens, saxisque pererrat
Per cuneos, nec dum motum tardaverat omnem
Plaga recens, calidusque fluit de vulnere sanguis
260Ut stetit, ingentes Regem subjere dolores,
Parturiens quantis urgetur fœmina, quondam,
Quos sæve immisere Dex, Junonia proles
Quæ primæ præsunt nascentibus lithije,
Conscenditque rotas, & puppeis tendere ad altas
265Aurigam jubet, ac magna ciet agmina voce:
O flos Grajugenum, ab curvis arcete carinis
Exitium, me quandoquidem fata aspera totum
Decertare diem prohibent, & sternere Teucros.
Dixerat hæc, urge bijuges auriga comanteis
270Hique haud inviti accelerant, tum nimbus arena
Tollitur & spumis humescunt pectora canis
Urgentumque viam, Regemque in castra ferentum.
Hector ut Atridem cernit discedere campo
Trojanas, Lyciasque instigat voce cohorteis
275Nunc Troes, Lyciique manum, nunc, Dardana pubes
Ferte citi, fugit ille virum fortissimus; at me
Fata juvant, decus hoc nobis Saturnius ipse,
Hoc signum dederat, laudem non invidet Hector
Hanc vobis, ruite in Danaos. Sic ore loquutus
280Instauratque animos, velut: quum dentibus albis
Ille canes[206] aprum contra torvumve leonem
Instigans venator agit. Prima agmina ductor
Ipse regit, Marti similis, molemque, oculosque
Qualis ubi rapida æthereo venit axe procella,
285Et ferrugineum volvit mare vortice torto.
Tum quem postremum, quem primum straverit heros
Diva cane Assæum primo, Autonoumque, & Opiten,
Et Dolopem Clytiden, & Opheltion, atque Agelaum,
Aesymnumque, Orumque duces, & robore clarum
290Hipponoum, ingentemque virum sine nomine turbam.
Ceu quondam imbrifero Zephyrus quum turbine, toto
Nubila agit cælo, crebrique ad litora fluctus
Volvuntur tumido in ponto, tum spuma sub auras
Spargitur, & saxis allisa remurmurat unda,
295Priamidae ardentis ferro tot densa cadebant
Argivum capita ac miseris extrema fuisset
Illa dies, ratibusque cavis, nisi magnus Ulysses
Talibus adstantem urgeret Diomedea dictis:
Quid lenti hic agimus, Tydeo sate? Nunc opus armis.
300Huc ades. An puppeis nobis spectantibus Hector
Tradiderit flammis? Tydides talia contra:
Ecce adsum; sed non dextra defendier ulla
Classem posse, reor; Teucris victoria quando
Ab Jove missa favet, non tristibus illa Pelasgis.
305Dixit, Thymbræumque rotis deturbat ab altis
Ære gravi ad lævam percussum pectora mammam.
At Regis famulum Molionem sternit Ulysses.
Exorteisque viros pugnarum in pulvere linquunt.
Olli apri ut gemini properant, turbantque ruentes,
310Apri ceu gemini, incurvo qui dente Molossos
Toto agitant nemore. Ast acies respirat Achivum
Interea, sistuntque fugam: cadit Amphius acer
Tydidæ ferro, atque armis insignis Adrastus,
Quos revocare Merops genitor sæva arma frementeis
315Artibus haud ullis potuit Percosius augur.
Obstiterunt, juvenes nimirum in bella vocabant
Tristesque Eumenides, & ineluctabile fatum.
Tydides domitos fulgentibus exuit armis.
Hippodamusque cadit, cadit atque Hipirochus ingens
320Oppugnante Ithaco, Martisque hinc inde laborem
Ab summa æquavit despectans Jupiter Ida.
Sternuntur, sternuntque pares, tum Pæone natus
Tydidæ intorta procumbit Agastrophus hasta.
Forte pedes (namque & bijuges, currusque tenebant
325Inde procul famuli) primores inter obibat
Bellantum turmas, donec Diomedis acuto
Effudit sub telo animam, lucemque reliquit.
Talia prospiciens in pugnam Dardanus Hector
Cum clamore ruit, sequitur Trojana juventus.
330Horruit adspectans Tydides, istaque rursus
In nos pestis, ait, galeatus volvitur Hector;
Sed stemus, Laertiade, obstemusque ruenti.
Sic loquitur, stridensque manu simul evolat hasta;
Et galeam venit in summam; verum ære repulsum
335Æs resonat, neque Priamida de corpore strinxit.
Ipse viro galeam ingentem nam Phoebus Apollo,
Ac triplicem dederat: retro Priamejus heros
Vertitur actutum, turbaque tegente recedit,
Labitur inque genu, caligoque lumina circum
340Fusa tegit; Tydeoque satus jam qua impetus hastam
Detulerat, per densa virum ruit agmina, ferrum
Devulsurus humo, & pugnam rediturus in acrem,
Quum subitus membris rediit vigor, inque coruscum
Priamides currum salit, ac subducitur hosti.
345Tydides tali properantem est voce sequutus:
Bis jam fata fuga vitasti, perfide, bisque
Instanti eripuit latho te Phoebus Apollo
Quem supplex in vota vocas ruiturus in arma:
Forte alias tamen haud fugies, si dexter Olympo
350Et mihi pugnanti Deus est: nunc æquore toto,
Quos potero, sternam ferro. Sic fatur, & arma
Pæonidæ vesteisque rapit spolia ampla jacentis.
Forte procul stabat prisco de more columna.
Alta, ingens, vetus ad Regis sublata sepulchrum
355Ili Dardanidae: hac tectus Diomedea contra
Tyndaridis raptor curvos sinuaverat arcus.
Fortis Agastrophei galeam, clypeumque trahebat
Ille gravem, & vario insignem thoraca labore.
At Paris incurvosque arcus, nervumque retraxit.
360Nec volat incassum dextra exitialis arundo,
Sed venit in medium dextri pedis, actaque supra
Transversum meat, immotumque affigit arena.
Illicet e latebris in apertum desilit æquor
Subridens Paris, & tumido hæc de gutture jactat:
365At non cassa manu, aut tenueis diversa per auras
Cuspis iit, penitusque utinam per viscera ferrum
Egissem tibi quem metuit Trojana juventus,
Caprarum veluti truculentum turba leonem
Talia jactanti, Tydei sic filius inquit:
370Huc, huc, ista mihi propius cane, bellule, adulter,
Semivir[207], haud etenim quicquam pulcherrima prosint
Arma tibi, teretesque arcus, volucresque sagittae.
I, nunc perstrictæ jacta te vulnere plantae,
Quantum vel pueri fieret, tenuive puellæ
375Mollis acu at non illa metum, non illa dolares
Tela ferunt crudos, quæ imbellis dextera torsit;
Sed mea non unquam sine cæde, aut sanguine multo
Impetit hasta viros, defletque miserrima conjux
Purpureas laniata genas, orbataque proles.
380Interea madida miser in tellure putrescit,
Gratior alitibus, quam mollibus ille puellis.
Talia dum fatur, propius stetit obvius ipsi
Neritius ductor[208], telumque ab vulnere traxit.
Tum vero ingenti correptus membra dolore
385Conscendit currum, & naveis contendit in altas.
Unus erat super in campis Laertius heros
Ductorum ex numero, reliqui nam tuta tenebant
Castra fuga, hæcque animi incertus secum ipse volutat:
Hem quid agam? Turbam fugienti dedecus ingens
390Imminet; at certum exitium, fatumque manenti.
Namque duces Divum genitor deterruit omneis,
Inque fugam vertit. Verum hæc quid mente revolvo?
Ignavi fugiant; fortem decet agmina contra
Stare virum, & ferro impetere, aut occumbere ferro.
395Talia dum versat, pubes clypeata repente
Dardanidum ingruerat, mediumque incluserat hostem.
Atque aprum veluti juvenum quum turba fatigat,
Visque canum: nemore umbroso, dumisque relictis
Ille ruit, niveis infrendent dentibus ora.
400Circum olli jaculis, tutisque latratibus instant,
Horrentemque urgent licet, atque immane frementem,
Sic Teucrum glomerata phalanx circumstat Ulyssem.
Ille furens tamen ingentem consurgit in hastam,
Atque humerum supra percussum Dejopitem,
405Deinde Thoona premit, cadit Eunomus, & cadit acer
Chersidamas. Olli bijugos dum deserít altos
Orbe sub ingenti clypei subit ilia ferrum,
Telluremque manu, volvens se in pulvere prensat.
Dein Soci fratrem fulgenti cuspide cædit
410Hippasidem Charopem, frater cui territus, amens
Accurrit laturus opem, sicque ore profatur:
O Laertiade, gemino aut jactabere lætho
Hippasidum fratrum, exuviisque ab corpore raptis,
Condignasve lues fratris pro funere pœnas
415Hac domitus dextra. Simul hæc, simul evolat hasta;
Perque moras tripliceis clypei, & thoracis ahena
Septa meat; non ima tamen per viscera ferrum
Ire sinit Pallas, costasque abradit Ulyssi
Extremamque trahit pellem; nec territus ille
420Ut sibi læthalem nequaquam agnoverat ictum
Restitit, atque hostem dictis perstringit acerbis:
Imbellis, tibi nunc, tibi tristia fata parantur.
Obtinuisti equidem ab campis avertere Ulyssem.
Manibus hoc referes, dabis occisus decus ingens
425Nam mihi, Plutonique animam. Sic turbidus infit,
Et ruit, ille dato torsit vestigia tergo
Adproperans; per dorsa tamen fugientis, & altos
Es humeros medium venit, & cava pectora rumpit,
Insonuitque cadens: moribundo insultat Ulysses:
430Isthic nunc[209], ignave, jace, non te optima mater
Condet humi, pius aut genitor, vel lumina claudent.
Alitibus linquere feris, qui viscera circum
Plaudentum volitent pennarum verbere crebro.
Hæc inquit, telumque manu simul extrahit, ingens
435Tum dolor, & largus sequitur de vulnere sanguis.
Teucri ubi manantem ducis adspexere cruorem
Funduntur subito circum: retro ille recessit
Ter socia arma vocans, pollebat pectore quantum,
Ter vocem ingentem sensit Menelaus Atrides,
440Adstantemque monens Ajacem, his vocibus infit:
O bone, ter nostras pervenit clamor ad aureis
Magnanimi Laertiada, tanquam omnis in unum
Teucrum turba ruat: properemus, opemque feramus
Oppresso. Quid enim melius? Næ maxima nostro
445Hæc jactura fuat generi, si magnus Ulysses
Dardaniis caderet telis. Sic deinde loquutus
Antevolat, sequiturque virum Salaminius Ajax.
Ut ventum, magna adspectant stipante caterva
Conclusum Laertiadem, atque ut montibus altis
450Quum rabidi coiere lupi circum ardua cervum
Cornua tollentem, jacta quem forte sagitta
Pastor agens telis nemora inter frondea fixit.
Ille quidem dum genua valent, & vulnere sanguís
It calidus, juga densa fuga, saltusque peragrat,
455Tandem victus humi jacet, ac vis saeva luporum
Insultat fesso, laniantque, vorantque jacentem.
Tum si fors fulvum descendere monte leonem
Adspiciunt, trepidi aufugiunt, prædamque relinquunt,
Vescitur ille tamen, fortem sic propter Ulyssem
460Stant densi Phryges & numero, & virtute potentes.
Ille ruit contra tamen, & vim viribus exit[210].
Adstitit huic Ajax, & magnæ turris ad instar
Prætendit clypeum, tum vero hinc inde per agros
Diffugiunt celeres Teucri. Menelaus Ulyssem
465Correptum trahit ex turba, currumque rotasque
Dum properant famuli; ast Ajax petit ense Doriclum,
Patre nothum Priamo, dein Pandocon, atque Pylartem,
Lysandrum, Pyrasumque, Jovis velut imbribus auctus
Fertur in arva ruens montano ab culmine torrens,
470Et larices, totasque rapit cum stirpibus ornos
In mare purpureum, flavamque ejectat arenam.
Sic Phrygias agitat turmas Telamonius heros
Cornipedes, sternensque viros. At Trojus Hector
Inde procul læva pugnarum in parte, Scamandri
475Ad ripam furit interea, & galeata cadebant
Grajorum capita, ac Teucrum; ferit æthera clamor
Idomenea ducem circum, Neleoque creatum
Nestora, Grajugenumque globos ingentibus ausis,
Atque hasta, & vi magnorum premit Hector equorum.
480Nec finis pugnæ fuit ulla, Machaona donec
Tyndaridis conjux, prædoque tricuspide telo
Dextrum humerum subter percussum exegit arena.
At Danaos timor angebat, ne forte ruentes
Urgerentque virum Teucri, premerentque dolentem.
485Nestora tunc magnum adloquitur sic Gnossius heros.
Chare senex, currum conscende, Machaona telis
Subtrahe Dardanidum, tecumque in castra referto:
Unus enim bello pro millibus ille virorum
Censendus, quo non quisquam præstantior orbe
490Vellere tela manu, succosque adhibere salubreis.
Hæc loquitur, pictosque senex, unaque Machaon
Conscendunt currus, laxisque feruntur habenis.
Cebriones magno misceri murmure campum
Dardanidum cernens tali monet Hectora voce:
495Quid nos extrema pugnarum in parte moramur?
Nonne vides quanto bijuges, aciesque tumultu
Turbat agens procul hinc Troum Telamonius Ajax?
(Nam neque me aut humeri, clypeive fefellerit orbis[211].)
Quin ruimus cursu hac celeri, peditumque, equitumque
500Nimbus ubi, & fuso crudescunt sanguine pugnæ?
Audin consurgens quantus ferit aera clamor?
Sic effatus, equum resonanti terga flagello
Verberat, exiliere altum, currumque volucrem
Per medias Troumque acies, Danaumque ferebant,
505MembraqueV. 505. Membraque. Locum hunc adumbravit Virgilius in 12. ubi Turnus equos
Fumantejs sudore quatit, miserabile cæsis
Hostibus insultans, spargit rapida ungula rores
Sanguineos, mixtaque cruor calcatur arena. trunca virum, & prostrata cadavera campo
Calcantur toto, sedesque, orbesque rotarum
Sanguine foedantur (miserandum) atque ære sonoro
Quadrupedum putreis spargit rapida ungula rores.
Priamides turbare globos spe fervidus ardet;
510Ajacem sed enim satagit vitare ruentem.
Ergo hasta, & gladio, vastisque molaribus instans
Jamque hac, jamque illac reliquos urgebat Achivos.
Jupiter at subita Ajacem formidine terret,
Et stetit attonitus, clypeumque in terga retorsit,
515Crebraque respectans incessu lentus abibat.
Atque boum veluti circum stabula alta frementem
Pastoresque, canesque abigunt sub nocte leonem
Pervigiles, jamque huc rabidus, jamque irruit illuc,
Urget enim vesana fames, verum undique telis
520Impetitur crebris, facibusque horrentia donec
Tesqua petit frendens prima sub luce diei,
Sic invitus abit campo Telamonius heros
Exitium veritus classis, gentisque ruinam.
Ut vero ingressum[212] pueri sata pinguia quondam
525Lentum urgent asinum, plures cui in tergore fustes
Fracti olim; ille altam segetem, tondetque, trahitque.
Illi instant baculis sed vis nil proficit ægra
Vixque ipsum expellunt postquam saturatus abunde est,
Sic Telamoniadem Troes, sociique sequuntur,
530Arcus & clypei crebris sonat ictibus umbo.
Ille haud mentis inops, interdum pectora in hostem,
Convertitque gradum retro, furiamque coercet
Trojanorum equitum, mox sese ad litora vertit,
Et coeptum molitur iter, neque tendere quemquam
535Teucrorum sinit ad naveis. Troumque, & Achivum
Stat medius, saevitque furens, terretque sequenteis.
Missilium pars ab clypei sonat aere repulsa,
Pars ipso in clypeo, pars magno ab corpore longe
Lassa resedit humi, hostilis sitibunda cruoris.
540Ajacem procul adspectans sed Evaemone natus
Oppressum jaculis, magnam consurgit in hastam,
Phausiademque petit Apisaona, figitur alte,
Hepar & in medium hostilem bibit acta cruorem
Advolat Eurypilus, praedaeque accensus amor
545Dum vesteis, atque arma rapit, subeunte sagitta
Percutitur femur ad dextrum: pulcherrimus arcu
Miserat hanc Paris: infixum stat arundine fracta
Telum intra, & magno torquentur membra dolore.
Tum retro ad socios cessit fata ultima vitans,
550Et magna Danaos instigat voce per agros:
Irruite, o Danai, & tenui ab discrimine laethi
Eripite Ajacem: vix non jacet obrutus Heros
Dardanidum telis, evasurum nec opinor
Horrisona incolumem pugna. Vos sistite contra,
555Atque virum numero obstantem defendite iniquo.
Hxc inquit, densantque acies, & scuta reclinant
Ocyus Argivi, & properant sublimibus lustis.
Obvius his Ajax venit, & conversus in hostem
Ora refert, turba exuItans jam tutus amica.
560Talia sese inter, velut ardens flamma, furebant.
Interea accelerans, ducensque Machaona Nestor
Fumanteis agitabat equas, Neleja dona ,
Agnovitque procul cernens Pelejus heros
Puppe sedens celsa, extremique ad litoris oram,
565Unde fugam spectat tristem, Danaumque.laborem.
Dein socium inclamat Patroclum, subito adstitit heros
Ora Deo similis Marti, (misero inde futuri
Prima mali labes) diumque adfatur Achillem:
Gnate Dea, quianam trepida me voce vocasti?
570Quidve jubes? olli Pelides talia fatur:
Chare Menoetiade mea nunc spectabis Achivos
Amplexos genua, & geminas mihi tendere palmas,
Namque mali haud toleranda viros vis urget ubique.
Nunc i, Nelidemque roga quem forte dolentem
575Abduxit pugna? similis molemque, humerosque
Namque Aesclapiadæ visus mihi, nec tamen ora
Adspectare viri licuit, præterque volantes
Effugere aciem bijuges. Sic fatur Achilles.
Patroclus at paret jussis, puppemque relinquit.
580Nestoris interea ad navem jam ductor uterque
Venerat, eque rotis in terram exscenderat almam.
Solvit equos subito Eurymedon auriga madenteis:
Olli autem leneis captantes litoris auras
Siccabant madidas vesteis, corpusque levabant.
585Deinde introgressi depicta sedilia complent,
Atque viris potum miscet formosa Hecamede,
Quam Tenedo eversa Pelidæ robore Achillis,
Arfinoi prolem egregiam gens inclyta Grajum
Nelidae dederat, præstabat mente sagaci
590Namque senex Danaos inter Regesque, ducesque:
Illa quidem cyano primum, pedibusque coruscis
Insternit mensam, tum grata opsonia Bacho,
Cæpam, melque recens, niveæ floremque farinæ
Lancibus expromit nitidis, crateraque magnum,
595Ipse domo senior, clavis quem duxerat aureis
Insignem geminus crateri fundus, & ansæ
Quatuor, at binæ circum stant quamque columbæ
Fulvo auro solidæ haud facile quis tollere mensa
Auderet plenum; sullo tamen ille labore
600Tollebat senior. Roseo hic pulcherrima vultu
Pramnia vina super caprinum femina caseum
Erasum adjungit miscens, albamque farinam.
Ut potu compressa sitis, sermonibus olli
Mulcebant animum variis, curasque levabant,
605Quum Patroclus stetit ante foreis; at sede relicta
Obvius egreditur senior, dextramque prehendit,
Introrsumque agit, & propius considere jussit.
Abnuit at Patroclus, tali ac sermone profatur:
Non, non ista quidem patitur solatia tempus
610Ille moræ impatiens quam sit, bene nostis, Achilles,
Qui me quæsitum huc misit quem vulnere, Nestor
Mærentem adveheres: agnosco Machaona Regem
Et video, satis est, redeam, jam forte morosum,
(Lentus scilicet acides) tardumque vocarit.
615Illa Menoetiades, contra cui talia Nestor:
Cur tamen afflictos tantum miseratur Achivos
Pelides Nescit quanto tentoria luctu
Miscentur Danaum? Tydeo satus ipse sagitta
Percussus dolet, est Ithacus percussus Ulysses,
620Eurypilusque etiam, & gentis regnator Atrides,
Et nuper mecum abductus de cæde Machaon:
Nec tamen immitem tot tristia funera tangunt.
Nonne datum satis est odiís? Velit ipse carinas
Cernere fumanteis, Danaumque hæc litora fusis
625Strata cadaveribus? Pollerem robore quantum[213],
Quum melior vireis[214] sanguis dabat, atque juventæ
His habilis membris inerat vigor, Itymoneum,
Quum bello Eleos inter, Pyliosque suborto,
Stravit Hypirochidem manus hæc. Olli Elide in alta
630Tectum erat, ingentes & opes: hoc funere rapto
Agrestum fugere acies, nos moenia versus
Prædam agimus magnam, immensam, præstantia centum,
Et quinquaginta flavarum corpora equarum,
Pluribus & pulli suberant, tum quinquaginta
635Cornutorum armenta boum, totidemque bidentum,
Caprarumque greges totidem, pecorisque suilli.
Nocturnique Pylum ingredimur, gaudetque tuendo
Neleus, & primo Martem adspirasse labori
Miratur juvenis gnati. Vixque æthere ab alto
640Punicels invecta rotis Aurora refulsit
Convenere viri præconum voce vocati
Debita queis multos fuerant dilata per annos
Elida per pinguem fraude, aut vi gentis Epeæ.
Ex quo tot luxere malis Neleja regna,
645Haud numero metuenda virum, namque Herculis olim
Flos juvenum ferro occiderat: Bissena parenti
Progenies Neleo fuerat vix ipse relictus,
At reliqui interiere omnes sub Marte cruento.
Cladibus assiduis hinc nos, hinc semper Epei
650Vexabant elati animis, urbeisque premebant.
Ergo datis, leges ut cuique, & jura favebant
Judicibus, præda cives potiuntur opima,
Armentumque boum genitor, lectasque bidenteis
Ter centum exemit Neleus, oviumque magistros[215]
655Elida nam missos quondam currusque coruscos
Victores & equos quatuor (victoribus autem
Præmia propositi tripodes) Rex ipse virorum
Augias tenuit, vacuosque, & honore carenteis
Miserat aurigas. Iratus talia Neleus
660Legerat hæc sibi; nec Pyllis, quæ debita cuique
Pars fraudata tamen, totam tum rite per urbem
Sacra Deum læti ingenti celebramus honore.
Tertia vix magnas lustrabat lampade terras
Orta dies, peditumque omneis, equitumque cohortes
665Ingruerant, geminique Moliones ære corusci,
Jmberbes pueri, nec pugnarum arte periti.
Urbs Thryoessa fuit gelidi sub vertice montis
Alpheum ad fluvium[216], & regni ad confinia longe.
Hanc acies steterant circum, valloque premebant
670Nuntia sed Pyliis descendit Pallas Olympo,
Accenditque animos totam nocturna per urbem
Jam satis armorum cupidos, iraque tumenteis
At genitor (nec enim belli, Martisque peritum
Credebat satis) arma mihi, currusque negavit.
675Verum equites inter Pylios me fama ferebat
Insignem, peditem quanquam, sic namque Minerva
Egerat in pugnam, quaque altam propter Arenem,
In mare purpureum[217] Miniejus influit amnis,
Surgentem Auroram, reliquasque ex urbe catervas
680Expectabamus. Toto deinde agmine ad undam
Venimus Alphei, medio Sol stabat Olympo.
Sacra Jovi hic agimus magno, atque in vota vocamus,
Taurumque Alpheo, taurum tibi, Rector aquarum,
Indomitamque[218] bovem mactamus rite Minervæ.
685Dein vireis alimus victu, fusique per herbam,
Quisque suis somno domitus super incubat armis
Fluminis ad ripam. Muros hæc inter Epei
Cingebant validaque urbem obsidione premebant.
Verum ingens restabat opus Mavortis acerbi.
690Vix etenim roseo Inx aurea fulserat ortu,
Irruimus subiti auspiciis Jovis, atque Minerve,
Conserimusque manum. Pyliorum ex agmine denso
Primus ego, magnumque armis, & stirpe superbum
Mulion occidi: flavam Rex huic Agamedem
695Augias gnatam dederat, cui nota potestas
Herbarum, quotquot toto nascuntur in orbe;
At non illa virum[219] percussum cuspide ahena,
Labentem aut potuit revocare in luminis auras.
Victor ego, curruque alto, bigisque potitus
700Ductores inter miscebam proelia primos.
Attoniti sed enim hac illac per gramina Epei
Arripuere fugam, præstantem ut robore lapsum
Ductorem videre equitum; sed turbinis atri
More furens ego quinquaginta ære coruscos
705Accepi currus: bini per quemque sedebant,
Telluremque duces petierunt ore cruento
Hac domiti dextra, puerosque Molionas ambos
Sors eadem premeret, tectos caligine densa
Neptunus nisi quærentis subduceret armis.
710Ab Jove sic Pyliis ingens victoria cessit,
Perque agros stratos clypeis pulchra arma legentes,
Sternentesque viros telis instamus, & hasta,
Buprasium donec ventum, camposque feraceis,
Oleniasque arceis, & Alesion, arva Colones
715Nunc dicta, extremumque virum hic sub Tartara misi,
Nam reditum Pallas jussis ingentibus urget.
Ergo Pylum retro turmæ vertuntur Achivum,
Atque Jovi ex Superis; grates at Nestori agebant
Terrigenas inter. Duro in certamine Martis
720Talis eram quondam; at solus virtute fruetur
Ipse sua Thetidis gnatus, serumque dolebit[220]
Agminibus stratis Danaum, exustisque carinis.
Tu tamen, o dilecte, Patris reminiscere dicta,
Quum Phtia ex pingui socium te misit Atridae.
725Nam Laertiades & ego in penetralibus altis
Magnanimi herois sermonem audivimus omnem
Agmina cogentes pinguem per Achaida quando
Æacidae Pelei ad magnas pervenimus ædeis.
Hic te, Pelidem, fortemque Menation intus
735Vidimus ille Jovi mactabat rite juvencam,
Pinguiaque exta senex Peleus adolebat ad aras
Aulai in medio, flammisque ardentibus aurea
Effundens patera nigrum libabat Jachum.
Vestibulum ante ipsum nobis occurrit Achilles
735Induxitque manu, jussitque accumbere mensis
Sacrati hospitii solito dignatus honore.
Postquam epulis extincta fames, hortabar Atridae
Vos ego signa sequi, cupidisque, & in arma paratis
Suadebam facile; at gnato tunc magnus Achilli
740Jussa dabat Peleus, famamque extendere factis,
Et reliquis præstare manu; tibi talia prudens
Actorides: Genere, atque armis quid majus Achille?
Tu natu sed enim major, molleisque memento[221]
Explorare aditus, monitisque hunc flectere blandis.
745Hæc genitor quondam, quorum oblivisceris, at nunc
Tale refer, si forte animum, atque ferocia dictis
Corda, volente Deo, commoveris, optima namque
Charorum monita; at matris si arcana morantur
Jussa Deæ, Jovis aut terrent oracula mentem,
750Te mittat saltem in pugnas, Dolopumque sequatur,
Mirmidonumque manus, prostratis rebus Achivum
Fors lucem attuleris quandam, simul ipsius arma
Indue: Pelidæ falsa sub imagine Teucros
Deceptos forte ab ratibus, muroque repelles,
755Respirentque acies Danaum, dispendia quanquam
Vix patitur bellum, exiguumque in Marte levamen
Defessosque hosteis solo clamore fugabit
Turba recens procul ab castris, & litore in urbem.
Sic fatur, movitque animos, & concitus heros
760Evolat acidæ magna ad tentoria Achillis.
Vix Laertiadæ ad puppem pervenerat altam,
Clarus Evæmonides gressum tardante sagitta
Obvius Eurypilus venit: olli ab corpore toto
It sudor, tumidoque fluit de vulnere sanguis;
765Mens tamen haud turbata viro. Miseratus euntem
Infremuit Patroclus, verbisque volucribus infit:
Ab miseri Danaum proceres, stirps inclyta Regum,
Siccine sede procul patria Simoentis ad undam
Ora canum fuerant vestro pascenda cruore?
770Quid tamen, Eurypile? Immanem gens Hectora Grajum
Sustinet? An domiti toto sternuntur in agro?
Sic adfatur, Evæmonides cui talibus heros:
Nulla, Menoetiade, vis jam auxilietur Achivis:
Præsidiumve, cadent miseri sub puppibus altis
775Pugnantum quotquot fortissima robora, telis
Teucrorum cecidere, Phrygum vis undique crescit.
Tu me duc, precor, ad naveis, hocque exime ferrum
Infixum femori, tepida nigrumque cruorem
Ablue, Paeoniasque herbas[222], succosque salubreis
780Sparge manu, docuisse ferunt quæ plurima Achillem
Tete olim ast ipsum Chiron justissimus unus
Magnorum docuit de semine Centaurorum.
Namque Esclapiada Podalyrius atque Machaon,
Iste jacet mærens, alienæque indigus artis,
785Pugnat adhuc alter campo, sudatque sub armis.
Qui tamen hæc inquit Patroclus, nam Nestor adire
Me jubet Æacidem, atque olli mandata referre.
Sed neque te tamen afflictum, mittamque dolentem.
Dixerat, atque sinu complexum heroa ferebat
790Ingentem ad naveis: properant famuli, atque bovinas
Insternunt pelleis, & languida membra reclinant.
Solicitatque femur ferro, ac de vulnere telum
Extrahit, ac tumidam tepida plagam abluit unda,
Contusamque manu radicem immittit amaram
795Sopitusque dolor, calidi stetit unda cruoris,
LIBER DUODECIMUS.
[recensere]ARGUMENTUM.
[recensere]Trojani Polidamantis suasu relictis curribus, & equis fossam transeunt, & in quinque ordines divisi Græcorum munitiones adoriuntur. Sarpedon propugnaculum convellit, Hector vero effractis saxo portis primus naves ipsas adgreditur.
Haec circum Eurypilum curvis in puppibus heros
Curabat Patroclus, Danai, Troesque per agros
Interea miscentque acies, Martemque fatigant.
Nam neque depulsura globos jam fossa ruentum,
5Jam neque murus erat, spreto quem numine Graji,
Auspiciisque Deum, prædæ, ratibusque tuendis
Extulerant fatis obstantibus, & magnis Diis.
Atque etenim donec Pelidæ ingentis ob iram
Hectoreæ steterunt vires, Priamejaque regna,
10Fossaque, murorumque etiam stetit ardua moles.
Postquam autem Troum lectissima robora, Grajumque
Occiderant plures, decimumque eversa sub annum
Urbs antiqua ruit Priami, pelagusque remensi
Grajugenæ patrios iterum petiere penateis
15Tum vero Phoebusque, atque armipotens Neptunus
Fluviorum ingentum[223] in muros vertere fluenta,
Quot mare cumque petunt celsis de rupibus Idae,
Rhesusque, Heptaporusque, Caresusque, Rhodiusque,
Grenicusque, atque Esepus, diusque Scamander,
20Et Simois[224], tot magnorum qui pulchra sub undis
Scuta virum, galeasque, & fortia corpora volvit.
Horum, inquam, tumidos Phoebus detorserat alveos
Argivam in molem: assiduis juvat imbribus æther,
Atque novem ingeminant solidas nocteisque, diesque,
25Neptunus præit, & magno commota tridenti
Fundamenta quatit, summo quæ intexta labore
Stipitibus crebris, vastisque molaribus olim
Grajugenæ extulerant, Hellesque ad litora ponti
Stravit humum, & multa cumulavit litus arena,
30Oraque convertit, tumidarumque agmina aquarum;
Alveum quæque suum versus, qua culta solebant
Arva secare fuga, & latices agitare sonanteis.
Hæc Neptunus erat quondam, & facturus Apollo:
Tum tamen horrisono strepitu miscentur Achivum;
35Teucrorumque acies, reddunt perculsa fragorem
Turresque, & tabulata super, stant navibus altis
Conclusi Danai dum Jupiter Hectoris iras,
Et vireis fovet invisas, nam turbinis instar
Ille furit, leo ceu torvus, vel montibus altis
40Actus aper, venatorum quem turba, canumque
Latratu, telisque premunt; at turbidus ille
Asper, acerba tuens jamque huc, jam vertitur illuc:
Agmine quadrato olli instat, & spicula fundunt
Crebra manu, nec terga tamen furibunda frementem
45Ira dare, aut virtus patitur, quaque irruit, illac
Cedit turba virum, sic agmina Dardanus Hector
Teucrorum irrequietus obit trascendere fossam
Voce jubens alta, trepidi sed margine summa
Stant bijuges, crebisque replent hinnitibus auras.
50Terret enim saltu haud facilis, præruptaque late
In præcepsque patens, & acutis undique vallis
Cincta super, densis, ingentibus, omneis contra
Teucrorum incursus; non illac flectere currus,
Aut fas cornipedes; peditum sed turba comantum
55Hos aditus, jamque hos aditus interrita tentat.
Hic tum Polydamas: Quid nos prærupta locorum
Tentamus curru, o Troes, socijque potentes?
Fossa obstat, vallumque ingens, & murus Achivum,
Quem prope non equiti liceat descendere, & acri
60Bella movere manu, angusto nam limite campi
Clause acies telis Danaum, ferroque patebunt.
Et sane parat Argolicam si perdere classem,
Et decus hoc tantum Iliacis dare Jupiter armis
Quod subito voris, o si daret ille precantum.
65At vice conversa ab ratibus si rursus in urbem
Pellimur, hincque hostis, tum fossa coerceat illinc,
Nulla salus, Priami magnas non ullus ad arceis
Nuntius aufugiet. Nostris accedite dictis
Propterea, & famuli hic bijuges, currusque tenento.
70Hectora nos circum armati, peditesque ruamus.
Haud etenim Danai obstiterint, si extrema minantur
Fata viris, nec falsa animos oracula ludunt.
Dixerat, assensere omnes, bigisque relictis
Ipse prior terram saltu petit impiger Hector,
75Dardaniique duces, sequitur quos cætera pubes.
Aurigasque jubent ad fossam sistere currus.
Ordinibus quinis, animisque ingentibus inde
Quisque suos propter ductores agmine fossam
Irrumpunt toto. Primam fortissimus Hector,
80Polydamasque regunt aciem lectissima Teucrum
Robora, qui Danaum ferro perrumpere muros,
Ardebant primi, & puppeis pugnare sub ipsas
Cebriones fratrem sequitur, nam robore clarum
Ad fossam ceasare nefas Tros duxerat Hector.
85Hi primum sote agmen, sequitur delecta juventus,
Cui Paris, Alcathousque præest, & fortis Agenor.
Deiphobus deinde, atque Helenus Primejs proles
Agmen agunt, procul, et pingui devectus Arisba
Asius Hyrtacides, quem præstantissima equorum:
90Corpora detulerant vitrea Selleentis ab unda.
Aeneas Anchisiades agit inde catervas,
Antilochusque, Acamasque genus Antenoris ambo
Pugnarum cupidi, & Mavortis in arte periti.
Sarpedon Lycios, sociorumque agmina ducit,
95Olli & Glaucus adest bellatorque Asteropeus.
Qui reliques longe vincebant robore, & armis
Regem ipsum præter Jovis alto a sanguine natum.
Accelerant acta pariter testudine Teucri,
Grajugenasque petunt, perituros litore in ipso,
100Casurosque rati. Et Troum reliqua agmina jussis
Panthoide steterant, pedibusque in bella ruebant.
Asius Hyrtacides contra, non linquere currus,
Non famulis bijugos committere; sed ruit acer
Argivum ad puppeis curru sublimis in alto.
105Demens, non retro Iliacam rediturus in urbem
Axe sedens rutilo ab telis illæsus Achivum,
Namque extrema viro nebant jam fila sorores
Clari Deucalida Idomenei cuspide ahena.
Ille quidem lævam in partem toto impete fertur.
110Qua reduces pugna Danaum peditesque, equitesque
Tendebant cursu, trepidique in castra ruebant.
Nulli propterea claudebant limina vectes
Sed patulæ stabant fugientibus undique porta.
Hac ruit, ingentique ducem clamore sequuntur
115Dardanidum turmæ, nec enim defendere Grajos
Posse aditus rentur, belli sed mole premendos.
Dementes, geminos namque ipso in limine porta
Invenere viros Lapitharam sanguine cretos
Egregios bello, & vasta se mole ferenteis
120Pyrithoo genitum pugna clarum Polypoetem,
Atque armis similem, membrisque Leontea Marti.
Quales aeriæ[225] sublimi in vertice montis
Ventorumque minas contra, pluviasque sonanteis
Consurgunt gemine quercus, intonsaque caelo
125Attollunt capita, atque altis radicibus hærent.
Adventantem hostem juvenes sic robore magno
Intrepidi expectant sortem in quamcumque parati.
Irrumpunt aditus Phryges ut videre patenteis
Ingenti fremitu, & clypeis sublimibus acres .
130Asius ipse præit, cristaque insignis Orestes;
Jamenus, nomausque, Thoon, pulchroque parente
Pulchrior Asiades Achamas, muroque propinquant.
Interea Lapithæ reliquos pro puppibus altis
Suadebant pugnare globos; sed moenia versus
135Trojugenum ut validas spectant properare phalanges.
Tum vero exoritur Danaum fremitusque, pavorque.
Ast olli haud trepidant, similes agrestibus apris,
Qui nemore in denso turbamque hominumque, canumque
Frendentum excipiunt, dat torva frementibus[226]
ingens
140Silva locum, & magno cedunt virgulta fragore
Isthincque, atque hinc excisa ab radicibus imis,
Stridorque exoritur spumantum dentibus albis,
Vulneribus donec vitam posuere cruentis.
Haud aliter circum pugnantum pectora crebro
145Aera sonant pulsu, ingenti nam robore Teucros
Auxilio freti sociorum urgentque, premuntque.
Illi autem saxis, jaculisque volucribus instant,
Turribus abque altis, curvisque ab navibus, atque
Ab castris satagunt hosteis arcere ruenteis,
150Atque hinc, atque illinc utroque ex agmine tela
Densa volant, nivis ut quondam[227] crebra æthere ab alto
Funduntur glomera, in terram quæ nubila cogens
Ventus agit; resonant crebris tinnitibus æra
Scutorum ingentum, galearumque alta comantum.
155Tum vero ingemuit furia commotus acerba
Asius Hyrtacides, fuditque has pectore voces:
Siccine mortaleis miseros spe pascis inani,
Tu quoque, summe parens? Nec enim jam talia rebar
Ausuros contra; verum ipsa ad litora ferro
160Casuros Danaos, arsurasque igne carinas:
Hi sed apes veluti, maculosæ aut tergora vespae
Pumicibusque viam propter, truncisque cavatis
Tecta, lareisque diu servant, noctuque frequentes,
Insiliuntque viros contra, gnatosque tuentur,
165Haud secus hi, gemini quanquam, non limina linquent,
Ante Phryges quam reppulerint, aut vulnere multo
Corruerint domiti. Hæc fatur, nec Jupiter aure
Dignatur juvenem, decus hoc nec fata parabant
Asio Hyrtacidi ut muros perrumperet altos;
170Viribus at summis, homicidæque Hectoris armís.
Interea ad portas reliquas, velut horrida nusquam[228]
Pugra foret, multo crudescit sanguine Mavors.
Singula quid coner divino haud præditus ipse
Gesta virum, bellique viceis percurrere cantu?
175Namque hic, namque illic fossamque, & moenia circum
Flamma ardet, stridor ferri undique, & undique cædes.
Grajugenas vis sæva prenit, posita omnis in armis[229]
Spesque, salusque virum auxiliaria Numina maestis
Interea frendentque animis, & dura Tonantis
180Jussa dolent[230], Lapythae ad portas fera proelia miscent.
Pyrithooque satus Polypoetes cuspide longa
Irruit in Damasum, neque malis cassis ahenis
Obstitit, irrupitque hasta, & confracta per ossa.
Trajicitur, calidoque hæret tepefacta cerebro:
185Ille ruit, nigrumque vomit pleno ore cruorem.
Taenarias subit inde Pylon, deinde Osmenus umbras.
Antimachi proles pariter furit inde Leonteus
Hippomachumque ferit fulgentia cingula subter,
Tum volat, & magnum vagina liberat ensem,
190Antipharemque petit medium stipante caterva,
Pectora transfixus terram petit ille supinus.
Jamenus hunc, sequiturque Meon, his jungit Orestem,
Atque alios alios super atras mittit in umbras.
Dum tamen ille viros fulgentibus exuit armis,
195Polydamanta manus juvenum, sævumque sequuta
Hectora, Dardaniæ lectissima robora gentis,
Quanquam ardent animi Argivos prærumpere muros,
Invisasque rateis crepitantibus urere flammis,
Turbati tamen expectant, hærentque, nec ultra
200Ferre pedem, retrove audent convertere cursum,
Monstra Deum[231] quippe adversis terroribus obstant,
Namque volans alte castrorum a parte sinistra,
Ore cruentatum, & pedibus Jovis armiger uncis
Serpentem immanem, vivum, horrentemque ferebat.
205Saucius at quanquam, non immemor ille veneni,
Erigitur contra sinuosa volumina torquens,
Prensantisque ferit circum colla ardua pectus.
At prædam ingentem curvis ex ungibus ales
Multa dolens subito medium projecit in agmen,
210Et clangore gravi liquidum secat æthera pennis
Obstupuere acies Teucrorum, hærentque tuendo
Horrendum squammis, maculisque ardentibus anguem.
Hinc tunc Polydamas: Quanquam, fortissime Teucrum,
Ductor, ait, sæpe increpitas me recta monentem,
215In patriam nec enim civem fas pace, vel armis
Quemque loqui, aut ducibus turpi assentarier ore,
Verus amor tamen hæc cogit patriæque, tuique
Nuda loqui: Non ad curvas pugnare carinas
Trojugenis licet, ostentum si Jupiter alto
220Demisit cælo jamjam invadentibus, aureis
Insignem colubrum maculis, aquilæque volantis
Unguibus implicitum, gnatis quem implumibus ales
Illa quidem haud valuit, nidos neque ferre sub altos,
Sic etenim muros quanquam, portasque præaltas
225Frangamus ferro, atque acies rumpamus Achivas,
Non idem tamen ab ratibus regressus in urbem,
Sorsve eadem, plureis nostrorum ad litora telis
Prostratos Danaum, & puppeis linquemus ad altas.
Nec sane hæc aliter quisquam explanaverit augur,
230Cui plaudant populi, faveatque vocatus Apollo.
Illum torva tuens adfatur maximus Hector:
Pantho gnate, quid ardenteis sermonibus istis
Trojugenas terrere paras, tristissime Vatum?
An nescis meliora loqui, vel Numina mentem
235Turbavere tibi? Caeli ne oracula contra,
Et magni promissa Jovis, me præpetis alæ[232]
Signa sequi, & volucri jubeas parere volanti?
Per me equidem dextrum teneat, teneatve sinistram,
Nascentemve petat Solem, petat illa cadentem.
240Consilium Jovis interea, ductumque sequemur,
Quem penes est hominum, Divumque æterna potestas.
Auguriis etenim præstantius omnibus unum est
Pro patria certare manu, atque occumbere in armis.
Proelia quid tamen ipse times? Decesserit omnis
245Turba Phrygum muros circum, pictasque carinas,
Nunquam animam talem (mitte hanc de pectore curam)
Amittes ferro, Mavors cui semper in ore,
Non animo vigor, atque in tela minantia robur.
Ast ego cessantem pugna, vel te agmina Teucrum
250Terrentem dicto, auguriis & talibus, hasta
Transfossum posthac in tristia Tartara mittam.
Sic fatus præit, immenso clamore sequuntur
Una acies juvenum. Saturnius insuper Idæ
Montibus ab summis rapidam dedit ire procellam
255Ventorum ingentum naveis, & litora contra.
Continuo Grajum ex oculis turmasque, virosque
Pulverulenta rapit nubes, animique pavescunt.
Priamidae contra, ac Teucris dant omina vireis
Fausta Jovis, Grajumque timor, pinnasque revellunt
460Murorum celsas, clypeos ad tela sinistris
Protecti objiciunt, & propugnacula dextris
Ardua prensantes summa nituntur opum vi,
Asseribusque alii, validis & vectibus ima
Fundamenta operis certatim evertere tentant.
165Grajugenæ interea ferventi Marte resistunt,
Tergoribusque boum muri fastigia certant
Cingere, perque cavas tela intorquere fenestras.
Ajaces gemini turreis ac monia circum
Accendunt animos dictis, firmantque catervas,
270Laudantque, increpitantque: Viri, sive inclytus armis,
Deteriorve fuat, nec enim vis omnibus una.
Omnibus hic opus est, omneis labor ultimus urget.
Ne retro ad naveis quisquam clamore minaci
Territus abscedat, contra contendite cursu,
275Inque vicem servate fidem, atque hortamini in hostem:
Jupiter o velit, ab ratibus si forte repulsum
Nos muros contra, Iliacasque sequamur ad arceis.
Talibus instaurant animos, urgentque maniplos.
Tum veluti hibernus quum ningere Jupiter orsus
180Nubila densa pater tota jaculatur ab æthra,
Ventorumque silent flatus, nix undique circum
Crebra cadit, silvasque operit, monteisque superbos,
Florenteisque agros, & pinguia culta virorum,
Litoraque, & portus cani maris, unda relabens
285Misceri at pelago prohibet, late omnia candent
Circumquaque tamen, denso ac Jovis imbre rigescunt,
Haud secus Argivum in Troas, Troumque in Achivos
Tela manu lapidesque volant, celeresque sagittæ,
Moeniaque ingenti miscentur tota tumultu..
290Limina nec Teucri, & longum perfringere vectem
Viribus auderent ullis, non maximus Hector
Jupiter ipse suum nisi cruda in proelia gnatum
Acribus egisset stimulis, Sarpedona magnum,
Nigranteis veluti in tauros agit ira leonem.
295Actutumque ruit clypeo protectus aheno
Ingenti, nitido, taurinis pellibus intus
Pluribus intexto, quas circum ductilis auri
Serpebant virga; ast orbem concluserat ære
Eximius faber, ingrediturque hastilia crispans
300Bina manu, leo ceu densis in saltibus ingens
Nutritus quondam, quem dira fatigat edendi[233],
Ex longo rabies, & siccum sanguine guttur,
In caulas ruit, & pleno insidiatur ovili,
Nec vigiles horret catulos, neque tela virorum;
305Sed fremit omnem aditum tentans, in utrumque paratus,
Seu prædam rapere, aut certæ succumbere morti,
Sic Lycium ductor campo sese arduus infert
Grajugenum recta in muros, turmasque comanteis,
Et gnatum Hippolocho Glaucum sic admonet ore.
310Ergone nos frustra primo dignantur honore
Regificas interque epulas, & pocula mensæ
Ductores Lycii, & cælo ceu lapsa verentur
Numina, florenteisque agres, & jugera campi
Et Cereri, & flavo dederint felicia Bacho
315Populeas Xanthus stringit qua flumine ripas?
Nunc opus ante omneis crudo decernere ferro,
Miratique animos Lycii, vireisque superbas,
Haud sane immeritos, dicant, populique, patresque
Quæsitisque epulis Reges, dulcique Lyaeo
320Excipiuntque, coluntque, ollis nam robur in armis
Eximium, adversos primique, feruntur in hosteis.
O bone, si hoo functis bello, & discrimine pugnæ
Fas foret æternas vitam producere in annos
Expertes seniique gravis, fatique caduci,
325Neo me ego Grajugenum, nec te charissime, telis
Objicerem fama, perituræ & laudis amore;
At nunc quandoquidem innumeræ mortalibus ægris
In tumulum, læthumque viæ[234], sortemque futuram
Effugere haud miseris licet, in media arma ruamus,
330Nos cuiquam, aut quisquam nobis occisus honorem,
Et laudem dabit ingentem. Tantum ore loquutus
Antevolat, Glaucus sequitur, Lyciæque phalanges.
Horruit adspiciens celsa de turre Menestheus
Magnanimi soboles Petei, nam se agmina contra
335Ferre gradum videt, & socios hinc inde per agros
Vestigat procerum, pestem, qui arcere ruentem
Ab ratibus possint, stanteisque ad litora longe
Prospicit Ajaces geminos, Mavortia corda,
Teucrumque haud procul hinc, nuper de puppe profectum.
340Nec vox inde tamen potis est audirier ulla
Tantus caelivagas strepitus se attollit in auras
Pugnantum juvenum, galearumque ære micantum,
Et percussorum validus stridor clypeorum,
Portarumque fragor, densa nam mole cohortes
345Irruerant omnes, per ruptaque limina certant
Ad naveis penetrare cavas: ergo inde Thootem
Adloquitur celerem: propera, Ajacemque vocato
Huc, utinam posses (foret hoc præstantius) ambos.
Namque isthinc grave Martis, opus, cædesque cruenta
350Mox fuerit. Spectasne acrem Sarpedona turmas
Ducentem Lycias, fortissima pectora bello?
Quod si Marte illac, pugnaque urgentur iniqua,
Huc saltem properet cursu Telamonius Ajax,
Insignisque etiam Teucer Telamonius arcu.
355Hæc Peteo genitus, paretque, & jussa minister
Actutum exequitur, nec maximus abnuit Ajax,
Adstantemque prope his dictis adfatur Oileum:
Tu hic remanens, Ajax, atque insignis Lycomedes
Grajorum instaurate animos, pugnamque ciete.
360Nos alias hinc ad cædeis, & sæva vocamur
Proelia, mox adero, postquam auxiliaribus armis
Reppulero inde Phrygum turmas, Lyciosque ruenteis.
Tantum effatus abit, Teucer comitatur cuntem
Queis Telamon pater ambobus, Teucrique ferebat
365Pandion pharetram, atque arcus, pennataque tela.
Ut Mnesthei ventum ad turrem, murumque præaltum
Certatim Iliacas spectant premere undique turmas.
Hærent parietibus scalae, tum prendere pinnas
Nituntur dextris, atque atri turbinis instar
370Ductores urgent Lyciorum, & lecta juventus.
Sævit atrox Mavors, ferit aurea sidera clamor.
Hic Telamoniades socium Sarpedonis Ajax
Primores inter saxo deturbat Épiclem
Ingenti saxo, ad pinnam quod forte jacebat.
375Non illud manibus geminis attollere quisquam
Terrigenum posset quos præsens educat ætas.
Ast heros facile elatum detorsit ab alto,
Ossaque contrivit capitis, galeamque coruscam.
Volvitur in caput ille cadens, lucemque relinquit.
380Hippolocho gnatum Teucer stridente sagitta
Summa ab turre petit, cuspis pennata lacertum
Per nudum subit, & campo discedere cogit.
Tum Danaum veritus probrum se proripit inde.
Sarpedon tanti casu concussus amici
385Ingemit; haud tamen ille animos, vireisque remittit,
Thestoridem sed enim insurgens Alcmaona telo
Percussit, traxitque hastam, ferrum ille sequutus
Fronte premit terram, super arma dedere fragorem
Ingentem, varia arma auro; pinnam inde prehensam
390Sarpedon magna muri cum parte revellit,
Obstructosque aditus naveis patefecit ad altas.
Hinc Ajax tamen, inde petit Sarpedona Teucer
Loraque pendentis clypei prope pectora rumpit;
Sed fatum extremum, telique volatilis ictum
395Depulit ab gnato genitor, ne cæsus Achivas
Ad naveis caderet, tum fervidus ingruit Ajax
Transadigitque moras clypei penetrabile ferrum,
Ardentemque virum cohibet, muroque repellit.
Ille furens cessit retro, nec linquere pugnas
400Ira ducem patitur laudumque arrecta cupido.
Tum Lycias tali compellat voce phalanges:
Quis pavor, o gens chara, animos obtundit inerteis?
Creditis an me unum, quanquam fortissimus essem,
Posse viam ad naveis medios aperire per hosteis?
405Murorumque altas dextra perfringere moleis?
Quin properate, boni, & socias adjungite vireis.
His dictis arrecti animi, Regemque sequuti
Incumbunt Lycii, contra densantur Achivi
Murum intra, ardescunt iræ, & pugna horrida surgit.
410Nam neque ductores Lyciorum pellere Grajos,
Adque cavas poterant cursu penetrare carinas
Nec Danai Lycios muris avertere ab altis.
At bini veluti agricolæ confinibus agris
Exiguo certant spatio, longasque tenentes
415Mensuras manibus, dubio de limite quisque
Expromit sua jura, nec aut hinc ceditur, aut hinc,
Sic Lycios, Danaosque viros discrimine pinnae
Vix dirimunt tenui; at circum clypeique rotundi,
Duraque terga boum, thoracesque ære rigentes
420Assiduo resonant ictu; stant omnia contra
Obnixi, inque vicem sternuntur prodiga vitæ
Corpora: nec dorso quisquam, sed nescia verti
Cæduntur clypei, atque leves ad pectora parma.
Atque cruore virum celsi fastigia muri,
425Turresque, & tabulata super, pinnæque rubescunt.
Hinc, atque hinc paribusque armis, animisque resistunt,
Nec Lycii Danaos, Lycios nec pellere Achivi
Usque valent, æquatque viceis, & funera Mavors
Tum ceu sueta colo vitam, tenuique Minerva
430Angustam tolerare domi bona femina lanceis
Attollit geminas, pondusque hinc, indeque lanam
Solicita appendit, castum ut servare cubile
Conjugis, & possit parvos educere natos,
Sic pugna ancipiti hinc illinc victoria pendet,
435Priamidæ ingentem donec concessit honorem
Jupiter, ille furens per propugnacula primus
Argivum irrupit, magno & clamore cohorteis
Dardanidum ciet in pugnas, atque intonat ore:
Ingruite, o Phryges, hac ingens via, scandite muros,
440Ferte faceis, flammamque manu, atque exurite puppeis,
Dixerat hæc, vocemque ingentem, & jussa sequuta
Undique se adglomerant acies, properantque frequentes.
Mania summa petunt alii, pinnasque revellunt,
Discurrunt alii ad portas, quos inter acutum,
445Asprum, immane ferens saxum volat igneus Hector,
Non illud bini in plaustrum ab tellure levarent
Corpore præstanti juvenes, qui in luminis auras
Nascuntur modo, namque levem sine pondere molem
Pecerat omnipotens, nulloque labore ferebat
450Ille altum, pecudis veluti quum vellera pastor,
Exiguum sibi portat onus, rectaque ruebat
Asseribus contra validis, trabibusque colurnis
Compactas, biforeisque ærato cardine portas,
Vectibus hinc illinc tsansversa ruentibus intus
455Firmatas, solidasque, illac tum fervidus Hector
Stans prope, connixusque ingentis pondere saxi
Arietat, effracto crepuerunt cardine utroque
Ingentesque trabes, vectesque, & robora querna.
Hac illac strepitu horrisono disjecta per auras
460Saxum intra muros magno volat impete longe.
Tum nocti similis vultumque, oculosque minaceis
Asper, acerba fremens, atque igne coruscus aheno
Priamides ruit ante alios, hastilia crispans
Bina manu non tum Regi se sistere quisquam
465Posset Dardanio, immortalia numina præter
Quum ruit in portas, tantum se mole ferebat
Talibus ardebantque viro fera lumina flammis.
Teucrorumque acies ruptos transcendere muros
Vocibus hortatur validis, parentque jubenti
470Olli alacres patulis alii se infundere portis,
Nituntur gradibus alii, & fastigia prensant,
Attoniti at cursu Danai petiere carinas,
Fervet opus, trepido miscentur castra tumultu.
LIBER DECIMUSTERTIUS.
[recensere]ARGUMENTUM.
[recensere]Neptunus territos Græcos miseratus formam Calchantis assumit, & ambos Ajaces, deinde alios duces ad proelium hortatur Idomeneus Othryoneo, aliisque occisis strenue rem gerit. Plures quoque Græcorum intereunt. Deiphobus, atque Helenus ex Trojanis vulnerantur. Hector in Graecos ruit, & magna utrinque strages editur.
Iupiter ut Troas, frendentemque Hectora puppeis
Egit in Argolicas, vario discrimine ferri
Dardaniamque manum, atque acies permittit Achivas.
Ipse procul placida ora sedens, vultusque serenos
5Detorsit Thracum in campos, ubi Mysia multo
Arva ardent ferro, & felicia tecta, lareisque
Hippomolgorum, qua non servantior æqui
Gens hominum, nec tam longos cui vita per anno.
Simplicibusque herbis, & potu lactis equini[235].
10Lætaturque tuens Genitor, nec litora contra
Regnaque Dardanidum fulgentia lumina vertit.
Nam neque Caelicolum Teucris, Danaisve putabat
Auxiliaturum quemquam. Neptunus inani
Nec tamen observans studio procul inde sedebat
15Threicia in silva, Samiæque in vertice rupis,
Qua late Idæumque jugum, magnique patebat
Urbs Priami, pontusque ingens, Danaumque carina.
Huc ille egressus casos miseratur Achivos
Egra ferens Jovis imperium, fraternaque jussa.
20Tum rapidus subito prærupto ab culmine montis
Proripuit sese, tremit immortalibus ingens
Sub pedibus nemus, & tellus concussa remugit.
Ter gressum intendit[236], quartoque ad litora passu
Venerat, Aegæasque oras, ubi gurgite in imo
25Templum olli, æternumque, ingens, auroque coruscum,
Hic pater[237] æripedes, & flavo crine comanteis
Ad juga cogit equos, artusque inducitur auro,
Conscenditque axem, & pictas molitur habenas
Atque rotis summum levibus perlabitur æquor.
30Squammigerumque greges passim, atque immania Regi
Undique plaudebant Cete, latebrisque relictis
Innabant pariter circum, fluctusque secabant.
Hinc, atque hinc[238] diducta locum dabat unda ruenti,
Nec rapidus per summa volans sale tingitur axis.
35Argolicasque petit puppeis. Tenedon jacet inter,
Saxosam atque Imbrum specus ingens æquore in alto.
Hic Neptunus equos plena ad præsepia linquit
Vincula connectens pernicibus aurea plantis.
Ille in castra ruit, pubes qua Dardana nimbo,
40Aut flammæ similis rapide, circum Hectora toto
Ad naveis properat cursu clamansque, fremensque
Jamque rates Danaum, tentoriaque alta videntur.
Collucere sibi, & flamma crepitante cremari.
Calchantis sed enim vocemque imitatus, & ora
45Neptunus geminum. Ajacem, Danaosque ciebat
In pugnam, taleisque dabat de pectore voces:
Ajaces clari, vestra hac stat vita, salusque
Grajugenum dextra, ruite, o, virtutis avitæ
Nunc memores: alibi haud etenim vis ulla timenda est
50Dardanidum murosque altos, puppeisque petentum.
Hic dextris opus, hic animis ubi Trojus Hector
Par flammæ furit in Grajos, ducitque phalangeis.
Nempe Jovis, cujus claro[239] se ab sanguine jactat,
Fretus ope; at monitis quanquam ruit ille Tonantis
55Sistite, vos contra, audenteis fors alter Olympo
Caelicolum juvet, ac naveis tueatur ab alto,
Hectoris atque minas dederit cohibere furentis.
Sic fatus tetigit sceptro, subitusque per artus
It vigor, in pugnamque agileis dextrasque, pedesque
60Reddidit amborum, atque modis membra omnia miris[240].
Dein veluti accipiter præruptæ ab culmine rupis
Insequitur pennis pascentem prata columbam
Proripuit sese, in tenuemque evanuit auram).
Obstupuere ambo, primusque agnovit Oileus,
65Et comitem Ajacem compellans talia fatur:
Non Calchas[241] Vates, non est hic Thestoris, Ajax,
Aut hominum soboles, divini signa notabam
Fulgoris, gressumque pedum, & vestigia retro:
Noscier at faciles Superi: mihi pectore toto
70Ardescunt animi in Martem, tum dextra, pedesque.
Est Deus hic, Deus hunc mittit per membra vigorem.
Huic Telamoniades rursum: Et mea dextera ferrum
Insanit circum, & cædem sitit insitus ardor.
Nunc mihi, nunc contra armatus se sisteret Hector.
75Talia sese inter, fervent dum pectore vires.
Bellatorque animo Deus incidit. Ille per altas
Interea cursatque rateis, corpusque levanteis
Membraque fessa viros sermonibus urget amaris,
Nam procul ingentem muros transcendere turbam
80Teucrum adspectantes nullam superesse salutem
Jam sibi rebantur miseri, mæstique dolebant.
Confirmatque animos, Martisqué accendit amorem.
Ductores primum Leytum, Teucrumque monebat,
Peneleumque heroa, Thoantaque, Deipyrumque,
85Merionemque, atque Antilochum Mavortis alumnos:
Proh pudor, Argivi juvenes, nil tale carinis,
Sospitibus vobis, atque arma gerentibus unquam
Extimui, rebarve; gravi sed pondere fractos
Novi equidem, videoque: dies postrema minatur
90Jam Danais. Dii immortales! ingensque, novumque
Indignum adspicio his oculis prope litora Teucros
Jam conferre manum, & puppeis pugnare sub altas,
Qui prius imbelles tanquam, & sine robore damæ
Per silvam trepidant apris data præda, lupisque
95Sic procul ab muris lato se credere campo
Audebant numquam, at ruptis nunc moenibus ipsas
Ad naveis properant cursu, flammamque minantur
Atridae ob noxam, & populi discordia vota,
Infensosque animos, Martem, pugnamque perosos,
100Mors quibus in pretio est; non gentis gloria cordi.
Offensoque etiam ductor peccarit Achille,
Continuo ab pugna Danaos cessare licebit?
Ah tantum reparate malum, rectique, probique
Nam facilis medicina animi. Martemne recusent
105Robora Grajugenum lectissima? Vulgus ab armis
Cesset iners, esto. Quis non reprehendat inerteis
Prælia detrectare duces? O imbellia corda
Fors dictis gravius quicquam his passura! futurum
Heu probrum fugite, & seræ convicia famae.
110Nec longe quærendi hostes: jam vectibus & jam
Cardine convulso naveis furit Hector ad altas.
His dictis concussi animi; glomerantur ad arma
Ajaces circum geminos lecta agmina Grajum,
Quæ non ipse, quidem Mavors contemneret asper,
115Pallasve armipotens. Late seges ærea totis
Horret agris, hastæque hastis, umbonibus umbo,
Et clypeis fulti clypei, galeæque, jubæque
Miscentur capitum, atque virum vir proximus urget.
Usque adeo densi steterant hastilia dextra
120Quassantes valida, & pugnam, cædemque frementes.
Conferti incumbunt Teucri, præit inclytus Hector
Torva fremens, montis saxum[242] de vertice præceps
Quale ruit, torrentis aquæ de rupe revulsum
Vi ingenti. Volat horrisono mons improbus actu,
125Immugitque nemus, violentoque impete fertur,
Exultatque solo, silvam, truncosque rotatu
Torquens avulsos, camporum in plana volutus
Vi extincta donec tellure immergitur alta.
Haud secus ad puppeis, extremaque litora cursu
130Venturum sese jactabat Dardanus Hector.
Quum vero ad Danaum turmas, atque agmina ventum,
Ensibus ille virum, telisque hinc, inde repulsus
Restitit infrendens, magnoque hæc intonat ore:
Trojugenæ, Lyciique acres, ac Dardana pubes
135State, viri: non illa diu testudo manebit,
Et Danaum quadrata phalanx[243], animique protervi
Hoc telum contra, si vere in proelia Divum
Me pater hæc agit, ab cœlo qui fulmina torquet
Sic ait, instaurantque acies, primusque micantem
140Anteferens clypeum lento per gramina passu
Deiphobus graditur, Priamo satus ore minaci.
Meriones contra fulgentem adsurgit in hastam,
Æraque percussit clypei, taurinaque terga,
Nec tamen evasit totum, fractaque resedit
{{Versus|145}]Cuspide. Deiphobus submotum ab corpore longe
Protendit clypeum subito perterritus ictu.
Meriones retro ad sociorum vertitur agmen
Multa dolens decus amissum, telumque refractum
Tum naveis versus properat, tentoriaque alta
150Hastam allaturus. Per campos murmure magno
Interea miscent se acies, atque Imbrion armis
Præstantem Teucer Salaminius excipit hasta,
Imbrion, æripedum genitor cui dives equorum
Mentor erat, conjux Priami de sanguine claro
155Legitimis non illa thoris sata Medesicastes
Pædæumque domus, Trojana in regna priusquam
Grajugenæ bello ruerent, verum agmina postquam
Argolicæ vexere rates, Neptunia rursus
Moeniaque, & Priami soceri tectum ille petivit,
160Priamidasque inter summo est exceptus honore.
Hunc Telamoniades telo stridente sub aurem
Percutit, avellitque hastam, ferrum ille sequutus
Fronte premit terram, velut alto fraxinus ingens
Monte super, toto quondam spectabilis agro
165Ære cadit, viridemque comam terræ admovet almæ.
Sic ruit, horrendum super arma dedere fragorem
Nec cessere tamen cupido spolia inclyta Teucro,
Nam telum intentans contra stetit obvius Hector.
Ille quidem fatum intuitus vitavit acerbum
170Antimachum sed enim Cteato gnatum Actorione
Hasta volans ferit ad pectus, cadit ille, cadenti
Insonuere arma. At galeam, cristamque rubentem
Festinans rapere accurrebat concitus Hector,
Illum accurrentem telo petit efferus Ajax,
175Figere nec contra licuit, namque undique corpus
Aes tegit horrendum, sonuitque umbo aureus ictu.
Priamides retro confestim utroque relicto
Corpore discedit: Danai accessere frequentes.
Antimachum Stichius ductor, ductorque Menestheus
180Cecropides Grajum ad puppeis, & castra ferebant;
Mentoridem gemini Ajaces, per confraga montis
Ut capram gemini evectam in sublime leones
Ore ferunt rabido catulorum ab dentibus aspris
Ereptam nuper, properantque, armisque coruscis.
185Certatim spoliant; caput ab cervice revulsum
Dilecti ob cædem Antimachi indignatus Oileus
Turbinis in morem volvendum mittit in æquor,
Hectoris adque pedes multa foedatur arena.
Neptunus vero dilecti ob fata nepotis
190Indignatus abit, Grajum ac tentoria cursat,
Dardaniis mala multa parans, turmasque recenteis
In pugnam acturus. Forte Idomenea per agros
Ab socio reducem cernit, quem poplite caso
Detulerant pugna ab tristi, medicisque vocatis
195Ipse iterum campos ductor, Martemque petebat.
Hunc Andræmonida vocemque, atque ora Thoantis
Neptunus simulans, qni altam Pleurona tenebat
Ætolos per agros, Calydonis & ardua tecta
Talibus adloquitur: Quo jam tibi tela, minæque
200Idomeneu, Crerum princeps, queis Dardana quondam
Agmina vos soliti, Priamique lacessere gentem?
Cui ductor: Nun ista, Thoa, non crimina Grajum
Esse puta, non ulla viros ignavia perdit,
Non aut consilium, aut belli ratio ulla gerendi
205Defuit Argivis. Divum hoc arcana voluntas,
Fataque fors tulerint. Danaum nomenque, genusque
Sede procul patria Iliacis occumbere campis.
Tu tamen ante alios solitus primo agmine quondam
Ore ciere viros, hastaque capessere pugnas,
210Irrue nunc, bone, torpenteisque hortare maniplos.
Dixerat hæc, contra Neptunus talibus infit:
Idomeneu, non ille redux patria alta revisat
Litore ab Iliaco, alituum sed præda canumque
Hic jaceat, pugnam qui detrectaverit excors.
215Tu mecum propera armatus, simul arva petamus
Namque etiam exiguas auget concordia vireis;
Nos vero & fortes metuant, vitentque ruenteis.
Tantum effatus abit. Cretum tentoria ductor
Alta petit, rutilisque artus accingitur armis.
220Binaque tela rapit, graditurque, at pectora circum
Aes micat horrendum, rupto ceu fulgur Olympo
Quum pater ostento terret mortalia corda,
Ardescitque polus, nimboque rubente refulget.
Merionemque procul properantem, & castra petentem
325Adspiciens, tali trepidus sermone profatur:
Gnate Molo, quid Marte gravi, campoque relicto,
Huc properas? Ferrone doles transfixus acuto?
Mene petis? Nec enim ad curvas considere puppeis
Sed pugnare mihi est animus. Dein talia fatur
230Meriones: Non hæ reditum, fortissime ductor,
Impulerunt causæ, quæsitum siqua relicta est
Hasta tibi huc venio, nostram nam fregimus ictu
Deiphobi ad clypeum. Bis denas, Gnossius heros,
Si lubet, invenics, inquit, tentoria ad alta
235Ad muros stantes nitidos, quas ipse peremptis
Hostibus eripui ab Teucris, nam sæpius olim
Contulimusque manum, & cœlo pugnavimus æquo
Hinc mihi tot longæque hastæ, & thoraces aheni,
Et galeae, & clypei fulgenti umbone corusci.
240Hæc Rex, Meriones contra: Sunt & mihi plures
Teucrorum exuviæ ad naveis; verum hinc procul absunt:
Nam nec ego Martem effugio, primo agmine suetus
Hostileis ruere in turmas. Ignoret Achivum
Forte alius; Te non certe, Rex magne, decora
245Meriones latet in pugna. Sic fatur, at olli
Deucalides: Satis ista mihi comperta profari
Quid juvat? Ignavum non te: aut virtutis egentem
Arguerit quisquam, ad curvas si forte carinas
Insidias Teucris strueret gens inclyta Grajum
250Insidias: ubi quis fortis, quis ineptus, & excors
Clarescit subito, Ignavus pallescit, & uno
Stare loco nescit, flexo jam poplite, jamque
Hac jactans, illacque pedem subsidit, at intus
Pectora cor tremulis quatit ictibus, oraque strident
255Dentibus; ast unus forti color, & situs idem,
Mensque serena viro, martem, & certamina gestit:
Non te unquam indecori percussit vulnere quisquam
Cervice aut tergo; adversa sed fronte ruenti
Pectora vel stomachum ceciderunt tela sub altum
260Verum age, quid lenti hæc loquimur? quæ rideat alter,
Aut ferat indigne: propera, telumque capesse.
Sic ait, ille Deo similis tentorio ab alto
Raptim hastam tulit ingentem, Regemque sequutus
Evolat in Teucros, Mavors homicida[244] cruentas
265Ceu ruit in pugnas, monstrumque immane parenti
Terror adest[245], agitatque virum fortissima quanquam
Corda metu, Phlegyasque truceis, Ephyrosque superbos
Arma movent contra, ingentum tremit ultima pulsu
Thraca pedum, geminos nec sustentare ruenteis
270Turba potest, domitæque virum cessere phalanges.
Meriones, sic, & Cretae dominator ahenis
Fulgentes squammis cruda in certamina tendunt,
Atque Molo genitus: Dextram, lævamne petamus
Turmarum? An medias acies? mihi namque sinistra
375Urgeri nimium Danai, cædique videntur.
Olli Deucalides: medio stant agmine lecta
Robora Grajorum, Ajaces, Teucerque, sagitta
Cui Danaum nullus certaverit, insuper hasta
Cominus, & gladio insignis: satis ille laborum
380Natus in arma licet, Tros exantlaverit Hector
Talibus ut victis heroibus, igne carinas
Usserit Argolicas, modo non Saturnius alto
Ipse manu ardentem jaculetur ab æthere flammam .
Nulli etenim[246] Telamone satus concesserit Ajax,
285Cui saxo, ferrove fuat violabile corpus,
Et qui consuetas carpat mortalibus escas,
Nec Pelidæ itidem magno quum ad brachia ventum,
Nam pedibus nemo acidæ contendat Achilli.
Huc aciem regito in levam, spectabimus utrum
290Nos cuiquam, aut quisquam nobis decus afferat ingens.
Hæc Rex; Meriones campo se turbidus infert.
Troes ut Idomenea vident, comitemque coruscis
Ignibus adsimileis variis effulgere in armis,
Funduntur subito circum, pugna aspera surgit.
295Horrisono quantus strepitu venit æthere turbo
Ventorum æstate in media, arenteisque per agros,
Perque vias denso consurgit pulvere nimbus.
Tali ductores hinc, atque hinc impete certant
Se ferro petere: hastarum seges area totis
300Horret agris, atque ab galeis rutilantibus, atque
Grandibus ab clypeis, thoracibus atque corruscis
Sole repercusso perstringit lumina fulgor.
Saxeus ille foret quisquis spectare sereno
Auderet vultu stragem, miserumque laborem.
305Saturni tamen hos gnati discordibus ambo
Urgebant animis, claro namque Hectori honorem
Jupiter, Iliacisque lubens hunc destinat armis.
Non quod Grajugenum penitus delere maniplos
Ille velit, Thetidis sed enim, gnatique superbi
310Indulgens precibus: Grajos Neptunes in arma
Dura ciet Trojam exosus, fratremque potentem.
Stirps eadem, genitorque idem Saturnus utrique;
Jupiter at natu major, multumque sagaci
Consilio, atque opibus præstans, rerumque repertis.
315Non ideo in Teucros coram, numenque professus[247]
Neptunus sævit: funemque tetendit uterque
Hinc nexum, atque illinc, pugnæ, cædisque cruenta,
Ingentem, validumque, virum qui robora solvit,
Genuaque multorum. Tunc quanquam ineunte senecta
320Jam gravior, Cretum in Teucros Rex insilit hasta,
Othryoneumque petit, nuper qui in bella Cabeso
Venerat ab pingui, Priamique a stirpe petebat
Cassandram uxorem nullis sponsalibus, ipse
Pulsurum sese Sigeo ab litore Grajos
325Pollicitus. Gnatam contra roseo ore decoram
Annuerat juveni Priamus, Phrygibusque ferebat,
Et socero auxilium; magnis at passibus ipsum
Primores inter gradientem, cuspide acuta
Deucalides ferit: haud ictum de corpore thorax
330Depulit æratus, stomachumque hastile sub imum
Figitur, insonuitque cadens, cui talibus heros
Insultat dictis: Mortaleis te super omneis,
Othryoneu, extulerim, Priamo si maxima Regi
Præstiteris promissa: senex tibi tradere gnatam
335Nolle potis? Danaum Reges quoque, si modo Trojam
Nobiscum erueris, gnatam trademus Atridae
Præstantem reliquas inter, dotaliaque ultra
Dona tibi propera, ad naveis ut fœdere pacto
Hæc rata constiterint, tumido sic ore loquutus
340Correptum pede per turbam, volvitque, rotatque.
Idomeneum contra Othryonei venit Asius ultor
Ante rotas pedes, auriga quem pone frementeis,
Spiranteisque tenent bijuges. Rex tela parantem
Occupat, & mentum subter jugulo ingerit hastam .
345Ille cadit quercus velut ingens, altave pinus,
Populus aut bicolor densis quam in saltibus olim
In ratis exsciderint costam fulgente bipenni
Certantes juvenes, campo sic ante jacebat
Exporrectus equos, multoque cruore madentem
350Dentibus infrendens palma prensabat arenam.
Aurigam Antilochus subita formidine inertem,
Flectere nec bijuges memorem petit, area tranat
Tegmina, & in mediam descendit fraxinus alvum
Axe ruit nitido spirans, celeresque jugaleis
355Nestorides agit ab Teucris ad litora Grajum.
Hyrtacidæ sed enim casu concussus acerbo
Deiphobus volat, & magno cum turbine ferrum
Idomeneum contra librans jacit: ille micantem
Protendens clypeum taurorum e tergore septem
360Fulvoque ære gravem, ingenti se protegit orbe.
Irrita nec tamen hasta manu stridentibus auris
Hypsenorem procul Hippasidem precordia subter
Pectore percussit medio, vitamque resolvit.
Deiphobus jactans: Stygias nec inultus ad undas
365Hyrtacide, ibis, ait. Plutonis ad invia regna
Namque aderit comes Hippasides. Sic fatus Achivum,
Antiochi in primis animum, mentemque momordit,
Tum densas ruit in turmas, corpusque jacentis
Orbe tegit clypei, donec tentoria ad alta
370Mecisteus Echij soboles; & fortis Alastor
Exanimum gemitu, lacrimisque tulere profusis.
Interea furit Jdomeneus in utrumque paratus,
Sternere seu quemquam ductorum, aut ipsemet agris
Insonuisse cadens, tristemque ivisse sub Orcum.
375Aesyetæ senis hinc sobolem petit ære corusco
Alcathoum Anchisae generum, nam maxima Regi
Gnatarum Archisæ conjux erat Hippodamia.
Præ reliquis matri illa quidem dilecta, patrique,
Artibus, & cultu, formaque insignis honesta.
380Idomenei ferro hunc domuit Neptunus acuto,
Obtexitque oculos tenebris. Stetit ille columnæ,
Arboris aut ritu alticomae, ceu vincula plantas,
Vincirentque manus spatiis immotus iisdem.
Insilit Idomeneus, & crateis pectoris hasta,
385Thoracisque ingens septum tela aspera contra
Perfregit medium, resonant tinnitibus æra.
Ille cadit, magnumque arma insonuere cadenti
Transfixum sed enim cor palpitat, & quatit hastam
Vitaque cum gemitu in tenueis dispergitur auras.
390Gnossius exultat ductor, sicque ore profatur:
An non, Deiphobe, hinc potius jactarier ausim
Una etenim pro anima, qua tu jactaris adempta
Tres Orcum petiere duces, quin tu mihi contra
Ipse veni disces quantus Jove natus ab alto
395Hic adsum. Minoa quidem Rex ipse Deorum,
Deucaliona tamen Minos, me maximus idem
Deucalion genuit Crete regna ampla tenentem,
Quem tibi perniciem, ac Priamo, Teucrisque superbis
Sigeum in litus longe advexere carina.
400Haec Rex; Deiphobus dubio sed pectore versat
Magnorum an quemquam ductorum accerseret, agmen
Extremum repetens, ferro aut decernere solus
Auderet, visum at satius procul inde repostum
Tendere ad Æneam. Veteres hic corde sub alto[248]
405In Priamum versatque iras, volvitque, fovetque
Quod sese eximiumque armis, opibusque potentem
Trojugenas inter nullo dignatur honore.
Tum sic Deiphobus: Siqua est tibi cura tuorum
Dux Anchisiade, nunc hasta, & viribus usus.
410Alcathous jacet, Idomenei cuspide cæsus,
Qui te olim puerum tectis innutriit altis.
Sic fatur, movitque animum, simul evolat hostem
Magnanimum contra infrendens, nec Gnossius heros
Obriguitve puer veluti, fugitve ruentem;
415Sed stetit adversum, densis ceu saltibus olim
Trux aper instantemque canum, turbamque virorum
Intrepidus manet expectans, & inhorruit armos.
Ardescunt oculi flammis, acuitque recurvos
Ore fremens denteis venientum in tela paratus,
420Ac medias ruere in turbas, sic restitit heros
Pugnacem Æneam contra, sociosque vocabat
Ascalaphum spectans, Aphareaque, Deipyrumque,
Merionemque, atque Antilochum Mavortis alumnos:
Huc, socii, huc conferte manum, ac succurrite soli.
415Æneas Anchisiades venit obvius armis
Dardanios inter præstans, & flore juvente,
(Optima quæ bello laus est) vegetusque, valensque.
O mihi si par his animis contingeret ætas!
Confestim decus eximium ferremve, daremve.
430Sic inquit, parentque duces, steteruntque propinqui
Una omnes, humerisque nitentia scuta reclinant.
At parte ex alia Paridem, sociumque per agros
Deiphobum vocat Æneas, & Agenora magnum.
Agmina pone ruunt, bibituræ ut Sole sub alto
435A pastu reduces tendunt ad stagna capella:
Dux gregis ipse aries præit, exultatque tuendo
Pastor, non secus Æneæ turmasque, virosque
Spectanti tacitum pertentant gaudia pectus..
De Alchathoo at gemini longis hastilibus ardent
440Concertare duces: gradientum pectora circum
Thoraces resonant nitidi, stant viribus æquis
Præstantes hinc inde viri, par nobile bello
Aeneas, atque Idomeneus, seseque vicissim
Ferro ardent petere, & mortem pro laude pacisci
445Æneæ primum stridens volat hasta per auras,
At modico Idomeneus flexu frustratur euntem.
Illa volans longe telluri immergitur altæ.
Oenomaum Idomeneus ventrem percussit ad imum,
Perque cavum rumpit thoracem: & viscera cuspis
450Intima rimatur, jacet ille, & sanguine largo
Permixtam palma prensat moribundus arenam.
Idomeneus ferrum gelido de corpore traxit;
Non tamen arma humeris trahere est potis, undique telis
Urgebatur enim, nec jam vestigia[249] cursu
455Firma pedum satis, ut rapido vel longius hastam
Emissam petere, hostilem aut vitare volantem
In pugna posset, stabili in certamine ductor
Propterea melior, rapidis quam fidere plantis.
Illum autem lentis gradientem passibus, hasta
460Deiphobus petit, illa virum diversa fefellit,
Ascalaphum tamen ingenti transverberat ictu
Marte satum, flavaque trementem extendit arena.
Nec gnatum cecidisse pater de vertice Olympi
Audierat, Jovis imperiis ubi magna Deorum
465Turba procul Phrygio ab campo, pugnaque sedebat.
Interea Ascalaphum propter pugna aspera surgit.
Deiphobus galeam capiti detraxerat æream,
Meriones telo cædit stridente lacertum,
Demisitque manu galeam, pulsa ære sonoro
470Insonuit tellus; at cursu concitus heros
Meriones traxitque hastam, retroque recessit.
Deiphobum strepitu, tristique ab cæde Polytes
Complexum rapit effusis hinc inde lacertis,
Perventum donec bijuges qua auriga comanteis
475Conflictu procul horrisono, currusque tenebat
Ære renidenteis varios, qui ad moenia ferrent
Mærentem, & multo turpantem sanguine sedeis.
Crudescit Mavors, ingens ferit æthera clamor.
Aeneas Apharea Caletoridem ferit hasta
480Ad jugulum, caput adversa de parte pependit,
Tum galea excussa, & clypeus, tenebrosaque circum
Mors affusa oculos: vertentem terga Thoonem
Antilochus premit insiliens, venamque recidit.
Perpetuum quæ per dorsum ab cervice recurrit.
485Hanc penitus ferro secuit, jacuitque supinus
Ad socios geminas tendens in pulvere palmas.
Nestorides humeris fulgentia detrahit arma
Huc circumspectans, atque llluc, undique Teucri
Missilibus clypeum ingentem pulsantque, petuntque
490Nestoream sed enim sobolem Neptunia servat
Incolumem cura ab furiis, telisque minantum.
Ille manus qua sæpe virum densissima suetus
Propterea ruere in martem, nec longa quiescit
Hasta manu, huc illuc sed enim jactata recursat,
495Et prope, vel procul ardebat turbare phalanges
Cominus ast Adamas meditanti talia, ferrum
Asiades clypeum ad medium magno impete librat.
Glaucicomus[250] vireis jaculo Neptunus ademit.
Pars velut usta sudes clypei de umbone pependit
500Pars avulsa procul sonuit, turbamque suorum
Asiades trepidus petit; illum proximus urget
Meriones telum intorquens, atque inguina supra,
Qua gravior plaga est miseris mortalibus, hastam
Incutit. In terram lapsu ferrum ille sequutus
505Palpitat horrendum, quantum de montibus altis
Contortis taurus vinclis immugit, agrestum
Quem manus invitum trahit, atque immane furentem.
Non secus (haud tamen ille diu) spiratque, tremitque
Asiades Adamas, donec de corpore telum
510Meriones trahit, atque oculos nox dura recludit.
Deipyrum petit hinc Helenus prope tempus, & ense
Threicio, ingenti galeam perrumpit ahenam.
Illa excussa cadit, pedibusque hinc inde volutam
Pugnantum quisquam juvenum ab tellure levavit.
515Illius at longo clauduntur lumina somno.
Infremit hæc procul adspectans Menelaus Atrides,
Ingeminansque minas, longumque hastile coruscans
Priamidem contra graditur, nec segnior ille
Protinus incurvosque arcus, telumque tedendit.
520Convenere pares, hasta hic bonus, ille sagitta
Atque Helenus prior ad pectus percussit Atridae
Loricam intextam squammis; fatalis arundo
Ære repulsa procul resilit, ceu forte per agros
Agricola in plana fruges quum ventilat area,
525Desiliunt cicera, & nigrarum grana fabarum
Impulsuque virum, ac ventorum turbine longe,
Haud secus Atridae nitido ab thorace repulsum
Desiliit telum inde procul; Menelaus ad auras
Deinde hastam jacit, atque manum transverberat ictu
330Qua teretes arcus Helenus, nervumque tenebat,
Affixitque arcum dextræ: jaculo ille refixo,
Suspensamque manum quatiens se proripit inde;
Telum olli infixum propter devulsit Agenor,
Et circumposita ligavit vulnera lana.
535Stant circum famuli, & vittas, succosque ministrant.
Atridem hinc contra sese Pisander agebat,
Abs te quem lætho celeri, Menelae, domandum
Numina ducebant, & inevitabile fatum.
Ut prope constiterant, Atrida fraxinus auras
540Verberat aversa incassum; Pisander Attidae
Percussit clypeum ingentem; sed ferrea cuspis
Deficit, atque alto cedit lassata metallo.
Confractumque hastile cadit, neque segnior heros,
Nam sperata animos dederat victoria magnos,
545Sub clypeo parat æratam, pulchramque bipennem
Cui longum ex olea lignum, sciteque politum
Inseritur manui, galeæque extrema comantis
Atrida & summam concussit vertice cristam.
Vagina at, magnum Menelaus liberat ensem,
550Et nasum super extremum, mediaque ruentem.
Fronte ferit, crepuere ossa, immistique cruore
In terram cecidere oculi, tum corpore toto
Lapsum, atque exanimem lævo pede calcat Atrides,
Exuit atque armis, tumidoque hæc gutture jactat:
555Sic demum Argolicis ratibus, castrisque relictis,
Ibitis hinc, pugnæ finis cui nulla, nec ullus
Foederis infracti metus est, aut ulla Deorum
Relligio, genus invisum, tectum hospitis ausi
Sanctaque connubia, & thalamos violare pudicos,
560Haud veriti ultriceisque iras, fulmenque Tonantis,
Laomedontiadae Priami, qui regna, lareisque
Propterea ruet in cineres: nunc urere flammis
Argolicam classem, & Danaum vastare paratis
Murosque, & gentem; sed non laus inclyta Teucros
565Jlla manet: scelera infandas vos morte luetis.
Jupiter omnipotens hominum genus, & genus omne
Caelicolum qui consilio, ac virtute potenti
Eveheris super, huic, pater, indulgesque, favesque
Perjuro generi? At reliquis mortalibus omnium
570Est rerum modus; est limes præfixus amori,
Et somno quandoque animus satiatur, & escis
Dulcibus, aut molli cantu blandisve choreis,
Est melior quorum, & satiari grata cupido.
Troibus at pugnæ, & belli insatiabilis ardor.
575Sic ait, & famulis conspersa cruore recenti
Arma viri portanda dabat, primisque maniplis
Miscetur rursum. Auratis hic obvius armis
Forte Pylæmeneo Harpalion satus æquore venit,
Quem secum pater haud iterum sua regna, laréisque
580Visurum patrios, Trojana in bella ferebat.
Cominus hic medium clypeum percussit Atridæ;
Tegmina sed validas fregerunt ærea vireis.
Ille gradum retro actutum, fidasque suorum
In turmas tulit huc trepida, atque huc lumina volvens.
585Meriones volucri vertentem terga sagitta
Percussit clunem ad dextrum: delapsaque cuspis
Osse sub extremo adversas penetravit in oras,
Vesicam propter: tum corpore labitur ægro,
Charorumque manus inter, ceu vermis arena
590Volvitur in densa moriens, & sanguine largo
Tingit humum. Curru impositum dein moenia versus
Paphlagones gemitu ingenti, lacrimisque ferebant.
It genitor juxta[251], & fletu simul irrigat ora.
Nec juvenem quisquam sociorum ulciscier audet;
595At sortem infandam miseri indignatus amici
Priamides Paris, exceptum namque ædibus altis
Junxerat hospitio, telum contorsit ab arcu.
Forte aderat procul Euchenor, Polyidia proles,
Strenuus, ac dives, cui patria tecta Corinthi,
600Haud fati ille quidem ignarus, sortisque futuræ.
Namque senex genitor Phoebo charissimus augur
Sæpe illum aut patriis moriturum sedibus olim
Correptum morbo, aut pugnantem Pergama circum
Trojugenum dextra cecinit, ferroque domandum.
605Propterea studio ingenti simul ille ruinam
Vitabat Grajum, & tristis contagia febris.
Olli autem qua maxillæ committitur auris,
Cuspis it, atque animam gelido de corpore solvit.
Actutum dura clauduntur lumina nocte.
610Sic velut ignis edax, sævit Mars ferreus agris.
Ignarus rerum interea, cladisque suorum
Priamides procul inde Jovi dilectus agebat,
Perstabatque Hector, Danaum qua moenia primum
Ruperat, & nitido fulgenteis ære catervas.
615Et Troes muros repulissent forte sub altos,
Taleis Grajugenis animos dabat æquoris alti
Rector ope, & tantis urgebat vocibus alas
Ajacis propter naveis, & Protesilai
Litus ad extremum, qua murus humillimus exstat,
620Maximi ubi ardescitque virum, & conflictus equorum,
Illic Boeoti, & Locri, Phtiique, & Epei,
Jaones & longis accincti vestibus acri
Certabant studio ab ratibus depellere Teucros:
Nec tamen inde procul, flammæ crepitantis ad instar
625Vertere Priamidem poterant. Prima agmina agebant
Cecropide, præerat Petei de stirpe Menestheus,
Una ingens Phydas graditur, Stichiusque, Biasque.
Amphion, Draciusque truceis per gramina Epeos,
Phylidesque Meges ducunt, Phtiasque catervas,
630Robora lecta, Medonque, Meneptolemusque regebant
Ajacisque Medon frater patre natus Oileo
Concessis non ille thoris, Phylacemque colebat
Ab patria procul urbe novercæ Eriopidis ira,
Cui fratrem juvenis ferro obtruncaverat olim
635Alter Phylacidae Iphicli de sanguine cretus.
Hi Phtias armati acies longo ordine ducunt,
Obsistuntque rateis juxta, nec gnatus Oileo
Ajax Ajace ab magno divellitur unquam.
Atque boves veluti per culta novalia bini
640Viribus obnixi paribus compactile aratrum
Cum stridore trahunt multo, tum cornibus imis
Sudor it, oblongumque jugum vix distinet ambos,
Jugeraque ingenti proscindunt pinguia sulco
Haud secus Ajaces conjuncto robore pugnant.
645At Telamoniadem socii comitantur in armis
Qui fessum, & clypei sudantem pondere magno
Objectu laterum ac dexra quandoque levabant;
Non & Oiliadi tamen acri in Marte sodales
Adstabant Locri, stabili consistere pugna
650Haud illi soliti, nec enim galeasve comanteis;
Fraxineamque hastam, aut clypeos gestare rotundos
Mos in bella viris, sed nervo arcuque sonanti
Pennatisque hostilem aciem turbare sagittis
Duntaxat soliti: ergo alii fulgentibus armis
655Troibus obstabant primi, pugnamque ciebant.
Pone latent Locri, & telorum grandine densa
Conturbant, urgentque Phryges, tum Pergama cursu
Mirati Grajorum animos, murosque petissent,
Hic nisi Polydamas: Nunquamne audire monenteis
660Priamide, patiere? Deum tibi munere magno
Viresque, atque ingens concessum in proelia robur.
Consilione etiam, & prudenti excellere mente
Ipse voles? Non uni hominum simul omnia Divi
Concessere unquam. Est aliis Mavortia virtus,
665Ars cytharæ, cantusque alii, mollisque choreae
Consilium est alii, mensque indita pectore prudens,
Quo donum utilius nullum mortalibus æquo
Ab Jove concessum: regna ille, urbeisque disertis
Sæpe regit dictis, augetque, auctasque tuetur.
670Ergo lubens quæ visa mihi haud temnenda profabor:
Cingeris ecce unus belli flagrante corona;
At murum quicumque intra irrupere tuorum,
Secessere alii campis, alii æquora propter
Palantes, pauci numero obluctantur iniquo.
675Tu gressus retro proceres huc coge frequenteis;
Auditis, quid opus facto ut decernere possis,
Seu ferro, & flamma curvas invadere puppeis
Auspicibus Diis, incolumes seu tendere in urbem.
Namque hesterna equidem vereor, ne debita Graii
680Troibus exsolvant: pugnæ insatiabilis altas
Vir manet ad naveis, nullo quem pellere nisu
Hinc nos posse reor. Dixit, nec maximus Hector
Suadentem sprevit, telluremque axe relicto
Cum saltu petit actutum, sicque ore profatur
685Pantho gnate, ducum primorum huc robora coge.
Ipse illac pugnæ interero, rursumque revertar
Quum dederim mandata viris. Sic fatus abivit
Aerio adsimilis monti, densasque suorum
Per turmas volat, & sociorum transilit alas
690Vociferans. Olli accelerant, & jussa facessunt,
Conveniuntque ad Panthoidem. Deinde advolat heros
Deiphobumque Priamidem, atque Helenum, atque Adamanta
Asjadem, Hyrtacidemque vocans prima agmina cursat.
Horum autem quosdam Cocyti cruda sub undas
695Abstulerant fata, aut Troja jam tecta tenebant
Grajugenum dextra domitos, plagaque dolenteis.
Forte Helenæ vir pulchricomae Paris inde maniplos
Ad lævam urgebat dictis, pugnamque ciebat,
Quem dux intuitus verbis castigat amaris:
700Infelix, forma tantum spectande decora,
Quo tibi Rexve Helenus Priami de sanguine natus,
Deiphobusque, Adamasque ingens, atque Asius heros
Hyrtacides, atque Othryoneus? Nunc culmine ab alto
Troja ruit, meritisque lues scelera impia pœnis.
705Sic Hector, Paris hæc contra: Nil tale merentem
Corripis, atque alias potui succumbere culpæ;
Nec tamen imbellem prorsus me lucis in oras
Alma parens fudit, nuncque ex quo in proelia duxti
Teucrorum, sociasque acies, non destiti Achivos
710Sustentare manu, ac densis turbare sagittis.
Quos quæris proceres sors abstulit aspera Martis
Deiphobusque, Helenusque urbem, percussus uterque
Atque altam petiere arcem: fata ultima Divum
Depulit ipse pater: Tu, qua lubet, æquore toto
715Ire jube, promptisque animis, lætique sequemur.
Nec, reor, in me virtutem tute ipse requiras.
Quantum, inquam, vires aderunt, nam tendere nulli
Fas ultra, audaci quanquam, Martisque perito.
Sic fatus magni tetigit præcordia fratris,
720Quaque ardet Mavors pugnæ se immiscuit acri
Cebrionem circum, atque insignem Polydamanta,
Phalcemque, Orthæumque, paremque Deo Polypoetem
Palmynque, Ascaniumque, Morin genus Hypotionis
Qui Ascania ex pingui nuper socia arma ferentes
725Trojam adventarant juvenes tunc Jupiter atram
Impulit in pugnam cædeis, atque arma frementeis.
Ibantque ut rapidus ventorum ex æthere turbo.
Quem tonitru pater horrisono dedit ire per agros,
Immanique procul fervent maria alta tumultu,
730Ac tumidi spumante salo per cærula fluctus
Albescunt, aliique alios ad litora trudunt.
Sic Teucrum conferta acies longo ordine campis
Procedunt, aliasque aliæ rutilo ære micantes
Ductores circum lectos urgentque, premuntque.
735Priamides præit, ac densis de pellibus Hector
Anteferens clypeum graditur, membra ardua Marti,
Oraque persimilis, fulgens cava tempora circum
Quassatur galea alta, pedemque huc tentat, & illuc
Per densas Grajorum acies inferre comantum.
740Protectus magno clypei septemplicis orbe,
Quem longe antevolans Ajax síc voce lacessit:
O bone, quid Grajum cursans procul agmina terres?
Huc propera, haud etenim belli ignarosque, rudeisque
Invenies Jovis ira acies affligit Achivas;
745Sed non quæ tibi cumque animus promiserat audax,
Ille dabit, Grajum aut cernes flagrare carinas.
Longe etenim prius Argolicis Troja eruta dextris
Atqua eversa cadet, tibi jam postrema minatur
Illa dies, quando geminas ad sidera palmas
750Extolles, Patremque Jovem, Divosque precatus
Accipitre ut rapido, & rapidis velocius Euris
Te bijuges referant Trojana in tecta comantes.
Talia jactanti dextrorsum apparuit athra
Altivolans aquila: Argivum plebs omine tanto
755Arrectis clamant animis, sicque incipit Hector:
Ajax, quid frustra hæc jactas verba irrita ventis?
Sic etenim Jovis æthereo de semine cretum
Me Juno in pulchras fudisset luminis auras,
Et Pallas colerer veluti, aut Thymbræus Apollo,
760Lux isthæc feret ut generi mala plurima Grajum,
In primisque tibi, si me exspectare ruentem
Sustineas, validamque hastam, quz cuspide dura
Pectora perrumpat, canibus data præda, ferisque
Ut jaceas naveis ferro prostratus ad altas.
765Sic fatus præit, immenso clamore sequuntur
Pone Phrygum turme, Grajum simul agmina toto
Inclamant campo, Teucrosque adversa ruenteis
Intrepidi exspectant, saxosaque litora longe
Idaeumque jugum, & cœlum circumtonat ingens.
LIBER DECIMUSQUARTUS
[recensere]ARGUMENTUM.
[recensere]Agamemnon secum assumptis vulneratis ducibus, ac Nestore in proelium exit Neptuno auxiliante. Juno per fraudem cesto a Venere accepto in sui amorem rapit, & Somno inducto sopit lovem. Interea Neptuno opitulante magna fit Trojanorum cædes. Aiax Telamonius saxo Hectorem percutit. Intereunt Archilochus, atque Acamas. Ajax etiam Oiliades strenuissime ad naves pugnat.
Nestoris interea pervenit clamor ad aureis
Ut Lænea procul libabat pocula Bacho.
Tum comiti: Quid rerum? inquit, magis undique murmur
Pugnantum augescit juvenum: Tu hic dulce Lyæum
5Interea bibe, dum succos Hecameda salubreis
Pulchra parat, nigrum ac tepida tabum abluit unda:
Exploratum ibo speculam festinus ad altam.
Sic fatus gnati clypeum Thrasymedis ahenum
Corripuit senior, tulerat namque ille paternum,
10Corripit & ferro præfixum hastile corusco.
Limine vix gressum extulerat, simul agmina cernit
Grajugenum trepidare fuga, premere undique Teucros,
Et murum cecidisse altum: stetit anxius heros
Ventorumque velut[252] quondam impendente procella
15Nigrescit pelagus primum, & tacita æstuat nuda,
Nondum certus agit demissus ab æthere flatus,
Necdum huc, necdum illuc tumidum devolvitur æquor,
Talis solicito volvebat pectore Nestor
Grajorumine aciem peteret, vel gentis Atridem
20Ductorem, hæc tandem placuit sententia menti.
Interea per agros cæduntque caduntque vicissim,
Conflictuque sonant arma, & nitida æra fatiscunt.
Nelidæ occurrere duces quot vulnere tetro
Languebant domiti, Atrides, & fortis Ulysses,
25Et Tydeo satus: ad cani nam litora ponti
Subductae steterant puppes, primasque locarant
Planitie in prima, has murus complectitur igens.
Non etenim cunctas alveo satis ille capaci
Exciperet sinus; at turma arctabantur Achivum.
30Hinc scalae in morem, qua promontoria longo
In maria alta jugo excurrunt per litora curva
Ante alias aliæ stabant pugnamque cruentam
Inde duces magno perculsi corda dolore
Visuri adproperant; conspecto at Nestore primum
35Obstupuere animis magnus dein fatur Atrides:
Nelide, decus Argivum, quid Marte relicto,
Huc ades? ah, satis ah vereor ne Dardanus Hector
Concilio quæ olim dederat promissa frequenti
Impleat Argolicasque rateis, ipsosque minatus
40Perdere Grajugenas flamma, ferroque subactos.
Hæc quondam, neque se rediturum in tecta priusquam
Perficeret coepta. O hominum pater atque Deorum!
O Dij immortales! tantumne offendere Grajos
Aut volui, aut potui, ut facto simul agmine cuncti
45In caput hoc foveant animis frendentibus iras,
Pelidesque velut pugnam, Martemque recusent?
Hæc Rex, cui Nestor: Sane hæc non falsa vereris.
Nec Jovis ira quidem gravius molirier unquam
In Danaos posset: murus jacet, omnis Achivum
50Spesque, salusque, rateis quo nos munimine tutas
Rebamur quondam; at circum Mars ferreus ardet.
Nec facile agnoscas quanam magis agmina parte
Turbenturque cadantque adeo toto æquore Graii,
Sternuntur miseri, & cœlum ferit undique clamor.
55At nos consilio saltem (nam proelia adire
Non me authore licet mulctatis vulnere acerbo)
Conemur cladem, ac tristem vitare ruinam
Talia Nelides, Atreo cui talia natus:
Nestor quandoquidem[253] naveis pugnatur ad altas,
60Nec vallum, aut murus quicquam, vel profuit ingens
Fossa repellendis Phrygibus, ratibusque tuendis,
Sic placuisse Jovi summo, Divisque putandum est,
Indecores procul ut pereant ad Pergama Graii.
Noram etenim quum nostra lubens coepta ille fovebat;
65Priamide Pater, ac Teucrum nunc arma secundat,
Ac velut injectis animos, dextrasque catenis
Grajugenum ligat: ergo animo his parete lubenti:
Quæ primæ steterant subductæ ad litora puppes
In mare trudamus rursum, atque has ferrea morsu
70Anchora constringat stabili, nox humida donec
Ingruerit, nocti si fors concesserit Hector.
Dein naveis reliquas pelagus ducemus in altum.
Nam fugisse malum haud vitio mihi verteric ullus
Nocte etiam tacita, & cladem vitasse minantem,
75Quam cecidisse reor satius. Sic infit Atrides,
Quem torvum intuitus prudens adfatur Ulysses:
Hæcne duces inter non te pudet ore profari?
O gentem ignavam, atque alias dignissime turmas,
Non Grajum regere, ab primis queis Jupiter annis
80Proelia conficere, horrendisque senescere in armis,
Pugnanteisque dedit latho cecidisse decoro.
Ergo urbem antiquam Priami, & sudata per annos
Bella novem obscura linques in sæcula fama?
Chare sile, neu te jactantem talia Grajum
85Audierit quisquam, quæ non bene sanus ab ore
Magnorum de stirpe ducum Rex fuderit alter,
Cui populi totidem, lectæque ad signa cohortes.
Quis ferat ut pugna in media, armorumque tumultu
In pelagus puppes ducantur litore ab alto?
90Scilicet hoc Teucri, magnusque optaverit Hector
Ut sperata suis victoria cederet armis.
Et mala Grajugenum premerent extrema cohorteis.
Namque animi Danaum subductis navibus ultro
Languescant pugnam exosi, Trojamque necesse est.
95Sic tua florenteis perdet sententia turbas.
Nec plura his, placido Atrides tunc pectore fatur:
Nequicquam immeritum dictis perstringis amaris,
O Laertiade, nec enim deducere Grajos
Litore ab Iliaco invitos, voluive coactos.
100Consulat, o quisquam his melius! meliora libenter
Ipse sequar, juvenisve fiet, seniorve disertus.
Hic tum Tydides: Coram, quem quæritis, inquit,
Consiliator adest, liceat modo recta profari,
Nec mihi quod natu minimus[254], tumidusque juventa
105Objiciat quisquam, clara nam stirpe parentum
Mi genus ab Tydeo est, magna quem ad moenia Thebes
Terra tegit. Porthei gnatorum maximus Oeneus,
Pleuronemque alii, & petream Calydona tenebant
Agrius, atque Melas fratres: de sanguine Adrasti
110Oenida Tydeo conjux fuit, ille quietam
Vitam Argis, quondam variis erroribus actus,
(Sic superum genitor, sic Dij voluistis) agebat
Dives opum, Cererisque viro sata pinguia plura,
Atque armenta boum, pecudesque, atque ordine longo
115Plantatum nemus arboribus: ille inclytus hasta
Argivos inter, quæ vos notissima fama
Non latuisse reor. Tydeo genitore sub auras
Æthereas veni, nostra ergo haud temnite dicta,
Sensaque, magnorumque animos agnoscite avorum.
120Vulneribus tardi quamquam properemus in agros,
Ab telisque procul semoti hortemur Achivum
Perræsasque acies belli, & formidine inerteis.
Dixerat hæc, parentque omnes, præit altus Atrides
Obvius atque olli, crineis, rugosaque cano
125Ora seni similis dextram Neptunus amicam
Corripit exultans, altaque hæc voce profatur:
Ille quidem gestitque animo, & sibi plaudit Achilles
Grajorum stragem cernens, miserumque laborem.
Demens, sic utinam pereat, careatque sepulchro
130Sublatus fato indecori. Te numina nondum
Deseruisse puta, lectissima nomina Teucrum
Pulvereis sternentur agris, turmasque videbis
Effuso ab ratibus cursu contendere in urbem.
Tantum effatus abit rapido velocior Euro
135Vociferans novies quantum, deciesve virorum
Millia clamarent crudo in certamine Martis.
Tantam Neptunus misit de pectore vocem,
Instauratque animos, bellique inspirat amorem.
Hunc vero accendentem acies, pugnasque cientem
140Litus ad Iliacum cœli de culmine summo
Prospicit, exultatque tuens pulcherrima Juno.
Inde Jovem procul adversa de parte sedentem
Vertice in excelso, irriguæque in rupibus Idae.
Invisumque sibi blandis Dea fallere dictis
145Solicitat, versatque dolos, & singula volvit.
Jdæum tandem statuit conscendere montem
Ornatu insignis vario, si forte decoræ
Illecebris formæ captum inflammaret amore,
Dein molleis oculis immitteret undique somnos.
150Id meditans, Teucrisque artem Dea nacta nocendi
Evolat in thalamum, struxit quem Mulciber olli,
Ingenteisque foreis aptavit postibus aureis
Addidit arcanam, quam nulla aperire Deorum.
Vis, aut ars posset, clavem, foribusae reclusís,
155Ambrosia primum perfudit lactea membra,
Dein suavi, nitido, ac beneolenti tingit olivo.
At fundente Dea Jovis in penetralibus altis
Per coelos, totasque ivit fragrantia terras.
Deinde comas fulvo undanteis discriminat auro
160Cincinnosque manu divino ab vertice pulchris
Aggerat ordinibus, peploque inducitur artus
Ambrosio, Pallas mira quod neverat arte
Floribus intextum variis, rerumque figuris,
Plurimaque aurató connectit fibula morsu.
165Tum zonam, centena ambit quam fimbria circum
Cingitur, & gemmis onerat pendentibus aureis.
Dein tegmen capiti niveum, pulchrumque recensque
Sideris in morem, aut Phœbæi luminis instar
Induit, & nitidis nectit talaria plantis.
170Hinc thalamo egreditur gaudens, Veneremque vocatam
Diis procul ab reliquis dictis compellat amicis:
Num mihi, chara,. velis animo parere lubenti?
An renues, veterem servans in corde dolorem
Quod Danaos ego, tu Troas, curasque, fovesque?
175At Jove gnata Venus: tuus, o Regina, quid optes[255],
Explorare labor, me jussa capessere fas est.
Quantum, inquam, vires aderunt. Saturnia contra
Hæc Juno: Desiderium, Dea pulchra, & amorem,
Quo tu hominum subigis, magnorum & pectora Divum
180Da mihi, vado etenim extremas telluris in oras
Oceanumque Deum patrem, visuraque Thetyn,
Me qui olim cura ingenti in penetralibus altis
Susceptam Rhea ab pulchra fovere volentes,
Saturnum quando genitorem Jupiter exlex
185Telluremque infra ejecit, pelagusque profundum
Illorum sed enim dudum discordia menteis
Separat, inque odium commercia vertit amantum.
Hos ego si possem dictis inflectere blandis,
Communemque thorum positis inducere rixis
190Chara ollis equidem fuerim, venerandaque semper.
Hanc rursum blanda adloquitur Dea nata Dione:
Nulli fas hominum, aut Divum tua temnere jussa.
Tu conjux Jovis, atque soror, Saturnia proles.
Hæc ait, & niveo actutum de pectore zonam
195Solvit acu pictam, variam, cunctisque refertam
lilecebris; amor hic inerat, flagransque cupido,
Et risus, mollesque joci, mellitaque amantum
Colloquia, & quæ prudentum blandissima serpens
Subruit, atque animos[256] submittit Suada severos.
200Tradidit hanc Divæ, pulchroque hæc addidit ore:
Accipe, & hanc variam præcinge ad pectora zonam.
Quæ petis, hic congesta latent namque omnia, nec te
Auxilium Veneris quondam implorasse pigebit
Dixerat ista Venus, subrisitque improba Juno[257],
205Subridensque sinu in roseo data munera condit.
Alma Venus Jovis æthereas contendit in ædeis.
At Juno alticomi summo de vertice Olympi
Pieriam super, Emathiæque uberrima regna,
Et Thracum volat æternis juga cana pruinis,
210Arvaque, nec molli vestigia signat arena.
Linquit Athon deinde, & tumidi super æquoris undam
Lemnum adit, atque urbem, & felicia regna Thoantis.
Hic consanguineum Læthi Dea pulchra Soporem
Adgreditur supplex, roseoque hæc ore profatur
215Somne hominum domitor, cunctorumque inclyte Divum,
Nunc mihi, nunc, si quando alias mea jussa sequutus,
Affer opem, nec tanti abolescet gratia facti.
Victus amore gravi postquam, nostroque jacebit
Jupiter infusus gremio, Tu affundere circum,
220Sopitoque oculos, placidusque illabere membris.
Dona dabo, solium eximium, æternumque, rigensque
Fulvo auro, mihi Vulcanus quod tradidit olim
Arte laboratum magna, scamnumque locandis
Adjiciam exoptata inter convivia plantis.
325Hæc Dea, turbato adfatur quam pectore Somnus:
O conjux Jovis, atque soror, numenque verendum,
Magnorum quemcumque alium sopire Deorum
Diva jube, torrentis erunt vel rauca fluenta
Oceani, genus unde Deum, non ipse potentem
230Saturno genitum tamen unquam injussus adibo.
Expertus loquor, Iliaco nam ab litore quondam
Pergama post eversa redux Tirinthius agros.
Quum peteret patrios, precibus me, Diva, coactam
Hortatuque tuo blandum immisisse soporem,
235Ac domuisse Jovem memini; sed turbine magno
Interea pontumque ipsa, & cœlum omne ciebas
Flatibus excitis ventorum, adversaque longe
Litora, jactatusque Coum deinde adpulit altam
Omnibus ille procul charis rerum omnium egenus.
240Resciit ut genitor, magna utque excanduit ira,
Stellatisque Deos deturbat sedibus omneis,
Me quærens, mihi perniciem clademque minatus,
Depulsumque alto ab cælo misisset in undas
Me nisi nox domitrix hominum, domitrixque Deorum,
245Quam fugiens adij, fusco obtexisset amictu.
Ile Deam veritus tristeis animo exuit iras.
Tantum iterum me, Diva, jubes discrimen adire?
Huic Dea respondens Saturnia talibus infit:
O bone, tantumdemne Jovem, Priamove favere,
250Dardaniisve putas, gnato quantum ille favebat
Amphitruoniadae? mitte hanc de pectore curam.
Aude, age, Pasitheam Charitum de stirpe sororum
Connubio jungam stabili, propriamque dicabo,
Tu cujus dudum ingenti cruciaris amore.
255Dixerat, ille autem lætatus pectora donis
Perge, ait, atque undæ Stygiæ inviolabile numen
Infernosque Deos jura, qui Tartara subter
Saturnum cæcis vincti comitantur in antris
Telluremque almam dextra, pontumque sinistra
260Tange manu jurans, Charitum de gente daturam
Pasitheam, dudum est cujus mihi flamma medullas.
Hæc fatur, paretque illa, & quos Tartara cumque
Nigra tenent tonat ore Deos, Titania monstra.
Vix ea, procedunt nigra caligine tecti,
365Atque Imbri, Lemnique agris, silvaque relicta
Perveniunt Idam ad pinguem, stabula alta ferarum
Lectonque: hic primum liquentia marmora linquunt,
Telluremque petunt: gradientum pondere Divum
Concutiturque, gemitque nemus. Stetit illicet ore,
270Adspectuque Jovis Somnus procul abjetis altæ
Contectus ramis, Idæ quæ in culmine summo
Densa comam æthereas caput adtollebat in auras.
Arboris hic latuit tectus sub fronde comanti,
Argutæ similis volucri, quam montibus altis
275Chalcida Caelicolæ; ast homines dixere cymindim.
Gargara summa petens, frondosaque culmina gressum
Adglomerat Juno: hanc procul ut conspexit euntem
Jupiter, ut subitam concepit pectore flammam,
Qualem quum primum furtivo indulsit amori,
180Compellatque ultro, & blandis sermonibus infit:
Quorsum, Diva, pedes curru, bigisque relictis
Carpis iter rutilo veniens de vertice Olympi
Illa autem; Extremas, inquit, telluris in oras,
Oceanumque Patrem Divum, Tethynque parentem
285Visura adpropero, quorum discordia dudum
Invasitque animos, thalamosque, & limina turbat
Chara mihi, primos queis sum nutrita per annos,
Stant bijuges procul hinc, imis in vallibus Idae,
Qui me telluremque ferant, atque æquora supra.
290Te huc monitum veni, nec fratre, & conjuge quoquam[258]
Ferre pedem invito aut volui, aut voluisse decebat.
Ast illuc, Divum genitor Saturnius infit,
Tendere vel posthac fas est, nunc, optima conjux,
Haud equidem vellem vultu caruisse decoro,
295Amplexuque tuo, nec enim me femina tantum
Mortalis, Deave ingenti devinxit amore.
Nam neque[259] me Ixionis quondam pulcherrima conjux
Pirithoum dias fudit quæ in luminis oras,
Nec Danae Acrisioniades, clarissimus unde
300Perseus exortus, nec quæ Minoa tremendum
Phoenicis gnata, & durum peperit Rhadamanthum,
Nec Semele, aut pulchra Alcmene, qua matre creatus
Amphitruoniades Thebana claruit arce;
Delicium at miseris mortalibus illa Thyoneum
305Progenuit Semele, Cereris nec me decor ingens,
Latonæ aut magnae, nec tu, suavissima Juno,
Tantum illexti alias, quantis nunc ignibus intus
Ardescunt corda, & stimulis amor acribus urget.
Dixerat hæc genitor, Juno hæc cui callida contra:
310Summe Deum[260] patulo Idæi in vertice montis
Hæcne paras? Divum certe si agnoverit alter,
Nunciet ac reliquis; stellata revisere tecta
Non equidem auderem rursum, ac tua dicier uxor.
Usque adeo pudet. Est thalamus, sunt aurea tecta,
315Atque thorus tibi, suntque fores in postibus altis
Mulciberi labor, hic animo indulsisse juvabit.
At Divum pater: adspectus hominumve, Deumve,
Ne, mihi chara, time: aurato fulgore coruscam
Circumagam nubem, quam non transcendere Phœbus
320Ipse queat, mage cui lumen penetrabile nulli est.
Hæc ait, & charo circumdat brachia collo.
At viridemque herbam, frondeisque induta recenteis
Terra parens, pulchros submittit Dædala flores
Pallentemque crocum, & ferrugineos hyacinthos,
325Rorantem & lotum blandum, densumque, levaret
Mollis ut in morem strati, exciperetque cubanteis.
Tum super, & circum protenditur aurea nubes
Pulchra, ingens & rore thoros perfundit odoro.
Sic somno pater, & dulci correptus amore
330Conjugis infusus gremio per membra quietem
Carpebat placidam celsis in collibus Idae.
Extemplo ad naveis pernicibus evolat alis
Neptunumque monet Somnus: Securus Achivis
Auxiliare, pater, nostra dum Jupiter arte,
335Junonisque dolo domitus, captusque quiescit.
Dixerat, inque alias hominum procul evolat urbeis.
Exultatque animis Neptunus, & agmina cursans
Hortaturque viros, funditque has pectore voces:
O imbelles Danai, dabimusne hunc Hectori honorem,
340Æternumque decus, classem ut comburat Achivum?
Spem demens hanc ille fovet, dum Phtius Achilles
Puppe sedens celsa fremit, indulgetque dolori
Non tamen acidæ auxilio pugnantis egemus
Conveniant modo Grajorum in certamina dextræ.
345Quare agite hæc omnes, animo, & parete lubenti.
Ingenteis clypeos induti pectora circum
Quot fuerint, tecti & galeis capita alta coruscis,
Correptisque manu longis hastilibus, isthinc
Tendamus contra, præero, nec maximus ipse
350Marte satus quanquam processerit obvius Hector.
Qui fortis non æqua sibi gestaverit arma
Imbelli tradat, majoremque induat ipse
Loricam, aut clypeum. Suadenti talia læti
Parent Grajugenæ, tardi quos vulnere quanquam
355Neritius ductor, Tydeoque, Atreoque creati
In pugnam educunt, & fortia fortibus arma,
Imbellique dabant imbellia: deinde corusco
Ære omnes nitidi adversos rapiuntur in hosteis.
Neptunus præit, et longum rotat horridus ensem
360Fulmineum, ingentem dextra, cui obsistere nulli
Fas hominum, trepidantque animi, & formidine torpent,
Trojugenas parte ex alia ferus instruit Hector.
Crudescit pugna, hino Danaos Neptunus agebat
Glaucicomus, Teucros Priamo satus incitat heros.
365Extremasque usque ad naveis, tentoriaque alta
Exundat pelagus, fluctu & premit arva sonoro.
Concurrunt fremitu ingenti, neque gurgite ab alto
Tantum impulsa Noto in terram maris unda remugit,
Nec tantum, quum flamma olim crepitante cremantur
370Densa sonant nemora, aut ventorum tantus in astra
It fragor, alticomas quatiunt quum turbine quercus
Quantus clamantum juvenum, Troumque, & Achivum
Exoritur fragor hinc, illinc, & in arma ruentum.
Ajacem prior adversum telo impetit Hector.
375Hasta volat certa, ingentem sed reppulit ictum,
Qui geminus circum fulgebat pectora baltheus
Ensisque, & clypei. Frustratum infrenduit Hector
Telum ivisse manu, & retro vestigia torsit
Illum autem saxo ingenti Salaminius Ajax,
380(Litore quæ toto altarum retinacula passim
Multa carinarum stabant) colla ardua propter
Percutit ad pectus. Contortum vortice magno
Turbinis in morem rapido volat impete saxum.
Ac veluti Jovis horrisono quum fulmine quercus
385Per saltum ruit excisa ab radicibus imis,
Sulphuris, & circum graveolentis flamma refulsit.
Diriguere metu adstantes: horrenda Tonantis
Ira adeo Jovis: in terram sic volvitur Hector,
Delapsumque manu telum; clypeusque sequutus,
390Et galea at super ingentem dant arma sonorem.
Adproperant Graii, & magno clamore fatigant
Missilibusque virum crebris, sataguntque jacentem
Ad sese trahere; at nulli contingere corpus
Est licitum steterant propter lectissima Teucrum
395Robora, Polydamas, Glaucusque, & magnus Agenor,
Æneasque, & Sarpedon Jovis inclyta proles,
Nec proceres deerant reliqui, & fulgentia circum
Scuts tenent, stipantque ducem, densique resistunt
Sublatum interea manibus socii inde ferebant
400Ad currus donec ventum, bijugesque repostos
Pugnarum procul a strepitu, qui Pergama versus
Portabant celeres mærentem, & multa dolentem.
Ut ventum ad ripam, & liquidi vada vitrea Xanthi,
Ab Jove cui genus est, terræ admovere gementem,
405Et gelidam infudere manu, tum redditus ægris
Est membris vigor,atque oculos huc contulit, atque huc,
Poplite dein flexo nigrum vomit ore cruorem
Atque iterum procumbit humi, suffusaque circum
Lumina nox operit, namque intima pectoris ictus
410Torquet adhuc. Crescunt Danais viresque, animique
Priamidem procul ut pugnis, campoque relicto
Secessisse vident, longo tum Satnion Ajax
Primus Oiliades telo petit, iliaque alto
Rimatur ferro, & resupinum extendit in herbam.
415Satnion Enopidem, quem Satnioentis ad undam
Et pecora, & pingueis pascenti armenta per agros
Nympha olim Regi peperit pulcherrima Nais.
Ardescit circum pugna, & miseri ultor amici
Polydamas ruit, atque hasta Prothoenora magnum
420Sternit Areilyci sobolem: volat ærea cuspis,
Figitur atque humero in dextro, cadit ille supinus,
Et terram hostilem moriens premit exilit acer
Polydamas, tumidoque minax hæc gutture jactat:
At non Panthoidæ vano stridore per auras
425Telum ivisse reor; sed Achivum in corpore quemquam
Excepisse ducum tristeisque ivisse sub umbras.
Sic infit, Grajumque animos sermone momordit,
In primis Telamoniadæ, cui proximus heros
Corruerat, contraque abeuntem conjicit hastam;
430Hostilem sed enim furiam, telumque fefellit
Panthoides saltu, tamen hoc Antenore natus
Excipit Archelochus, tristem cui adversa parabant
Numina perniciem, & jugulo qua se occiput infert,
Os dorsi summum, & nervum præcidit utrumque,
435Avulsumque cadit caput, & trunca ora priusquam
Coporis in terram moles procumberet ægra.
Exultansque Ajax alta sic voce profatur:
Polydama, occisi Prothoenoris anne videmur
Persolvisse vicem? Nec enim tellure creatum
440Hunc reor: agnosco Trojani Antenoris ora,
Ipsius & genus, aut fratrem, credamve propinquum.
Hæc ait agnoscens, Teucros dolor occupat ingens.
Atque Acamas Promachum Bæotum interficit hasta,
Dum fratrem tegit exanimem, quem calce trahebat
445Deprensum Promachus, magnoque hæc gutture fundit:
O genus invisum, & nostris gens debita telis
Argivi, haud solos igitur fata aspera Teucros,
Vos etiam quandoque manent: jacet ecce, superbus;
Hac domitus dextra Promachus, nec inultus in orcum
450Frater iit, charæ nam vitæ, & sanguinis ipse
Ultor eram super, optandum quo Martis alumno
Nil magis. Hæc infit, Grajumque exasperat iras
Penelei in primis, Acamantaque turbidus æstu
Irruit adversus nec sustentare ruentem
455Ille potens fugit, Ilioneaque cuspide figit
Phorbantis sobolem, Teucris magis omnibus unum,
Quem Maja genitus dilexerat, arvaque plura,
Lanigerosque greges dederat, penitusque sub ipsum
Hasta supercilium misero, & radice resedit
460Ima oculi, ac valido transverberat occiput ictu.
Ille manum expandens geminam desedit arena,
Cervicem sed enim mediam stricto ocyus ense
Peneleus ferit, & pulchra cum casside truncum
Deturbat caput, atque oculi telum orbe refixum,
465Sublatumque manu monstrans sic agmina Troum
Voce vocans magna adfatur, dictisque lacessit:
O ignavi Phryges, Ilionei matrique patrique
Hæc mea ferte: fleant chari fata aspera nati
Nam neque Grajugenis iterum in patria alta reversis
470Ore nitens roseo, & placido pulcherrima vultu
Sese Alegenoridae Promacho feret obvia conjux
Talia jactabat, trepidant formidine Teucri,
Et qua cuique via est, fugiunt, ac tuta capessunt.
Dicite nunc Musæ cœlestia tecta colentes
475Quis prior Argivum exuvias, atque arma cruenta
Sustulerit, postquam Neptunus pectora Grajum,
Accenditque acies, Teucrorumque agmina vertit?
Gyrtiadem primum Telamonius Hirtion Ajax
Mysorum sternit ductorem, Mermeron inde,
480Et Phalcem premit Antilochus; Morys, Hippotionque
Merionis cecidere manu; Teucer Peripheten.
Et Prothoona ferit: ferro percussus Atrida
Descendit Stygias ingens Hyperenor in undas,
Ilia cui penitus, lacerataque viscera cuspis
485Rimatur calida, ast anima indignata patentem
Per plagam erupit, tegit ater lumina somnus.
At turbam ingentem gnatus sternebat Oilei,
Quo nullus Danaum melior trepida agmina cursu
Pernici premere adversos quum Jupiter hosteis
490Turbat agens, horrentque metu mortalia corda.
LIBER DECIMUSQUINTUS.
[recensere]ARGUMENTUM.
[recensere]Jupiter experrectus, & intuitus trepidantes, palantesque Teucros, Junonem increpat. Iridem deinde, atque Apollinem ab ipsa vocatos ad exercitum mittit, Iridem quidem ad Neptunum jubens pugna absistere; Apollinem vero ut vires languenti reficiat Hectori. Phoebus assumpta aegide Troum aciem præcedit, viamque aperit fossa complanata, & muro everso. Vertuntur in fugam Graeci, & ipsis ad naves usque compulsis, Ajax Telamonius strenue pugnat, duodecim interfectis Trojanorum, qui navibus ignem inferebant.
Jamque fuga vallum, & fossam transcenderat altam
Turba Phrygum, Danaumque manu pars magna jacebat,
Ad currus reliqui exanimes, trepidique manebant.
Atque Jovem Juno stratis, somnoque relicto
5Surgere solicitat celsis in collibus Idæ.
Paruit, & raptim exurgens, Troumque, & Achivum
Agmina conspexit, ruere hos, fugere undique Teucros,
Neptunum instaurantem acies, pugnasque cientem,
Hectora prostratum inde procul, sensuque carentem
10Circumstare duces, auras vix pectore anhelo
Captantem, nigrumque vomentem ex ore cruorem.
Ut vidit magno perculsus corda dolore
Terrigenum, Divumque pater, sic lumine torvo
Junonem intuitus verbis castigat amaris:
15Obtinuisti ergo, Dea perfida, fraude, dolisque
Hectora percussum, Teucrosque avertere campis.
Artis, at ipsa, reor, pœnas, fraudisque maligna
Prima lues, iras, vireisque experta Tonantis.
Et te, Diva quidem veterum meminisse malorum
10Fas erat, incudes validas quum vertice ab alto
Immisi pedibus geminis, & nescia frangi
Aurea sublatas nectebant vincula palmas,
Aereque in vacuo, terramque, interque profundum
Pendebas caelum, Divum indignante caterva.
25Solvere nec quisquam audebat, poteratve, prehensos
Quin etiam per inane Deos ab culmine Olympi
In terras, pontumque altum indignatus agebam.
Nec tamen his satiata malis deferbuit ira
Argolicos donec Tirinthius attigit agros,
30Quem tu ventorum excitis, Diva improba, nimbis,
Jactatum pelago immenso, & mala plurima passum
Usque Coon tuleras optato ab litore longe.
Hæc decuit meminisse novis quam fraudibus ante
Divorum procul ab placida statione maritum
35Deciperes blanda fallacis imagine formae.
Hæc ait, horrescit Juno, sicque incipit ore:
Audiat hæc Tellusque alma, & magni ætheris orbes
Et Stygis inferno quæ flumine labitur unda,
Dii cujus[261] jurare timent, & fallere numen.
40Dilectumque tuum caput, & commercia nostri[262]
Immaculata thori, quo nil mihi sanctius usquam est.
Non me authore favet Danais Neptunus, & acrem
Priamidem avertit campo, Teucrosque fugavit.
Sponte sua ad naveis casos miseratus Achivos
45Irruit in pugnas, vadam, & quo jusseris, ipsum
Ferre gradum flectam invitum, vertamque precando.
Hæc fatur pavitans, risit pater optimus olli,
Et vultu adloquitur placido: mens una duorum
Nostrum esset, similisque animus, suavissima conjux,
50Quamlibet iratus meaque, & tua vota sequatur
Armipotens frater. Nunc, si mihi vera fateris,
Vade, age, Divorumque domos, caelumque revise,
Iridaque buc, Phoebumque voca: petat illa comantum
Grajorum Turmas, fratrique in tecta redire
55Suadeat, afflictum simul Hectora Phœbus Apollo
Excitet in Danaos, vireisque, animosque ministret,
Imbellemque fugam trepidis immittat Achivis,
Pelidæ ad naveis donec spectantis, & ora
Litore cædantur toto: miseratus Achilles
60Mittet in arma Menoetiadem, quem Trojus Hector
Post cladem ingentem Teucrorum ante Ilion altum
Interimet ferro, & fulgentibus exuet armis.
At Patrocli dextra prius (o fata aspera rumpat)
Sarpedon, mea progenies occumbet in agris.
65Ulturus Patroclum deinde Hectora sternet Achilles
Hinc Danais meliora fluent jam tempora, donec
Pergama Grajugenæ evertant vi, atque arte Minervae,
Sic Parcis placitum, fatorum is vertitur ordo
Nec flectar, Danaisve Deum auxiliarier ullum
70Permittam prius acidæ quam vota, precesque
Perficiam æquoreæ Thetidi, cui talia quondam
Prendentique genu, ac dederam promissa roganti.
Jupiter hæc, paretque ulnas Dea candida Juno,
Rupeque ab Idaea in magnum contendit Olympum.
75Atque emensa redux veluti spatia ampla viator
Percurrit secum tacita sub mente revolvens,
Huc ieram, deinde huc ieram, sic concita terras
Pervolat, & Jovis æternas pervenit in ædeis,
Conciliumque frequens Divum Saturnia Juno.
80Surrexere omnes venienti, & pocula quisque
Plena dabant, Themis at roseo pulcherrima vultu
Occurrit prior, at plenum Jovis aurea conjux
Accepit cratera manu, Themis inde profatur:
Quo properas, Dea? namque metu perculsa videris.
85Fare, age, num magni terret te conjugis ira?
At Juno: Ne me ista roga, sat nota profecto
Ira tibi, ingeniumque mei, moresque mariti.
I præ, nunc magis, & mensis accumbe Deorum
Hic reliquis coram magni mandata Tonantis
90Edisces, nec quemquam hominum, quemquamve Deorum
Plausurum reor, etsi inter convivia fronte
Nunc sedeat placida. Hæc inquit, seditque reposta.
Infremuere Deum reliqui, ridetque frementeis
Juno procul; non læta tamen frons usque renidet,
95Oraque pulchra Deæ, mediisque hæc farier infit:
Stultos, dementeisque Jovi, qui irascimur, ipsumque
Audemus verbis imbellibus, atque minaci
Flectere sermone, aut ullo compescere nisu.
Ille sedens procul insanas irasque, minasque
100Conatusque Deum ridet, temnitque superbus
Caelicolas quoniam virtute, & robore cunctos
Extollit super, ac tumido se gutture jactat.
Ergo ferenda æquis animis, quæ asperrima cumque
Ab Jove sors tulerit. Marti charissima proles
105Nunc jacet Ascalaphus fato sublatus iniquo.
Nec plura his, pronaque manu percussit utraque
Mars femora infrendens, simul hæc de pectore fundit:
Ne mihi nunc vestrum quisquam succenseat, ultum
Si gnati cædem indignam ferar agmina contra,
110Telaque Grajorum, patrio mihi fulmine quanquam
Fata minarentur, terrasque, interque jacerem
Pulvereque, & nigro perfusa cadavera tabo.
Vix ea, Terroremque jubet tremulo ore, Fugamque
Jungere equos, nitida ipse humeris simul induit arma.
115Atque etenim majorque alia, asperiorque fuisset
In Superum genus omne Jovis rabiesque, furorque
Ni Patris verita imperium, clademque minantem
Armipotens Pallas stellata sede relicta
Adversum staret, capitique, humerisque furentis
120Ingentem traheret clypeum, galeamque comantem,
Eque manu ferro præfixum hastile corusco.
Dein sic orsa loqui: Vecors, malesane, peristi.
An frustra tibi sunt aures, cerebrumque, pudorque
Omnis abest? Audisne Jovis quæ nuntia conjux
125Dicta refert? magis an velles mala plurima passus,
Afflictusque, dolensque altum vix scandere Olympum,
Aerumnasque graveis Divis inferre beatis?
Nam pater extemplo, Teucris, Danaisque relictis,
Clicolas contra irarum converteret æstus,
130Correptosque simul sceleratos, inque nocenteis
Dejiceret cœlo. Insanum depone furorem,
Tu precor, Ascalapho aut cecidit jam fortior alter,
Aut cadet. An clara Divum de stirpe creatos
Terrigenas facile est omneis subducere lætho?
135Tantum effata Deum fulgenti in sede locavit.
Tum Phoebum Juno, & celerem Thaumantida plantis
Ad sese vocat, atque alto sermone profatur:
Ocyus Idæum genitor conscendere culmen
Vos jubet, ite citi, & jussis parete volentes.
140Dixit, & abscedens solio in fulgente resedit
Adproperantque olli, atque Idæa in culmina tendunt
Fontibus irrigua egelidis, tesqua alta ferarum.
Atque Jovem procul adspectant super alta sedentem
Gargara, odorato nubes quem candida amictu
145Pendebat circum. Venienteis ore sereno
Excipit æthereus genitor, nam conjugis almæ
Paruerant jussis celeres, tum talibus infit:
Iri, age, Neptuno hæc Regi mandata referto:
Abscedat pugna, & divum stellantia templa
150Vel canum petat Oceanum; si obsistere certat,
Cogitet, an mecum quanquam fortissimus, ausit
Conseruisse manus, namque & præstantior armis
Esse feror, majorque annis, nec se mihi fas est
Ferre parem, magnorum horret quem turba Deorum:
155Hæc pater: Idæis ab collibus Ilion altum
Illa volans petit actutum, ceu nubibus atris
Quum nix alba cadit, percussa aut grandine densa
Tecta sonant, Boreasque fremens cava nubila toto
Depulsat cœlo, talis Dea pervolat Iris
160Neptunoque adstans pulchro sic ore loquuta est:
Neptune armipotens, Jovis adsum nuntia caelo,
Protinus Iliacis ut agris, pugnaque relicta,
Tecta Deum, pontumve petas, tua regna, profundum.
Si renuas, semet venturum, vique minatur
165Pulsurumque manu, neque Te nescire Tonantis
Virtutem, roburque putat, cui sidera parent.
Hec Dea, cui frendens Neptunus talibus infit:
Præstantis quanquam vesana superbia fratris
Ila fuat, si me invitum compescere dextra
170Conatur, tentatve pari haud contentus honore:
Tres etenim ab Rhea fratres, Saturnia proles,
Jupiter altitonans, & ego, & qui Tartara Pluto
Nigra tenet sorte imperium divisimus[263] æqua.
Mi mare[264] velivolum, & sævum dedit urna tridentem
175Pallenteis Plutoni umbras, Acherontia regna,
Cælivagasque Jovi nubeis, atque æthera magnum.
Omnibus alma tamen terra, & communis Olympus.
Nec Jovis adstringor jussis, sua[265] sorte quietus,
Ille potens licet: ætherea se jactet in aula,
180Nec veluti imbelli dextramque, & vincla minetur.
Sunt gnati, gnatæque olli, quas ore minaci
Terreat, ac dictis cogat parere trementeis.
Talia Neptunus, roseo hæc Thaumantias ore:
Ergo hæc dura Jovi referam responsa Tonanti?
185An demens quicquam facilis sententia verti
Prudentum est, ipsæque sequntur Erynnies ultro,
Majoresque colunt natu. Nec plura loquuta est.
Ad quam Neptunus: Recte, o decus Iri Deorum
Talia commemoras. Pulchrum est quum nuntius ipse
190Utile consilium novit, panditque; sed ira
Corda tument, quum sorte parem, fatoque potitum
Consimili, sermone parat terrere superbo
Nunc equidem cedam invitus, tu hæc pectore serva
Dicta tamen; si me invito, & Junone sorore,
195Mulciberoque, & Mercurio, pulchraque Minerva
Ipse volet tectis perjuræ parcere Trojae,
Nec mala tot passis cedat victoria Graiis
Hoc sciat æternumque fore, insanabile nobis
Secum odium. Sic fatus abit, pontique sonantis
200Marmora cana subit, desideriumque relinquit
Triste sui Danais. Phoebo tum Jupiter infit
Hectora Priamidem pete nunc jam, Phoebe, dolentem
Neptunus quando pelagi spumantia regna
Jam petiit, veritusque minas, nostrumque furorem
205Atque Deis pugna illa quidem exaudita fuisset,
Conflictusque gravis, qui tristia Tartara subter
Saturno comites frendent; nostrum sed utrique
Hoc satius, quod agris Troja, belloque relicto
Ille abiit, nec enim exiguo perfecta labore
210Res foret. Ipse manu nunc ægida tolle coruscam,
Concutiensque acies Danaum, heroasque fugato.
Ast Hector tua, Priamides sit maxima cura.
Huic tu inspira animum, roburque immitte jacenti,
Dum Danaos agitet fugienteis litus ad altum,
315Depictasque rateis, sine nostræ cætera curæ,
Respirent trepidi, ut Danai, Martemque retractent.
Paruit auditis, Idæaque culmina linquens
Accipiter veluti, rapido volat impete Phoebus,
Accipiter veluti, quo non violentior alter
220Aera per liquidum pavidis instare columbis.
Hectora tum molli in ripa videt inde sedentem
Nam neque ut ante jacens, animos collegerat, & jam
Cæperat adstantum sociorum agnoscere vultus,
Sudorque, & creber cessarat anhelitus olli.
225Nempe virum Jovis in pugnas arcana voluntas,
Visque ciet, tali quem voce adfatur Apollo:
O Priamo sate, quid resides, & languida lentus
Membra trahis? telone doles percussus acuto?
Hector ad hæc: Quid tu ista, Deum mitissime, quæris?
230Tene latet qui me sternentem ad litus Achivos
Excelsasque rateis saxo percusserit Ajax
Ad pectus, pugnaque dolentem exegerit acri?
Atque equidem mihi jam lucem affulsisse supremam
Credideram, Ditisque domos, atque invia vivis
235Regna petiturum. Olli autem sic fatur Apollo:
Macte animo, Idæis talis tibi rupibus adsum.
Ab Jove demissus pugna auxilator Apollo,
Cui tua jam dudum, sacrataque Pergama cordi.
Dardanios, age nunc, equites hortare, rateisque
240Cursu invade cavas, præcedam, & Troibus omnem
Complanabo viam, Grajorumque agmina rumpam .
Hæc Deus, immisitque novum per membra vigorem
Ac veluti plenis[266] præsepibus hordea pastus
Quum sonipes vinclis fugit stabula alta solutis
245Pernici secat arva fuga, campumque sonoro
Aere quatit, liquido perfundi flumine suetus
In pastusque fremens, armentaque tendit equarum,
Luxuriatque altis cervicibus, atque volanti
Colla per, & geminos ludit juba densa per armos.
150Sic rapidus campo discursat Trojus Hector,
Hortaturque viros, divinaque jussa facessit.
Atque velut capram, aut surgentem in cornua cervum
Agricolæque, canesque agitant, illum ardua rupes
Atque nemus tegit umbrosum, nec vescier ollis
255Est licitum, tum forte via si torva frementis
Apparet facies, barbatique ora leonis,
Diriguere omnes, prædaque abiere relicta,
Sic Teucros Danai fugienteis usque sequuti
Ensibus, & longis hastilibus arva tenebant,
260Obstupuere tamen cernentes Hectora densas
Percurrentem acies, ferrumque, ignemque minantem
Etolus quos deinde Thoas Andræmone natus
Adloquitur, jaculoque Thoas insignis acuto
Eminus, insignisque nitenti cominus ense.
265Ore etiam melior, juvenum quod turba[267] locatis
Captabant verbis, pictisque coloribus auras.
Hic medios inter taleis dat pectore voces:
O Dii, monstrum ingens video, sævum Hectora rursum
Proelia miscentem, merita quem morte peremptum,
270Ajacisque manu domitum rebamur Achivi.
Fata virum servant, inimicaque numina Graiis,
Quorum acies stravitque olim, sternetque per agros.
Nam neque ego incolumem Divum sine numine credam
Auxilioque Jovis pugnam miscere cruentam.
275Quare agite hæc omnes, animo & parete lubenti:
Turma equitum, peditumque rateis vertantur ad altas,
Lecta ducum manus obstemus, primamque ruentis
Conemur furiam infestis confringere telis.
Ille furens licet, Argivum penetrare per agmen
280Haud poterit, reor. Hæc infit, parentque jubenti
Ajaces gemini, Idomeneus, Teucerque, Megesque
Merionesque, duces lecti, densantque maniplos
Priamidean, ac Troes contra: plebs cætera retro
Flectit iter, cursuque cavas petit inde carinas.
285Adproperant Teucri, magnis queis passibus Hector
Ipse præit, densaque humeros caligine tectus
Agmen agit Phoebus dextra sævam ægida quassans
Arte laboratam, horrificam, setisque rigentem
Vulcani donum artificis, qua Jupiter hosteis
290Territat, incusoque fugat, sternitque fragore.
Conferti obsistunt Danai, tum magnus utrinque
It clamor, manibusque hinc, illinc missa per auras
Tela volant, volucresque arcu stridente sagittæ.
Et juvenum sane pugnantum in corpore pultes
295Hærebant penitus, plures per inane sine ictu
Incassum sternuntur humi, sitiuntque cruorem.
Arcitenens donec Phœbus magnam Ægida dextra
Immotam tenuit, Danaum, Troumque vicissim
Plebs confusa cadit; sed postquam lumine torvo
300Terque, quaterque manu horrendum quassavit, & alta
Voce Deus tonuit, Grajum conversus in agmen,
Tum vero obstupuere animis, tremor occupat artus
Olli autem quales gemini sub nocte silenti,
Sive armenta boum, vel ovilia plena leones
305Incursu exterrent subito, turbantque frementes,
Pastor abest, fugit Argivum sic territa pubes
Impellente Deo, Teucrorum armisque favente.
Agmine tum rupto cædit, sternitque virum vir.
Priamida ferro Stichius cadit, ille Menesthei
310Dilectus socius, cadit ingens Arcesilaus
Bæotum ductor fulvo procul ære micantum
Jason Aeneas interficit, atque Medonta
Olli Cecropidum parebant agmina, Spheli
Bucolidæ egregia soboli; sed gnatus Oileo
315Patre Medon nothus, atque Ajacis frater Oilei,
Qui Phylacem procul ab patria tellure colebat
Ob furias, memoresque novercæ Eriopidis iras,
Cui fratrem juvenis ferro obtroncaverat olim.
Mecisteum dein Polydamas, Echiumque Polytes
320Ante aciem primam, Clonium prosternit Agenor,
Dejochumque Paris, latos huic hasta per armos,
Extremumque humerum subit, atque infigitur alte.
Dumque olli spoliis inhiant, pars maxima Achivum
Præcipiti delapsa fuga, vallumque, sudeisque
325Per medias, fossamique altam, murumque tenebat.
Fervidus at magnis urgebat vocibus Hector.
Irruere ad naveis, nec opimæ incumbere prædæ.
Quod siquem[268] procul ab ratibus conspexero, dextra
Hac subito cadet, ad tumulum neque justa sorores
330Persolvent misero, aut fratres, verum Ilion ante
Visceribusque canes pascet, fusoque cruore.
Sic effatus equum percussit terga flagello,
Teucrorumque ciet cuneos. Clamore minaci
Olli certatim adproperant, bijugesque fatigant
335Congestam sed enim fosse surgentis ad oras
Phæbus humum facile incedens vertitque, ruitque
Pontis ut in morem Teucris via lata pateret,
Longaque, quantum contorta volat impetus hasta,
Quam juvenis toto jaculatur robore quondam
340Ostentans artem pariter, dextramque potentem.
Turmatim irrumpunt Troes, præit ipse coruscam
Ægida concutiens, murumque evertit Apollo
Qualis ubi puer Oceani prope litus arenam,
Constructasque domos luteas, opera improba, ludens
345Dein manibus, pedibusque ruit, vertitque repente
Haud secus Argivum ingenti sudata labore
Moenia confundis, Phabe, exterresque maniplos.
Ut ventum ad naveis, cursum tenuere trementes,
Inque vicem hortantur sese, atque ad sidera palmas
350Attollunt geminas, onerant atque æthera votis
Hos inter decus Argivum Nelejus heros
In cælum elatis manibus sic voce precatur:
Summe Deum, tibi si patriis quisquam obtulit Argis
Pingue femur bovis, aut pecudem fumantibus aris
355Ut charam uxorem, dulceisque reviseret agros,
Audistique preces, pater, & pia vota rogantis
Sis memor, & capiti impendentem averte ruinam;
Nec Danaos sine Teucrorum delerier armis.
Audiit orantem genitor, lævumque sereno
360Horrendum intonuit cœlo. Sensere Tonantis
Consilium, mentemque Phryges, properantque, ruuntque
Acrius in pugnam, qualis pelagi unda sonori
In ratis invehitur latus, urget verbere crebro
Ventorum furor, & fluctus ad sidera tollit.
365Sic Teucri ad muros magno clamore ruebant
Inductis & equis ad naveis prælia miscent.
Crudescit Mavors: ab equis fulgentibus hastis
Dardanide certant; Danai de puppibus altis
Obsistunt contis, plures qui forte jacebant
370Ora æære inducti, pugnis navalibus apti.
At Patroclus, donec Trojani ab litore longe,
Et ratibus, muros miscebant prælia circum,
Mærentem Eurypilum vario sermone levabat,
Atque salutiferis curabat vulnera succis.
375Ut murum irrupisse Phryges, strepitumque, fugamque
Grajugenum sensit, tum vero exhorruit, atque
Percutiens manibus femora has dat pectore voces:
Chare vale, non jam tecum versarier una
Tempus, resque sinunt: nimium jam urgentur Achivi.
380Sunt famuli, sociique tibi: visurus Achillem
Hinc propero, urgebo in Martem, fors numine dextro
Durum animum moveam, chari namque optima amici
Sunt monita. Hæc ait, & gressum cum voce tetendit.
Troibus interea obsistunt constanter Achivi,
385Nec tamen ab ratibus longis detrudere contis
Usque valent, Danaos retro nec pellere Teucri:
Oblongamque trabem veluti secturus, amussim
Palladia movet arte faber, ductumque tuendo
Insequitur recta, ancipiti sic Marte feruntur,
390Atque alias alij ad puppeis fera proelia tentant.
Ajacem sed enim contra fert se arduus Hector
Atque eandem[269] circum navem se viribus æquis
Invaduntque, arcentque, nec altam exurere puppem
Ajacemve potest avertere Trojus heros,
395Nec Jovis adductum auspiciis ab navibus Ajax
Pellere Priamidem potis: ergo Caletora contra
Clytiadem[270] telum intorquet, flammamque ferentem
Percutit ad pectus, sonueruntque arma cadenti,
Delapsusque manu torris, sed turbidus Hector
400Cognatum ut sese jactantem in pulvere cernit
Trojanas, Lyciasque instigat vocibus alas:
O flos Trojugenum, Lyciique, & Dardana pubes,
Robore nunc opus, atque animis, namque undique iniquis
Arctamur spatiis, Clytii defendite gnatum,
405Nec lapsi spoliis Danai potiantur opimis.
Fatur, & Ajacem contra ingentem jacit hastam
Sed diversa volat, sternitque Lycophrona longe
Mastoridem, Ajacis famulum, cui tecta Cytheris;
Pinguiaque arva, viro donec fugere inde perempto
410Ipsi opus. Huic aurem propter caput ære corusco
Tunditur, atque in humum de puppe revolvitur alta
Horruit, & fratrem adloquitur sic maximus Ajax:
Mastorides jacet Hectoreo, charissime, ferro,
Dilectus, fidusque mihi, assiduusque sodalis.
415Quo jam tela tibi, nervique, & læthifer arcus,
Munus Apollineum? Simul hæc, simul adstitit heros
Tela manu, pharetramque gerens, arcumque sonantem,
Conturbatque acies, & crebris ictibus instat
Hic Pysenoridem transfigit cuspide Clytum
420Panthoide aurigam eximium, qua maximus urget
Pugnantum globus, aripedes agitare frementeis
Per campos solitum: Teucris gratissimus unus
Propterea, ab misero sed fatum avertere nullus
Dardanidum potuit, cervicem allapsa sagitta
425Nam venit in mediam, cerebroque infixa tepescit.
Ille ruit, pictæque manu labuntur habenæ
Et pavidi retro bijuges cessere: feruntur
Cum strepitu horrisono vacui per gramina currus:
Sensit Polydamas, & equis venit obvius ante,
430Traditque Astynoo, gnato Protiaonis, illum
Multa jubens prope se ut bijuges, currumque teneret,
Dein volat, & primis se pugnatoribus infert.
Hectora tum contra Teucer Telamonius arcum,
Et telum parat, ac pugna exegisset ab acri
435Ardentem heroa, ac tristem misisset in Orcum.
At non illa Jovem latuit vesana cupido,
Priamida cui charus bonos, invisaque Teucri
Lans erat: ergo arcum curvanti abruptus utrinque
Dissiluit nervus, diversaque fertur arundo
440Ære gravis, manibusque teres simul excidit arcus.
Obriguit Telamone satus, sicque ore profatur:
Consilium pugnæ, atque artem sors abstulit omnem,
Infensusve Deus, manibus qui excusserit arcum,
Intortumque recens lorum, nuperque ligatum,
445Selectumque diu conanti abruperit ultro.
Huic Ajax arcum, & celeres depone sagittas,
O frater, Deus Argivis quando invidus obstat.
Scuta humeris, longamque hastam citus arripe dextra,
Irrueque in Troas, reliquasque hortare phalanges.
450Nec magna saltem sine cæde, & sanguine puppeis
Tradiderint flammis, fortes sed in arma ruamus.
Hæc ait, ille arcum tentoria ad alta relinquit,
Quadruplicemque humero clypeum suspendit ab alto,
Et galeam insignem setis, cristaque rubenti
455Induitur capiti, nodosamque arripit hastam
Ære gravem, & fratri socium se adjungit in armis.
Hector ut abruptos nervos, Teucrique sagittam
Incassum per inane videt sine lege vagantem,
Divinamque agnoscit opem, atque hæc pectore fundit:
460Trojugenae, sociique cavas invadite puppeis
Nunc o dum fortuna favet, vidi irrita Teucri
Tela volare manu, quo non felicior arcu
Grajugenum quisquam. Divum favor, irave certis
Clarescit facile indiciis, seu extollere in auras,
465Deprimere aut placuit, genteisque domare superbas.
Nunc nobis favet, & robur, vimque hostibus aufert,
Irruite, o chari, & pugnantem vulnere siquem
Fata premant, moriatur: Erit non turpe profecto
Pro patria cecidisse: domus, salvique penates
470Interea, & gnati, & conjux, dulcesque parentes,
Si Danai rursum Argolicas vertantur ad oras .
Dixerat, accenditque animos Telamonius inde
Grajugenum turmas urgebat talibus Ajax:
O, pudet, Argivi, satius cadere ante fuisset.
475Servatosve semel repulisse ab navibus hostem.
An vobis spes ulla fugæ? pedibusne putatis
Tendendum dulcem in patriam, si exusserit altas
Priamides puppeis? dictis non corda cientem
Cernitis, hortantemque acies, flammasque ferentem?
480At non ille choros jubet instaurare; sed agmen:
Una salus nobis totis incumbere in arma
Viribus, & conferre manum: læthumque subire,
Aut vitare semel satius, quam ad litus inultos
Imbelli ab turba lento tabescere Marte.
485Vix ea, crudescunt pugnæ furit Hector in armis;
Et Perimede satum Schedium transverberat hasta
Phocaicas ducentem acies at Laodamantem
Ductorem peditum, claroque Antenore natum
Ferro Ajax perimit, cadit & Cyllenius Otus
490Panthoida telo, cui paret Epeja pubes,
Dilectusque comes Phylidae. Hic turbidus ira
Polydamanta petit; sed enim subducitur hostí
Obliquum insiliens, nam prolem sternere Panthi,
Phoebe vetas, Grajumve ullo violarier ictu.
495Sed medium Croesmi pectus secat ærea cuspis,
Insonuitque cadens humerisque arma ille trahebat
Quum subitus stetit ante Dolops Lampi optima proles
Laomedontiada, pugnæ, Martisque peritus,
Et clypeum medium ferrata perforat hasta.
500Phylidem sed enim lorica fidelis aheno
Tegmine tutatur, Phyleus quam maximus olim
Ex Ephire tulerat vitrei Selleentis ab unda,
Hospitis Euphetis monimentum, atque aspera contra
Septum ingens tela, ac densos munimen in hosteis.
505Insiluitque Meges, galeæque extrema comantis
Nutantemque jubam capiti, conumque recidit.
Purpureusque rubet longe color, & nitet agro.
Dumque virum sperata animos victoria pascit,
Inque vicem observant sese, Menelaus Atrides
510Clam Dolope addit se comitem, perque ardua terga
Telum humero infigit: penitus per pectora ferrum
Prominet ulterius tendens, pronusque recumbit.
Detracturi humeris vesteis, atque arma jacentis
Adproperant illi, at contra stetit obvius Hector
515Cognatosque alios, Hicetaonidemque propinquum
Horrendum inclamans, Hicetaonidem Melanippum,
Flexipedum qui armenta boum, nigrasque juvencas
Percotem ad pinguem Troje melioribus annis
Paverat; Argivum sed postquam classis ad oras
520Appulit Iliacas, Trojam, Priamumque petivit,
Trojugenasque inter primo gaudebat honore.
Adfaturque Hector, verbisque instigat amaris?
Torpemus, Melanippe à tui nec te ulla nepotis
Cura movet nuper crudeli morte perempti?
525 Abstulerintque etiam nobis spectantibus arma?
Quin sequere: haud procul hostileis turbare maniplos
Jam satis, urgendi propius, mors inclyta donec
Pugnanteis tulerit, Priami vel regna potentis,
Urbsque eversa cadat. Taleis dat pectore voices,
130Et præit, atque virum sequitur Melanippus euntem.
At Danaos contra Salaminius incitat Ajax:
O chari, servate fidem, servate pudorem,
Inque vicem vultus, atque ora veremini, Achivi,
Salvi etenim plures, quam qui interiere pudentum
135Dedecus, atque ignominiam fuga parturit effrons
Sic fatur, laudisque avidos, pronosque momordit,
Atque infixa diu sententia mentibus hæsit.
Fervet opus, muro naves stipantur aheno.
Jupiter Iliacas acies impellit, Atrides
340Archilochum dictis urget Menelaus in hostem:
Archiloche, Argivum non te robustior alter,
Ocyor aut cursu, aut melior florente juventa,
Adgredere, & Tencrorum aliquem prosterne ruentem.
Sic effatus abit, laudisque inspirat amorem
545Egregio juveni, in medium tum prosilit æquor
Ductores inter primos, & turbine multo
Se circum adspectans telum contorquet acutum.
Teucrorum jaculante viro cessere cohortes.
Irrita nec volat hasta manu, nam te, Melanippe,
550Certa petit, mediumque abrumpit vulnere pectus
Ille ruit super ingentem dant arma fragorem.
Et quondam veluti canis ingenti oris hiatu
Lactentem ruit in cervum, quem forte cubili
Surgentem herboso venator cuspide fixit,
555Sic Hicetaonidæ spolia ablaturus opima
Archilochus properat, contra tamen adstitit Hector;
Ac velut[271] ille prius quam tela inímica sequantur,
Conscius audacis facti in nemora avia tendit
Occiso pastore lupus, fidove Molosso,
560Hectora sic procul intuitus, Grajum agmina retro
Nestorides petit, iusultant clamoribus altis
Priamides, Troesque viro, telisque fatigant,
Nec stetit Argivum donec pervenit ad agmen.
Turba Phrygum interea rabidorum more leonum
565Ad naveis properant: vireis, animosque superbos
Quippe dabat Jovis auxilium, atque arcana voluntas,
Pectoribus domitis Grajum, namque Hectori honorem
Hunc dederat Pater, ut flammas, ignemque carinis
Injiceret tandem Argolicis, ac vota marinæ
570Perficeret Thetidi: ergo oculis spectare flagranteis
Ipse rateis volet, ex illo Phrygia agmina retro
Pulsurus rursum ab ratibus, Troja eruta donec
Æternum daret Argivis nomenque, decusque.
Hectora propterea in naveis urgebat Achivas
575Id meditans, pronumque satis, cædeisque frementem,
Marti nam similis furit, ut per devia montis
Sæva sonans ignis, densique in culmine saltus,
Et spumas vomit ore, micant fera lumina flammis.
Ærea pugnanti circum cava tempora cassis
580Horrendum quassata sonat: favet æthere ab alto
Jupiter omnipotens, summo ac dignatur honore
Ductores inter reliquos, nam extrema trahebant
Fila viro Eumenides, pugnantique aspera Pallas
Fata minabatur Pelidæ ab robore Achillis.
585Hos aditus, jamque hos aditus tentabat, Achívum
Densus ubi globus armorumque ad sidera fulgor.
Stat Danaum conferta phalanx, obnixaque contra
Alta velut rupes[272] vastum quæ prodit in æquor,
Obvia ventorum furiis, expostaque ponto
590Vim cunctam, atque minas perfert colique, marisque.
Sic Teucris Danai obsistunt: furit Hector ahena
Luce micans totus, turmasque invadit Achivas.
Qualis ubi ratis Aeoliis cita flatibus altum
Verberat unda latus, spumamque ad sidera jactat,
595Vela fremunt concussa, virum timor inficit ora
Pallidus, ab lætho[273] tenui discrimine quando
Vix absunt tabulæ, Danaum sic pectora languent
Hectore pugnante, atque leo ceu turbidus, agros
Irriguos propter nactus, placidamve paludem
600Corpora magna boum, subitus ruit, inscius inde
Pastor abest, pugnæque rudis prima agmina ducens,
Aut postrema simul graditur, leo pessimus agmen
Insilit in medium, & rabido vorat ore juvencam,
Aufugiunt reliquæ, Danaos sic rector Olympi
605Priamidesque fugat subito terrore paventeis
Una omneis; cadit insignis tantum Periphetes
Ex illo genitus Copreo, qui nuntius olim
Amphitruoniada Eurysthei mandata ferebat.
Deteriore quidem præstantior ille parente,
610Quo cursu melior, pugnaque, & mente sagaci
Non diteis quisquam fertur coluisse Mycenas.
Occisus sed enim ingentem dedit Hectori honorem,
Nam clypei extremas humero pendentis ad oras,
Dum conversus abit, clypei talaris ad oras
615Offendit miser, in terram ceciditque supinus
Horrendum insonuit capiti galea alta cadentis
Priamides volat, & sociorum ante ora suorum
Pectora transfigit ferro: infremuere sodales
Adstantes; sed enim trepidos timor alligat artus,
620Conscenduntque rateis turmatim, atque ante jacentum
Certant se rostris tegere, & cohibere ruenteis.
Acrius hoc instant Troes, primisque relictis
Puppibus, abscedunt Danai tentoria ad alta,
Nec per castra viros patitur timor ire vaganteis
625Aut pudor, inque vicem crebris se hortatibus urgent
Quos inter medius charorum nomina Patrum
Commemorans, juvenum accendebat pectora Nestor:
Nunc aliorum alii vultus reveremini, & ora,
O Danai, & charam uxorem, tectumque, lareisque;
630Et gnatos animo, & dulceis revocate parenteis.
Vel jaceant, vel adhuc coelo potiantur, & aura.
Hos per ego absenteis supplex vos deprecor, hostem
Sistite vos contra, neque retro avertite gressum.
His dictis commoti animi, nubemque removit
635Caelitus immissam divino lumine Pallas.
Clarescunt subito puppes, pugnæque cruentae
In mediisque furens cristatus cernitur Hector
Dardanidumque acies, seu quæ post terga quiescunt,
Seu quæ de ratibus pugnant, sudantque sub armis
640At non lentus ubi Danaum stat turba paventum
Se tenuit Telamone satus, sed fervidus altas
Per puppeis, per celsa volans tabulata recursat
Ingentemque manu contum, validumque, & ahenis
Orbibus accinctum versat, cui fraxinus ingens
645Bisdenos cubitos in longum extenditur ultra.
Ac veluti doctus magnorum agitator equorum,
Quatuor ingenteis multorum ex agmine lectos
Nectit agens procul ab campo, qua publica in urbem
Fert via stant circum attonita matresque, virique
650Ille sedens firmo, jamque hunc se corpore librat,
Jamque illum super alternans, illi ocyus Euris
Arva secant, sequitur densæ tum nimbus arenæ.
Haud secus huc, illucque fureos tabulata per alta
Passibus insiliens magnis Telamonius heros
655Cursat, obitque rateis, vocemque ad sidera tollit
Horrendum assidue inclamans: defendite naveis,
Argivi juvenes, hostemque avertite castris.
At Teucrum ante aciem primam volat igneus Hector,
Ac veluti in pratis liquidi prope fluminis undam
660Ætherea[274] delapsa plaga Jovis ales aperto
Turbat agens caelo volucres, turbamque sonantem,
Sive grues, longo vel ovanteis gutture cycnos.
Sic pictam in puppem turbata per agmina Grajum
Priamides ruit adversum, impellitque ruentem
665Jupiter ipse manu genitor, Troumque catervas
Exciet in pugnas, oriturque miserrima cædes
Corpora ahena virum credas concurrere campo.
Usque adeo invicto pugnabant robore; Achivis
Una salus nullam bello sperare salutem.
670Dat furor ipse animos, & inevitabile fatum.
Trojugenæ arsurasque rateis, jamjamque putabant
Sternendas Danaum Sigea ad litora turmas.
Ergo hinc, ergo illinc cæduntque, caduntque vicissim
Ipse ratis puppem, qua Protesilaus in oras
675Venerat Iliacas iterum non regna, lareisque
Visurus patrios, dextra comprenderat Hector.
Ingens pugna diu circum: nec jam eminus arcu
Tela volant, jacula aut tenueis sparguntur in auras,
Cominus at brevibus gladiis hastisque coruscis
680Ensibus & magnis, durisque bipennibus instant.
Insignesque auro gladii, capuloque nitenti
Ex humeris lapsi juvenum, manibusque cadebant
Armaque pulchra: fluit campo atri sanguinis unda
Nec summa correpta semel fastigia puppis
685Dimittens Hector, magna ciet agmina voce:
Ferte citi[275] flammas, ignem jacite, urite naveis
Dum Jove fas dextro, felixque, & fausta refulsit
Illa dies, qua tam longos tolerata per annos
Reddantur mala Grajugenis, avibusque sinistris
690Huc delata Deum sine numine classis in ipso
Litore nunc pereat, quæ tristia funera Teucris
Tot tulit heu miseris, seniorum errore, metuque,
Qui me tentantem naveis invadere ferro
Arcebant procul, atque aciem, turmasque tenebant
695At bene habet, qui tunc animos terrebat inerteis
Jupiter, in naveis stimulis nunc acribus urget.
Sic ait, ingentique Phryges clamore ruebant.
Nec Telamoniades hostem subsistere contra
Jam valet, incolumem nec se credebat ab acri
700Cessurum pugna, lentusque in proxima puppi
Transtra pedem retulit, longumque hastile coruscans
Trojugenas fugat instanteis, ignemque ferenteis,
Horrendumque tonans acies hortatur Achivum:
Heroes Danaum, Martis genus, hic opus armis,
705Hic virtute, viri. Auxiliariane agmina retro
Creditis, aut muros vobis, vallumque relictum,
Que Teucrorum aciem possint cohibere ruentum?
Nulla isthinc urbes turritis manibus, unde
Auxilium socia arma ferant. Ad Pergama stamus
710Urbe procul patria hastatorum ante agnina Teucrum.
Claudimur[276] hinc alto Oceano, nec fidere plantis
Est licitum ferroque salus quærenda, manuque est.
Hæc ait, & contra venienteis excipit hasta,
Jactanteisque ignem ratibus, bissenaque ferro
715Audentum juvenum dederat jam corpora lætho.
LIBER DECIMUSSEXTUS.
[recensere]ARGUMENTUM.
[recensere]Patroclo deprecanti Achilles sua ipsius arma permittit capere, & Myrmidones in proelium educere. Hi vero egressi Trojanos ab navibus in urbem repellunt. Patroclus Sarpedonem Jovis filium occidit, qui funalem equum currus Achillis interfecerat Pedasum. At Patroclum prius ab Apolline territum, armisque exutum Euphorbus primum vulnerat, tandemque Hector occidit.
Sic nigram ad puppem pugnabant viribus aequis.
Patroclus interea Pelidem propter amaras
Versabat lacrimas, nigro ceu fonte perennis
Unda fluit, faturque virum miseratus Achilles:
5Quid, bone, sic luges, lactentis more puellæ
Quæ madidis oculis properantem veste parentem
Detinet abrepta, inque hæret, sequiturque, premitque,
Materno donec gremio sublata quiescit?
Huic tu etenim similis planctu torqueris acerbo.
10Triste mihi quicquam, turmis aut nuntius affers?
An soli auditum patriis quisquam attulit oris?
Spirat adhuc, regnatque Menoetium Actore natus.
Vivit adhuc, reor, Aeacides, populosque superbos
Myrmidonum regit: ambobus charissima quorum
15Vita est. An domitos fletu miseraris Achivos
Atridæ ob scelus infandum, mentemque protervam?
Eja age dic tecum ipse fleam, atque hac parte levabo.
Patroclus ast alto ducens de pectore questum:
O Peleo sate, cunctorum fortissime Grajuni,
20Parce, ait, Argivum sortem, & fata aspera flenti.
Namquid enim miseris reliquum? pars maxima Regum
Vulneribus dolet acceptis, dolet ipse Agamemnon,
Et Tydei sobules, atque hasta insignis Ulysses,
Eurypilusque femur ferro trajectus acuto.
25Quos circum cura assidua exercentur, Achivum
Quotquot Apollinea insignes censentur in arte.
Nescius at flecti furor, immortalis, Achilles,
Ira tua est, nec Dii talem mihi pectore mentem
Indiderint, qualem ipse foves, immittis, acerbus,
30Inque malum fortis. Quonam hæc clarissima bello
Dextera? quo invictum robur, si classis Achivum
Te spectante perit, nomenque, & gloria gentis?
Crudelis[277], nec eques Peleus tibi sanguinis author,
Nec tibi Diva parens, tumidis te fluctibus horrens
35Oceanus, duro aut genuerunt marmore cautes,
Indomitumque, ferumque alme quod si ulla vereris
Jussa Dex Jovis aut terrent oracula mentem,
Me saltem mitte in Martem, me turba sequatur
Myrmidonum, res Grajugenum vireisque jacentis
40Restitutam forte: arma etiam concede roganti
Chare, tua; Iliacas falsa sub imagine turmas
Deceptas rursum ab ratibus, castrisque repellam,
Respirentque acies Danaum; Dispendia quamquam
Vix patitur pugna, exiguumque in Marte levamen .
45Deffessosque Phryges solo clamore fugabit
Turba recens procul ad muros; fagumque comantem.
Talibus orabat, sibi tristia fata precatus,
Et lathum imprudens. Pelei quem filius alto
Cum gemitu adfatur: Tene hæc indigna precari,
50Chare Menoetiade? Matris non me ulla coercent
Jussa Deæ, non ulla Jovis me oracula terrent;
Sed gravis ille animum dolor, ac præcordia rodit,
Quum memoro me ut honore parem contempsit Atrides,
Præmiaque eripuit sceptroque, opibusque superbus.
55Hic furor, hæc rabies, irarum hæc summa: puellam
Selectamqne mihi ab Danais, ferroque cruento
Quæsitam eversis hostilis moenibus urbis,
Hanc, inquam, tenet ablatam Briseida ductor.
Nos animæ indecores partis orbamur inulti.
60Sed quid ego hæc recolo, quæ non memorare sereno
Fas animo? Atque etenim sævum non ante furorem
Ponere mens fuerat, donec flagrante tumultu
In nostras jamjam ruerent Phrygia agmina puppeis;
Arma tamen mea nunc humeros accingere circum
65Myrmidonumque acres in prælia ducito turmas,
Namque rateis jam densa virum premit undique nubes.
Argivi ad litus spatiis arctantur iniquis
Teucrorumque urbs tota recentibus ingruit armis
Pelidæ nec enim splendentem vertice ab alto
70Conspiciunt galeam: fugientes gramina fusis
Corporibus tegerent, fluerent & sanguine fossa.
In nos tu meliori animo, Atreo gnate, fuisses.
Agmina nunc conclusa premunt, nec jam Diomedis
Fulmineum furit hasta manu, nec Regis Atrida
75Audio per campos inimico ab gutture vocem
Ordinibus mediis, homicidæque Hectoris una
Vox sonat hortantisque acies, flammasque minantis
Planaque camporum victrix clamore secundo
Teucrum turba tenet: propera, atque averte minantis
80Ab ratibus flammas. reditumque in tecta parentum
Assere Grajugenis. Jussorum hæc summa meorum est:
Obsequere ut mihi Grajorum de gente reportes
Immortale decus, simul & Briseida pulchram
Abductam referant, cumulentque ingentia dona.
85Trojugenas ubi repuleris, in castra reverte
Nec sine, me quanquam Divis videare secundis
Rem gerere, Iliacas acies, neve Hectora tenta.
Dedecus hinc mihi nam referes, victoria nec te
Transversum ferat, ut Teucris fugientibus instans
90Myrmidonum ducas sacrata in Pergama turmas,
Ne Divum quisquam cœlo delapsus ab alto
Ingruerit, saltem nam gens charissima Phobo est.
Ergo ubi parta salus ratibus, pete litora bigis,
Insanumque ipsos inter sine fervere Martem.
95Namque utinam, o Divum genitor, Pallasque, & Apollo,
Dardanida pereant, carpunt quot luminis auras,
Et Danai simul, ast ambos nos numina servent,
Eversæ ut Trojæ soli potiamur honore.
100Talia sese inter mutuo sermone serebant.
Nec Telamoniades ultra subsistere ductor
Jam valet, obruitur densis sic undique telis.
Nempe Jovis mens versa virum, Teucrumque domabat
Turba ruens strepit assiduo cava tempora circum
Tinnitu galea, & clavis nexa æra fatiscunt
105Lassanturque humeri clypei sub pondere magno.
Nec tamen usque valent pugnantem avertere crebris
Missilibus Troes, tum toto corpore sudor[278]
Liquitur, & piceum (nec respirare potestas)
Flumen agit, fessos quatit æger anhelitus artus,
110Atque malis mala firmantur. Nunc dicite, Musa,
Calicolum genus, ut ratibus primo incidit ignis?
Hector fraxineum Ajacis magno impete telum
Ense ferit, ligno qua nectitur ærea cuspis,
Ac secuit penitus, truncumque hastile furenti
115Versabat dextra incassum Salaminius heros,
Insonuitque cadens ferrum, & procul inde refulsit.
Obstupuitque Ajax animo, horrescitque tuendo
Monstra Deum, Martisque vias præcludier omneis
Ab Jove Grajugenis sensit, Teucrosque foveri.
120Ergo abit indignans, tardasque, ignemque carinis
Injiciunt subito Troes: volat abiete tota
Transtra per, atque unctos Vulcania flamma rudenteis.
Percussitque femur, sociumque adfatur Achilles.
Rumpe moras, Patrocle Argolicas jam pascitur ardens
125Flamma rateis: spes nulla fuga, spes nulla salutis.
Induere arma, ego Myrmidonum sæva agmina cogam.
Dixerat, ille ocreas primum, quas aurea morsu
Fibula connectit suris aptabat, & altis
Circumdat thoracem humeris velocis Achilli
130Stellatum, varium; lateri dein subligat ensem
Cui Capulus solido argento, clavisque rigescit.
Tum validum, ingentem clypeum, capitique coruscam
Induitur galcam crista, setisque comantem,
Atque suis aptam selegit viribus hastam.
135Nam neque Pelidae ingentem, validamque, gravemque
Aut torquere Menoetiades, aut alter Achivum
Ductorum poterat; solus torquebat Achilles.
Hanc Peleo dederat Chiron, que fraxinus olim
Pelio in summo æthereas surgebat in auras.
140Quot mox illa viris mortem adlatura cruentam !
Jungere dein bijugos, currusque aptare sonanteis
Automedonta jubet, charum, fidumque sodalem
Aeacidem juxta, quo non præstantior ullus
Aut ruere, aut hostem curru expectare ruentem.
145Hinc Xanthum, Baliumque pareis pernicibus Euris
Ad juga cogit equos, praegnans Harpyja Podarge
Quos Zephyro peperit[279] cani prope gurgitis undam.
Addidit insignem ac Pedasum temone sub alto,
Pelides quem capta olim Eetionis ab urbe
150Duxerat; huic mortale genus, currum sed agebat
Inter cœlestum immortalia corpora equorum.
Myrmidonum interea turmas armabat Achilles
Castra obiens: tum carnivori ceu montibus altis
Ore lupi rabido tollentem cornua cervum
155Occisum laniant: lavit omnibus improba teter
Ora cruor, fontemque petunt, aut stagna gregatim
Hausturi raris summo de flumine linguis
Nigranteis latices, ructantque ex ore cruorem,
Accrescuntque animi, atque alvus distenditur ingens:
160Tales Myrmidonum ductores, lectaque pubes
Circumdat Patroclum, medius quos inter Achilles
Urget equos, urgetque duces, turbamque comantem.
Quinquaginta altas Trojana ad litora puppeis
Duxerat, & totidem juvenes ad transtra sedebant.
165Ductores quinque his lectos præfecerat, ipse
Imperii summam, & rerum molitur habenas.
Agmina prima regit se stirpe Menestius alta
Insignem referens Sperchio pulchra parenti,
Quem genuit Polydora, sacri prope fluminis undam
170Mixta Deo mulier, magni stirps inclita Pelei;
At Boro gnatum Perieride fama ferebat,
Dote sub ingenti fuerat cui tradita conjux
Dein subit Eudorus Polymela matre creatus
Philantis gnata, qua non magis apta choreis
175Ulla fuit; Maja hanc genitus pulchræ arma Dianæ,
Sectantemque choros magno devinctus amore
Subripuit, prolemque dedit pugnæ arte cruenta,
Insignemque pedum cursu; sed lucis amicas
Vix puerum Ilythiia favens eduxit in oras
180Echecli datur Actoridæ Polymela marito,
Immensis dotata opibus, Philasque nepotem,
Ceu gnatum senior tectis nutrivit in altis.
Tertius agmen agit Pisandrus, Martius heros.
Moenalides, quo Myrmidonum non alter in hastam
185Fortius adsurgit, Patrocli sed robore dempto.
Dein senior graditur Phoenix agitator equorum,
Tandemque Alcimedon Laercei clara propago.
Utque duces inter turbam distinxerat omnem,
Talia voce refert, animosque inspirat Achilles.
190Nunc, o præteritis toties jactata diebus
Myrmidones revocate animis quum sæpe querentes
Pelidem immitem, dixtis, non dulcia Diva
Ubera, sed fellis nigrum suxisse liquorem.
Qui lectas juvenum sinat hic torpescere turmas
195Nonne domos satius, tristeis dum decoquit iras
Ille furens, patriasque iterum remeare sub oras?
Hæc quondam at grave Martis opus cupientibus ultro
Obtulit alma dies, agite, atque irrumpite in hostem.
Sic fatur, ferventque animi, densantque phalangem.
200Regificæque domus velut in parietibus altis
Ventorumque minas contra, pluviasque sonanteis,
Artis opus, mutuis inter se nexibus hærent
Ingentes lapides, densis sic agmina Grajum
Ordinibus steterant, scutis tum scuta cohærent,
205Virque viro, & galeis galeæ, cristæque rubentes
Miscentur cristis, geminique ante agmina prima
Mirmidonumque aciem Automedon, Patroclusque corusco
Armantur ferro, ast alta in tentoria Achilles
Solicitus properat, pulchramque, atque arte politam
210Arcam aperit, quam Diva parens lænisque refertam
Villosis ventos contra, & penetrabile frigus
Mollibus ac tunicis, pictisque tapetibus olim
Tradiderat gnato Trojam, & maria alta petenti.
Addidit, & magnum cratera, auroque rigentem,
215Collatum, eximium, quo non liquentia quisquam
Vina unquam biberat, nec Diis libaverat ullis,
Supremo nisi terrigenum, Divumque parenti.
Hunc heros puro detersit sulphure primum,
Ipsum deinde, manusque liquentibus abluit undis.
220 mplevitque mero pateram, libansque precatur
Stans septo in medio, extollensque ad sidera vultus.
Nec latuere preces gaudentem fulmine patrem:
Summe Pelasgorum rector, Dodona nivalis
Cui paret, cuique illoti vestigia Selli[280]
225Caelitus immissos carpunt in pulvere somnos.
Pelidæ siquando alias audita precantis
Vota tibi, & claro genitor dignatus honore
Grajorum domuisti animos, hoc perfice votum
Nunc mihi, pugnarum a strepitu procul ipse manebo
230Myrmidonum sed enim Trojana in proelia turmas
Fert Patroclus, charusque mihi, fidusque sodalis.
Hunc, Pater, ab cœlo victoria læta sequatur,
Invictumque inspira animum: sciat inclytus Hector
An me etiam sine pugnaceis compescere Teucros
235Audeat ab ratibus pulso clamore, metuque
Incolumis tandem nostra ad tentoria sese,
Victricemque aciem referat, victriciaque arms.
Audiit[281], & voti genitor succedere partem
Mente dedit, partem volucreis dispersit iu auras.
{{Versus|340}]Pelleret ut pugnam ab ratibus, Teucrosque fugaret
Annuit oranti; reducem ut se in castra referret,
Non dedit, inque Notos vocem vertere procella.
Ilic ubi libavit, fuditque ea vota, repostam
Servavit pateram rursum, tentoriaque extra
345Progreditur, juvat Argivum, Teucrumque tueri
Conflictum, pugnasque graveis. Olli ordine longo
Ibant armati Patroclumque, ducesque sequuti.
Ut ventum in Teucros facto velut agmine vespae
Funduntur, vespæ veluti, quas rupe cavata
350Degenteisque viam propter, de more puelli
Solicitant, vexantque, malum commune creantes
Stulti præteriens illas si forte viator
Moverit imprudens, animis ingentibus alto
Erumpunt tecto, gnatosque, lareisque tuentur,
255Sic tunc Myrmidones magno clamore ruebant
Hortaturque viros Patroclus: fortissima Grajum
Pectora, Myrmidones, clari socia agmina Achillis,
Nunc priscos renovate animos, nomenque, decusque
Instaurate ducis, quo non præstantior armis
160Argivos inter proceres, charique sodalis
Poeniteatque etiam, pudeatque Agamemnona, tantum
Contempsisse virum. Taleis dat pectore voces,
Inspiratque animos, confertique agmina Teucrum
Invadunt subito: immensus ferit æthera clamor
265Grajugenum, reboantque rates, & litora longe
Trojanique Menoetiadem ut videre ruentem
Ipsumque, & famulum juxta fulgentibus armis,
Obstupuere animis, rarescuntque agmina, Achillem
Adventasse rati, ac veterem posuisse furorem.
370Ergo ut cuique via est; fugiunt; sed Patroclus hastam
Conjicit in medios, qua confertissima turba,
Ad navis puppem præstantis Protesilai,
Pyræchmemque ferit, qui Pæonas agmen equestre
Duxerat ex Amydone, rigat quas Axius oras.
375Perque humerum cuspis dextrum subit, ille supinus
Cum gemitu cadit: attoniti ductore perempto
Pæones hac, illac fugitant, fugientibus instat
Patroclus, ab castrisque omneis, ratibusque repellit,
Ardentemque ignem extinguit, semiustaque puppis
380Ad litus jacuit. Troes clamore, tumultuque
Aufugiunt, sequitur trepidos Argiva juventus,
Perque rateis ruit in pugnas, & litora complet.
Et quondam veluti nemoroso ab culmine montis
Quum nebulæ pater humentem Saturnius umbramı
285Submovet, apparent speculæ, atque cacumina summa,
Et nemora alta, superque ingens aperitur Olympus,
Sic Danais iterum redit in præcordia virtus,
Nec tamen omnino cessat Mars: undique nondum
Terga dabant Troes, magna sed parte resistunt,
290Cedebant sed enim paulatim ab litore retro.
Agmine tum rupto, cædit, sternitque virum vir.
Primus Areilycum fulgenti dejicit hasta
Osse Menæetiades femoris, nervisque refractis.
Ille ruit pronus, pectusque Thoantis apertum
295Perforat Atrides Menelaus, membraque solvit.
At Phileo satus Amphiclum per plana ruentem
Occupat, & cruris pars qua densissima turget
Aversi ferit, ac nervos crudo abscidit ære,
Offusæque oculis tenebræ; sed Atymnius hastam
300Excipit Antilochi, trajectusque ilia ferro
Sternitur, at Maris Antilochum de fratre perempto,
Stans prope collapsum, indignans, frendensque petebat.
Nestoridarum alter sed enim Diis par Thrasymedes
Occupat ardentem, atque humero qua dextra cohæret.
305Telum certus agit, nervosque abrumpit, & ossa,
Insonuitque cadens, oculos texere tenebræ.
Sic fratres gemini geminis ab fratribus umbras
Pallentis petiere Erebi, Sarpedonis ambo
Insignes jaculo comites; Amisodarus ambos
310Hos genuit, qui perniciem mortalibus olim
Nutrierat fumo horrentem, flammisque Chimæram.
At Cleobulum Ajax trepidantemque, inque peditum
Cepit Oiliades vivum, & cervice retorta
Ensem adigit magnum, totusque cruore rubenti
315Incaluit mucro, tegit ater lumina somnus.
Peneleusque, Lyconque pari sese impete frustra
Impetiere simul telis stridentibus, inde
Ense Lycon ruit, & conum perfringit ahenum
Cristatæ galeae, at capulum prope frangitur ensis
320Peneleus furit, & collum, qua nectitur auris
Ense ferit, caput abscissum de pelle pependit
Adversam in partem, tenueis vita ivit in auras.
Meriones Acamanta rotas jamjamque tenentem
Adssequitur cursu,atque humerum transverberat hasta.
325Ille ruit, lapsique oculos sopor æneus urget.
Idomeneus Erymanta petit, clamantis & ora
Ære quatit, cerebrum penitus, præruptaque ferro
Dissiluere ossa, & mixti cum sanguine dentes,
Suffususque oculis cruor, & fœdata vomentis,
330Ora viri, naresque, oculos nigra obtegit umbra.
Talia ductores edebant funera Graji.
Quales aut agnis, hædisve imbellibus acres
Ore lupi rabido insiliunt, procul inscius inde
Pastor abest: olli erranteis, mactantque trementeis
335Nec mora, nec requies, palantes æquore toto
Diffugiunt trepidi Troes virtutis avitae
Immemores; unum sed enim Telamonius Ajax
Hectora tendebat contra; sed Dardanus heros
Ingenteis humeros clypeo septemplice tectus
340Haud rudis armorum stabat, stridentia tela,
Et sonitum observans jaculorum, hastasque volanteis.
Atque etenim adverso fractos jam Marte dolebat
Cedere Trojugenas, stabat tamen, ac trepidanteis
Ille tuebatur socios, cœloque sereno
345Ut quondam nubes frondoso ab culmine Olympi
Tollitur, excitis quum Jupiter humidus Austris
Fulgura molitur dextra, nimbosque sonoros.
Sic retro ab ratibus clamore, fugaque redibant
Præcipiti Troes, frendentemque Hectora celsis
350Extraxere rotis bijuges, turbamque reliquit
Trojugenum, fossa invitos quos alta coercet.
Confractaque rota passim, currusque jacebant.
Attonitos Patroclus Teucros clamore fatigat,
Hortaturque suos, olli trepidante tumultu
355Implevere vias omneis, campumque, virosque
Pulverulenta tegit nubes, retroque jugales
Cum fremitu ingenti ab ratibus, castrisque feruntur,
Patroclus at Teucrum qua confertissima turba
Æripedes agitabat equos: sternuntur in agris
360Hinc, atque inde Phryges, rapidoque sub axe teruntur
At fossam ingentem vigor immortalis equorum
Transiliit facile: Aeacidae quos, inclyta dona,
Dii dederant, ac Priamidem prosternere ferro
Mens erat; ast ipsum extulerant procul inde jugales
365Atque procelloso tellus veluti obruta nimbo
Tota gravi jacet Autumno, largissimus imbreis
Quum fudit mores hominum[282] indignatus iniquos,
Contemptosque Deos genitor, violataque jura,
Expulsamque foro Themidem vi, aut arte potentum.
370Propterea aggeribus ruptis, gemituque sonoro
In mare purpureum ruit alto ab culmine torrens
Grandia saxa rotans & inundant flumina campis,
Sternunturque boum sata læta, hominumque labores,
Is Trojanarum pavor est, & cursus equarum.
375Patroclus ut primas, perfregerat impete turmas
Compulit ad naveis rursum, neque tendere in urbem
Fas miseris, fluviumque inter, pictasque carinas,
Et murum inclusos castrorum ulciscitur ardens
Occiditque viros. Pronoum tunc pectora nudum
380Sub clypeum ferit, atque animam de corpore solvit.
Horrendumque cadens sonuit, dein Thestora frendens
Enopidem petit: hic curru in fulgente sedebat
Attonitus, cui lora manu demisssa trementi
Exciderant, ruit at Patroclus, malamque corusco
385Percutit ad dextram ferro, perque ærea cuspis
Ora viri, denteisque meat, tum gurgite ab alto
Piscator ceu quondam hamis, linoque prehensum
Piscem agit ingentem pelagi de rupe propinqua,
Sic sede ab celsa Enopidem detraxit hiantem
390Patroclus, ille ruit pronus, lucemque relinquit
Deinde, Eryale, tibi saxo caput impetit, atque
In parteis dirimit geminas sub casside ahena.
Labentem fuscis mors circum amplectitur alis.
Inde Erymanta, atque Amphoterum, & prosternit Epaltem,
395Tlepolemumque Damastoridem, Euippumque, Pyremque,
Ipheaque, atque Echiona, atque Argeadem Polymelum.
Sarpedon sed enim cernens tot fusa per agros
Corpora trunca virum Patrocli victricibus armis
Substitit, & Lycias hortatur voce catervas:
400Sistite, quo fugitis Lycii? Contra obvius ipse
Ire paro: experiar quisnam in nostra agmina tantum
Grassatur ferro. Hæc ait, & de curribus altis
Desilit in terram, saliit quoque Patroclus, atque
Vulturibus similes geminis, qui in vertice rupis
405Unguibus invadunt sese, rostrisque recurvis,
Auditurque procul clangor, sic ductor uterque
Cum clamore ruit; sed enim miseratus utrumque
Jupiter, adloquitur tali cum voce sororem:
Ergo Menoetiadae domitum Sarpedona dextra
410Adspiciam genitor fatis constrictus acerbis?
Heu mens ancipiti curarum fluctuat æstu.
Num Lycios vivum in campos, patriosque penateis
Ereptum referam pugnis, & Marte cruento.
An Patrocli cecidisse sinam sub vindice ferro.
415Tum magnis veneranda oculis sic incipit uxor.
Saturno sate, quid dubio hæc, sub pectore volvis?
Mortalemne virum, devotaque membra sepulchro
Eripere est animus? Fac, non Diis grata profecto
Receris. An solus Priameja mœnia circum
420Sarpedon pugnat Superum de stirpe Deorum?
At prolem ab lætho incolumem, fatoque caduco
Quisque volet servare suam. Quod si tibi charus
Est adeo, sine nunc lætho cecidisse decoro,
Mox suavi Somno, & Morti committe ferendum
425Dilectam in Lyciam: solvant ubi justa sepulto
Cognati, & chari fratres, maestæque sorores
Ad tumulum, qui solus honos Acheronte sub imo est.
Sic infit, paretque hominum Rex, atque Deorum
Atque oculis genitor roreis sinit ire cruentos
430Dilectam ob sobolem, patrio quam ab limine longe
Mox erat horrenteis Patroclus missurus ad umbras.
Ut prope constiterant, Patroclus Thrasymedea Regis
Armigerum, & comitem ventrem percussit ad imum,
Exsolvitque animam; magnis dein viribus hastam
435Sarpedon jacit, ac tenueis delapsa per auras
Cuspis equum Pedasum dextrum configit ad armum,
Ingemuit moriens, animamque effiavit anhelam
Loraque confusa, & subito insiliere pavore
Cornipedes reliqui, atque axes crepuere, jugumque
440Temonem ad longum fulva exporrectus arena
Namque jacebat equus; gladio sed lora nitenti
Intrepidus secat Automedon; statione, situque
Tum recto steterunt bijuges, pugnamque cruentami
Instaurant animo ingenti. Sarpedonis hasta
445Prima volat, Patroclique humerum super acta sinistrum
Radit iter liquidum; sed non tua cassa per auras,
Patrocle, cuspis iit, nam qua præcordia nexu
Multiplici sese adglomerant, & corda tuentur
Aes penetrat, tum ceu quercus, vel populus ingens,
450Alticoma aut pinus cecidit, quam montibus altis
Navalem in costam fabri rutilante bipenni
Exsciderint, sic ille rotas, atque ante jacebat
Exporrectus equos, largoque cruore rubentem
Dentibus infrendens manibus prensabat arenam.
455Qualis ubi fulvo præstantem in corpore taurum,
Armentum invadens leo corripit, ossaque crudo
Fracta sonant rictu, it cœli mugitus ad auras.
Sic Lycius ductor Patrocli victricibus armis
Indignante anima moriens gemit, atque sodalem
460Nomine compellat. Glauce, huc, charissime Glauce,
Huc opus, o virtute tua, atque hoc robore dextræ
Aude aliquid, si Marte vales, Lyciasque catervas,
Selectosque hortare duces, atque agmina Teucrum,
Tuque incumbe prior, Regemque ulciscere ademptum,
465Nec cedant sine Grajugenis victoribus arma.
Si te tangit honos, & nostræ gloria gentis.
Hæc ait, atque oculos tenebræ obtexere loquenti.
Advolat, & lævo Patroclus pede pectora calcat,
Avellitque hastam, atque hærentia viscera ferro.
470Una eademque[283] via cupisque, animusque sequuntur.
At currus comites vacuos, bijugesque tenebant.
Tum Glauco postrema ducis vox impulit aureis,
Ingemuitque dolens, nec opem conferre cadenti
Quippe potest Teucri tardatos vulnere dextram,
475Constringitque manu plagam, Phoebumque precatur:
Arcitenens, seu tu Lyciæ, seu pinguia Trojae
Arva tenes, namque unde potes me cumque vocantem
Exaudire, pater; volucri transfixa sagitta
Dextra, rigetque humerus sursum, neque sistitur ater
480Usque cruor, non tela manus, neque sustinet ensem.
Sarpedon, Jovis ille genus, jacet inclytus armis,
Nam nec opem gnato genitor tulit: ipse medere
Tu mihi, & ingenteis membris depelle dolores,
Et vireis, animumque dato, ut de Rege perempto
485Ipse ruam simul in pugnam, & Lycia agmina cogam.
Dixerat, audivitque precantem Phoebus Apollo.
Effugit dolor extemplo, & stetit unda cruoris,
Atque novas subito rediisse in pristina vireis,
Auditasque preces sensit lætissimus heros.
490Ductoresque viros obiens, Lyciosque maniplos
Excitat in Martem, Teucrum petit inde catervas
Polydamanta vocans, & Agenora Martis alumnos
Atque Anchise satum, fulgentemque Hectora ferro;
Compellatque virum, & taleis dat pectore voces:
495Nullane, te Priami sociorum gnate tuorum
Cura premit, qui te propter patria urbe relicta
Pugnantes posuere animas? Dum prælia lentus
Contemplare procul cecidit fortissimus heros,
Qui Lycia populos lata ditione tenebat
500Sarpedon Patrocli domitus victrice sub hasta:
Quin ruite, o strenui, æternumque avertite probrum;
Si occisum spoliari, atque insultare jacenti
Myrmidones patimur sociorum fata dolenteis
Ad naveis quot ferratis confecimus hastis.
505Hæc ait, ac Teucrorum animos dolor occupat ingens;
Immensus, vehemens, columen, namque advena quanquam,
Præsidiumque erat, & magnæ[284] spes altera Trojae,
Agmina lecta regens, magnique[285] ipse agminis instar.
Invaduntque aciem Danaum, quos impiger urget
510Voce Menoetiades alta, Ajacesque priores
Adloquitur propius, famæque accendit amorem:
Nobile par bello irruite, atque ingentibus ausis
Hoc cumulate decus: jacet is, qui primus Achivum
Perrupit muros Sarpedon maximus. O si
515Ab Lyciis trahere, atque armis spoliare liceret,
Et ductorum aliquem duro prosternere ferro.
Sic fatur, cupidosque satis, furiisque frementeis
Instigat dictis, firmantque utrinque phalangem
Myrmidonesque, atque Argivi, Lyciique, Phrygesque,
520Prostratumque ducem circum clamoribus altis
Concurrunt, fragor armorum procul insonat ingens.
Jupiter at magna pugnanteis protegit umbra
Gratificans gnato genitor, Troesque priores
Incurrunt; cedunt, retroque feruntur Achivi,
525Myrmidonum namque ex acie clarissimus heros
Fortis Agaclei soboles percussus Epigeus
Corruerat, qui Budio, regnisque relictis
Venerat ad Peleum supplex, Thetidemque decoram
Quum consanguineum mersisset funere acerbo.
530At gnato comitem Trojana in bella ruenti
Aeacides dedit hunc saxo petit inclytus Hector
Ad caput, inque duas parteis secat, arma trahentem;
Exuviasque ducis Lycii: super ille cadaver
Exanimis ruit, at fato concussus amici
535Infremuit Patroclus, rapidoque per agmina cursu
Prima volat, sturnos olim, turdosve sequenti
Accipitri similis, pugnantemque Sthenelaum
Sternit Ithæmeneo gnatum, cervice sub alta
Percussum saxo ingenti, nervisque recisis.
540At retro quantum hasta volat contorta lacerto
Præstantis juvenis pulchro in certamine ludi,
Seu pugna in tristi, tantum Priamejus Hector,
Et reliqui cessere duces; sed terga prementem
Magnanimum Bathy clem conversa fronte repente
545Interimit Glaucus, Bathyclem Chalcone creatum,
Myrmidonum quo non opibus felicior alter
Hellade in urbe fuit transfossus pectora ferro
Corruit, ingentem strepitum super arma dedere.
Ingemuere viri sortem, & fata aspera Achivi,
550Exultant Phryges, & corpus stant undique circum.
Dat dolor ipse anímos Danais, contraque feruntur.
Meriones, qua maxillæ committitur auris
Laogonum primus percussit Onetore gnatum,
Idæi cui sacra Jovis commissa, verendum
555Propterea Phrygibus nomen, tum membra reliquít
Spiritus[286], & longo clauduntur lumina somno.
Merionem contra clypei sub tegmine euntem
Advolat Æneas, telumque intorquet acutum.
Ulterius sed enim fugiens se proripit heros -
560Substitit hasta tremens retro, atque infixa quiescit.
Amissum Æneas telum dolet, atque ita fatur:
Saltator, ferrum hos agileis ivisset in artus
O penitus, non fata pari deludere saltu
Fas tibi. Meriones fitur cui talia contra:
565At non tu solus pugnantum extinguere robur
Cunctorum potes, Enea, quanquam inclytus hasta.
Et mortale tibi corpus, quod cuspide dura
Si medium feriam, dabis ocyus hanc mihi laudem,
Plutonique animam Iliacis prostratus in agris.
570Talia fundenti: Quid verba minacia jactas?
Indignatus ait Patroclus, non territa verbis
Trojugenum manus exuvias Sarpedonis unquam
Dimittet, ferro, & multo avertenda cruore est.
Consilium lingua; at manibus sunt bella gerenda.
575Mitte loqui, o bone, propterea, atque hac utere dextra.
Şic fatus præit in pugnam, sequiturque furentem
Meriones, tum lignorum ceu montibus altis
Casorum fragor exoritur, longeque resultat
Tergora sic compacta boum, fulgentiaque aera
580Ensibus, atque hastis resonant percussa virorum.
Nec vultum quisquam, aut Sarpedonis ora jacentis
Agnosset facile, telis namque undique tectum,
Pulvereque, & nigro squallebat sanguine corpus.
Stant circum densae Teucrum, Danaumque cohortes,
585Quam multa in stabulis plena ad mulctralia lacte
Muscarum sese adglomerant examina circum
Aestate in calida. At summus non Jupiter unquam
Iliaco ab campo fulgentia lumina vertit.
Muita super Patroclo genitor sub pectore volvens
590Prostratumne super Sarpedona Trojus Hector
Vulneret, atque humeris insignia detrahat arma,
Augeat an miseris duro sub Marte labores.
Id placuit tandem fessos ut rursus in urbem
Trojugenum lectos cuneos, ipsumque repellat
595Priamidem acidæ famulus dilectus Achilli,
Pluribus occisis Teucrorum, primus & Hector
Correptus subita scandit formidine currus,
Inque fugam vertit sese & rapit agmina secum:
Vergere quippe Jovis non æquo examine lanceis
600Sensit enim, fugit & Lycium conterrita pubes
Pectore transfosso Regem ut videre jacentem,
Robora tum juvenum multorum strata suorum
Marte sub ardenti. Confestim fulgida Graii
Arma trahunt humeris, sociis quæ in castra ferenda
605Tradidit Actoridæ proles præclara Menoetj.
Jupiter at genitor Phœbo sic farier orsus:
Phoebe age, & ab tristi sublatas stragis acervo
Exuvias gnati liquidis primum ablue limphis
Et saniem, & nigro manantia vulnera tabo
610Terge manu, & super ambrosios infunde liquores,
Atque immortali charum tege corpus amictu.
Tum cursu celeri in Lyciam, patriosque penateis
Portandum Somno, & Morti committe gemellis
Aggere composito, & lacrimis ubi turba snorum
615Justa ferant, qui solus honos jam luce carentum est.
Sic air, & charo genitori pulcher Apollo
Paruit, Idæi celsoque ab culmine montis
In campum volat Iliacum, & mandata facessit.
At Patroclus bijuges, atque Automedonta ciebat
620In Teucros, Lyciosque furens. Miserandus! Achillis
Audiisset jussa, & fatum vitasset amarum.
Consilium sed enim Jovis arte potentius omni
Consiliisque hominum, qui & fortia corda pavore,
Territat incusso, ut lubitum, atque in proelia Reges
825Sæpe ciet ferro hostili, fatoque domandos.
Quem primum, quem postremum tu in Tartara telo
Misisti, Patrocle, in mortem quum tristia jam te
Urgebant fata Autonoum, fortemque Pylartem,
Et Perimum Megadem, fortemque occidit Adrastum.
630Epistorque cadit, cadit insignis Melanippus.
Inde Elasus perit, atque Echeclus, tum Mulitis ingens.
Aufugiunt reliquis; Priamique in tecta ruissent
Myrmidones, fu6rit infandum nam Patroclus hasta
At non hæc nullis Danais infensus Apollo
635Observans oculis sublimi in turre sedebat.
Terque altos Patroclus conatus scandere muros.
Terque immortali dextra exturbavit Apollo
Percutiens clypeum, quartumque immane furentem
Increpitat Deus, & magnum torvo intonat ore:
640I procul hinc, Patrocle, haud etenim tibi vertere Troum
Magnanimorum urbem fata indulsere, nec ipsi,
Qui tibi longe armis, & robore præstat, Achilli.
Dixerat, ille Deum veritus retro inde recessit.
Hector equos Scæam ad portam, currusque tenebat
645Ancipiti versans animo, num in proelia rursus
Agmen agat, num Trojugenas clamore coactos
Evocet in muros. Volventi talia Phœbus
Adstitit ora gerens juvenis, molemque, oculosque.
Fitque Asius fraterque Hecubæ, prolesque Dymantis,
650Priamidæ & magno dilectus avunculus ipse,
Sangarias quique ad ripas Phrygia arva colebat.
Tunc sic adfatur: Cessas, famæ immemor, Hector?
O ego deterior quantum, te fortior essem,
Non tibi ab instanti discedere Marte liceret.
655Tenta age, & in Patroclum volueros impelle jugaleis
Sternere forte virum dederit tibi dexter Apollo.
Dixerat, atque alias belli contendit in oras.
Cebrioni extemplo galeatus præcipit Hector
Cornipedes agere in pugnam, præit agmina Phoebus;
660Immittitque fugam Danais, fovet Hectoris arma
Ille volat, nec palanteis dignatur Achivos
Sternere; sed Patroclum sequitur, solique minatur.
Sensit, & ab curru terram petit ille, sinistra
Longum hastile gerens, magno tum pondere saxum
665Corripuit, poterat quantum comprendere dextra,
Asprum, ingens, niveum, & rapido cum turbine torquet.
Nec longe volat, incassum neque verberat auras
Namque nothum Priamo, curruque ad fræna sedente
Cebrionem ferit; at frontis durissima frangit
670Ossa lapis, geminique oculorum ab sedibus orbes
Exiliere suis pronus tum curribus altis
Urinatori similis ruit, atque ruentem
Irridet Patroclus, verbisque insultat amaris.
Papa, quam facile in fulva urinatur arena
675Tros hic, piscosum veluti se immittat in æquor.
Ille rate ab celsa tumidas securus in undas
Iverit, abque imis evulserit ostrea saxis.
Ut video, urinatores quoque Dardana profert
Terra suos. Dixit rabidi ac de more leonis
680Qui stabulo sævit, transfixus pectora donec
Ipse sua virtute perit, sic turbidus heros
Cebriona invadit; contra adstitit obvius olli
Hector, & ab curru saltum dedit ocyus arvis.
Tum quales gemini occiso de corpore cervæ
685Montibus in densis frendent, pugnantque leones
Solicitante fame, ingenti sic robore sese
Patroclusque Menoetiades, & Trojus Hector
Concurrunt, caput hic, plantam tenet ille prehensam
Obnixi contra; at circum densissima pubes
690Decernunt ferro, cædesque miserrima surgit.
Ceu montis nemus alticomum, silvamque profundam
Quum Notus hinc, illinc Eurus magno impete certans
Eruere, aut fagos patulas, aut cortice pingui
Antiquas cornos: collisi murmure vasto
695Franguntur rami, & strepitus procul adsonat ingens
Talis in arma furor, nec sævis cognita Graiis,
Nec Teucris fuga. Cebrionem circumque, supraque
Defixæque hærent hastæ, pennataque tela,
Saxaque, & ingenti saxorum pondere fracta
700Scuta virum, medio in nimbo, atque in vortice densí
Pulveris ipse ingens, spatioque ingente jacebat
Et currus nitidi, & magnorum oblitus equorum.
Atque diem Phœbus medio dum æquabat Olympo,
Ancipiti sub Marte Phryges, Danaique cadebant;
705Quum vero Hesperias jam Sol vergebat in undas,
Succubuere Phryges, potiuntur corpore, & armis
Cebrionis Danai; at Patroclus clamore furenti
Ter ruit, & ferro in Teucros grassatur acuto,
Terque novena virum prostravit corpora lætho.
710Dein quartum ruit (extremum tibi namque parabans
Fata dien, Patrocle) invadentique agmina Phoebus
Adstitit horrendus[287], densa caligine tectus,
Nec visus cuiquam: impacta tum tergora dextra:
Atque humeros quatit, olli oculi caligine torpent,
715Excussæque juba capiti, calcataque equorum
Sub pedibus galea alta sonat revoluta per agros
Sanguineque, & nigro squallebant pulvere cristae.
Ante quidem inviolata comas, ac tempora circum
Pulserat acide divino ab vertice Achillis.
720Jupiter Hectoreo capiti dedit inde ferendam
Postremum decus heu misero, atque in fata ruenti:
Hastaque fracta manu gravis, ingens cuspide ahena.
Tum loro abrupto clypeus delapsus, & altis
Ex humeris thorax. Stupuit perterritus heros,
725Atque per ossa tremor gelidus labefacta cucurrit:
Attonitoque humeros inter longam ingerit hastam
Panthoides pone Euphorbus[288], quo insignior alter
Non cursu volucri, aut jaculo, fræenisve regendis
Dardanios inter juvenes, bisdenaque Grajum
730Curribus ab celsis ferro exturbaverat olim
Corpora, quum primis Martem tentaret in armis.
Ille prior Patrocli violavit vulnere membra,
Ncc domuit, raptimque hastam de vulnere traxit,
Et fugiens retro ad socios secessit, inermem
735Substinuit nec enim æratis ipse integer armis.
At Patroclus Phoebique ictu percussus, & hasta
Panthoide Euphorbi, retro conversus abibat
Insequitur prope Priamides, atque île sub imum
Telum adigit penitus magnum insonuere cadent
740Arma super, dolor atque ingens invasit Achivos
Ac velut ille agrestem aprum leo turbidus urget
Exiguum propter fontem sitis arida utrumque
Solicitat, fremituque sonant nemora avia circum
Donec anhelantem domuit leo viribus aprum .
745Sic Patroclo vastanti acies ferro inclytus Hector
Eripuitque animam, tumidoque hæc addidit ore:
Patrocle, vastaturum almæ te mienia Trojae,
Iliacas & opes, captivaque corpora matrum
Litus in Argolicum ducturum puppibus altis
750Credideras. Demens, nec enim stridente sub axe
Hectorei bijuges frustra, aut fortissimus ipse
Trojugenum nitidis sudaverit Hector in armis,
Alitibus linquere feris, nec magnus Achilles
Profuerit tibi, qui in Teucros, pugnasque profecto
755Multa rogans mandata dabat: non litus ad altum
Regredere, Argolicasque rateis, mihi chare, priusquam
Hectoreos humeros circum thoraca cruentum
Discideris. Dixit, miseroque hæc talia suasit.
Dixerat hæc, contra adloquitur quem languidus heros:
760Gaude, Hector, Patroclo domito, ac te robore jacta,
Quandoquidem Jovis, ac Phoebi me numine victum,
Exutumque armis telo insectaris acuto.
His ego bis denos simileis Acherontis ad undas.
Misissem facile; at Phoebus me hoc vulnere mactat,
765Fataque, & Euphorbus cunctorum ex agmine Teucrum,
Tertius ipse armis frueris, spoliisque peremptum
Accipe nostra tamen: non me, turpissime, cæso,
Victor, nec longum lætabere, te quoque fata
Prospectant paria, atque eadem mox arva tenebis,
770Aeacidae occisus dextra, & victricibus armis.
Hæc ait, atque oculos tenebræ obtexere loquenti,
Vitaque[289] cum gemitu fugit indignata sub umbras
Multa fremens decus amissum, floremque juventa
Exanimem contra adloquitur sic Trojus Hector.
775Quid mihi, tu miser, impendentia fata minaris?
Cui notum an Diva Nereide natus Achilles
Hac ingentem animam moriens efflaverit hasta?
Sic fatus calido telum de vulnere traxit
Pectora calce premens laeva, repulitque supinum.
780Confestimque furens ferro Automedonta petebat
Pelidae aurigam, tamen hunc procul inde jugales
Extulerant immortali de stirpe creati,
Aeacidæ quondam ab Divis data munera Peleo.
LIBER DECIMUS SEPTIMUS.
[recensere]ARGUMENTUM.
[recensere]De Patroclo interempto acris pugna committitur. Menelaus Euphorbum interimit: Hector suos hortatus induit arma Achillis, ad quem mortem Patrocli nuntiaturus Antilochus a Menelao mittitur. Ipse interea, Meriones Patrocli cadaver sublatum, utroque Ajace propugnante & hostes ingruentes arcente, versus naves ferunt.
Ut Patroclum occubuisse videt Menelaus Atrides
Procedit primam ante aciem nitido ære refulgens,
Lactentemque velut vitulum tegit anxia mater
Multa gemens primu Lucina experta laborem,
5Sic Patroclum juxta, venienteis excipit, hastam
Prætendens, clypeique orbem Menelaus Atrides.
At prope Panthoides Patroclum pulcherrimus heros
Adstitit intrepidus, flavumque adfatur Atridem:
Cede loco, Atride, exuviasque relinque cruentas,
10Nam neque Teucrorum, aut sociorum ex agmine quisquam
Ære Menoetiadem petiit prior: hanc, sine, laudem
Trojanos inter referam, jactemque triumphos,
Aut comitem Patroclo mittam hoc te in Tartara ferro,
Hæc Pantho satus, Atrides dein talibus infit:
15Jupiter omnipotens, quantum se extollere turpe est!
At non Panthæræ hos animos, non pessima tygris,
Aut leo, vel rabido in silvis sub pectore condit
Torvus aper, quo non truculentior ulla ferarum est,
Euphorbo[290] qualis, generique ferocia Panthi.
20Atqui non domitor quondam me Hyperenor equorum
Sprevit, & impune imbellem me voce vocavit
Grajugenis coram juvenili robore fretus.
Nam neque dilectam uxorem, dulceisque parenteis
Oblectasse reor reducem, sic vana tumentem
25Te quoque prosternam turbæ immiscere tuorum,
Si sapis, adversum nec te mihi confer in armis.
Gesta docent stultos; sapiens videt ante gerenda.
Dixerat, & juvenis contra hæc interritus infit:
At mihi de occisa, cujus te funere jactas,
30Fratre lues pœnas, thalamo viduata recenti
Quem conjux, charique dolent, deflentque parentes;
Maerorem sed enim exuerint, ubi Phrontidis ipse
Inque manus Panthi genitoris victor ademptum
Tradidero caput hocce tuum, splendentiaque arma.
35Tentandumque manu jam non certaminis expers,
Nec virtutis opus, terrorisque atque pericli.
Dixerat, & clypeum telo petit; ære reflexo
Sed cuspis resilit, validum neque perforat ictu.
Deinde ruis, Menelae, Jovem per vota precatus.
40Perque viri mollem cervicem ferrea cuspis
E regione abit, horrendum sonuere cadenti
Arma super, Charitum similes tum sanguine crines,
Cincinnique auro innexi, argentoque madescunt.
Qualis ubi plantam late frondentis oliva
45Vir colit, & puris nitidus fons alluit undis,
Lætaque consurgit, placidisque adsibilat auris
Mota comam, niveo candens pulcherrima flore,
At subitus rapido insurgens cum turbine ventus
In terram jacit evulsam ab radicibus imis .
50Talem Panthoidem domitum spoliabat Atrides.
Umbrosisque leo veluti nutritus in antris
Armento ex omni præstantem mole juvencam
Corripit, & pingui primum cervice refracta,
Viscera dein nigrumque haurit rabido ore cruorem.
55Pastores procul, atque canes clamoribus instant
Nec cuiquam irasci, propiusve accedere virtus.
Sic nullus tibi Trojugenum, Menelae, resistit,
Eriperesque arma exanimi, ni infensus Apollo
Ductoris Ciconum Menta mutatus in ora
60Priamidem tali urgeret sermone propinquum:
Quo properas currum, bijugosque sequutus Achillis
Difficileis hominum cuiquam frænarier, ipsum
Pelidem præter mortali haud matre creatum?
Panthoidem interea Euphorbum Menelaus Atrides
65Exanimem circum Patroclum sævo ære peremit.
Hæc Deus, atque alias belli festinat in oras.
Infremuitque dolore gravi, gressumque tetendit
Priamides circumspectans, videt arma trahentem
Hinc Menelaum; Panthoidem videt inde jacentem.
70Manantemque viri per lactea colla cruorem.
Tum vero ruit inclamans, Vulcania quantum
Flamma furit, latuit magnum neque clamor Atridem.
Continuo hæc secum[291]: fugiam, exuviasque relinquam
Atque Menoetiadem, nostrum qui propter honorem
75Hic jacet? Argivæ at vereor convicia gentis.
Priamidem solus contra, Teucrosque ruenteis
Pugnabo at venient unum Phrygia agmina circum,
Namque globos rapit huc omneis crista arduus Hector.
Sed quid ego hæc? Nulli invitis fas fidere Divis,
80Dilectosque Jovi impune insectarier armis.
Cedamus: mihi non Danaum succenseat ullus,
Namque jubente Deo totis furit Hector in agris:
O Telamoniadæ vox si mihi nota sonaret!
Fatum etiam contra irruerem, si forte referrem
85Pelidæ exanimem Patroclum tot namque malorum
Hoc minimum foret, hæc tacito sub pectore volvit.
Priamidem interea Troes, sociique sequuti
Ingruerant, ille actutum vestigia torsit.
Exanimem linquens Patroclum, retroque subinde
90Vertebat sese: barbatum ut sæpe leonem.
Pastoresque, canesque abigunt latratibus altis,
Et jaculis, ille invitus stabula alta relinquit
Asper, acerba fremens, Patroclum sic linquit Atrides,
Nec stetit ad socium donec pervenerat agmen,
95Vestigatque oculis Ajacem, forte labanteis
Ad lævam cuneos, turmasque ciebat Achivas
Ille furens, quibus ingentem Grynæus Apollo
Terrorem indiderat, quen cursu concitus heros
Talibus adfatur: propera huc, fortissime, Achilli
100Ut saltem exanimum liceat deferre sodalem,
Nudum,inquam, namque arma tulit jam Trojus Hector.
Sic infit, movitque animum: ruit inclytus Aiax
Primorem ante aciem, sequitur quem flavus Atrides
Exueratque armis Patrocium, corpusque trahebat
105Hector, ut ex humeris meteret caput ære corusco,
Raptandumque daret canibus per plana cadaver.
Adstitit huic Ajax ingentis turris ad instar
Scuta gerens, abit in turbam retro illicet Hector,
Conscenditque rotas, sociisque in castra ferenda
110Arma corusca dabat, decus immortale futura.
At Patroclo clypeum obtendens Salaminius heros
Constitit, ut quondam catulis leo pone relictis
Obvius antevolat venatorum agmina contra,
Demissoque supercilio fera lumina obumbrans
115Torvam aciem jamque huc frendens, jam dirigit illuc.
It comes huic, luctumque premit sub pectore Atrides.
At trepidum Glaucus, properantemque Hectora cernens,
Compellatque ultro, & verbis insultat amaris:
O forma, & famæ melior mendacis honore
120Quam dextra, factisque, Hector, nunc moenia tute
Indigenæque tui ferro defendite soli,
Nec sociis Lyciorum armis jam fidite, nulla
Tot pro sanguineis queis gratia reddita pugnis
Tune virum imbelli hac dextra prostraveris ullum,
115Hospitis, & socii exuvias, atque aurea passus
Ferre Menoetiadem clari Sarpedonis arma?
Qui te, qui Priamum ptopter discrimina belli
Tot tulit; at non tu ab canibus servare jacentem
Ausus; quod si me lyciorum turba sequetur,
130 Ibimus in patriam ruat alto ab culmine Troja.
Hos animos utinam gererent sub pectore Teucri.,
Quales esse decet pugnanti arisque, focisque
Pro patriis, Patroclum Priami ferremus ad urbem.
Confestim Danai Sarpedonis arma vicissim
135Tradiderint, corpusque viri tumulare liceret.
Namque ducis cecidit socius, quo insignior alter
Non ratibus fuit Argolicis, cuique inclyta pubes.
Sed non tu Ajacem ferro exspectare ruentem
Ausus enim, longe hostileis discernere vultus,
140Non ruere adversum solitus, nam robore præstat.
Hunc torvum intuitus, respondet talibus Hector:
Tene hæc dura loqui, Glauce, atque indigna relatu?
Atque equidem te consilio præcellere cunctis
Credideram, quotquot latis Lycia educat agris
145Desipis at; tu me Ajacem effugisse minantem
Argueris? nec enim pugnam, strepitumve frementum
Æripedum metui, verum arte potentius omni
Consilium Jovis, ingentum qui maxima Regum
Corda fuga domat, & subita formidine terret,
150In pugnan licet excierit; verum adspice crudum
Martis opus, meque ignavum, imbellemque vocato,
Si non exanimi ab Patroclo turbata repellam
Agmina Grajugenum. Dixit, Lyciasque cohorteis,
Dardaniamque manum, adloquitur, Teucrosque comatos.
155Huc conferte pedem, juvenes, dum fortis Achillis
Nuper adempta Mencetiada pulchra induor arma.
Tantum effatus abit, sociosque ad moenia missos
Assequitur cursu, & strepitu procul, atque tumultu,
Ille quidem sua Trojugenis dedit inde ferenda,
160Armisque acide immortalibus induit actus,
Inclyta que Peleo dederant Dii dona parenti,
At gnato senior Peleus; non ille paternis
Sed tamen optatum ad senium venturus in armis:
Talia despiciens ab cœlo Jupiter. alto
165Quassavit caput, & tacito hæc sub pectore fatur.
Infelix menti haud quaquam mors dura recursat
Heu nimium vicina tibi: immortalia demens
Induis arma viri, quo non præstantior alter,.
Ex capite, atque humeris Patrocli detracta perempti.
170Nunc tamen hoc saltem lætabere victor honore,
Nam neque te Andromache reducem de Marte cruento
Excipiet, trahet aut humeris arma inclyta Achillis
Hæc ait, atque supercilio annuit ille nigranti.
Armaturque Hector[292], totus tum pectora Mavors
175Irruit, insolitusque viro perque ossa, per artus
It vigor, acide visusque simillimus ipsi
Ingenti clypeo, galeaque coruscus Achillis.
Tum socios adit, atque ardens in prælia cogit
Mesthlenque, Glaucumque, Medontaque, Thersilochumque.
180Et magnum Hippothoum, præstantemque Asteropæum
Phorcinque, & Chromium, & Disinora, & Ennomon augurem,
Hortaturque viros, acuitque his pectora dictis.
Audite, o socii, vestræ haud opis indigus ipse,
Agminis aut tanti, vos hæc in bella vocavi
185Urbibus ex patriis, victuque, opibusque juvavi,
Et dictis, donisque animos ingentibus auxi,
Ut mihi Teucrorum uxores, gnatosque, lareisque
Defenderetis vim contra, & robur Achivum.
Propterea audendum, perdendaque vita sub armis,
190Aut servanda semel: sævi hæc commercia Martis.
At Patrocli, pulso si quisquam Ajace, cadaver
Traxerit ad Teucros, spoliorum parte fructur
Dimidia, exuvias mecum, & partitus honorem.
Hæc ait. In Danaos olli sublimibus hastis
195Adproperant, sibi cessuros Danaumque maniplos
Ajacemque rati. Dementes: ille jacentis
Corpore quot super horrendum demittet in orcum?
Ast Ajax: non. incolumes, charissime Atride,
Ibimus hinc, ait, haud Patrocli de corpore tantum
200Jam metuo (mox ille canes, pascetque volucres)
Amborum quantum capiti, namque omnia circum
Detonat arva Hector, nobis labor ultimus instat.
Perge, age Grajugenum lectissima robora coge.
Audierit siquis. Suadenti talia paret
205Confestim Atrides, alta & sic voce profatur:
Argivum proceres, lautis qui accumbere mensis
Atrides propter soliti, & quos lecta sequuntur
Agmina Grajorum (Jovis autem gloria tota est,
Atque honor imperii) vos, nam mihi cernere quemque
210Difficile est turba in densa, armorumque tumultu,
Vos, inquam, properate, boni Patroclique jacentis
Teucrorum ab manibus ferro defendite corpus.
Talia clamanti primum se sistit in armis
Clarus Oiliades, Creta tum rector opimæ
315Idomeneus, atque Idomenei comes impiger, heros
Meriones Marti similis; sed nomina quisnam
Lecta ducum facili possit comprendere cantu?
Dardanidæ incumbunt primi, præit igneus Hector,
Fluminis ac veluti properantis in ostia, fluctu
320Quum fremit oceanus, fulva miscentur arena,
Confliguntque undæ, & litus procul omne remugit,
Tantus in astra Phrygum consurgit clamor; Achivis
Idem animus, clypeis & tecti corpora ahenis
Circumstant Patroclum, favet his caligine densa
225Jupiter omnipotens prognatum namque Menoeteo,
Viventem, & famulum acidæ dilexerat olim,
Nec canibus prædam fieri volet ille peremptum,
Inspiratque animos Danais pepulere paventeis
Dardanidum sed enim turma, trepidique relicto
230Corpore terga dabant: sed non & sternere quemquam
Trojugenis liquit, Patroclum tamen inde ferebant
Quum subito Argivi conversa fronte resistant.
Urget enim Telamone satus, quo præter Achillem
Non quisquam Danaum mole, aut præstantior armis.
235Primoresque inter Teucris sese obvius effert
Quantus aper turbamque canum, turbamque virorum
Dissipat huc, illuc saltu conversus in alta.
Fracta sonant virgulta, strepit nemus omne tumultu.
Sic Teucrorum Ajax vertitque, ruitque maniplos,
240Qui Patroclum jamjam Trojana in tecta ferendum
Crediderant, laudemque sibi, famamque daturum.
Namque pedem loro innexum per plana trahebat
Hippothous Lethi proles generosa Pelasgi
Teucris gratificans; sed non fata ultima, Teucri
345Ab misero pepulere, volat nam fraxinus ingens
Ajacis contorta manu, & malas per ahenas
Pulgentis galeæ cerebrum perrumpit in altum,
Permixtumque cruore trahit,, tum frigore membra
Solvuntur, dextraque pedem. languente remittit
250Ingentis, Patrocli, atque super ruit ille cadaver
Larissa procul ab pingui florente juventa
Ajacis telo domitus. Contra insilit Hector,
Ajacemque petit; sed flexu corporis heros.
Subtrahitur, Schediumque procul transverberat hasta
255Iphitidem, Panope fuerant cui sceptra, domusque
Phocaicosque inter dextra præstabat, & armis.
Huic jugulum venit in medium, perque ærea cuspis
Summum humerum transit, resonantque immane cadenti
Arma super, deinde Hippothoum Phorcina tuentem
260Poenopidem medium ad ventrem petit efferus Ajax,
Perrupitque cavum thoracem, & viscera ferrum
Rimatur calidum, telluremque ille prehensam
Semianimis premit; ast Hector, Troesque recedunt:
Incumbunt Danai, & magno clamore per agros
265Hippothoum, Phorcinque trahunt, spoliisque fruuntur.
Itiacosque etiam muros, & tecta petissent
Trojugenæ, ac decus Argivi immortale tulissent
Fata Deum præter virtute, & robore dextræ,
Eneam nisi Graiugenis infensus Apollo
270In pugnam exciret Periphanti corpore, & armis
Præconi Epitide similis, qui munere tali
Functus apud Patrem longos jam vixerat annos,
Consilio bonus, hunc simulans sic fatur Apollo:
Tun' Diis invitis Priami servaveris urbem
375Dux Anchisiade, multo ceu milite freti
Roboreque, & virtute alij fera prælia miscent?
At Teucris potius nunc Jupiter annuit æquus,
Quam Danais, fugitis, sed enim formidine inertes.
Dixerat, agnoscitque Deum perterritus heros,
280Hectoraque adfatur: Non te pudet, optime Teucrum
Vosque, o Trojugenum proceres, sociique potentes
Vi domitos Danaum retro contendere in urbem?
Atqui Trojugenis (mihi sic testatus Apollo est)
Jupiter ipse favet, dextro Jove in arma ruamus.
285Nec saltem exanimem Patroclum sine cæde quieti
Ad naveis tulerint. Tali ciet agmina voce,
Intrepidusque præit: conversa fronte resistunt
Dardanidum turmæ. Æneæ Liocritus hasta
Gnatus Arisbantis cecidit: miseratus amicum
290Prosilit, & telum Lycomedes torquet acutum,
Hippasidemque volans Apisaona percutit hepar
Ad medium, subterque adigit præcordia ferrum.
Pæoniisque procul campis, tectoque paterno.
Languescit moriens, taurum minor Asteropaeo
295Ardenti in pugna; at casum indignatus amici
Grajugenum turmas frendens petit Asteropæus,
Nec penetrare datur, clypeis namque undique septi,
Qui stabant Patroclum circum, densantur Achivi,
Prætenduntque hastas, retro neque cedere quemquam,
300Ante aliosve sinit procurrere longius Ajax
Multa jubens, nigroque madescunt sanguine campi.
Atque alios alii super Argivique, Phrygesque
Pugnabant; tamen haud plures cecidere, vicissim
Namque tuebantur sese, furit undique Mavors.
305Flammæ instar, nec Solem ipsum, Lunamve putares
Pugnarum experteis penitus, caligine densa
Namque Menoetiadem circum tegit undique nubes
At reliqui claroque die, caeloque sereno
Certabant Phryges, ac Danai, nec ab æquore toto,
310Montibus aut altis ardentem nubila Solem
Lenibant, segnesque viri sese eminus hastis,
Missilibusque petunt, medio sed turbine belli
Pulvereoque alii versantur vortice Achivi,
Antilochum præter, magnum & Thrasymedea fratres;
315Fata Menoetiadae queis nondum audita; sed ipsum
Vivere, Dardaniosque putant vastare maniplos,
Stragemque intuiti sociorum proelia miscent.
Namque viros genitor crebris hortatibus urget
Puppibus ab celsis. Patroclum pars maxima circum
320Pugnarum ingenti premitur sub mole, diemque
Per solidum genua, atque pedes, atque ora, manusque
Sanguineque, & largo juvenum sudore madebant.
Atque bovis magni ut saturam pinguedine pellem
Quum circum pósiti distendunt viribus æquis
325Inde viri, atque hinc, sudat adeps, & liquitur humor,
Sic Troes, Danaique trahunt, retrahuntque cadaver
Exiguo in spatio, Teucri nam mœnia versus,
Adque cavas Danai certant perducere puppeis.
Atrox pugna diu, neque segneis ferreus ipse
330Argueret Mavors, bellis aut aspera Pallas.
Tale virum Patroclo super, & certamen equorum
Jupiter excierat. Nec Peleo gnatus Achilles
Audierat quicquam, nam longe ab navibus illi
Moenia pugnabant circum, Patroclumque putabat
335Teucrorum agminibus pulsis sua jussa sequutum
Inde reversurum, sine se nec Pergama credit
Expugnanda duci, neque secum, sic Dea namque
Sæpe dolens gnato genitrix prædixerat olim;
Sed non Diva parens dilecti funus amici
340Scire virum, aut tantum voluit perferre dolorem.
Interea certantque hastis, perimuntque, caduntque
Sorte pari, atque aliquis socios adfatur Achivos:
O pudeat, juvenes, naveis repedare sub altas,
Pugnanteis sed enim subter nigra terra dehiscat.
345Id satius, quam Troiugenis hanc cedere laudem
Ereptum ut Patrocli ducant in tecta cadaver.
At contra Troum & quisquam moriamur, amici,
Hic omnes licet, ab pugna discedite nunquam.
Sic dictis acuuntque animos, Martemque fatigant.
350Ferreus at strepitus cœli se attollit in auras.
Hinc procul acidæ biiuges in parte reposta.
Amissum aurigam fiebant[293] cruda Hectoris hasta .
Jamque minis Diore satus, jam flectere blandis
Tentabat precibus frustra, teretique flagello.
355Illi nec retro ad naveis, & littora cursu
Tendere, nec ruere in pugnam; sed more columnæ,
Antiquum propter tumulum quæ mole sua stat,
Sic pronum caput immoti, ac defixa tenebant
Lumina guttisque humectabant grandibus ora,
360Foedatæque juba amborum. Miseratus ab alto est
Jupiter adspectans, tacitusque hæc mente revolvit.
Ah! cur vos senii experteis, fatique caduci
Peleo tradidimus mortali e semine nato?
Scilicet ut mala vos hominum, durique labores
365Afflictent miseros, nam quot sub Sole moventur,
Respirantque auras, non ærumnosior ulla
Stirps viget; at curru non hoc, nec vectus in istis
Hector equis sacras Trojæ conscenderit arceis.
Non patiar satis est olli quod victor Achillis
370Exuviis ovat; at vobis per membra vigorem
Immittam, ut pugna incolumem Automedonta feratis
Argivum ad puppeis, decus hoc namque Hectoris armis
Fata parant, rursum ut Danaos ad littora trudat,
Depictasque rateis, pelagi dum Phoebus in undas
375Flectat equos, terrisque atra nox incubet umbra.
Sic fatur, roburque animis inspirat equorum.
Excussaque juba actutum, Danaumque volabant,
Dardanidumque acies inter: furit æquore toto
Automedon, ruit in densos ceu vultur olores,
380Invaditque datis, iterumque refertur habenis;
At non ille viros ferro sternebat acuto,
Nam neque solus equos poterat cohibere comanteis
Atque hastam torquere manu: tandem obvius agris
Astitit Amonida Laercei clara propago:
385Alcimedon, verbisque virum compellat amicis:
Incassum furis, Automedon, tibi numina sensum
Abstulerint. Solusne Phrygum penetrare phalangas
Audes namque tibi comes est occisus: Achillis
Arma ferens humeris exultat Dardanus Hector.
390Huic contra Automèdon ades, o quo nullus Achivum
Flectere cornipedum immortalia corpora equorum
Doctior, excepto Patroclo, dum carperet auras.
Nunc fato jacet at biiugum moderare frementum
Fræna manu, terram ipse petam, Martemque ciebo.
395Hæc ait, Alcimedon saltu conscendit in axem,
Loraque molitur dextra, tum curribus alris
Desilit Automedon, cernensque hos ire per agros
Adstantem Æneam adfatur sic Trojus Hector :
Inclyte Teucrorum ductor, velocis Achilli
400Nuper equos vidi ignavis cessisse magistris
Captandesque reor, mecum si invaseris ipse
Nam neque nos ausint olli expectare ruenteis.
Paruit Æneas, humerosque ingentibus ambo
Tergoribus tecti taurorum, atque ære corusci
405Adproperant, comites queís se per gramina jungunt
Aretus, Chromiusque viros prosternere ferro,
Capturosque rati biiuges cervice comanteis.
Dementes, nec enim fuso sine sanguine retro
Cessuri fuerant. Sensit fortissimus heros
410Automedon, patremque Jovem per vota precatus
Restitit hand solito perfusus robore membra.
Tum fidum adfatur comitem: Me pone jugales
In dorsum inspirent sinito, charissime Grajum.
Príamides nec enim prius hinc abscesserit Hector,
415Quam curru, auricomis & equis potiatur Achillis,
Turbatisque globis: Danaum, nobisque peremptis,
Ipse vel occiderit. Dixit, clamatque per agros
Ajacemque vocans, atque Atridem Menelaum
Exanimem Patroclum ducibus committite lectis,
420Qui telis obeant, circum, Teucrosque repellant.
Nos vivos fato eripite, o clarissima Achivum
Nomina, namque hac Æneas, & maximus Hector
Priamides ruit adversum; sed robur in armis,
Pugnarumque viceis moderatur Jupiter : ipse
425Nunc jaculor, Jovis & Superum sint cætera curæ.
Sic ait, atque emissa manu simul evolat hasta
Ingentem Areti in clypeum, perque incita cuspis
Terga boum, perque æra meat, ventremque sub altum
Figitur, ac tremulo prærumpit viscera motu.
430Tum ceu quum validus juvenis fulgente bipenni
Agrestis jugulum bovis inter cornua retro
Tendinibus secat abruptis, resilitque repente,
Et cadit cxanimis, cecidit sic ille supinus.
Hinc telo Automedonta petit fortissimus Hector;
435Ulterius sed enim saliens vitavit acerbum
Ille ictum, retro tellure infixa profunde
Hasta diu tremit, ereptis jamque ensibus ambo
Irruerent; verum magnis clamoribus acti
Ajaces gemini adveniunt: cessere coacti
440Ductores veriti Danaum Priamejus Hector,
Duxque Anchisiades, Chromiusque, & funere acerbo
Prostratum Aretum linquunt, quem fervidus armis
Exuit Automedon, tumidoque hæc gutture jactat.
De Patroclo occiso mærorem hac parte levavi.
445Nobiliorem utinam adversum fortuna tulisset.
Dixerat, exuviasque ferens, atque arma cruenta
Conscendit currum fœdatus sanguine dextram,
Atque pedes, leo ceu taurum depastus in agro.
At Patroclum circum fervet tristissima pugna.
450Namque animos Danaum cælo delapsa Minerva
Ab Jove missa ciet, Grajum quippe arma secundat
Conversus pater; abque altis ceu nubibus Iris
Apparens quondam misero seu tristia bella
Terrigenum generi, aut.hiemem portendit aquosam,
455Languescunt pecudes, cessantque opera, atque labores
Florentum juvenum; tali Dea tristis amictu
Grajorum ingreditur turmas, primumque propinquum
Atridem adloquitur, vultum, vocisque sonorem
Phænicis referens: Neque te, Menelae, pudebit
460Præstantis Patrocli lanianda relinquere membra
Trojanis canibus? Quin tu pugnamque capesse,
Atque hortare tuos. Contra sic fatur Atrides:
O Phoenix, longæve pater, mihi caesia Pallas,
Si robur daret, ac telorum averteret ictus,
465In Teucros ruerem solus, Patroclumque tuerer,
Namque virum eximium dolui, doleoque peremptum.
At flammæ similis furit Hector, & agmina vertit
Quippe suis decus hoc voluit dare Jupiter armis
Talia voce refert. Gaudet Jove nata Minerva
470Ante Deos quod se reliquos in vota vocasset,
Indidit insuetumque humeris, genibusque vigorem,
Muscarumque animos, quæ primum, ac saepe repulsæ
Acrius hoc instant, cruor est dulcissimus illis
Namque hominum, tali perfusus robore Atrides
475Ad Patroclum properat, telumque intorquet acutum.
Forte Podes Teucros inter satus Eetione
Dives erat, promptusque manu, charissimus unus
Priamidae; venit hasta viro, & qua baltheus auro
Resplendet, cohibet fugientem, hæretque profunde.
480Insonuitque cadens, lapsumque ex agmine Teucrum
Atrides trahit ad Danaos; verum Hectora Phœbus
Excitat in pugnam vocem mentitus, & ora
Phoenopis Asiadae, quem Trojus Hector Abydo
Devectum ab patria, hospitibus magis omnibus unum
485Dilexit, simulansque virum sic fatur Apollo:
Tene ullus Danaum jam formidaverit, Hector?
Atridemne fugis Menelaum? at frigida quondam
Dextra viro nunc victor abit, gnatum Eetionis
Hinc referens charumque tibi, fidumque sodalem.
490Hæc fatur, juvenisque animum nigra obtegit umbra,
Et primum ruit ante agmen nitido are coruscus.
Jupiter at densis tegit altam nubibus Idam,
Aegidaque horrificam quassans immane per auras
Fulgure cum subito intonuit Teucrum arma secundans,
495Immittitque fugam Danais, primusque per arva
Peneleus fugit: huic humerum namque hasta per altum
Panthoidae volat acta manu, summamque recidit
Osse super pellem. Leitum dein percutit ardens
Hector Alectrionis sobolem dextramque ruentis
500Ære ferit, trepidus campis, pugnaque relicta
Evolat attonitos oculos hinc, inde revolvens.
Agra manus nec enim validam jam sustinet hastam.
Hectoris Idomeneus thoracem pectora juxta
Impetit, exclamant Troes; sed fraxinus ingens
505Frangitur. Idomenea petit contra efferus Hector
Deucalidem curru stantem; sed devia cuspis
Merionis procul armigerum de curribus altís
Coeranon exturbat, Lyctus qui ad litora puppeis
Linquens ipse virum fuerat pedes usque sequutus,
510Trojugenasque etiam magno cumulasset honore
Merione extincto, celeres nisi flecteret ipse
Caranus æripedes, comiti sic ille salutem.
Fata sibi peperit, malam namque inter & aurem
Hasta subit, denteisque omnes, linguamque revulsam
515Exspuit ille cadens, pictasque effundit habenas.
Meriones rapit has subito, sicque ore profatur:
Idomeneu, Graium ad naveis age verbere bigas.
Ab Danais namque ad Teucros victoria transit.
Sic infit, paretque heros, biiugesque fatigat.
520Namque animo timor inciderat; conversaque fata
Pugnarumque vicem flavus cognovit Atrides
Cognorunt gemini Ajaces, tum talibus heros
Adfatur Telamoniades: Jam Jupiter armis
Dardanidum favet, o socii, notissima cuique
525Eloquor: ignavi, aut fortis vix ulla sine ictu
Tela volant, tenueisque regit pater ipse per auras;
Irrita nostra cadunt, agite, atque huc vertite mentem,
Ut Patroclum ab Teucris Argivum in castra feramus,
Dilectosque ipsi reduces solemur amicos,
530Namque oculos in nos conversi ingentibus ipsi
Jactantur curis, nec jam subsistere Teucros
Posse putant contra, bellique hic mole premendos.
Pelide o quisquam charum cecidisse sodalem
Nuntiet, haud etenim Danaum narraverit ullus.
535At circum obductos nebula currusque, virosque
Cernere non licet. Ogenitor Divumque, hominumque,
Redde diem saltem miseris, caeloque sereno
Perde, Pater, lubet Argolicam si perdere gentem.
Sic infit, gemitusque Jovem tetigere precantis.
540Illicet emota Phoebus caligine fulsit,
Atque acies, campique procul, currusque patescunt,
Tum Telamoniades: agros circumspice, Atride;
Nestoridem Antilochum si sorte inveneris: ille
Pelidem ad magnum properet, charumque sodalem
545Nuntiet extinctum. Dixit, paretque jubenti
Atrides, torvusque velut stabula alta relinquens
Discedit leo, quem vigiles sub nocte silenti
Pastoresque, canesque frementem avertere certant .
Ille ruit stimulante fame, & sese undique vertit
550Incassum tamen, audaci nam spicula torquent
Crebra manu, ardenteisque oculorum in lumina fasceis.
Tum frendens abit instantis jam luce diei.
Haud secus ab Patrocio invitus discedit Atrides,
Namque timet ne se prædam formidine adacti
555Trojugenis linquant Danai, sociosque precatur:
Meriones, vosque Ajaces, nunc volvite quisque
Mite Menoetiadae ingenium, moresque serenos
Omnibus ille etenim blandus, facilisque patebat
Dum vixit, nunc fata tenent, orcique tenebræ.
560Tantum effatus abit prospectans undique circum,
Armiger ut Jovis, alituum cui nullus acuto
Certarit visu: non illum nube sub alta
Pendentem lepus arbusta inter densa recumbens
Fugerit, actutumque ruit, rapidoque volatu
565Sublimem rostro, pedibusque eviscerat uncis.
Sic, Menelae, tibi jamque huc volvuntur, & illuc
Lumina Nestoridem quærenti. Ast ille catervas
Pugnarum ad lævam Martem hortabatur in acrem,
Quem prope consistens adfatur talibus heros:
570Huc ades, Antiloche, o nimium non vera fuissent,
Quæ tibi cumque fero, Teucrum victoria tota est,
Exitium miseris Danais, Patroclus jacet, ingens
Præsidium quondam, moeror nunc omnibus idem
Hæc tu Pelidæ defer festinus ad aureis,
575Exanimis socij nudum si forte cadaver
Ad naveis tulerit, namque arma habet inclytus Hector.
Dixerat hat, magnumque gemens obmutuit heros,
Suffusæque oculis lacrimae, & vox faucibus hæsit
Adproperat tamen Atride mandata sequutus,
580Armaque Laodoco tradit servanda sodali
Qui prope fumanteis biiuges, currusque tenebat.
Ille quidem lacrimans altas petit inde carinas,
Nuntius heu tibi quam mæstus venturus, Achilleu?
At non se Pyliis cupientibus addit Atrides
585Pro Antilocho in pugnas comitem; sed protinus inde
Ajaces redit ad geminos, sociumque jacentem,
Auxiliaturumque suis Thrasymedea mittit.
Tum sic Ajacem adloquitur: Jam litora versus
Antilochus volat, atque alta in tentoria Achillis;
590At non Priamida quanquam infensissimus ille,
Arva petet, reor, ac Teucris se opponet incrmis
Quam nos cumque viam interea meditemur, & artem,
Ut Patroclum trahere ad naveis possimus, & ipsi
Teucrorum evasisse manus, clademque minantem
595Hæc ait Atrides, contra hæc Telamonius Ajax
Recta quidem, Menelae mones, clarissime Achivum
Propterea tu, & Meriones raptum inde cadaver
Ferte citi Teucrum turmas, atque Hectora contra
Instanteis nos a tergo pugnabimus ambo,
600Nomen idem quibus, atque animus, discrimina quique
Tot tulimus simul ante pares, Martisque labores.
Dixerat, atque vinis subito complexus uterque
Sublimem attollit Patroclum retro agmina Troum
Conclamant trepida, ereptum ut videre cadaver,
605Percussumque in aprum veluti rabido ore Molossi
Insiliunt juvenum venantum ante agmina prima,
Instantque, & crebris trepidum latratibus urgents
Ast ubi convertit sese, atque infrenduit horrens,
Aufugiunt, alioque alius volat ocyor agris
610Sic Teucri Danaos turmatim pone sequuti
Ensibus, & longis hastilibus usque premebant.
Ast ubi jam geminus frontem converterat Ajax,
Pallebant subito, nec contra obsistere quisquam
Trojugenum audebat. Patrocli sic corpus Achivi
615Portabant naveisque cavas, & litora versus.
Crebrescit pugna interea, & Vulcania quantum
Flamma furit, totasque domos, aurataque templa
Corripit improvisa, Notisque frementibus aucta,
Haud secus Argivos abeunteis æquore toto
620Insequiturque virum, & properantum nimbus equorum.
Olli autem muli veluti, qui robore magno
Ingentemve trabem celso de monte recisam,
Aut lignum navale trahunt per scabra viarum,
Contenduntque labore, gravi, & fluit undique sudor,
625Tales sublato properabant corpore Graii.
Pone Ajax geminus graditur, Teucrosque repellit,
Silvosus veluti toto exporrectus in agro
Clivus aquas prohibet, fluviosque immane sonanteis.
Vorticibus tumidis alias detorquet in oras
630Ictum omnem contra, & rapidas immobilis undas.
Sic Teucrorum acies Ajax arcebar uterque.
Instant usque tamen, primique per arva ruebant
Aeneas Anchisiades, & maximus Hector.
Atque leves sturni, & volucrum ceu turba minorum
635Cum clangore volant magno, fugiuntque paventes
Conspectum procul accipitrem, sic nimbus Achivum
Priamidem, Aeneamque fugit clamoribus altis.
Armaque pulchra viris fossam circumque, supraque
Plura cadunt trepidis, nec adhuc pugna horrida cessat.
LIBER DUODEVIGESIMUS.
[recensere]ARGUMENTUM.
[recensere]Achilles cognito Patrocli interitu, eum luget gravissime Thetis mater ipsum invisit, solaturque, & arma se a Vulcano allaturam pollicetur. Interea at a prælio abstineat, jubet. Progressus tamen ad fossam Junonis monitu, apparet hostibus inermis, eosque voce territos in fugam vertit. Ita demum Patrocli cadaver ad Achillis tentorium perducitur. Thetis interim arma a Vulcano impetrat miro artificio elaborata.
Hic velut ignis edax toto furit æquore Mavors:
Interea ad magnum Antilochus festinat Achillem,
Invenitque virum depictas ante carinas,
Moestaque volventem heu nimium jam vera sodali
5Dilecto super, & tacito sic corde gementem
Heu quianam[294] naveis Argivum turba comantum
Cum clamore petit toto conterrita campo?
Ah vereor, nimium ah vereor, ne numina quicquam
Sæva parent, genitrix nam, me vivente, canebat
10Myrmidonum egregium ductorem Troja circum
Mania casurum ferro: jacet ille profecto.
Heu Patroclus jacet infelix, sæpe, hoste repulso
Regredere, ajebam, ad naveis, neve Hectora tenta.
Talιa dum secum maesto sub corde volutat,
15Adstitit Antilochus, lacrimisquæ hæc fatur obortis:
Nuntius heu tibi, Pelide, mæstissimus, adsum.
O fatis in nos miseros non tanta licerent.
Patroclus occubuit, nudo de corpore circum
Pugnatur, namque arma sibi tulit efferus Hector.
20Hæc fatur, nubesque virum tegit atra doloris,
Sublatosque manu cineres effudit utraque
Cæsariem super auricomam, vultusque decoros.
Oraque, & ambrosij foedantur pulvere amictus.
Ipse ingens spatio fusus ingente jacebat
25Avellens pulchros divino ab vertice crineis.
Tum luctu excitæ famulae, quas ipsemet armis
Ceperat Aeacides, Patroclusque, immane dolentes
Plangebant niveis contusa pectora palmis,
Circum affusæ omnes, plangit quoque Nestore natus,
30Antilochus lævam, dextramque amplexus Achillis,
Solicitusque idem jugulum ne turbidus ira
Scinderet, amenti similis nam torva fremebat.
At flentem senis ab tecto, thalamoque parentis
Audiit alma Thetis vitrei de gurgitis imo,
35Ingemuitque altum. Nereides illicet omnes[295]
Turbatæ accelerant quotquot liquentia ponti
Arva colunt, Glauceque Thaliaque, Cymodoceque:
Nicæe, Spioque, & candida Lymnoria,
Atque Thoe, atque Halie nitidis pulcherrima ocellis.
40Dotoque, Prothoque, Pherusaque, Dinameneque
Dorisque, & Panope suavissima Neptunine,
Cymothoeque, atque Amphithoe Nereides ambae,
Apseudesque, & Nemertes, Actæaque virgo,
Dexameneque, atque Amphinome, atque insignis Jæra
45Et Melita, & Clymene, nandoque celerrima Agave,
Callianiraque tum partus experta laborem.
Atque Janira comas pulcherrima, & Orithya,
Atque Janassa soror, formosaque Callianassa,
Et Galatea procis asperrima, blandaque Maeris,
50Et flavas Amathia comas innexa coralis.
Quotque aliæ maris ima tenent; totasque per ædeis
Cursantque attonitis similes, & pectora plangunt
Quas inter Thetis has fudit roseo ore querelas:
Audite, o chare Nereides, aspera quantum
55Fata mihi ingeminant tristi sub corde dolores
Hei miseræ, heu matri miseræ, fortissima proles
Cui tot nata malis, nam vix in luminis auras
Edidi, & innumeris nutrivi sedula curis.
Jamque velut planta adsurgebat fronde comanti,
60Planta velut pulchra irriguis quæ innascitur hortis,
Quum bello insignem, & præstantem robore dextræ
Rostratis ratibus Trojana in prælia misi,
Eheu! non iterum Peleia in tecta reversum
Amplexura sinu. Quin donec vescitur aura
65Crebra dolet, nec mater opem conferre dolenti
Ipsa potest; vadam sed enim, maestumque revisam,
Quidve dolet norim ad puppeis ab Marte repostus.
Dixerat, & cum voce thoros, antrumque relinquit,
Et Divam lacrimis Nymphæ comitantur euntem.
70Unda locum diducta dabat, jamque arva tenebant
Troja, Myrmidonum stabant qua ad litora puppes.
Ordine tum longo clari in tentoria Achillis
Adproperant, mæstoque parens, ac dira gementi
Adstitit, & lacrimis oculos suffusa decoros
75Demulcetque caput, verbisque volucribus infit:
Quid fles, gnate? quis hic animum dolor urget acerbus?
Fare, age; namque Jovem, fueras quaecumque precatus,
Perfecisse reor dudum, auxiliumque coactos
Implorare tuum trusisse ad litora Achivos.
80Ille gemens: Equidem tibi non perfecta negabo,
Quæ memoras, o chara parens; verum inde voluptas
Quænam parta mihi, quum vita charior ipsa
Y
"Occiderit Patroclus? Patroclus fidissimus unus
Graiugenum mihi Priamidæ jacet Hectoris hasta.
85Aureaque arma sibi, ab Divis data munera Peleo,
Quum te Mortalis primum junxere hymenæis
Hector habet. Pelagi tenuisses marmora semper
Aequoreas inter Divas, Peleoque parenti
Fæmina nupsisset mortalis, non tibi luctus
90Hic foret, æternusque dolor de funere gnati,
Quem non tu reducem Pelei in penetralibus altis
Excipies complexa sinu. Nec vivere dulce est
Jam mihi, nec jucunda hominum commercia donec
Hac indignam animam moriens efflaverit hasta
95Hector, & extincti Patrocli det sanguine pænas.
Hæc ille at Thetis ingenti correpta dolore:
Heu nimium vicina tibi jam fata minantur.
Gnate, ait, hic animum furor, o, si invaserit ægrum.
Te quoniam post extinctum manet Hectora fatum.
100Hæc Dea, cui gemitum gnatus de pectore fundens.
Confestim moriar, quando mihi fata negarunt
Auxilium misero, & morienti afferre sodali.
Ille quidem procul ab patria, tectisque paternis
Occidit, & charum frustra imploravit Achillem.
105At me quandoquidem reducem patria alta videre
Fata vetant, nec opem Patroclo conferre cadenti,
Nec sociis potui quos tot ferro abstulit Hector,
Quid sedeam jam pondus iners, & inutile terris
Æternum ad naveis, longe quum robore præstem
110Graiugenas inter reliquos, namque ore diserto,
Consilioque gravi forsan me vicerit alter.
O Diis, atque hominum generi malesuada periret
Ira gravis, rixa atque omnis: quæ pectora sæpe
Prudentum insano cogit servire furori,
115Dulcius inque animos mellis stilante liquore
Insinuat sensim sese, atque increscit eundo
Ceu fumus, mentem ut misero mihi nuper Atridæ
Eripuit scelus. Hæc autem transacta sinamus
Inviti licet, & fatis parere coacti.
320Hectora nunc quæsitum ibo: dabis improbe pœnas
Dilecti occisor capitis. Saturnius inde
Quum volet, ac Divum reliqui mihi fata paranto.
Namque nec ipse Jovis gnatus charissimus olim
Effugit mortem infandam Tirinthius heros
125Junonis domitus furiis; sic ipse jacebo
Quum me fata prement; fruar hoc sed vivus honore.
Iliadumque aliquam cinctarum ad pectora matrum
Ambabus roseasque genas, oculosque decoros.
Tergentem manibus crebra in suspiria cogam,
130Pelidemque diu ab pugna cessasse cruenta
Noverit hunc oro sine me furere ipsa furorem,
Indecorem neque chara velis torpescere gnatum.
Sic ait, atque pedem Thetis hæc argentea contra:
Vera canis pulchrum est miseris afferre salutem,
135Haud equidem inficior; verum fulgentia Teucri
Arma tenent, humerisque gerens Priameius Hector
Gestit ovans; non ille diu tamen usque superbus
Gestiet, atque extrema viro nent fila sorores.
At non tu Martem indomitum, & fera proelia tenta
140Ipsa redux donec, simul ac Sol fulserit ortus
Vulcano ab Rege immortalia, splendidaque arma
Attulero. Hæc gnato. Nymphas dein voce sorores
Adloquitur tali liquidi vos æquoris antra
Hinc petite, atque audita seni narrate parenti.
145Sidereas festina domos ego visere pergam,
Mulciberumque Patrem, charo ut pulcherrima gnatos
Arma feram, nostra audierit si vota libenter.
Dixerat & fluctus Divae subiere marinos,
Stellanteisque Deum sedeis, & culmen Olympi
150Illa petit. Magno interea clamore per agros,
Graiugenas retro ad litus, pictasque carinas
Dardanidumque acies, homicidaque verterat Hector
Nec Patroclum procul ab telis, turmaque ruente
Fas portare viris, celeri namque agmina cursu
155Ingruerant, peditumque globus, currusque sonantes,
Et flammæ similis rapidae Priameius Hector .
Terque pedem exanimum dextra comprenderat, alta
Voce vocans socios, ter magno robore contra
Ajaces gemini telis repulere furentem.
160Fervidus ille tamen jamque huc, jamque irruit illuc,
Statque iterum, & magnis instigat vocibus alas
Nec penitus tamen abscedit, vireisque remittit.
Occisoque velut nequaquam ab corpore possunt
Pastores vigiles frendentem arcere leonem,
165Urget enim rabida ora fames, sic Hectora Graii,
Nec gemini Ajaces poterant duo fulmina belli
Pellere turbantemque acies, ac dira frementem,
Traxissetque etiam, ac decus immortale tulisset;
At pedibus celerem nitidis Thaumantida Juno
170Clam Jove; Caelicolumque aliis Saturnia misit
Pelidem ad Regem bello ut se accingeret acri.
Illa volans stetit hunc propter, sicque ore profatur:
Peleo sate, terrigenum fortissime, surge,
Auxiliator ades Patroclo, quem propter Achivi
75Turbanter pugna ingenti, pereuntque vicissim
Ante rateis Teucri ut portent ad moenia corpus;
Ad naveis Danai in primis furit arduus Hector
Quippe viri caput ab molli cervice revulsum
Tollere conatur, duroque in stipite fixum
180Matribus Iliacis spectandum ferre per urbem.
Teucrorumne canes charum lacerare cadaver
Atque indigna pati, lacrimas dum fundis inaneis
Ipse sines? Surge, & charum defende sodalem.
Hæc Dea, tum Peleo gnatus: Quisnam ille Deorum,
185Iri decus coeli, ad miserum te misit Achillem?
Olli hæc purpureo fatur Thaumantias ore:
Juno Jovis soror, & conjux, nec Jupiter ipse,
Nec me Caelicolum quisquam cognovit euntem.
Irida tum pulchram adfatur Pelejus heros:
190Qui vero adgrediar pugnas? Olli arma tulere,
Armarique parens vetuit me Diva priusquam
Vulcano ab Rege immortalia; splendidaque arma
Ipsa redux ferat: alterius quænam ulla profecto
Apta mihi induerem? clypeum nisi forte coruscum
195Ajacis Telamoniadae; verum ille sub armis
Sudat adhuc circum Patroclum, Teucrisque resistit.
Talia Pelides, Iris cui talibus infit:
Novimus & nos ut Patroclum fulgentibus Hector
Armis exuerit, vel sic tamen ipse profectus
200Sta ad fossam, & Teucris venientibus offer Achillem.
Te forsan veriti ab ratibus, campoque recedant,
Respirentque acies Danaum, dispendia quanquam
Vix patitur pugna, exiguumque in Marte levamen
Tantum effata volat roseo Thaumantias arcu.
205Extemplo Aeacides, surgit cui pectora circum,
Ingenteisque humeros magna tegit aegide Pallas
Divinumque viri caput, & cava tempora nubes
Aurea præcingit, rutilo cui flammeus igne
Surgit apex, pelagoque jacens velut insula longe,
210Collucet flammis, nigro tum vortice in auras
Fumus abit, subitus quum moenibus ingruit hostis,
Pugnaturque diem totum, dein Sole cadente
Litora per curva, atque altis de turribus ignes.
Crebra micant, procul æthereas it splendor ad auras,
215Si forte auxilium vicina classis ab ora
Attulerit miseris, cristato ab vertice Achillis
Tantum ardens magnum consurgit in æthera fulgor.
Restitit ut fossam cursu pervenit ad altam
Murum intra, neque se turbis permiscet Achivis
220Jussa Deæ veritus Matris, tum voce per agros
Intonat horrenda, intonuit simul aspera Pallas
Hinc torpere Phryges, toto ac turbarier agro.
Horrida nam quantum clangens sonat ære canoro
Buccina quum trepidos vocat in certamina civeis
225Hoste ruente super, tantum vox ærea magniསྕ
Insonat Aeacidae; at vocem ut sensere cohortes
Æratam, ingentem subito obriguere pavore,
Turbaque cornipedum retro volat incita equorum
Pendentis præsaga mali, neque flectere currus
230Aurigae poterant trepida formidine inertes
Pelidæ ut super ardentem cava tempora flammam
Conspexere procul, fovet hanc nam cæsia Pallas.
Terque altam ad fossam torvum inclamavit Achilles,
Terque Phrygum turbate acies, Lyciæque catervæ
235Et bissena virum lectissima robora Teucrum
Dum properant, seseque urgent trepidante tumultu
Inter equos, interque rotas, turbamque, suismet
Procubuere hastis. Patrocli sic corpus Achivi
Extractum procul ab telis in castra tulerunt.
340Exanimumque locant feretro: maestissima circum
Turba virum stabat, primus quos inter Achilles
Hærebat, largoque simul fletu ora rigabat
Pallenteisque genas, & hianteis sanguine plagas
Adspectans socij exanimis, læthoque rigentis,
245Quem peditum miser, atque equitum comitante caterva
Miserat in pugnam, accepit non inde reversum.
At Phoebum Oceani invitum se immergere limphis
Alma jubet regina Deum Saturnia Juno.
llle cadit, simul & fessis certamina Gratis,
250Armorumque furor cessat, Martisque labores.
Dardanidæ interea pugnæ ab discrimine longe
Solvebant bijuges raptim de carribus altis,
Atque incoenati in cœtum coiere frequentes.
Stantesque, ac trepidi (nec enim considere quemquam
255Formido patitur, postquam conspectus Achilles
Intermissa diu aggredier certamina Martis.)
Conveniunt tum Polydamas Panthi inclyta proles,
Præteriti nam docta viro; & præsaga futuri
Mens erat, æquævusque idem[296], charusque sodalis
260Priamidæ, quos nocte eadem fudere parentes.
Lingua alter melior, dextra præstantior alter,
Hic inquam mediis prudens sic voce profatur:
Rem satis ambiguam excutite, atque evolvite, Teucri.
Hortor ego petere hinc muros, nec lucis Eoae
265Exspectare ortum naveis prope, nam procul urbe
Absumus lile quidem dum Regi infensus Atridae
Abstinuit ferro, non usque timendus Achivum
Aut furor, aut numerus, gaudebamque ipse sub armis
Grajorum ad puppeis vigilem perducere noctem.
270Scilicet arsuras sperans: nunc robur Achillis
Extimeo, novi ingenium, moresque furentis.
Non ille ab muris procul, & qua cetera Graium,
Turbaque Teucrorum ancipiti se Marte lacessunt,
Stare volet; sed de tectis certare paternis
275Conjugibusque Phryges coget. Parete volentes
Propterea, celsasque arceis, murosque petamus.
Hæc moneo nunc blanda quies, obscuraque pugnas
Umbra vetat; nos hic clari sub luminis ortum
Armatus veniens si offenderit, ora furentis
280Et faciem invisam nimium agnoscetís Achillis.
Pergameasque arceis repetet quicumque libenter,
Cui fuga contigerit. Quot campis corpora Teucrum,
Vulturibus, canibusque avidis data præda jacebunt!
Dij meliora piis. Nostris accedite dictis,
285O socii, ingressique urbem, cœtuque coacto
Tecta quidem ingentes ærato cardine porta,
Compactæque trabes, turresque, & moenia circum
Alta tuebuntur, Phoebi tum luce refusa
Stabimus armati ad muros, turreisque præaltas.
290Durius huic fuerit castris procul, atque carinis
Prælia miscere, & muris invadere tectos,
Incassumque diu totis agitaverit agris
Fumenteis bijugos cursu: defessus abibit
Hinc tandem retro ad naveis, neque monia ferro
295Tentabit, reor, ille canum prius ora cruore,
Paverit atque adipe. Hæc fatur, quem turbidus ira
Priamides corvum intuitus sic increpat Hector:
Polydama, murumne velis intrare reversos
Trojugenas? Neque te pudet hæc ingrata profari?
300Nonne satis clausæ latuistis moenibus urbis,
Gens ignava? Equidem Priami senis inclyta regna,
Atque urbem immensis opibus clarissima quondam
Audieram, periere tamen dudum optima quæque
Moniam in pinguem, Phrygiasque avecta per oras,
305Pestem hanc Dardaniis postquam Deus intulit agris.
Nunc mihi quum Pater ad naveis detrudere Grajos,
Et clausisse mari dederit, quid talia demens
Trojugenis coram jactas? tua dicta sequetur
Dardanidum nemo, haud patiar: me audite jubentem,
310Socii, civesque mej, nunc corpora læti
Procurate, viri, excubiasque agitate frequenteis
Quod siquem de opibus nimis importuna repostis
Cura tentet, patriæ, agminibusque impendat alendis,
Hoc satins, quam prædam avidis hæc linquere Graiis
315Luce oriente rateis, ferroque petamus Achivos.
Venerit Aeacides. Veniat: sors durior ipsum
Forte manet, nec enim fugiam, contra obvius ibo,
Et laudem ingentem referet, referamve perempto .
Communis Mars; & sperantem vincere vincit.
320Hæc ait, occlamant Troes, namque effera menteís
Turbabat Pallas juvenem ut vesana loquentem
Audirent potius quam Phantoida inclyta dicta,
Indulgentque epulis raptim. Plangoribus altis
Interea Patroclum circum plebs luget Achivum.
325In mediis luctum ingentem exorditur Achilles,
Mortiferasque manus geminas super ille jacentis
Corde tenens gemit, & lacrimis rigat ora profusis.
Ut leo cui saltu catulos venator in alto
Abstulit ablatos sera sub nocte reversus
330Ille dolens fremit horrendum, colleisque supinos,
Convalleisque cavas cursat, vestigia siqua
Ulla viri inveniat: cæcum dolor, iraque raptat.
Myrmidones inter luget sic mæstus Achilles.
Et non ista tibi dederam promissa Menceti,
335Quondam, ait, in patria quum te complexus Opunte,
Regressurum iterum prædaque, & honoribus auctum
Ajebam gnatum perituræ ab litore Trojae.
At non terrigenum vota omnia perficit æquus
Jupiter. Iliacis utrumque occumbere campis
340Fata volunt, neque me genitor, neque Diva creatrix
Excipiet reducem, atque eadem mox terra tenebit.
Nunc, tua quandoquidem video jam fata superstes,
Chare comes, cineri solvam non justa priusquam
Interfectoris caput, & rapta Hectoris arma
345Huc tulero, bis sexque virum cervice revulsa
Trojugenum tristeis perfundam sanguine flammas.
Interea mihi apud naveis sic, chare, jaceto.
Te circum Iliades, & passis mœsta capillis
Dardanidum turba hic flebit noctemque, diemque,
350Quas ambo dextra, & longis quæsivimus hastís,
Agminibus fusis, vastatisque urbibus olim.
Sic ait, & sociis magnum circumdare flamma
Actutum tripodem jubet, & purgare cadaver.
Certatim infundunt latices, & ahenea flammis
355Vasa locant, vis turgentis furit intus aquai.
Frigentis tum membra lavant, oleoque nitenti
Singula, dein plagas ungento unxere novenni,
Halanti, nitido, suavi, lectoque reponunt.
Fit gemitus, tenuique tegunt velamine corpus;
360Et pallam adjiciunt niveam super: hæret Achilles
Dilecto capiti, at circum gens fida suorum
Stant vigiles, crebrisque replent plangoribus auras.
Jupiter irata adloquitur tam voce sororem.
En tandem perfecta tibi flagrantia vota,
365Excito in pugna Aeacide, o pulcherrima conjux
Ex te nimirum genitos miseraris Achivos.
At Dea: quid me tu dictis perstringis amaris?
Virne viri meritas sumet pro crimine pænas,
Mentis inops quanquam, & mortali e semine cretus,
370Atque ego[297], quæ Divum incedo regina, Jovisque
Et soror, & conjux, coeli cui numina parent
Tot mala promeritis poteram non reddere Teucris?
Talia caelicolæ alterno sermone serebant
Interea Thetis[298] in pulchras pervenerat ædeis,
375Æternas, immortaleis, stellisque micanteis,
Mulciber ipse olim eximia quas struxerat arte.
Hunc validam circum incudem, folleisque tumenteis
Sudantem reperit, tripodes namque ære rigenti
Bis denos tecti ingentis decora alta futuros
386Arte laborabat multa, & submiserat aureas
Cuique rotas, ut sponte sua per plana moveri
Atria, & in propria potuissent sede locari.
Jamique informati stabant, aureisque polibat
Ingenteis, clavosque, atque hæc dum mente sagaci
385Lemnius adproperat, Thetis improvisa repente
Adstitit. Huic Charis ipsa Dei pulcherrima conjux
Obvia procedit, blando sicque ore profatur:
Ten' video haud etenim Vulcania limina adisti
Unquam alias, dilecta mihi: quidnam anxia poscis?
390Ingredere, & mensam hospitio, ac dignare penateis
Hæc ait, atque interna Deam in penetralia ducit.
Aurataque in sede locat, scamnumque locandis
Admovit pedibus, claudam ac festina maritum
Voce vocans, ades huc, inquit, te nam indiga poscit
395Alma Thetis. Cui Vulcanus mihi nulla Dearum
Suspicienda magis, cæli quæ ab limine pulsum
Consilium imprudens propter, matrisque timorem
Tentantis claudum adspectu celare paterno,
Servavit complexa sinu. Thetis hæc pia quondam,
400Oceanoque sata Eurynome, vitreisque sub antris,
(Hinc, atque hinc spumante salo fremebunda sonabat
Unda fluens) torqueis, & pulchra monilia flavo
Fingebam, armillasque auro, dum Phoebus Olympum
Percurrit novies, Divosque, hominesque latebam,
405Eurynomen præter, Thetidemque: huic debita possem
Pro tantis utinam persolvere præmia curis.
Excipe tu dapibus, positis fabrilibus armis
Mox adero. Hæc fatur, vastoque ab stipite surgens
Incudis validæ haud paribus se passibus effert.
410Adproperant famula limphas, atque ora, manusque,
Cervices validas, hirsutaque pectora tergit,
Induit ac tunicam, & crasso extra limina sceptro
Prodiit accepto: ancillæ comitantur cuntem
Fictæ auro[299] vivis similes, queis pectore mens est
415Docta operum, Divum munus, visque indita, voxque.
Inque hærent lateri, vestigiaque ægra trahentem
Sustentant. Solio tandem consedit eburno,
Adfaturque Deam: Quidnam te insueta coegit
Tecta diu, nostrasque Thetis contendere in ædeis?
420Eloquere, o mihi cunctarum veneranda Dearum.
Quidquid in arte mea possum pete: Jussa libenter
Exequar. Hæc Deus, hæc lacrimis Dea fatur obortis:
Heu non cunctarum infelicior ulla Dearum
Me fuerit, Vulcane pater, nam ex omnibus unam
425Aequoreas inter Divas me credere Peleo,
Mortalisque viri amplexus, thalamosque subire
Jupiter invitam voluit: dudum ille senecta
Confectus jacet; at nostri crevere dolores,
Namque ex me genitum, curisque ingentibus altum
430Præstantem heroes inter, belloque potentem
Ceu palmam, aut pulchro surgentem caudice florem,
Hunc, inquam, Danais Trojana petentibus arva
Adjeci comiten, non heu! Peleja rursus
Tecta revisurum; at curis oppressus amaris
435Interea maret, neque possum ferre dolenti
Auxilium genitrix; pulchram nam deinde puellam
Præmia parta manu rapuit Briseida Atrides.
Ille furens pugna abstinuit; sed Dardanus Hector
Ad puppeis, pelagusque actos conclusit Achivos.
440Pelidæ auxilium Proceres, Rexque ipse Agamemnon
Orabat simul accumulans ingentia dona.
Restitit immotus precibus, donisque superbus.
At Patroclum magna Dolopum comitante caterva
In pugnam properare jubet, suaque arma sodali
445Donat habere humeris. Scææque ad limina porta
Trojugenas repulit, Priamique in tecta ruisset.
At furias aususque viri indignatus Apollo
Post cladem immensam sociorum funere acerbo
Sustulit, & magno ingentem dedit Hectori honorem
450Propterea supplex nunc ad tua limina veni.
Arma rogo genitrix gnato, sua namque sodalis
Perdidit infelix: gnati miserere dolentis.
Hæc Dea Vulcanus, pone hanc de pectore curam,
Diva, inquit, lætho incolumem servare minanti
455Sic utinam possem, gnato ut pulcherrima possum
Arma dare, haud hominum cuiquam concessa precanti
Dixerat, internasque iterum contendit in ædeis.
Adproperant famuli, & bis denis follibus auras
Excipiunt, redduntque leveis, nunc murmure vasto,
460Nunc leni, fluit æs rivis, aurique metallum,
Argentumque grave, & fabrilia corripit arma.
Ingentem informat clypeum[300], validumque, gravemque
Dædaleum, quinos intexens orbibus orbeis.
Extimus, ac triplex totum quein candidus ambit
465Circulus, atque extra pendent argentea lora.
Hic mare, terramque ingentem, cœlumque profundum
Finxerat Ignipotens, & magni lumina solis,
Lunamque, & toto fulgentia sidera cælo,
Pleiadas, Hiadasque atque auripedem Menalippem,
470Atque Ursam, lenti torpentia plaustra Bootes
Quæ circum observans convertitur Oriona[301]
Nec vitreis unquam[302] Oceani submergitur undis.
Fecerat & geminas turritis moenibus urbeis.
Hic epulas inter juveni nova nupta marito
475Traditur ab thalamo tædis fulgentibus ibant
Saltantes juvenes, Hymenæum voce vocantes,
Et cythara, & molleis biforis dat tibia cantus.
At matres in vestibulis, innuptaque turba
Mirantur tacite. Interea clamoribus altis
480Miscerique forum[303], populosque coire frequenteís
Cernere erat, namque inde viri, atque hinc ore diserto
Testibus inductis certant: de cive perempto
Nam mulctam impositam dudum hic solvisse canebat.
Creditor acceptam negat, acclamabat utrique
485Tarba favens, jamque huc vulgus, jam fluctuat illuc.
Præcones sedantque animos, turbamque coercent.
At circo in medio patres in sedibus altis
Stabant, & manibus præconum sceptra tenebant,
Alterni & gravibus dirimebant jurgia dictis.
490Optima dicturo in mediis stant bina talenta.
Urbem aliam geminæ dira obsidione premebant
Hinc, atque hinc acies, ferroque evertere certant.
Irruere aut subito, & prædam partirier omnem,
Congestas & opes: pueri, innuptæque puellæ
495Imbellesque senes, trepidaeque ad moenia matres
Stant vigiles olli insidias, ferrumque parabant.
Mars in bella viris præit, & Tritonia Pallas
Ficti auro, auratis insignes vestibus ambo,
Diisque pari forma, & vasta se mole ferebant.
500Pone armis populi, membrisque minoribus ibant.
Ut ventum ad fluvium, & tacitæ loca commoda fraudi
Qua potare greges soliti, tecti ære corusco
Considunt: gemini ante alios speculantur ab alto
Flexipedes siquando boves, pecudesque viderent.
505Jamque aderant per prata; duoque armenta sequuntur
Pastores, dulcique levant longa otia cantu.
Olli ex insidiis subito clamore ruebant,
Lanigerosque greges, pingui ac cervice juvencos
Improvisi abigunt cæsis pastoribus ante.
510Exemplo hostileis pervenit clamor ad aureis.
Arripiunt turbati arma, inceptumque relinquunt
Concilium, poscunt & equos, currusque volanteis,
Proceduntque acies, concurritur, undique cædes,
Vulneraque, & sanguis, medioque in vortice Terror
315Cernitur, & scissa frendens Discordia palla,
Et Fatum exitiale, virumque hinc vulnere cæsum
Straverat, hic alium vivum capit, inde per agros
Hunc trahit exanimem, sanieque, & sanguine nigro
Ora madent, crudæque manus, vestesque fluentes,
520Vivorumque hominum ritu versantur in armis,
Atque virum exuviasque trahunt, & corpora utrinque.
Finxerat & pinguis spatiosa novalia campi:
Plurimus hinc, atque hinc terram findebat arator.
Ut ventum ad metam pateram spumantis Jachi
525Cuique dabant, lætique Deo[304] se ad jugera rursus
Convertunt, terramque gravi rimantur aratro.
Findier at tetro veras sub vomere glebas,
Et vero credas terras nigrescere sulco.
At parte ex alia Cereris sata culta videres,
530Messorumque manum, & curva sub falce maniplos
Hinc recta cadere, hinc lento sub vimine, cogi.
Tresque ligatores instabant pone sequentes.
Adproperant circum pueri, culmosque ministrant.
Sceptra tenens Rex inde silet, gaudetque tuendo.
535Ast alii instaurant epulas, quercuque sub alta
Exta boum verubus torrent infixa colurnis
Interea cœnam agricolis, albasque farinas,
Alliaque uxores miscent, & rustica farra.
Parte alia pingueis vestibat vines colleis.
540Aurea, per palos, furcasque innexa bicorneis
Argento solidas, cyanique hanc fossa coercet,
Stanneus & circum vallus, viaque una patebat,
Uvaque purpureis pendebat densa racemis.
Certatim & molles pueri, blandæque puellæ
545Dulcia textilibus portabant munera qualis.
In mediis cytharam plectro pulsabat eburno
Crinitus juvenis, mulcebatque æthera cantu[305].
Ast alii ingenti librabant corpora saltu
Ad numerum, lætique canebant carmina Bacho.
550Fecerat atque armenta boum capita alta ferentum
Formosasque auro ex fulvo, stannoque juvencas.
Altisque a stabulis in pascua læta ruebant,
Qua viridi fluvius prætexit arundine ripas,
Vorticibusque secat rapidis, at quatuor aurei
555Pastores, & fida novem comitatur eunteis
Turba canum: verum ecce duo de monte leones
Improvisi adsunt, taurumque ex agmine primo
Corripiunt pulchrum, ingentem: mugitibus altis
Insonat omne nemus; sequitur juvenumque, canumque
560Fida cohors; olli luctantem, & torva gementem
Dilacerant, nigrumque cruorem, & viscera lambunt.
Pastores frusta adproperant, urgentque Molossos,
Hique instant, fugiuntque iterum, cursantque recursantque,
Et sævit procul æthereas latratus in auras.
565Addidit & latis pinguissima pascua campis,
'Atque hircos, niveas & oveis, simasque capellas,
Pastorumque casas humileis, & ovilía tecta.
Inde choros quales Ariadnae[306] Daedalus ædeis
Extulerat Gnosso in magna, qua mille viarum
570Flexibus ambiguis vestigia falleret error.
Implicitique manus juvenes, mollesque puellæ
Mille ineunt cursusque vagos, totidemque recursus ·
Linea virginibus tenui subtegmine vestis.
Candentes tunica pueris, oleoque nitentes.
575Cingulaque ex humeris pendent argentea cuique,
Aureus & gladius, variis at floribus illæ,
Et viridi auratos, cingebant fronde capillos.
Inque vicem effugiunt sese, seseque sequuntur,
Nectuntque alternos doctis ambagibus orbeis,
580Ut quondam Figulus jamque hinc, jamque inde rotarum
Tentat agens orbem: stabant longo ordine circum
Attonita studio ingenti matresque, virique.
Vertice tum prono, inversisque ad sidera plantis
Prosiliunt gemini juvenes, campoque feruntur.
585Extremam sed enim clypei fulgentis ad oram
Vim magnam Oceani, & spumanteis addidit undas
Dein galeam efformat nitidam, flammasque vomentem.
Surgentem & cristam capiti, & thoraca coruscum
Sideris in morem, lentoque ocreas argento.
590Omnia tum Thetidi tradit, volat illa per auras
Accipitri similis, magnumque relinquit Olympum
Arma ferens gnato Vulcani dona parentis.
LIBER UNDEVIGESIMUS
[recensere]ARGUMENTUM.
[recensere]Armis acceptis Achilles Græcorum coetum cogit, ira renuntiat, donaque sibi ab Agamemnone promissa accipit. Cæteris Vlyssis hortatu cibum capientibus ipse abstinens armatur, exercitumque in pralium educit. Alter equorum ei interitum vaticinatur, quem increpat, & in hostem ruit.
Jamque caput pelago attollens, lucemque serenam.
Puniceis invecta rotis Aurora rubebat,
Divaque Pelidæ ad puppem pervenerat altam
Affus que Menatiada,atque infanda gementem
5Hunc reperit magna medium stipante caterva
Morentum comitum Thetis improvisa repente
Adstitit, & blandis demulcet pectora dictis:
Quid juvat, o gnate, assiduo tabescere luctu?
Hunc sinito, invitus quanquam; sic numina Divum,
10Sic Parce voluere, mea nunc accipe cura
Perfecta arma tibi Vulcania, splendida, nulli
Terrigenum concessa unquam. Sic fatur, & arma
Deponit gnato coram: insonuere metalla
Horrendum pulsa, at socii obstupuere paventes.
15Arripiuntque fugam trepidi, neque tollere vultus
Andebant contra; stetit imperferritus heros,
Atque animum major subiit furor: ignea torvis
Lumina fulgebant flammis, gaudetque tuendo.
Interea, atque oculos tacitus per singula volvit
20Dein tali adfatur dilectam voce parentem:
Humanæ non artis opus, dignumque profecto,
Parque Deo, dilecta parens: armabor in acreís
Jam pugnas equidem; sed enim me cura remordet
Ne exanimum corpus, ferroque inflicta recenti
25Vulnera putrescant. Pelei sic filius inquit,
Quem contra Thetis hæc niveis pulcherrima plantis;
Exue, gnate, metum, pone hanc de pectore curam,
Ipsa adero, nec membra modis violarier ullis
Permittam, aut sanie, & nigro putrescere tabo.
30Quin solidum quamvis fuerint inhumata per annum
Incorrupta dabo, atque etiam servanda per ævum
Molliaque, & nihil humanis debentia curis.
Tu propera, & ducibus Danaum, cœtuque coacto
Atridem magnum adloquere, atque in fœdera junge,
35Irasque, & veteres animo depone furores,
Irrueque in pugnam immortalibus asper in armis.
Dixit, & insolito perfudit robore membra.
Perque cavas nareis Patroclo, perque ora jacenti
Purpureum nectar, succosque instillat odoros
40Ambrosiæ, foret ut tabo inviolabile corpus
Interea magnus cursabat litora Achilles
Horrendum inclamans, proceresque ciebat Achivos:
Ut vocem sensere procul, subito omnis in unum
Turba coit, quique ad naveis subsistere custos,
45Quique gubernator solitus, dapiumque magistri;
Et queis cura penum instruere, in certamina rursas
Intermissa diu rueret quum sævus Achilles.
Ergo omneis idem ardor agit, quin vulnere tardi
Tydides etiam, & fortis festinat Ulysses,
50Nixus uterque hasta, pugnaque insignis uterque;
Ordinibusque sedent primis; at magnus Atrides
Ductorum ex numero sese postremus agebat
Vulnus habens, nam pugnantem percusserat olim
Ære Coon Antenorides, ferroque corusco.
55Utque omnes aderant Danai, progressus Achilles
Constitit in mediis, fuditque has pectore voces:
Maxime Grajugenum, venisse in fœdera dudum
Amborum intererat, postquam exitialis utrique
Incidit ira animo pulchram Briseida propter.
60Illa utinam infensa telis confixa Dianæ
Occubuisset apud naveis, Lyrnessia quando
Vastabam regna, & campos populabar opimos
Non tot Grajugenæ Teucrorum ultricibus armis
Arva momordissent domiti. Exultaveris Hector,
65Tuque, Phrygesque tui; at Danaos reor omne per ævum
Nostrarum memores irarum, odiique futuros.
Mittamus tamen hæc veterum meminisse malorum
Quandoquidem mala jam prohibent graviora coactos.
Indultuni satis est odiis, non ira perennis
70Pelidem decet, æterno jam foedere dextræ,
Conveniantque animi, propera, atque in proelia tutmas,
Argivosque hortare duces, armabor & ipse
Experiarque utrum totam plebs Dardana noctem
Assideat vigil ad naveis; at poplite flexo
75Trojugenum quisquam solvet Diis vota libenter,
Si Martem incolumis nostramque effugerit hastam.
Talia Pelides, Danai plausere frequentes,
Quod tandem positis firmarent fœdera rixis.
Deinde sedens ipso ab solio sic fatur Atrides,
80(Nam neque progressus medio stetit æquore ductor,)
Audite heroes Danaum, gens inclyta bello,
Murmure nec quoquam me interpellate loquentem,
Durum etenim licet audaci, licet ore diserto.
At populi ingentis circum stipante corona
85Quis dictis præbere aurem? quis dicere voce
Audeat ærata quanquam? Tete alloquar unum
Propterea, Æacide vos nostram accipite mentem;
Argivum lecti proceres, linguisque favete:
Sæpe etenim hanc nobis Danai cecinere querelam;
90Sed non causa mali fuerat culpandus Atrides;
Jupiter at, fatumque adversum, & tristis Erynnis,
Hanc mihi quæ lævam posuere in pectore mentem
Ut pulchram invito auferrem Briseida Achilli
Sed quid ego facerem? Sæva omnia perficit Ate[307],
Monstrum informe, Jovis proles, cui mille nocendi
Nota artes, vixque in terris vestigia signans
Per capita alta virum volitat, tristesque volantem
Iræque, insidiæque Deam, fraudesque sequuntur.
Quin Patrem quandoque Jovem, cui æterna potestas
100Divum est, atque hominum, Junonis conjugis arte
Deceptum implicuit, nam quum jam lucis in oras
Thebana venturus erat Tirinthius urbe,
Formosam & primi Alcmenam subiere dolores,
Concilio in magno Superum sic Jupiter orsus:
105Audite, o quotquot cœli templa alta tenetis.
Diique, Deæque omnes, quæ sit sententia menti:
Hac sub luce virum æthereas educet in oras
Alma puerperiis quæ præsidet Ilithia,
Qui populos lata circum ditione tenebit,
110Cunctorum de stirpe hominum, qui ex sangine nostro
Progeniem duxere suam. Sic Rector Olympi,
Callida cui Juno fraudem meditata, dolosque
Quid nunquam eventura canens mendacia jactas?
Eja age, jura, inquit, stygii per flumina fratris
115Imperio clarum, atque opibus, sceptroque futurum
Hac quemcumque die genitrix effuderit alvo
Saturni genus, atque tua de stirpe creatum.
Hæc soror, ignarusque doli, fraudisque latentis
Juravit subito, heu! curis torquendus amaris .
120Illicet ætherei stellato ab culmine Olympi
Quippe volans Juno Argolicam contendit in urbem;
Qua puerum Stheneli septem jam mensibus uxor
Gestabat gravida; hunc nono non mense peracto
Ante diem Juno Phabæum cernere lumen
125Compulit, Alcmenae partus jamjamque propinquus,
Omnisque interea cessat dolor: at Dea fratri
Nuntia ventura adproperat, sicque incipit ore:
Audi hæc, summe Deum genitor, qui fulmina torques,
Editus in lucem est, populos qui clarus Achivos
130Imperio premet, ac celsis dominabitur Argis,
Eurystheus Stheneli proles, huic sanguinis author
Perseus, inde tuum genus est, nec dedecet ipsum
Tantus honos. Dea sic fatur, vehemensque Tonantem
Invasit dolor, artificem tum criminis Aten
135Vertice ab auricomo rapit, attollitque prehensam,
Horrendumque tonans jurat, non culmen Olympi,
Nec Divum in sedeis rediturum, & sidera monstrum,
Dixit, suspensamque manu, circumque rotatam
Dejicit ab coelo, illa hominum petit incita sedeis
140Hinc furor, assiduusque Jovem torquebat amaror[308]
Rege sub Eurystheo duros quum mille labores
Perferret gnatus. Moesto sic corde gemebam,
Frendebamque dolens, naveis quando Hector ad altas
Agmina vastabat ferro, flammamque parabat.
145Verum age, praccipitem quando malus abstulit error,
Placabo offensum, accumulemque ingentia dona.
Tuque exurge virum fortissime, & agmina coge,
Dona dabo, tibi quae hesternus promisit Ulysses.
Aut mage, si lubet, exspecta; in certamina quanquam
150Festinans, picta donec de puppe ministri
Munera lecta ferant hominum gratissima cuique.
Rex ea, quem tali sermone adfatur Achilles:
Inclyte Graiorum ductor, clarissime Atride,
Munera non equidem curo: seu tradere, ut aequum est,
155Seu retinere, tuum manet, in dura arma vocamur
Hinc subito, neque nos crudae subducere pugnae,
Cunctarive decet, properandum est, restat Achillem
Pugnantem ut videant, perdentemque agmina ferro,
Et virtute duces simili mirentur Achivos.
160Talia jactanti prudens haec fatur Ulysses:
At non tu, frendens quamquam, atque invictus, Achilles,
Impastos Trojana feras in moenia Graios.
Nam neque pugna brevis fuerit, bellator utrinque
Quum Deus ingruerit, menteisque afflaverit ardor
165Martius, effusoque rubescant sanguine campi.
Corpora sed curare jube potuque, ciboque
Ad naveis prius, hoc robur mortalibus aegris
Instauratque animos, nec enim ad Solem usque cadentem,
Et solidum pugnare diem fortissimis unquam
170Terrigenum possit, languent nam corpora sensim,
Destituuntque animum, potusque innata cupido,
Atque fames subit, & genua aegrescentia torpent;
At contra satur in densos ruit impiger hosteis,
Decertatque diem totum, neque membra labascunt,
175Languescitve animus. Populos coetu ire soluto
Propterea, dapibusque jube indulgere paratis.
Concilium interea in medium Rex magnus Atrides
Dona ferat, videant Danai, tuque ipse tuendo
Oblectes animum: simul, ut promiserat olim,
180Rex juret non se amplexus petiisse puellae,
Aut violasse thorum, veterem tu pone dolorem,
Regificas interque epulas, & pocula laeta
Foedera firmentur, ne quid tibi desit honoris.
Equior inde aliis eris haec expertus, Atride,
185Nec Rege indignum reputo, si laeseris ultro,
Offensum placere animum, donisque mereri.
Hæc ait, Atrides effatur talibus heros:
Recta quidem Laertiade, & gratissima nobis
Singula dixisti jurabo, & (Jupiter o me
190Sospitet) haud falsum jurabo. Vos sed Achivum
Hic lecti proceres, Pelideque ipse, manete,
Ab ratibus donec ducantur munera nostris
Riteque confectis ineamus foedera sacris.
Tu, Laertiade, lectos ex agmine Graium
195Cogė viros atque ab nostris huc puppibus affer
Munera promissa, & praestanteis ore puellas,
Atque aprum Patrique Jovi, Phoeboque sacrandum
Taltybius paret actutum. Sic fatur Atrides,
At Peleo satus: hæc, Danaum clarissime ductor,
200Procuranda alias, posito quum Marte quiescant
Tantisper Danai, nostroque in pectore tantus
Mitescat furor: exanimes nunc aere cruento
Ecce jacent socij, Hectoreis quos Jupiter armis
Abstulit. Argivas urgete in prandia turmas.
205Per me equidem impasti, jejunique arma capessant
Protinus occiduas & quum Sol viseret undas
In coenam hortarer dextris victricibus ultos
Duram ignominiam, & charorum funera acerba .
Ante quidem non ipse dapeis, non pocula labris
210Admoveam, infelix tentoria ad alta sodalis
Dum jacet exanimis telo confossus acuto,
Conversusque in vestibulum, moestissima circum
Myrmidonum quem turba gemit,defletque peremptum.
Pocula nec mihi sunt, aut grata obsonia curae;
215Sed sanguis, caedesque virum, gemitusque cadentum.
Dixerat haec, Laertiades cui talibus infit:
O Peleo sate, cunctorum fortissime Graium,
Marte quidem, & magno longe mihi robore praestas:
At me fecit enim rerum experientia doctum,
220Prudentemque magis, nam te provectior annis.
Propterea nostris facilem da hortatibus aurem.
Pugnarum, caedisque statim fastidia menteis,
Et satias subit[309]: in terram falx aerea Martis
Quippe parum messis; stipulae sed fundit inanis?
225Immensam segetem, postquam inclinaverit aureas
Aethereus lanceis genitor, pugnae arbiter aequus
At non ventre quidem mors est lugenda cadentum.
Omnibus innumeri sternuntur namque diebus.
Quando ergo ab lacrimis reliqui, luctuque quiescent?
230Occisis volo ut extremi solvantur honores;
Sed patienti animo, sed certo limite luctus.
Una dies lacrimis satis est: Martique cruento,
Qui super, & pugnae fuerint, meminisse necesse est
Potus, atque cibi, induti ut fulgentibus armis
235Acrius irruere, atque hosteis invadere ferro
Possimus. Ferte haec, Danai, neque jussa suorum
Quisque ducum expectans naveis cunctetur ad altas
Nam magni steterint olli nova jussa; sed omnes
Egressi simul Iliacos properemus in hosteis.
240Haec ait, & comites gnatos sibi Nestoria ambos,
Phylidemque Megeta, Thoantemque, & Melanippum
Et Criontiadem Lycomedea, Merionemque
Seligit, atque alta in tentoria pergit Atridae.
Tunc dicto citius fulgenteis aere corusco
245Ingenteis tripodas septem, pulchrosque lebetas
Bis denos, & cornipedum duodena comantum
Corpora promissa, & septem roseo ore puellas
Octavamque ipsam pulchram Briseida ducunt.
Ipse praeit Laertiades, appensaque portat
250Dena talenta auri; sed caetera dona ferebant
Argivum juvenes reliqui, Danaumque frequentum
Concilio coram exponunt, tum surgit Atrides,
Talthibiusque aderat Regi, vocemque canoram, &
Ora Deo similis, manibusque tenebat ad aram
255Setigerae factum suis huic Rex tempora primum
Summa notat cultro, magni quem semper ab ensis
Vagina appensum simileis gestabat in usus,
Primitiaque Jovis sacravit rite parenti.
Turba sedet circum tacita, auscultatque loquentem.
260Ille autem cum voce manus ad sidera tendens
Conspectu in medio procerum sic ore precatur:
Esto, Deum genitor, testis magne, optime, summe,
Tuque parens Tellus, Solque, & quae Tartara Divae
Nigra tenent, ubi falsa luunt periuria sontes:
165Non ego pulchricomae amplexus Briseidis unquam
Quaesivi, injecive manum, intactamque puellam
Restituo, tradoque mea in tentoria qualem
Accepi quondam; quod si mendacia testor,
Numina me tot saeva premant justissima poenis,
170Perjuros quotquot torquent tellure sub ima.
Dixerat, atque suis jugulum saevo abscidit aere,
Taltybiusque manu valida per inane rotatum
Piscibus in predam aequoreas projecit in undas
Argivosque inter medius sic fatur Achilles :
275Jupiter omnipotens, o quot mortalibus infers
Ærumnas, pater! haud etenim Briseida pulchram
Ab ratibus me invito unquam abduxisset Atrides,
Movissetque animum dictis; sed Jupiter armis
Teucrorum domitos voluit tot sternere Graios.
280Nunc epulas properate, viri, Martemque parate.
Talia Pelides fatur, coetumque resolvit.
Quisque suas celer ad naveis dispergitur inde,
Donaque Mirmidones tentoria ad alta ferebant.
Magnanimi acidae, pictisque sedilibus omneis
285Veste locant nitida, insigncisque decore pucilas.
At famuli aeripedes plena ad praesepia ducunt.
Tum pulchrae similis Veneri Briseis, ut aere
Confossum Patroclum vidit, lectoque jacentem
Corruit, inque haerens lacrimis rigat ora profusis
290Passa comam, laniansque genas, & pectus honestum
Cervicemque manu roseam, atque haec talia fletu
Interrupta dabat: Vivum te in puppe reliqui
Hinc digressa, Menoetiade charissime, nunc heu
Exanimem adspicio, & lacerum crudeliter artus.
395Ut mala me connexa malis urgentque, premuntque!
Namque virum, cui me chari junxere parentes
Vidi equidem crudo trajectum pectora ferro
Ante urbem patriam, charaque ex matre creatos,
Tergeminos fratres, quos sors tulit aspera belli
300Tu tamen ingenteis miserae lenire dolores
Tèntabas, patris quondam quum regna Mynetís
Verteret, atque virum laetho daret asper Achilles,
Pollicitus thalamumque ducis, primosque hymenaeos,
Regnaque Mirmidonum, & laetae convivia gentis.
305Propterea te flere jubat, semperque juvabit,
Optime Grajugenuin, fuerit dum vita superstes.
Talia fundebat lacrimans, planctumque sequutae
Ingemuere aliae, Patrocli non fata puellae.
Quaeque suas sed enim volvens sub pectore curas.
310Pelidem interea proceres ad prandia certant
Cogere, nec dictis, precibus neque mobilis ullis:
Ast ego, siqua meae tangit vos cura salutis,
Deprecor, obtestorque, dapeis ne, aut pocula nobis
Consulite, aut memorate, viri, dolor intimus urget,
315Sustineam Nerei donec Sol regna revisat.
Haec ait, abscedunt propria in tentoria quisque
Atridas praeter geminos, Laerteque natum.
Restitit & Nestor, Phaenixque agitator equorum,
Et Cretae Idmoneus rector, varioque levabant
320Moerentem sermone animum; nec laetior inde
Martem ardet, caedeisque virum, fusumque cruorem.
Suspiratque memor crebro, adfaturque jacentem:
Saepe mihi quondam ad puppem, miserande sodalis,
Solicitus, properansque dapeis apponere mensis
Et potum solitus, si quando in praelia Graium
325Irrueret festina cohors Phrygia agmina contra.
At nunc ipse jaces: expers potusque, cibique
Ille tuus dolet interea, & tristatur Achilles.
Nam mihi non gravius quicquam, non durius unquam
Contigerit, non si Pelei genitoris acerbum
330Audirem fatum, qui charae prolis amore
Nunc Phhtia in patria lachrimas effundit inaneis,
Tyndaridem invisam propter, dum Pergama circum
Bella gero in Priamum natalibus exul ab oris.
Non si fata Neoptolemum mihi saeva tulissent,
335Qui Scirum ad pinguem tectis adolescit in altis,
Si modo spirat adhuc, & coeli pascitur aura.
Nam casurum equidem Phrygio me in litore solum
Credideram demens, & te super inde futurum,
Qui patrias iterum in sedeis, Phtiamque reversus
340Ab Scyro avcheres multo cum remige gnatum,
Et rerum ignaro monstrares singula Tute
Arvaque, servosque; & famulas, gazamque repostam,
Nam Peleum interiisse reor, tristive senecta
Vix vitam trahere invisam, semperque paventem
345Vulneret occisi gnati ne nuntius aureis.
Talia flens memorat, Danai adgemuere, parentum
Quisque memor, characque domus, patriaeque relictae,
Lugenteisque Deum genitor miseratus ab alto est,
Palladaque adstantem adloquitur sic ore sereno;
350Tantane te chari ceperunt taedia Achillis,
Armipotens? fortemque virum sic descris usque?
Namque ante ille rateis luget miserandus Achivas
Occisum comitem reliqui per castra paratis
Indulgent epulis proceres; potusque, cibique
355Immemor ille gemit, propera, atque in pectora nectar
Ambrosiamque infunde viro, ne in bella ruentem
Dura fames premat, & potus malesuada cupida
Hæc ait, optantemque ultro dicto impulit, harpae
Tum similis patulasque alas, vocemque canoram
360Desilit ab coelo. Jamque in certamina turmae
Armantur Danaum, nectarque in pectora Pallas,
Ambrosium & succum moerenti instillat Achilli,
Ne importuna fames languenteis occupet artus.
Dein patris aeternas iterum contendit in zedeis.
365Grajugenae interea ratibus funduntur ab altis,
Ab Jove ceu quondam in terras nivis acta per auras
Densa cadunt glomera, & Boreae vis maxima saevit.
Sic crebrae ab ratibus galeae, cristaeque comantes,
Thoracesque cavi, clypeique umbone corusci,
370Fraxineacque hasta totis densantur in agris.
Nubilaque, & cœlum immensum, tellusque renidet
Alma procul, pulsuque pedum tremefacta remugit.
Ipse inter medios rutilis accingitur armis
Pelides, frendentque gravi cum murmure dentes
375Ardescuntque oculi flammis, praecordiaque intus
Ira agitat, mixtusque dolor, tum dona parentis
Vulcani suris ocreas primum aptat ahenas,
Plurima quas mordens argentea fibula nectit.
Pectora dein circum squammis auroque rigentem
380Loricam, & clavis distinctum accingitur ensem
Fulmineumque, gravemque humeris dein corripit orbem
Ingentis clypei rutilo procul aere micantem,
Plena velut Luna[310], aut deserto in culmine montis
Qualis flamma rubet findentibus aequora nautis
385Nocte intempesta; ast olli jactante procella
Ab charis procul accelerant, pontoque feruntur,
Talis ab acidae clypeo petit aethera fulgor.
Hinc galeam capiti flammanteni, & sideris instar
Fulgentem induitur, super aurea crista tremendum,
390Vulcani artificis labor, alto ab vertice nutat.
Crebraque vertebat sese, ac tentabat in armis,
Congruerentne sibi, membris satis apta movendis
Alarumque instar magnarum in proelia Regem
Ferre videbantur, totoque attollere campo.
395Deinde hastam rapit ingentem, validamque gravemque,
Quam non ductorum quisquam torqueret Achivum
Pelidem praeter mortali haud matre creatum.
Hanc Peleo Chiron dederat, quae fraxinus olim
Pelias alticomo surgebat vertice ad auras.
400Quot mox illa viris mortem allatura cruentam!
Automedon bijugos properans, atque Alcymus una
Curribus aptabant, & lora jugalia circum
Aurea tendebant, frenabantque ora lupatis.
Ipse manu scuticam, & pictas moderatur habenas
405Automedon; dein cristatus conscendit Achilles,
Sol veluri, in pulcris collucens aureus armis,
Et bijuges torva adloquitur sic voce paternos:
O Balie, & Xanthe, auricomae stirps magna Podarges
Videritis salvum aurigam qua ex Marte cruento
410Arte, viaque iterum tentoria ad alta feratis,
Nec Patroclum veluti stratum me linquite campo.
Huic tunc Xanthus equus[311] (namque olli in pectore vocem
Indiderat Juno) tali sermone profatur;
Formosumque caput, demissaque tota loquenti
415Circumfusa juba in terram ab cervice pependit.
Te nunc incolumem, Pelide, in castra feremus;
Sed tibi jam postrema dies atra imminet umbra;
Nec nos causa mali; sed tristia fata, Deusque.
Nam neque segnitiem ob nostram Phryges arma tulerunt.
430Ex humeris Patroclo: fortissimus ille Deorum
Prostravit primam ante aciem, Latonia proles.
At nos non madidis praeverterit ocyor alis
Insignis Zephyrus, quo non velocius ullum
Ventorum genus: Iliàcis quin te quoque campis
425Fata manent paria, & Divum inviolabilis ordo.
Vix ea, quum vocem Eumenides pressere loquentis .
Talia cui contra vomit indignatus Achilles:
Xanthe, quid insolita fatum mihi voce minaris?
Haud etenim te sancta decent oracula vatem.
430Atque mihi procul ab charo genitore cadendum
Novi equidem; sed non Phrygias turbare catervas
Cessabo interea; & sceleratam sternere gentem.
Haec ait, horrendumque tonans per plana citatos
Urget equos, campoque volans se immittit aperto.
LIBER VIGESIMUS.
[recensere]ARGUMENTUM.
[recensere]Jovis jussu Dii Græcis, Trojanisque, ut cuique libitum, auxiliantur. Æneam ex congressu Achillis servat Neptunus nebula tectum. Achilles, quum alios, tum Priami filium Polydorum interficit, deinde in Hectorem ruit, qui tamen favente Apolline ipsi subducitur, Trojaños reliquos, pluribus occisis, fugat.
Sic te, gnate Dea, circum toto horrida campo
Agmina funduntur, properantque in proelia Grajum,
Inde ruunt Teucrorum acies de colle propinquo
Interea Themidem rector jubet ætheris alti
5Sideram in sedem immortaleis cogere Divos.
Illa volans, coelumque ingens, terrasque peragrat.
Undique conveniunt superi, parentque vocanti,
Diique, Deaque omnes fluviorum, & numina ponti
Oceanum præter, nemorum quæque ardua Nymphæ,
10Fonteis, quæque tenent liquidos, herbosaque prata.
Considunt tectis, & picta sedilia complent,
Plurima quæ magna genitori Mulciber arte
Fecerat auratis inter distincta columnis .
Venerat & Jovis imperiis excitus ab undis
15Neptunus, mediisque sedens sic farier orsus;
Jupiter eccurnam Superos in tecta vocasti?
Teucrorumne iterum, ac Danaum de rebus agendum?
Ferme equidem video truculentum fervere Martem.
Olli tum genitor, nutu qui nubila cogit:
20Nosti, frater, ait, nec opus jam dicere plura
Nam vertenda licet, miserorque, & Pergama curo.
Jpse sedens procul ætherei de culmine Olympi
Armaque, pugnarumque viceis, stragemque serenus
Conspiciam, vos in medias contendite turbas.
25Auxilium dare Trojugenis, Danaisve comatis
Nil veto, suaderem potius[312], namque illicet unus
Agmina tota Phrygum insiliens turbarit Achilles.
Scilicet adspectum non substinuere furentis
Ad naveis nuper; rabido nunc ille dolore
30Percitus, armatusque altas conscenderit arceis,
Verterit & Priami fatis nolentibus urbem.
Hæc ait, atque odiis Divi exarsere cruentis.
Illicet in pugnas animis discordibus inde
Adproperant. Juno ad naveis contendit Achivas,
3 Undarumque potens Neptunus, & effera Pallas.
Mercuriusque, & Vulcanus; prudentibus ille
Consiliis bonus, at dextra præstantior alter
Agra trahens quanquam invalidis vestigia plantis,
Mars Teucris favet, & crineis intonsus Apollo
40Et Charitum Cytherea comes, jaculisque Diana,
Insignisque arcu, & genetrix Latona Dianæ,
Et Xanthus pater. Ac turmis dum numina longe
Magna aberant, animis pubes Argiva tumebat
Pelidem adspectans præeuntem, armisque furentem;
45Teucrorum contra gelidos tremor occupat artus,
Ut faciem ducis invisam, splendentiaque arma
Conspexere procul; sed postquam gramine toto
Miscuerat se turba Deum mortalibus armis
Tum vero exoritur pugnæ insatiabilis ardor.
50Jamque super muro, atque alta de margine fossae,
Litore jam super horrisono Tritonia Pallas
Aratam intendit vocem; Mars ferreus atro
Hinc nimbo similis turris nunc culmine ab alto;
Nunc rapidum propter Simoenta, per ardua cursans
55Culmina, colleisque, ingenti clamore catervas
Dardanidum ciet. in pugnam: furit undique ferri
Perniciosus amor, sitis atque infanda cruoris.
Tum Superum pater horrendum tonat æthere ab alto,
At terram immensam[313], montanaque culmina subtus
60Neptunus quatit, abque imis radicibus Ida,
Verticibusque tremit, Teucrorumque ardua tecta,
Argivumque rates, tum vero exterritus, amens,
Tartareus Pluto ab solio se corripit alto
Exclamans, pontum, totasque dehiscere terras:
65Exosasque ratus Diis, & mortalibus umbras,
Et loca senta situ, ac Superis metuenda refusum
Admissura diem, & pertæsi lumina Phoebi.
Tanto Coelicola in pugnam clamore ruebant.
Neptunum contra arcitenens pugnabat Apollo.
70At Marti sese opposuit Tritonia Pallas:
Obvia Junoni ingreditur soror aspera Phœbi,
Venatrix arcumque gerens, gravidamque pharetram.
Mulciber hinc illinc rapidi stat vorticis amnis,
Quem Xanthu Superi; ast homines dixere Scamardrum
75Diique Deos contra furiis ingentibus ibant.
Hectora Priamidem sed enim fremebundus Achilles
Gramine vestigat toto, quem sanguine fuso
Inferias Patroclo, ac poscentibus immolet umbris.
Ast ipsum contra Æneam instigabat Apollo
80Priamidae incessum, referensque Lycaonis ora,
Inspiratque animos, acuitque his pectora dictis:
Dux Anchisiade, quo jam fiducia cessit,
Jactataque mine, queis te inter pocula, iturum
Pelidem armatum contra tumido ore canebas?
85Hæc ait, Aeneas tali tum voce loquutus;
Quid repetens promissa memor me opponere Achilli
Invitum cogis? Stetimus tela aspera contra.
Contulimusque manum quondam, quum Pedason altam,
Lyrnessique arcem, & campos vastabat opimos,
90Idæumque jugum, armentis huc victor abactis,
Et gregibus patriis: tum me nisi Jupiter ipse
Servasset roburque addens, genibusque vigorem
Pelidæ ferro jacuissem, vique Minerva,
Quæ Regem antevolans Leleges, Teucrosque jubebat
95Sternere palanteis: hominum non ullus Achillem
Propterea steterit contra, namque æthere ab alto
Semper adest Deus, avertitque ab corpore tela;
At contorta manu nunquam sine sanguine fuso
Evolat hasta viro: Quod si Deus arma paranti
100Afforet Æneæ, & lanceis suspenderet æquas,
Auderem, quanquam se corpore jactet aheno
Hæc Anchisiades; contra sic fatur Apollo:
Tu quoque Coelicolas flectas in vota precando,
Quandoquidem Veneris de sanguine diceris ortus;
105Inferiore Dea genitus nam fertur Achilles:
Illa Jovis genus; hæc contra sene nata marino est.
Surge, age, gnate Dea, ferroque invade corusco
Impavidus furias, & verba minacia contra.
Dixit & insueto perfudit robore membra,
110Primoresque inter squamis ruit asper abenis.
Consilium sed enim Juno, mentemque ruentis
Agnoscens his ad Divos sermonibus usa est:
Neptune armipotens, tuque, o Tritonia virgo,
Accipite hæc animis: Æneam instigat Apollo
125Pelidem contra. Nobis aut vertere retro (Achilli,
Certandum est; nostrum aut quisquam magno adsit
Inspiretque animum: primis, summisque Deorum
Se charum agnoscat, stultos, sensuque carenteis
Trojugenum proceres, qui debita moenia flammis
120Fata Deum contra ferro defendere certant.
Propterea in pugnam ab cœlo descendimus alto
Ne quid Teucrorum infestis patiatur ab armis,
Nunc, inquam, sed deinde tamen qua tristia cumque
Nascenti Eumenides neverunt fila sorores
125Pertulerit; sciat hæc Divum sed voce necesse est,
Aeacides ne insueta sibi improvisa repente
Atque horrenda Deum miseris mortalibus ora
Extimeat pavidus medío in discrimine pugnæ.
Tum frater: Ne sævi, inquit, Saturnia Juno,
130Nec decet; at Divum in sese convertere dextras
Non equidem vellem nobis authoribus unquam
Qui reliquis longe præstamus robore, & armis.
Quin potius procul a strepitu speculemur, & agro;
Proelia linquamus miseris mortalibus; at si
135Mars pugnam incipiat, pharetrave insignis Apollo,
Pelidem aut pugnare vetent, contra ibimus ipsi,
Ab campisque, reor, confestim culmina Olympi
Summa petent dextra domiti, & fulgentibus hastis.
Sic fatus præit in murum, quem cæsia Pallas
140Amphitruoniadae[314], & Teucri exstruxere præaltum,
Ut monstrum effugiens posset vitare marinum,
Quum premeret cursu, rueretque ab litore in agros.
Illic Neptunus, Diique insedere reposti
Nube humeros circum, & densa caligine tecti.
145Collibus at reliqui oppositaque in parte sedebant
Te circum, Phoebe arcitenens, Martemque furentem.
Plurimaque hinc illinc vario sermone serebant,
Aggredier sed enim pugnam cunctantur utrique,
Jupiter irritatque animos, dictisque lacessit.
150Interea densant se acies, fulgentibus ardent
Arva armis, pulsuque pedum tremit excita tellus,
Atque virum clamor, fremitusque ardescit equorum.
Hinc Anchisiades, ruit hinc galeatus Achilles
Adversi campo, longumque hastile coruscans
155Advolat Æneas prior, atque ad pectora ahenum
Pretendit clypeum, capiti tremit ærea cassis
Dein ruit acides vesani more leonis
Oppida quem contra, & duri glomerantur agrestes,
Ille quidem lentus graditur, temnitque; sed hasta
160Percussus semel, horret hians, iraque superbus
Contorquet sese, spumis simul ora madescunt,
Atque urget sese in pugnam, & latera ardua cauda
Verberat, impavidusque ruit per tela, per enseis
Torva tuens, cadere, aut turbam perrumpere certus,
165Sic Anchisiadæ adversus tendebat Achilles.
Et prope: Quid præter tantum Phrygia agmina vectus
Antevolas, ait, Enea? Num cernere ferro
Mecum audes, Priami sperans dominarier arce?
At non, me quanquam domito, tibi debita gnatis
170Sceptra dabit rerum gnarus, prudensque futuri
Laomedontiades. Cererine, aut pinguia Baccho
Jugera polliciti Troes, si victor Achillem
Straveristat non usque adeo imprudensque, rudisque es
Jam te equidem quondam pascentem armenta fugavi
175Culmine ab Ideo. (meministin?) oraque numquam
Vertebas properante fuga, Lyrnessia donec
Moenia perventum; tamen hæc victricibus armis
Everti Jovis auspiciis, glaucæque Minervæ
Matribus abductis, opibusque; at Jupiter hinc te
180Servavit, Divumque alii, nec rursus opinor
Audentem servare volent, miscere tuorum
Turmis propterea, nec Achillem Marte lacesse.
Stultos facta docent, prudens cavet ante futura.
Olli Anchisiades: Quid me, fortissime tentas,
185Ceu puerum, terrere minis? Convicia pronum est
Cuique loqui genus amborum sat novimus ambo
Edocti fama, nec enim patrum ora tueri
Amborum ambobus licuit; tibi Nympha marina est
Ex Peleo genitrix, nobis est sanguinis author
190Anchises, Venus & mater, nunc funera gnati
Alterutris ploranda manent, puerilia namque
Praelia non reor, & nullo dirimenda cruore.
Quod si audire vacat terras quae nota per omneis:
Dardanus ab Jove Dardaniam prior extulit urbem,
195Nam nec adhuc Phrygio stabant sacra Pergama campo,
Irriguas tantum valleis, imasque colebant
Radices Idae: Hic opibus clarissimus ille
Ortus Erichtonius[315], ter cui millena per agros
Corpora foetarum fuerant pulcherrima equarum.
200His Boreas magno pascentum illectus amore
Permiscet sese cervicem indutus equinam,
Undantemque jubam. Bis sex hinc venit equarum
Eximium genus, & rapidis velocius Euris.
Quaelibet[316]. intactae segetis per summa volaret
205Culmina, nec teneras cursu laesisset aristas,
Vel mare per medium fluctu suspensa tumenti
Ferret iter, celeres nec tingeret aequore plantas.
Trois Ericthonius genitor, cui mascula proles
Ilusque, Assaracusque ingens, & Diis Ganymedes[317]
210Par forma, atque hominum roseo pulcherrimus ore,
Pocula quem Patri mixturum ad sidera quondam
Dii rapuere. Ilus clarum dein Laomedonta,
Tithonum hic, Priamumque senem, Lampumque creavit,
Et Clytium, atque insignem Hicetaona, Martis alumnum,
215Assaracusque Capin, Capis Anchisem, hocque parente
Natus ego; Rege ex Priamo satus inclytus Hector.
Hoc genus est mihi; sed vireis, & robur in armis
Jupiter, ut libitum tribuit mortalibus; ipse
Omnipotens solus, Divumque, hominumque repertor.
220Haec alias tamen; armatis non are, sed hasta
Certandum est, hominum nam lingua volubilis usque,
Verborumque patet latè seges, inde vicissim
Qualem protuleris sermonem, audiveris ipse.
Sed quid anus veluti dictis certare necesse est?
225Quae medio seu vera foro, seu falsa (furenteis
Namque animos ira excaecat) convicia jactant.
At non me dictis, sed ferro avertere tenta,
Si potes, audendum jamque, experiundaque dextra est.
Dixit, & in clypeum ferratam conjicit hastam
230Terribilem, visu horrendum, sonat aereus umbo,
Quem dextra acides submotum ab corpore longe
Protendit, veritus densos ne abrumperet orbeis
Telum Anchisiadae, Divum dona inclita demens
Posse ratus mortali hominum diffindier ictu.
235Bina etenim scuti perrupit tegmina cuspis,
Trinaque erant frangenda super, namque aerea bina
Fecerat Ignipotens, totidemque stannea supra,
Postremamque auro ex fulvo. Dein surgit in hastam
Fervidus acides, clypeique hostilis ad oram
240Extremam, qua terga boum, tenuissimaque aera
Pelias irrupit totum cita fraxinus orbem.
Subsidet Eneas, scutumque ab corpore longe
Sublatum tenet attonitus, volat hasta superne,
Tellurique infixa tremit, tum constitit heros,
245Ac telum prope respiciens perterritus haesit.
Advolat Aeacides clamans stricto ocyus ense.
Trojus Æneas ingenti pondere saxum
Corripit haud illud[318] gemini ab tellure tulissent
Florentum juvenum, praesens quos parturit aetas.
250Et saxo clypeum aeratum, galeamve ruentis
Tunderet incassum, Pelidaeque ipse jaceret
Vi domitus, nisi Neptunus miseratus ab alto
Adstanteis tali Divos sermone cieret:
O Superi, Æneae miseret, qui ingentis Achillei
255Sub ferro cadet actutum, promissa sequutus,
Dictaque Phœbæa. Infelix: Anne auspice laethum
Vitaret Phœbo? Sed cur ail tale merentem
Fata premant aliis jam dudum debita Teucris?
Soepe quidem nostris gratissima munera templis
260Ille offert, agite, & fato eripiamus acerbo.
Jupiter ab saevo simul indignetur Achille
Occisum Æneam, genus atque extinguier omne
Dardanidum, patri charus nam Dardanus ipsi
Terrigenas inter mortali ex matre creatos
265Ab sese, Priami ac sobolem Saturnius odit;
Sed domus Æneae[319] dominabitur inclyta Teucris,
Et gnati gnatorum, & qui nascentur ab illis.
Haec Deus, at Juno: Æneam clarumque, piumque
Perdere, seu servare voles, tute ipse videto.
270Namque ego, Pallasque auxilium juravimus olim
Nulli allaturas Teucrorum, Pergama quamquam
Grajugenum ruerent ultricibus eruta flammis.
His Deus auditis properat, pugnasque per acreis,
Stridenteisque hastas, stabant qua Trojus heros,
275Pelidesque furens, densamque huic lumina circum
Affundit nebulam genitor, telumque revulsum
Dardanio ab clypeo coram locat, inde trementem
Corripit Æneam, magnoque per aera saltu
Heroum capita alta super, super agmina equorum
280Transfert sublimem, pictis Caucones in armis
Qua procul extremo miscebant praelia campo,
Compellatque virum, verbisque adfatur amicis:
Quis te Caelicolum magno commisit Achilli
Deceptum, Ænea? quippe & te fortior ille est,
285Charior & Superis. Ipsum vitare memento
Ni cadere ante diem cupis; at post funera Achillis
Impavidus pugna, nec enim te occiderit alter.
Tantum effatus, & ad magnum festinat Achillem,
Ex oculisque umbram removet, circumspicit heros,
290Infremit, & secum: Quaenam haec miracula cerno?
En telum ; telo sed enim, gladioque petitus
Hostis abest, Charus Superis erat ille profecto,
Nec talem tumido incassum sese ore ferebat:
At valeas; iterum nec tu tentabis Achillem,
295Ut reor, atque lubens nigrum vitaveris Orcum.
Ast ego Grajugenas cogam, Martemque ciebo.
Sic fatus volat, atque acies hortatur Achivas:
Nunc propius conferte manum, gens inclyta, Graii;
Virque virum legat, haud unus invadere Teucrum
300Agmina tot possim, nam nec Tritonia Pallas,
Nec Mavors quanquam mortali haud semine natus.
At quantum celeri cursu, atque hoc robore dextræ,
Quantum animis valeo, contendam densa virorum
Tela per, atque acies, si se mihi sistere quisquam
305Gaudebit propius, telique venire sub ictum.
Haec ille, at Teucros contra ciet efferus Hector,
Adversumque viro sese testatur iturum:
Pelidem, socii, ne formidate minantem.
Voce quidem facile est ipsos incessere Divos,
310Non certare manu, longé nam robore praestant.
Nec quæ ille in Teucros jactaverit omnia cumque
Perficiet penitus; quædam imperfecta relinquet.
Obvius ire paro, flammæ licet ille furenti
Par dextra, flammæ par dextra, & robore, ferro.
315Sic fatur, Troumque acies densantur in unum,
Attolluntque hastas, magno & clamore per agros
Adversi properant; claro verum Hectori Apollo:
Pelidæ primam ante aciem occursare caveto;
Agmine sed medio, densaque hunc excipe turba:
330Non aliter teli, aut ensis vitaveris ictum.
Hæc ait, & vocem, divinaque jussa sequutus
Dardanidum turbæ immiscet se exterritus Hector.
At contra furit acides toto efferus agro
Hotrendum inclamans, lectissimaque agmina agentem
325Iphitiona premit primum, magnumque, gravemque,
Nais Otrinteo peperit quem candida Regi
Tmolo sub gelido ad muros prædivitis Idæ.
Olli per medium subiit caput hasta ruenti
In parteisque secat geminas: vasto arma fragore
330Insonuere super, lapsoque insultat Achilles
Isthic nunc, metuende, jace, tibi Troja sepulchrum,
Gigaeam sed enim propter domus alta paludem
Et genus, atque ager Hyllæi prope fluminis urdam
Piscosam, raucumque sonans qua volvitur Hermus
335Sic ait, atque oculos olli obtexere tenebræ,
Atque rotas subter pedibus calcatur equorum.
Deinde Antenoridem fortemque, & vana tumentem
Demoleonta petit, galeamque ad tempus ahenam
Perrumpit, penitusque imum subit hasta cerebrum.
340Hippodamas telo dorsum trajectus acuto
Dein cadit, ille rotas dum saltu deserit altas,
Et fugit ante celer, mugitque invitus ad aras
Ceu taurus, Neptune, tuas, quem turba virorum
Hinc trahit, inde urget minitans, gaudetque tuendo
345Æquoreus genitor, moriens sic ille fremebat,
Exhalansque ferocem animam: furit asper Achilles
Teque petit, Polydore, pater quem corpore pulchro
Præstantem, cursuque pedum, natuque minorem
Dilexit Priamus, pugnaque avertere ab acri
350Multa rogans lacrimis tentavit sæpe coortis;
Incassum sed enim, tumidus namque ille juventa,
Et cursu celeri ante acies in bella ruebat,
Tergaque currentis præter, qua baltheus auro
Nectitur, & geminus fulgebat murice thorax
355Pelides jaculo assequitur, perque ærea cuspis
Adversum egreditur ventrem, tum poplite utroque
Tundit humum lapsus, difusaque viscera dextra
Colligit ad sese, atque alto de pectore magnum
Dat gemitum, dura clauduntur lumina nocte.
360At fratrem adspectans morientem Trojus Hector
Horruit, ac subitis oculi obstupere tenebris,
Nec jam stare procul patitur, volat obvius igni
Par rapido, longamque manu quatit horridus hastam,
Ut videt, ut salit, infrendensque hæc fatur Achilles:
365Ecce virum mihi tot fontem, causamque malorum,
En Patrocli interfectorem: non jam amplius ulli
Occursum vitare fuga licet. Hectora deinde
Adloquitur propera, hic vitæ tibi terminus hæret:
Talibus Aeacides, contra imperterritus Hector:
370Gnate Dea, quid me hoc vultu, atque hoc ore minaci
Ceu puerum, terrere paras? Convicia pronum est
Cuique loqui, & jactare minas: mihi robore præstas
Non equidem inficior; tamen est victoria Divum[320].
Non virtutis opus, forsan te in Tartara mittam.
375Deterior quanquam, & nostrum penetrabile ferrum est.
Hæc ait, intorquetque hastam; sed flamine leni
Reppulit hanc Pallas Pelidæ ab corpore retro
Ipsum ad Priamidem, deinde irruit asper Achilles
Voce tonans magna; verum Hectora Phoebus Apollo
380Eripuit nigra circum caligine tectum.
Nam quid enim Dii non possint? Ter Thessalus heros
Irruit[321], & vacuam ferro transverberat umbram,
Invaditque iterum, funditque hæc ore minaci:
Rursum fata Deo vitasti extrema secundo,
385Perfide, & instanti eripuit te Phoebus ab ictu,
Quem tu in vota vocas Martem aggressurus, & arma.
Non iterum certe effugies, mihi forte Deorum
Siquis adest, nunc Teucrorum sequar agmina ferro
Hæc fatus, Driopem jaculo transfigit acuto
390Cervicem ad mediam, fusumque relinquit arena,
Demuchumque Philetoridem stridente coercet
Percussum telo ad genua afflictumque, labantemque
Assequitur cursu, atque animam magno eximit ensc.
Inde Biante sati curru exturbantur ab alto,
395Laogonus gladio, emissa sed Dardanus hasta.
Troaque Alastoridem prosternit multa precantem,
Prendentemque genu paribus ut parceret annis,
Vesanum qui supplicibus[322] frendentis Achillei
Tentarit, blandisque animum convellere dictis..
400Ergo tendentemque manus, & plura parantem
Excipit ense furens, mediumque intersecat hepar,
Viscera tum largo in terram fluxere cruore.
Ille cadit, duræque oculos texere tenebræ.
Occidit & crudo trajectus tempora ferro
405Mulius, huic dextram stridens subit hasta per aurem,
Perque meat lævam, magno deinde impete Echeclum
Sternit Agenoridem, medium cui findit acuto
Ense caput, nigroque acies intincta cruore
Incaluit, lapsique oculos sopor urget ahenus.
410Sævit amor ferri, & cubiti qua extrema cohærent
Deucaliona petit, fulgentemque ingerit hastam.
Restitit ille gravi transfixus membra dolore
Haud certi ignarus læthi, mortisque futuræ.
Pelides volat, & gladio cervice recisa,
415Inde procul caput arata cum casside in auras
Excutit, ille cadens fuso rigat arva cerebro.
Deinde ruit, te Rhygme, petens, quem Thracia pinguis
Miserat in pugnas Pireo genitore creatum.
Et stomachum venit in medium penetrabile telum,
420Infixumque hæret: pronus de curribus altis
Volvitur ille cadens, famulum tum fræna tenentem
Vertentem ac trepidos retro per plana jugaleis
Sternit Areithoum; fugientis ahenea dorsum
Hasta subit, trepidi hac, illac per gramina cursant
425Cornipedes, tum ceu magno cum flamma sonore
Culmina piniferi depascitur arida montis,
Dant animos venti, sparguntque incendia late,
Convallesque cave resonant, silvæque profundae.
Haud secus huc, illucque furens discursat Achilles,
430Membra Deo similis, fluit ater sanguine campus,
Atque velut geminos lata quum fronte juvencos
Junxerit agricola, ut Cereris flaventis aristas,
Hordeaque alba terant, olli volvuntur in orbem,
Mugitusque sonat procul, atque immane gementum
435Sub pedibus grana, & palexæ franguntur inanes:
Tales acidæ rapido per gramina cursu
Raptantur bijuges[323], truncataque membra virorum
Calcabant, clypeosque, & fusa cadavera campo,
Ferreus atque axis, sedesque, orbesque rotarum
440Sanguine foedantur (miserandum) atque ære sonoro
Cornipedum putreis spargit rapida ungula rores.
Pelides famæque avidus, laudisque futuræ
Vertitur huc, illucque fremens vestemque decoram
Invictasque manus, fordatusque arma cruore
445Et sudore gravi, atque arentis pulvere campi.
LIBER VIGESIMUSPRIMUS.
[recensere]ARGUMENTUM.
[recensere]Trojanos in duas partes divisos partim in urbem‚ partim in Scamandrum fluvium Achilles agitat, duodecimque juvenes vivos capit ad Patrocli rogum mactandos. Lycaonem, & Asteropaum interficit. Dein fluvio inundante, incolumem ipsum servat Vulcanus, qui fluvium, campumque incendit. Dii inter se digladiantur. Achillem inhibet Agenoris sub specie Apollo, fugiendoque decipit: interea salvi redeunt in urbem Trojani.
Ut ventum ad ripam, & Xanthi saxosa fluenta:
Ab Jove cui genus, hinc Teucros, atque inde fatigat
Jamque hos in muros toto fugat æquore campi,
Qua prius Argivum turmas agitaverat Hector,
5Adproperantque fugam trepidi; sed moenia Juno,
Atque urbem involvit nimbo, & caligine cæca,
Inde alii in vada præcipitant argentea Xanthi.
Et rapidos tranant latices properante tumultu,
Dant unde sonitum, & ripa ingemuere profunda:
10Olli urgent sese, atque hinc, atque hinc caerula nantės
Stagna secant fremitu ingenti, ceu flamma repente
Quum furit in saltu, crepitantque arbusta, locustæ
Undique prosiliunt subita formidine pulsæ
Fluminis ad ripam, facto mox agmine in undas
15Dant sese attonitae, sic pone sequentis Achillei
Agmina pulsa metu fluvium opplevere sonantem
Cornipedes, mixtique viri; tectamque myricis
Ille hastam ingentem linquens ruit asper in undas
Ense minax nudo, jamque huc rotat, & rotat illuc.
20Fit gemitus morientum, & sanguine tingitur amnis.
Delphinemque velut pavidi per cærula pisces
Hac, illac fugitant reliqui, tutosque recessus,
Anfractusque petunt imos; ille obvia quæque
Devorat insiliens, pubes sic territa Teucrum
25Pelidem fugit instantem, perque antra, per altas
Abdunt se rupeis: cædendo fessus Achilles.
Bis sex hic juvenes[324], Patrocli quos immolet umbris.
Inferias rapit, attonitosque, & mentis egenos
Ex fluvio trahit, ac manibus post terga revinctis
30Hinnuleos veluti imbelleis in castra ferendos
Committit sociis, rursumque ad fluminis undam
Regreditur cædisque avidus, pugnæque cruenta,
Obvius hic olli fluvii progressus ab undis
Dardanida natus Priamo stetit ante Lycaon
35Quem patrios populatus agros nocturnus Achilles
Ceperat, is curva ramos dum falce novellos
Scinderet agrestis fici, currumque pararet.
Abductumque virum in Lemnum stirps Jasonis Euneus
Quasierat pretio; at donis ingentibus ipsum
40Imbrius Eetion Lemnum dum viseret hospes
Gratificans Priamoque seni, Teucrisque redemit.
Ille fuga, ab magna in Phrygiam contendit Arisbe,
Nataleisque lareis, vixque illi Aurora refulsit
Undecima, Iliacas postquam regressus in arceis
45Dilectumque patrem, & matrem oblectaverat ægram,
Quum rursum Æacidae dextra mittendus in Orcum
Sistitur infelix fato compulsus acerbo.
Intuitusque virum fugientem, ac tempora nudum,
Nam galeam, & clypeum, longamque abjecerat hastam
50Defessus cursu, atque ingenti membra labore,
Sustitit, & secum indignans sic fatur Achilles:
Quænam hæc monstra oculis video? Phlegetontis ab unda
Scilicet Argivos contra, atque in bella resurgent
Dardanidæ, reor hic Lemni delatus ad oras
55Ut rediit, pelagi nec rauca coercuit unda,
Nec domini timor, aut vires tenuere superbi.
Verum age, nunc duræ experiar post cuspidis ictum,
An Patrios iterum veniat redivivus in agros,
An fata invitum, tellusque coerceat alma,
60Quæ ingenteis heroum animas tot distinet Orco.
Hæc secum attonitusque metu, trepidusque Lycaon
Infestam quum jam Æacides attolleret hastam
Continuo subit, at dorsum super incita cuspis
Mordet humum hostili nondum satiata cruore.
65Ille gastam hærentem læva, dextraque furentis
Complexus genua hæc supplex tremulo ore profatur:
Te precor, Aeacide, miseri ne despice luctum
Supplicis o Jovis, & Superum sate sanguine Divum.
Nam te apud ipse olim Cereris gratissima dona
70Gustavi primum patrio quum captus in agro,
Indeque Lemniacas exul delatus ad oras
Ab patria tellure procul: tibi corpora centum
Inde boum parta; at triplo majore redemptus
Nunc pretio fuerim, vix ex quo Pergama vidi
75Bisseni fluxere dies, tristissima postquam
Pertuleram nunc Coelicolis, Regique Deorum
Invisum caput hoc rursum fata aspera telis
Objecere tuis. Nimium breve mater in ævum
Me miserum senis Altaei pulcherrima proles
80Laothoe peperit liquidum prope Satnioenta,
Qua Lelegum populos, & Pedason Æpeessam
Obtinuit quondam, Troja hanc dominator opima,
Prætereaque alias sacro sibi foedere junxit.
Hinc gemini nati, geminos tu victor in Orcum
85Miseris; ante aciem peditum Polydorus acuto
Nam telo jacet; infelix nurc denique resto
Mactandus, nec enim fatum vitare cruentum
Crediderim, postquam me fors inimica furori
Objecit, telisque tuis; tamen eloquar unum;
90Hoc audi, precor, haud miserum me interfice, non sum
Ex Hecuba genitus, non Hectoris illius ipse
Germanus, frater Patroclum qui funere acerbo
Sustulit, assiduumque tibi, fidumque sodalem.
Talia fundebat lacrimans, nec mitior inde
95Aeacides: Suadere mihi quid talia, demens
Importuna velis? Equidem mors sæva priusquam.
Dilectumque mihi socium, charumque tulisset.
Parcere supplicibus gaudebam: & sæpe redemptos
Restitui, venumque dedi; nunc ultima nemo
100Vitarit fata, adversos quot moenia circum
Obtulerit fortuna mihi Lyciosve, Phrygesve,
Gnatos præsertim Priamo; qua propter, amice.
Nunc morere incassum quid enim suspiria jactas?
Occidit & Patroclus te longe insignior armis.
105Qualis ego, quantusque, viden? genitore creatus
Aeacide, & genitrice Dea; tamen ultima Troja
Me quoque fata manent, animamque hanc auferet olim
Trojugenum quisquam telo; volucrive sagitta,
Sive Aurora siet, seu Phœbi luce micante.
110Dixerat, atque olli solvuntur frigore membra,
Demisitque hastam, expansisque hinc, inde resedit
Ambabus manibus, strictumque immitis Achilles
Claviculam propter capulo tenus abdidit ensem.
Fusus humi tremit, & largo rigat arva cruore
115Correptumque pede in fluvium projecit Achilles
Exultansque super tumido hæc de pectore fundit:
Isthic nunc, ingnave, jace, tibi vulnera pisces
Impasti lambent, haec te moestissima mater
Fleverit impositum lectis; sed in æquoris undam
120Vorticibus rapidis Xanthus feret, & tua circum
Viscera cæruleis ludent Delphines in undis.
Sic cadite, o, muris donec potiamur, & arce
Vos properante fuga trepidi, trepidos ego ferro
Pone sequens, nec vorticibus argenteus altis
125Profuerit fluvius, cui pinguia corpora sæpe
Taurorum soliti, & vivos demittere in undas
Cornipedes; tamen infanda vos morte cadetis,
Dum Patrocli cædem indignam, interitumque luatis
Caesorum, me absente, olim prope litora Grajum .
130Sic ait, infremuitque imo de gurgite Xanthus
Indignans, animumque parans frenare furentem,
Et cladem infandam ab miseris avertere Teucris.
Interea satus acida longa arduus hasta
Pelegonis gnatum cursu petit Asteropæum,
135Pelegonis, vitrea genitor, cui limpidus unda
Axius, & Periboea parens, pulcherrima proles
Regis Acessameni, fluvii prope rauca fluenta
Femina mixta Deo. Hunc contra contendit Achilles,
Obvius ille volat gemina fortissimus hasta,
140Namque animos Xanthus sortem indignatus acerbam
Trojugenum; dederatque viro, atque urgebat in arma.
Quum prope constiterat, Pelides talia fatur:
Quis qua stirpe virum adversus contendit Achilli?
Infortunatis namque ex genitoribus orti
145Occursare mihi soliti. Sic Thessalus heros,
Sic contra Asteropæus ait: Peleja proles,
Quid genus exquiris? procul hinc mihi patria tellus
Paeonia in lata, longis ac Poonas hastis
Auxiliaturos Priamo socia agmina duxi.
250Undecima hæc Aurora mihi, ex quo Pergama veni
Axius at generis nostri est, & sanguinis author
Axius illimi fluvius pulcherrimus unda.
Pelegona hic bello insignem tulit, hocque parente
Natus ego. Hæc satis: in pugnam veniamus, & arma.
155Sic fatur minitans, simul hastam attollit Achilles
Peliadem, ingentem, simul heros Asteropaeus
Hinc telum jacit, atque illinc (manus utraque namque
Dextra viro) atque alio clypeum percussit ahenum
Nec rupisse datum, prohibent Vulcania dona.
160Ast alio dextrum cubitum perstriaxit Achillis,
Itque ater cruor[325]; illa volans procul inde resedit,
Tellurique infixa tremit, dein Phtius Achilles
Irruit. Hasta volans hostili ab corpore longe
Fluminea stetit in ripa, atque infigitur alte
165Hastile ad medium: stricto salit ocyus ense
Turbidus acides; ast ille crepidine ab alta
Telum ingens multo conatur vellere nisu,
Terque ipsum valido concussit robore, terque
Destitit invitus, tandem confringere multa
170Vi parat inflectens; sed enim prosternitur ante
Aeacidæ ferro ventrem perfosus acuto.
Viscera tum dilapsa fluunt, & ferreus olli
Obrepit sopor, exanimique insultat Achilles:
Sic miserande jace, Jovis atque incessere telis
175Parce genus, fluvii quanquam de stirpe creatus.
Ab fluvio tibi; sed nobis genus ab Jove summo est:
Myrmidonum pater imperio, & clarissimus armis
Peleus Aeacides, Jovis & genus Aeacus ipse.
Jupiter at quantum præstat fluvialibus undis.
180Præstiterit tantum fluviorum ab semine natis
Clara Jovis soboles, etenim tibi flumine ab alto
Quidquid erit, feret auxilium pater arma paranti;
Sed non ille. Jovem ferro tentaverit audax;
Nam neque purpurea turgens Achelojus unda,
185Nec patris, Oceani: robur certaverit ingens,
Amnibus unde genus. liquidis, pelagoque sonanti,
Fontibus ac nitidis, vitreisque paludibus exstat.
Ille tamen Jovis altisoni fulmenque veretur,
Et tonitru horrendum, rupta quum effulgurat æthra.
190Hæc ait, & ripa telum convellit ab alta,
Exanimemque virum viridanti in gramine linquit,
Pallenteisque fluens artus nigra. abluit unda,
Anguillæque leves, pinguique abdomine raptim
Vescuntur pisces, & hiantia vulnera lambunt.
195Interea toto palanteis Paeonas agro
Pelides sequitur, trepidosque, ut morte jacentem
Eximium videre ducem. Mnesusque, Mydonque,
Astypylusque cadit, cadit Ænius, atque Ophelestes,
Thersilochusque ingens, Thrasiusque, & protinus omneis
200Mactaret reliquos, imo ni ab gurgite Xanthus
Ora viro similis daret has de pectore voces:
O Peleo sate, terrigenis quam robore præstas,
Hoc indigna magis. Diis auxiliaribus audes.
At tibi si penitus Teucrorum evertere gentem
205Concessum fatis, nostris saltem exige ab oris,
Exactos tum dede neci; vada respice fusis[326]
Plena cadaveribus, latices agitare sonanteis
In mare purpureum nec jam licet, arctor ubique.
Absiste hinc procul, & nostris avertere ripis.
210Dixerat hæc fluvius, contra sic dius Achilles:
Xanthe, Deum soboles, equidem tua jussa libenter
Exequar; ac ferro sceleratos sternere Teucros
Non prius absistam celsis quam manibus omneis
Clausero, & experiar fulgentine Hectoris hasta
215Ipse cadam, cadat an nostræ sub cuspidis ictum.
Hæc ait, atque Deo similis petit agmina rursum.
At Xanthus Phoebum adloquitur sic voce propinquum:
Arcitenens, stirps clara Jovis, sic jussa parentis
Negligis? Iliacis nam te auxiliarier armis
220Jusserat, Hesperías donec Sol iret in undas.
Et sacra nox umbra latos circumdaret agros.
Hæc Deus, & ripa subito digressus ab alta
In medium salit: ecce autem tumida unda repente
Estuat, exundant latices, tum turbidus amnis
225Bos veluti, immugit, casorum & gurgite ab imo
Corpora trunca virum, nigramque ejectat arenam.
Vorticibus sed enim vivos, rapidisque fluentis
Occulit; acidem contra præruptus aquæ mons
Insequitur cumulo, totumque spumeus ambit.
330 Infremuit ductor, fluctusque obnixus aheno
Urgebat clypeo incedens, subductaque passim
Incassum obnixo fallit vestigia tellus.
Ille ulmum ingentem, & felici fronde comantem
Corripit, & magna ripa cum parte revellit.
235Stipite tum vasto, & ramorum ambagibus undas
Pons veluti cohibens ripam conjunxit utramque
Insilit acides, medioque ab gurgite latos
Evolat in campos celeri velocior Euro.
Insequitur tamen usque Deus nigra horridus unda
240Ab campisque procul pugnantem avertere Achillem.
Et certam parat ab Teucris arcere ruinam:
Hastaque torta manu quanto volat impete, tantum
Aeacides fugiens celeri secat aera saltu
Nigra aquila similis robur, rapidumque volatum,
245Cui volucrum nulla, aut patulis certaverit alis,
Viribus aut validis, quum se de nubibus altis
Venatrix agit, & liquidum secat æthera pennis.
Huic similis fugit, atque humeros, & pectora circum
Horrendum nitida æra sonant, transversaque cursu
250Arva petit, sequiturque virum truculentior amnis
Ac veluti irriguas olitor quum fonte perenni
Ducit aquas, clauditque vias, aperitque ligone
Areolas circum, leni tum murmure rivus
Insequitur, teretesque sonans rotat unda lapillos;
255Ductoremque ipsum antevolat, sic fluctus Achillem
Assequitur, quid enim virtuti obsistere Divum
Mortalis posset? Quod si convertere frontem
Tentabat quando, dubius num se omnis in unum
Turba Deum rueret quotquot tenet altus Olympus;
260Continuo ingenteis humeros, & colla refuso
Alluitur fluvio, & rursum dare terga coactus
Desilit indigno perculsus membra dolore,
Genuaque fessa viro, incerta & vestigia subtus
Pulvere subducto, & luctantum pondere aquarum;
265Ingemuitque polum adspiciens, sicque ore precatur:
Summe parens, Superum, servabit nullus ab unda
Pelidem miserum? Quam me fallacibus olim
Alma parens dictis, & spe lactabat inani?
Quæ me, Phoebe, tuis sternendum ad Pergama telis
270Asseruit. Mene[327], o Teucrum fortissime gentis
Priamide, haud potuisse tua procumbere dextra!
Strenuus ab simili domitus, victusque jacerem
Nunc fato indecori media conclusus in unda
Decedam, ceu quem montanus forte subulcum
275Deprensum medio torrens oppresserit alveo.
Talia jactanti Neptunus, & aspera Pallas
Adstiterunt simul humanæ sub imagine formæ
Complexique manum firmant his pectora dictis;
Neptunus prior: indignis jam parce querelis,
{{Versus|280}Gnate Dea, tibi nos quando missi ab Jove summo
Adsumus, undarumque potens, & cœsia Pallas;
Nec tibi fatale est fluvii tumularier undis
Turgenteisque iterum cernes decrescere limphas:
Hæc animo tamen, & memori sub pectore serva:
285Sternere non ferro Teucros absiste, priusquam
Agmina palantum muro concluseris urbis.
Hectore tum domito naveis convertere ad altas.
Hinc decus, & nullo moriturum tempore nomen.
Talia præfati cætum petiere Deorum.
290Aeacides (urgent etením Neptunia jussa)
In campum properat, super autem flumine fuso
Stagnabant undæ, & totos fluitare per agros
Cernere erat pulchra arma virum, truncataque membra.
le ruit tamen, audentem nec detinet amnis
295Auxiliante Dea; sed non Xanthi ira tumentis
Cessat adhuc, spumis horrescunt æquora canis.
Dein fratrem adloquitur Simoentem, ac talibus infit:
Collatis, frater, conemur viribus ambo
Audacem ab nostris Pelidem avertere ripis.
{{Versus||300}Mox Priami sacra tecta ruent, nec Troja quicquam
Arma valent, agedum, latices impelle sonoros
Fontibus ex altis, & inunda flumine campos
Truncorumque viro molem, atque rotantia saxa
Objice, jam nimis ille furit par robore Divis.
305At non (ajo equidem) non vis, non forma furentem
Juverit, atque ingens clypeus, Vulcaniaque arma,
Gurgite que nostro, limoque obducta jacebunt
Quin tandem fulva jaceat contectus arena,
Ossa nec indigeant frustra quæsita sepulchro
310Justa viro solvant mosti quum ad litus Achivi.
Dixerat, & vasto cum murmure funditur ingens
Corporibusque virum, spumaque, & sanguine vortex
Erigiturque alte, totumque involvit Achillem.
Actutum procul exclamat Saturnia Juno
315Exitium indignata ducis, sortemque nefandam,
Mulciberumque vocans: Gnate, in certamina, gnate,
Surge, ait, & Xanthi rapidis te oppone fluentis
Pelle moram, totis immisce incendia campis.
Ipsa Notum, Zephyrumque maris de parte ciebo.
320Qui fumum in Teucros agitent, flammasque sonanteis.
Arboreum combure nemus: ripasque præaltas.
Gramineique thori, torusque ebullia amnis.
Nec tu cede minis, precibusve inflectere blandis,
Flammarum aut compesce globos, ego voce priusquam
325Signa dabo. Hæc Juno. Subitis tunc ignibus arva
Undique collucent, casorum & corpora passim
Trojugenum, & pulchra arma virum, ac virgulta cremantur.
Arescitque ager, atque humorem absorbet aquaj.
Atque Autumnalis Boreae ceu flatibus imber
330Confestim excoquitur; sitientem villicus hortum
Miratur, plauditque tuens, sic plana præustis
Arva cadaveribus rapidus siccaverat ignis.
Hinc flammas agit in fluvium, flagrantque cyperi,
Atque ulmi, & salices, lotique, humilesque myricæ,
335Ulvaque, quæ ripis herbæ adnascuntur amoenis:
Anguillaæque intus celeres, piscesque laborant
Ludere coeruleas soliti, atque innare per undas.
Ardescensque imo hæc fatur de gurgite Xanthus:
Mulciber, haud tecum Divum contenderit ullus.
340Cedo equidem flammisque tuis, sævoque furori.
Siste, precor; Troiam per me jam vertat Achilles.
Quid mihi cum pugna, atque his auxiliaribus arinis?
Dixerat hæc i ferventque vada, & miscentur arena.
Ardens ingenti[328] veluti quum flamma sonore
345Virgea suggeritur costis undantis aheni
Fervet adeps, superasque volat vapor ater ad auras
Haud secus ardebant flammis crepitantibus undae,
Nec rapido Oceanum cursu, & maria alta petebant,
Nam cohibet vapor, atque urget Vulcanius ignis.
350Tunc sic Junonem adgreditur prece supplice Xanthus
Cur tuus, o Regina Deum, me filius unum
Impetit, invaditque furens? Indignor Achilli
Solus ego? an Priami quotquot Dij tecta tuentur?
Pareo, si tamen, alma, jubes; sic pareat ipse.
355Trojanis nec opem juro, auxiliumve daturum,
Argolicis quanquam pereant sacra Pergama flammis.
Vix ea, sic gnatum adloquitur Saturnia Juno:
Sævitum satis: immortalia numina nec fas
Terrigenum causa duræ submittere poenae.
360Hæc ait, & subito in notos tumida unda canaleis,
Inque suos rediit consumptis ignibus alveos,
Atque jubente Dea furor hinc, atque inde quievit.
At parte ex alia[329] Divum discordia menteis
Improvisa, repens agitat, magnoque tumultu
365Concurrunt, calumque ingens, tellusque remugit.
Audiit, & summo risit pater altus Olympo.
Nec jam se capit ira gravis; Mars Pallada primus
Adversum ruit ærata fortissimus hasta,
Et prope quid magnos agis in certamina Divas
370Audaci hac dextra? Nunc te meminisse licebit.
Vulneris inflicti quondam, Diomedis acutum
Quum telum ipsa manu torquens petere astra dolentem
Fecisti; commissa lues nunc ipsa vicissim.
Fatur, & intorto[330] nitidam ferit ægida telo,
375Ingentem, horrificam, quam non Jovis ira trisulco
Fulmine disciderit: retro procul inde repulsum
Aes resilit: contra infrendens ruit aspera Pallas,
Et saxum antiquum, priscorum ætate parentum
Limes agro positus, campo quod forte jacebat,
380Nigrum, ingens, asprum dextra contorsit in auras,
Cervicemque Dei valido Dea percutit ictu.
Ille cadit, super arma sonant, septemque tenebat
Jugera fusus humi, & fœdatus pulvere crineis.
Labentem ridet, faturque hæc talia Pallas:
385Scilicet haud noras quantum tibi robore præstem,
Has ausus vireis, dextramque lacessere, demens?
Sic Matris furiasque luas, sævumque dolorem,
Trojanis quod opem tuleris, desertor Achivum.
Hæc ait, atque alio gressumque, oculosque retorsit.
390At Jove nata Venus dextram complexa dolentis
Attonitum ducit, suspiriaque ægra trahentem.
Non tulit hæc Juno, adfaturque his Pallada dictis:
Cernis ut ab campi sublatum pulvere Martem
Illa effrons agit? insequere, audacemque coerce.
495Dixerat, exequiturque sibi gratissima Pallas
Jussa lubens, volat, impressisque ad pectora palmis
Idaliam Venerem cædit, vireisque resolvit.
Procubuere ambo, ridensque Minerva jacenteis
Talibus auxiliis, inquit, gens Dardana semper
400Armatos petat Argivos, quam imbellia Marti
Blanda tulit socia arma Venus, Priami alta ruissent
Mania jam dudum, ac Divum gravis ira quiessen
Sic loquitur, risitque ulnas Dea candida Juno.
At Phoebum tali Neptunus voce lacessit :
405Phoebe, age, cessemusne aliis certantibus ipsi?
Turpe quidem fuerit Jovis alta revisere tecta
Pugnarum expertes. Certamen junior, ipse
Incipe, me nec enim decet atque ætate priorem
Et rerum expertum. Demens meminisse malorum
410Præstabat, quæ passi olim sacra Pergama circum
Quum Jovis imperiis pacta mercede per annum
Solí Coelicolum crudelia jussa tyranni
Pertulimus. Namque ingenti perfecta labore
Moenia ego, struxique arcem, te in saltibus Idae
415Flexipedes pascente boves; at fœderis ille
Immemor, elapsis completi mensibus anni
Pacta negat, pretijque ulla non parte soluta
Ire jubet, geminatque minas, manibusque ligatis
Ac pedibus te longinquas jactabat in oras
420Missurum, ambobus postquam præscinderet aureis
Talia Laomedon, animisque dolentibus ambo
Cessimus. Anne ideo Teucrorum scilicet armis
Ipse faves? quin nobiscum sapientior insta
Teucrorum ut dulces gnati, matresque pudica
425Ense cadant, meritisque luant perjuria flammis.
Talia Neptunus, sic tum Latonia proles:
Neptune, imprudens merito, atque insanus habebor,
In te si tulero arma favens mortalibus ægris.
Qui foliis similes pulchra nunc luce renident,
{{Versus|430}Nunc ponunt caput indecores, vitamque relinquunt
Cessemus, Martemque ollis, irasque sinamus.
Hæc ait, & retro torsit vestigia Phobus
In patruum veritus Neptunum attollere dextram,
At nemorum cultrix fratrem indignata Diana
435Increpitat magna hæc jactans convicia voce:
Neptunum fugis, Arcitenens? laudemque perire.
Hanc pateris, vesane, tibi quid, stulte, sagittas
Incassum geris, atque arcum, pharetramque sonantem?
At non te rursum grandi jactaveris ore
440Neptunum super, ut quondam inter pocula suetus.
Hæc soror, ille nihil contra: sed Regia Juno
Indignata, Deam verbis castigat amaris:
Tune audes etiam Junonis spernere numen
Venatrix jaculo, & gravida confisa pharetra
445Femineas inter turbas te namque leonem
Instituit læthoque velis quam ste roere cumque
Concessit genitor; sed non obsistere nobis
"Tam facile est, pavidas telo quam figere cervas,
Et jaculo, & clamore feras agitare fugaceis.
450Quod si tantus amor postras agnoscere vireis,
Noveris. Hæc fatur, Divæque utramque sinistra
Ad carpum complexa manum, dextra aspera tela,
Atque arcum trahit ex humeris, ridensque sub aures
Verberat; at sese versanti tela cadebant.
455It tandem lacrimans, cen tuta foramina quondam
Accipitrem fugiens repetit turbata columba,
Nam neque fata capi dederant, sic tela relinquens,
Auratosque arcus properat gemebunda Diana.
At Maja genitus Latona talia fatur:
460Non ego sed conferre manum, pulcherrima, tecur
Auderem; nec enim Jovis est cum conjuge cuiquam
Certandum impune: thereis te in cietibus, ito,
Victricem, vireisque tuas, tua robora jacta.
Hæc ait, illa arcus, atque huc, illucque sagittas
465Per campum dispersa legit, sequiturque Dianam.
Jam patrias gemebunda domos, culmenque tenebat
Ethereum virgo, & patrem complexa tremebat.
Huic blandum ridens genitor: Dulcissima, quis te
Ceu sontem temere affixit? Latonia contra:
470Me tua, chare Pater, conjux, Saturnia Juno
Lis unde, & toto discordia didita caelo est.
Interea Iliacam Phœbus contendit in arcem,
Ne fatum contra muris potiantur Achivi,
Quippe timet, reliqui petierunt æthera Divi.
475Hos torquet dolor, hos sublimeis gloria tollit.
Tum summo assedere Jovi, qui sidera torquet.
Cornipedum interea turbas, turbasque virorum
Pelides agitat, nigro ceu vortice fumus
Æthereas petit ab tectis flagrantibus auras,
480Ingentesque ruunt Diis indignantibus arces.
Talibus in Teucros animis furit asper Achilles.
At senior Priamus sacrato ab culmine turris
Heroem procul observans horrenda minantem;
Palanteisque suos, nec spem superesse salutis,
485Custodes adit, atque procul; ne claudite, cives
Limina, flens inquit, pateant fugientibus: ille
Terga premit. Quas nunc caedeis, quot acerba videbo
Funera sed postquam murorum tegmine tutæ
Respirent acies. Teucrorum, claudite, neu se
490Ingerat ille furens, sunupasque irrumpat in arceís.
Hæc senior parentque ulli, tum vecte retruso
Ingentes, patuere fores, viaque una salutis
Hæc data Trojugenis favet indefessus Apollo.
Summa ex arce volans, trepidique ad limina sese
495Adglomerant Troes foedati pulvere vultus,
Arentesque siti, properantibus instat Achilles
Turbidus ira animum, laudisque accensus amore,
Inque urbem irruerent Danai, nisi Agenora Phoebus
Charum Antenoridem in pugnas, Martemque cieret
500Inspiransque animos, præsenti & numine firmans
Fagum altam propter nigra caligine tectus
Constitit, ut vastantem acies conspexit Achillem,
Spemque, metumque inter curarum turbidus æstu
Ingemit, & secum: Quid agam? turbamne sequutus
505Terga dabo? Sed terga premiet fugientis Achilles,
Et lætho peream indecori. Diversa tenebo,
Turbarique sinam Phryges, & nemora avia cursu
Ideosque petam. saltus; dumisque latebo,
Flumine dein vivo ablutus me rursus in urbem
510Serus agam. Sed quid timido hæc sub pectore volvo?
Illicet ab muris properantem me ille sequutus
Straverit immitis, vique insuperabilis ulla.
Quid tamen ante urbem si infestis obvius armis
Ivero Namque olli corpus violabile ferro est,
515Atque anima una viro, & mortalia membra; sed ipsi
Jupiter alme, faves, summum & largiris honorem.
Fatur, & adversum ingenti, se sistit Achilli
Pugnam ardens, saltum veluti, dumosque relinquens
Pardalis antevolat venantum excita tumultu;
520Latratusque canum, atque virum tela aspera contra,
Vulneribusque furor crescit, transfixaque ferro
Pugnat adhuc hostem donet sternatve, cadatve,
Sic Antenorides sævum expectabat Achillem,
Fortunamque manu, & Martem tentare paratus.
525Prætenditque altum clypeum, telumque coruscum
Intentans dextra magna sic voce profatur;
Luce sub hac Priami excelsam te, insane, putasti
Eversurum arcem, sed adhuc te dura, tuosque.
Plura manent subeunda prius, namque alta tuentur
530Moenia ductores numero, & virtute potentes,
Pro gnatis quibus, & charis uxoribus, atque
Pro patribus pulchrum est duris sudare sub armis:
Tu quoque, tu hac mole, & præstanti hoc robore, tandem
Iliacos moriens signabis funere campos.
535Hæc ait, & magno contorsit turbine telum,
Percussitque genu subter, sonuitque metallum:
Ære repercussum, valido neque finditur ictu.
Dona Dei prohibent. Pelida fraxinus ingens
Dein volat acta manu; sed laudem invidit Apollo,
540Eripuitque virum, & circum caligine texit
Ac pugna procul in sedeis jubet ire quietas.
Tum tenuem Æacidæ, & vacuam sine viribus umbram
Objicit, ora viri adsimulans, clypeumque, jubasque.
Pelides volat, antevolans præcurrit imago,
545Dumque instat, trepidæque pedem pede fervidus urget,
Camporum per aperta ruens, qua gurgite flavo,
Vorticibusque secat rapidis sata pinguia Xanthus,
Jamque tenere sibi credit spe elusus inani,
Turmatim portis Teucri infunduntur apertis
550Ingenti strepitu, nec jam exspectare manenteis,
Aut quo quemque timor ferat, observare licebat,
Quisve cadat. Quisque instantem sibi credit Achillem,
Clausorumque virum fremitu strata omnia fervent,
Queis pede cumque datum sortem effugisse nefandam.
LIBER VIGESIMUS SECUNDUS.
[recensere]ARGUMENTUM.
[recensere]Trojanis reliquis intra urbem conclusis, solus Hector Achillem praestolatus, primum quidem ter urbem circumit fugiens, tandem Minerva sub Deiphobi specie ipsum adhortante, Achillem invadit, ab eoque interficitur. Illum de bigis ligatum Achilles per campum raptat versus portum. His visis, qui in urbe claudebantur Hectorem deflent, Priamus præsertim, Hecuba mater, & conjux Andromache.
Hinnuleique velut, postquam loca tuta tenebant,
Pulvereque, & calido sudore madentia curant
Corpora, tum dapibus recreant, dulcique Lyæo.
Adproperant Danai ad muros, & scuta reclinant.
5Hector (namque virum tarda ceu compede vinctum
Eumenidesque tenent, & inevitabile fatum)
Restitit ante urbem, Scææque ad limina portae
Pelidem instantem adfatur tum natus Apollo:
Quid me immortalem mortali è semine natus.
10Insequeris cursu? nec dum tibi gressus, & ora
Nota Dei? furis infandum, neque Troja quicquam
Agmina jam muris curas conclusa sub altis,
Dum diversus abis, sed non mortalia cernis,
Terrigenumve ullis obnoxia corpora telis
15Infrendens contra fatur sic Phtius Achilles:
Arcitenens, mihi cunctorum infensissime Divum,
Obtinuisti ergo deceptum avertere muro.
Quam multi Priami ante urbem Phryges ore cruento
Arva momordissent! decus hoc mihi, Phæbe, tulisti.
20Nec licet ærata fallentem ulciscier hasta.
Si possem; at superis fas nulli obsistere Divis.
Hæc fatus volat in muros, certamine qualis
Victor equus celeres raptat per gramina currus
Illum autem procul armorum fulgore micantem
25Agnovit Priamus, nam quantum nocte serena
Autumnale micat sidus, torvumque rubescit
Aethereas inter flammas, & Oriona propter
Vertitur, inde canem vulgo dixere priores,
Splendidiusque nitet signum mortalibus ægris
30Exitiale ferens, Zephyrisque urentibus æstus,
Pectora sic circum splendebant arma ruenti.
Ingemuitque senex, incanaque tempora utraque
Pulsabatque manu, dilectumque Hectora multis
Orabat precibus fundens has pectore voces:
35Ne mihi, gnate, viro solus te opponere tenta,
Viribus iile etenim præstat: sternere profecto.
Immitis, Diis ille utinam non gratior esset
Quam mihi, jam dudum canibus data præda jaceret,
Atque avibus, magno hunc animum mærore levarem.
40Quam miserum orbavit numerosa prole parentem!
Hos procul ab patriis captivos vendidit oris,
Hos ferro domuit. Nunc te Polydore, reversos
Trojugenas inter quærebam, teque, Lycaon,
Quos mihi Laothoe peperit pulcherrima gnatos
45Atque olli (modo apud naveis sit vita superstes)
Ære gravi, atque auro redimentur, plurima gnatæ
Quæ dederat quondam senior fama inclytus Altes .
Quod si jam Stygis hos tenet irremeabilis unda,
Me miserum matremque ægram dolor ille manebit
50Aequius at Teucri tulerint, te Pergamą donec
Incolumem teneant: muros, mihi chare, sub altos
Regredere, o decus, & miseræ spes unica Trojae,
Hectorea nec cæde ferox exultet Achilles.
Patris ad hæc miseri, nec adhuc rationis egentis,
55Gnate, tui miserere, gravi tardante senecta
Jupiter insontem, quem funere perdet acerbo;
Gratorum postquam fata ipse miserrima vidi,
Raptatas per humum gnatas, versosque hymenæos,
Et terræ allisos infanda cæde puellos,
60Pertractas que nurus truculento ab milite Achillis.
Forte etiam & Priamum portarum ad limina quondam
Raptabuntque canes, lambentque avido ore cruorem.
Hac anima postquam gladio, volucrive sagitta
Myrmidonum quisquam tremulos subduxerit artus,
65Vestibulo, mensæque canes assistere herili
Jam pridem soliti, atque viam comitarier omnem.
Et juveni cecidisse quidem acri Marte decorum est,
Pectora transfosum ferro, nec turpe jacenti
Quidquid victori furor, & mala suaserit ira;
70At caput incanum miseri senis, albaque menta,
Atque pudenda canes si turpent ore cruento,
Tristius, heu nihil acciderit mortalibus ægris.
Hæc senior, canosque manu de vertice crincis
Projicit avulsos, nec gnati flectere mentem
75Usque valet. Parte ex alia de turribus altis
Stat lacrimans genitrix, nudato & pectore mammam
Ostendens gnato, hæc, inquit reverere, meique
Chare, precor, miserere, premens si dulcia labris
Ubera, vagitusque olim, luctumque levabas.
80Hæc memora, ingressusque urbem, de moenibus arce
Pelidem infestum, nec solus prælia tenta.
Occisum nec enim tecti in penetralibus altis
Te lecto impositum genitrix, nec regia conjux
Fleverit, atque canes inhumati vulnera Jambent
85Argivum ad puppes. Lacrimis sic illa profusis.
Sed manet immotus precibusque, & fletibus Hector.
Stat conferre manum, ac dubio se credere Marti.
Ac velut in lustris pastus mala gramina serpens
Torva tuens furit, & sinuosa volumina torquet
90Arduus, ac sese impavidum venientibus offert,
Sic turrem ad celsam clypeo subnixus aheno,
Infrendensque heros secum hæc sub pectore versat:
Ingrediarne urbem? At vereor convicia Teucrum,
Polydama, ignavum in primis me jure vocares,
95Agmina Trojugenum tutam qui cogere in arcem
Suadebas, Patrocli quum luctu excitus Achilles
Arma retractavit, renui, parere fuisset
Utilius longe amissis nunc denique turmis
Probra mihi metuenda Phrygum, matrumque dolentum.
100Deteriorque aliquis, turmas canet, atque paternam
Viribus ille suis fretus rem perdidit Hector.
Sic quondam; mihi sed satius vel sternere Achillem,
Vel charam ob patriam lætho cecidisse decoro.
Quod si depositis[331] clypeoque umbone corusco,
105Cristata & galea, ad murumque hastile relinquens
Obvius ire velim, & sævo me credere Achilli
Pollicitus pulchramque Helenam, & quas improbus ille
Vexit opes cumque auratis in puppibus olim,
Unde mali ingentis, tantique exordia belli:
110Atridae & gemino, Danaisque subinde daturum
Quot reliquas Priamique ædes, urbsque inclyta condit,
Juratamque fidem ab Teucris exegero, ut omni
Fraude procul Danais tradantur partibus æquis.
Quo tamen hæc? Supplex oratumne Hector Achillem
115Iverit? Haudquaquam; sed enim da posse, precantem
Ille vereretur, pactisque accederet ullis?
Scilicet imbellem tanquam, mollemque puellam
Protinus, insiliens ferro obtruncaret inermem.
Non licet ab quercu, nec celsæ ab culmine rupis
120Pelidem adfari, juvenis velut, atque puella.
Colloquia hæc juvenesque decent, molleisque puellas;
Arma viris tractanda: videndum Jupiter utri
Faverit, & quibus hanc laudem concesserit armis.
Talia volventi prope constitit asper Achilles
125Par Marti galeam, & surgenteis vertice cristas.
Pelias atque humero in dextro concussa tremebat
Fraxinus, horrendumque micabant arma ruenti
Ardentis flammæ, aut Phæbæi luminis instar.
Ut videt, ut totus gelidis tremit artubus Hector,
130Nec jam stare timor patitur, fugit ocyor Euro
Arva secans turrique alta, portisque relictis.
Pelidesque metu trepidantem fervidus urget.
Accipiter qualis, quo non violentior ullus
Alituum, sequitur pavidam de rupe columbam.
135Illa vias obliqua secat, premit ille volantem
Proximus, & clangens jamque huc rapido impete fertur,
Jamque illuc magno prædæ succensus amore.
Sjc volat acides, volat ante exterritus Hector,
Trojanos circum muros, speculamque præaltam,
140Qua via trita magis patulam juxta caprificum.
Sunt fontes gemini, exiguis ubi nascitur undis
Coeruleus Xanthus furit hic ceu fervidus æstu,
Exundatque latex, superas it fumus ad auras;
Ille fluit gelidæque nivis, vel grandinis instar
145Frigidus æstate in media, quum Sirius ardet,
Atque hinc, atque illinc nitido stant marmore labra
Lataque, pulchra, Phrygum tenui subtegmine vestes.
Qua matres solita, mollesque lavare puellæ
Dum pax alma fuit, classisque Argiva priusquam
150Sigæum in litus, Phrygiasque appelleret oras.
Hac alter fugit, insequitur ferventior alter.
Illle quidem fortis; sed retro fortior instat
Nam neque[332] de pingui certatur corpore tauri,
Aut de pelle bovis magni, quæ præmia victor
355Ferre olim solitus; sed de vita Hectoris ipsa
Res erat, atque anima, ac veluti jam vincere cursu
Cornipedes soliti vitatam turbine multo
Circumagunt sese ad metam, pretiumque repostum,
Defuncti stat Regis honos, tripodesve corusci
160Artibus aut præstans, roseo vel femina vultu
Sic olli rapido Priami ter moenia cursu
Circumeunt. Divi ab summo speculantur Olympo,
Quos inter genitor Saturnius ore profatur:
Eheu, rem indignam! totis agitarier agris
165Præstantem pietate virum, clarum Hectora bello
Qui mihi præruptæ sacris in vallibus Idæ
Tot femora uncta boum, summaque adolevit in arce.
Nunc pedibus, vultuque minax fugat acer Achilles.
Verum agite, o Dij, consulite an poscentibus ipsum
170Eripiam fatis, vel jam velocis Achillei
Succubuisse sinam telis. Sic Jupiter infit,
Sic Patrem adloquitur contra Tritonia virgo:
Summe Deum, rectorque hominum, te hæc talia fari?
Mortaleisne artus, ac debita corpora fatis
175Vin' lætho eripere? ut lubitum non grata profecto
Calicolis fuerit pictas tua. Talia Pallas;
Hæc illi Divum fatur pater ore sereno:
Exue, Diva, metum, soboles mea, non tibi quicquam
Abnuero; sortemque suam, sua fata sequatur
180Priamides, propera, atque instantibus utere Parcis.
Hæc fatur, satis & cupidam dicto impulit, alto
Confestim volat aerij de vertice Olympi,
Fervidus interea trepidantem urgebat Achilles,
Hinnuleumque[333] velut pavidum cerva alite natum
185Insequitur canis, & latratu vividus instat
Convalleisque cavas, quercetaque devia lustrans;
Nec latet arbustis quanquam contectus ab altis
Ille pavens, totoque legit vestigia campo.
Sic miser haud latet instantem Tros Hector Achillem.
190At quoties turreis cursu, portasque petebat
Dardanias sociorum optans defendier armis,
Pelides toties muro avertebat ab alto
Prævertens, giroque urbem interiore tenebat.
Ac velut in somnis[334] fugientem prendere dextra
195Velle videmur, & in mediis conatibus ægri
Deficimus, nec nos capere; aut potis ille sequentis
Effugisse manum, sic Hectora Phtius Achilles
Incassum premit, incassum fugit ille sequentem.
Qui tamen auxilio nisi fretus Apollinis Hector
200Vitasset læthum infandum? Deus adstitit olli
Extremum, & magno perfudit robore membra.
Pelides sed enim renuens capite, ulla vetabat[335]
Mittere tela virum contra, deberier uni
Nam sibi, nec volet hanc cuiquam concedere palmam.
205Ut quater ad fonteis ventum, & cunabula Xanthi
Jupiter[336] auratas æquato examine lanceis
Sustinet, & fata imponit diversa duorum.
Quem damnet labor acidem, Priamone creatum?
Hectoris illa tamen tenebrosum vergit in Orcum
210Pondera pressa suo, moestusque recessit Apollo.
Lætaque Pelidem adloquitur sic coesia Pallas:
Tandem, gnate Dea, ad puppeis referemus Achivas
Immortale decus, cadet (ultra fidere plantis
Namque viro jam fata vetant) cadet efferus Hector,
215Ipse licet patris ad genua advolvatur Apollo
Multa rogans. Sta, & respira, tecum ipsa furenti
Suadebo conferre manum, ac se opponere contra.
Paruit acides gaudens, & substitit hastæ
Fraxineæ innixus, compellatque Hectora Pallas,
220Oraque Deiphobi referens, vocisque sonorem:
Heu nimium, frater jam te fessum urget Achilles
Iliacos circum muros, age, pectora contra
Vertamus, ferroque virum excipiamus acuto.
Hector ad hæc Te equidem cunctis præ fratribus olim
225Dilexi Priamoque satis, Hecubaque parente;
Gratior at mihi nunc fueris, quem propter aperto
In pugnas audes iterum te credere campo.
Nam reliquos claudunt jam propugnacula Teucros.
Olli Deiphobus: Queis non Priamique parentis,
230Atque Hecubae lacrimis, charorumque inde profectus
Restiti at angebar nimium, nimiumque dolebam.
Nunc age pugnandum est animis præsentibus, ullis
Nec parcendum armis, has donec victor Achilles
Exuvias ferat ad naveis, ferrove dometur.
235Tantum effata præit celeri Dea callida cursu.
Ut prope constiterant, fatur sic Dardanus Hector,
Ecce adsum, nec enim, ut primum, ter moenia circum
Cursabo fugiens, sternam, sternarve profecto.
Custodes, age, jam primum, testesque vocemus
240Pactorum Superos. Quis enim contemnere Divos
Audeat? Annuerit mihi si victoria Martem,
Non ego te ultra fata furens immaniter unquam
Turpabo; exanimum Danais sed corpus, ademptis
Reddam armis: eadem victor tu fædera serves.
245Sic Hector, torvum infrendens sic dius Achilles.
Quid pacta incassum memoras? ut nulla leoni,
Paxque homini, nulia est concordia mitibus agnís,
Atque lupis, sic nulla tibi sunt foedera nobis,
Alteruter donec satiarit sanguine Martem.
250Nunc nervos contende omneis[337], & contrahe quidquid
Sive animis, sive arte vales: fuga nulla, Minerva.
Hac te hasta domat, hic moriens dabis, improbe, poenas,
Tot me absente olim casorum ad litora Graium.
Dixerat, & totis intorquet viribus hastam.
355Providus hanc tamen intuitus subsederat Hector
Illa volat super, ac telluri infixa tremiscit,
Avulsamque duci clam reddidit Hectore Pallas.
Hic Priamo satus: Errasti, fortissime Achivum,
Et mea nota quidem velut ab Jove fata canebas
260Subdole, mendaci hac lingua, si forte minantem
Territus effugerem; sed non terga Hectoris unquam
Cuspide transfiges; sed pectora, si tibi quisquam
Caticolum favet: hunc vita nunc cuspidis ictum.
Exciperes utinam totum intra viscera ferrum
265Maxima pernicies murorum, urbisque paternæ,
Quam leviora forent miseris certamina Teucris!
Hæc ait, & contorta manu simul evolat hasta,
Et medium venit in clypeum, sonat aureus umbo
Percussus sonitu jngenti, telumque repellit.
270Obstupuit, doluitque Hector sine vulnere frustra
Ferrum ivisse manu, dejectaque lumina volvens
Substitit, ulla viro nec enim jam suppetit hasta
Deiphobumque alta compellat voce, coruscum
Telum aliud poscens: misero at procul ille sedebat
275Murum intra, sensitque heros, tum talia secum:
Ad mortem vocor, heu! fatis, ratus affore fratrem
Pugnanti; sed enim fratris sub imagine Pallas
Decepit miserum, muro sedet ille repostus.
Effugium mihi jam nullum, sors ultima restat,
180Sic placitum, Thymbræe, tibi, summoque Tonanti
Qui tamen anteactis tot me eripuere periclis.
At non indecori moriamur morte; sed ausi
Egregium quidquam, & mansurum in sæcula fama.
Hæc ait, & magnum vagina liberat ensem,
285Qui splendens, validusque humero pendebat ab alto.
Tum qualis pavidum leporem raptura, vel agnam
Lactentem volat obscura Jovis ales ab æthra,
Talis Priamides ruit, & magnum rotat ensem.
At parte ex alia furiis ingentibus actus
290Æacides rapitur, cui pectora fulgidus orbis
Contegit ingentis clypei, capitique rigentis
Ara sonant galeæ, & fulgens tremit aurea crista,
Vulcani inventum artificis, tum nocte serena
Ante alios qualis pulcherrimus emicat igneis
295Hesperus, ærata tantus de cuspide fulgor
It procul, atque acie totum rimatus Achilles
Hectoris adversi corpus, qua lactea cervix
Apparet, jugulumque humeris committitur altis,
(Cætera namque armis Patrocli de corpore ademptis
300Membra tegebantur) viaque est certissima lætho,
Telum adigit, penitusque alta in cervice refigit.
At non vocis iter sic rupit ahenea cuspis
Quin dare verba cadens, possetque adfarier hostem.
Tum ruit; insultatque ruenti sævus Achilles:
305At non tu Patroclum spolians, vesane, peremptum
Me ultorem es veritus; pictis sed puppibus absens
Ipse super fueram, qui tete infanda furentem
Conficerem ferro: Alitibus, canibusque vorandum
Te dabo; sed Patrocio meriti referentur honores.
310Hæc ait, ast illum adfatur sic languidus Hector:
Te per ego[338] supplex animam, genua, atque parenteis
Dilectos, precor, haud canibus lanianda per agros
Membra dato at patris miseri reverere senectam,
Maternasque preces, donisque, auroque redemptum
315Redde meis, tumuli extremo ut perfungar honore.
Talibus orantem adloquitur sic durus Achilles:
Tun' genua, & dulccis memoras, invise, parenteis?
Dentibus his artus utinam discerpere crudos
Fas mihi, quem tali afflixisti sæpe dolore.
320Nemo tuo ab capite est adeo, qui rostra volucrum
Arcebit, rictusque canum, non si mihi tanta
Bis decies, triciesque ferant dona inclyta Teucri,
Pluraque promittant, non si te Troius auro
Compensare velit Priamus, non optima mater
325Fleverit impositum lectis; sed gramine toto
Discerpent tua membra canes, fædæque volucres.
Hector ad hæc moriens; Equidem non flectere dictis
Credideram, misero dudum mihi notus Achilles,
Ferreus atque animus, sed numina versa Deorum
330Propterea quandoque time, quum moenia circum
Te Paris interimet telis, & Apollinis arcu.
Vix ea, quum fuscis mors circumamplectitur alis
Vitaque[339] Tartareas ex artubus ivit in undas
Multa dolens sortemque suam, floremque juvéntæ
335Examimemque virum adfatur sic Thessalus heros:
Nunc morere[340]; at deme Divum Pater, atque hominum Rex
Viderit, ac Dii immortales. Sic fatur, & hastam
Fumantem trahit, atque humeris ingentibus arma?
At circumfusi speciem, vultusque tremendos
340Mirantur Danai, nec abit sine vulnere quisquam,
Atque aliquis, tractatu, inquit, jam mollior Hector,
Quam naveis quando Argolicas accenderat igne.
Hæc fatus telo insultans feriebat acuto.
Tum Peleo satus hæc mediis tumido ore profatur:
345Argivum lecti proceres, atque inclyta pubes,
Quum talem, tantumque virum domuisse corusco
Dij dederint ferro, quo non truculentior alter
Nec qui tot miseris mala sit molitus Achivis,
Eja age, Teucrorum mentem experiamur in armis
350Desertisne agitent muris se dedere Graiis,
An pugnis iterum, ac dubio se credere Marti?
Quo tamen hæc? jacet ad naveis inhumatus Achivas,
Indefletus adhuc Patroclus, quem semper amabo, ⠀
Sit mihi vita super donec: quod lumine cassos
355Si penitus subeunt anteactæ oblivia vitae;
At mihi non Patrocli labetur pectore nomen.
Ergo agite, Argivi juvenes, Paeana canentes
Hoc ducto naveis que cavas, litusque petamus
Maxima res[341] effecta, viri, jacet inclytus Hector.
360Quem numen veluti Troes, socijque colebant.
Dixerat, atque indigna fremens parat Hectora contra.
Namque pedes geminos trajectum lora tumenteis
Ab curru ligat, atque trahi sinit ora per agros,
Impositisque armis currum conscendit, & acreis
365In cursum exhortatur equos jam sponte volanteis
Pulveris exoritur nimbus, crinesque decori
Raptantur per humum, cervixque, caputque verendum
Ante quidem; tunc hostili Saturnius ira
Turpandum dedit, & patria tellure trahendum
370At genitrix velum abjiciens de turribus altis
Passa comam volat ingentem bachata per urbem,
Tum senior Priamus, populusque accenditur omnis.
Luctus ubique: sonant maesto tecta omnia planctu
Non secus, ac si jam ruat alto ab culmine Troja
375Grajugenum flamma; at miserum vix turba coercet
Longævum Priamum portis evadere apertis
Optantem, & multo fœdantem pulvere crineis,
Orabatque omneis compellans nomine quemque:
Egressum sinite ad naveis contendere Achivas,
380O chari comites, genua amplexabor acerbi,
Immitisque viri reverebitur ille parentis
Ætatem similem, & canos, tremulamque senectam
Aeacidæ Pelei, qui cladem hanc, atque ruinam
Trojugenis genuit, Priamo sed præ omnibus uni,
385Cui gnatos tot jam florentibus abstulit annis.
Planxi equidem reliquos, pater; at nunc Hectoris ægrum
Conficiet dolor, ac tristem me mittet in orcum.
Spirantem amplecti saltem, extremumque fuisset
Fas haurire sonum, & luctu solarier ægro
390Longævoque patri misero, miseræque parenti.
Hæc senior lacrimans, populi turba adgemit ingens
At parte ex alia genitrix: Quid te, Hector, adempto,
Jam lucem moror invisam? mea gloria quondam,
Et matrum decus, & Phrygiæ spes maxima gentis,
395Quæ te Numinibus simili excipiebat honore;
Matribus at, Phrygiisque dolor nunc civibus ingens.
Sic gemit; at nondum quicquam pulcherrima conjux
Audierat, nec murum extra mansisse maritum
Noverat Andromache; tectorum in parte reposta
400Illa procul tetam ingentem, duplicemque, labore
Texebat vario, permiscens floribus aurum.
At famulas tripodem flammis circumdare magnum
Jusserat, ut calida exstarent ab Marte reverso
Balnea sueta viro, ab balneis heu nescia! quantum
405Ille procul ferro jaceat prostratus Achillis.
Ut fietum, ingentemque ululatum ab turribus hausit,
Continuo succussi[342] artus, revolutaque pensa,
Excussique manu radii, & trepido ore profatur:
Heu! quonam turres luctu miscentur? adeste
410Huc geminae, videam quæ tanti causa tumultus
Namque Hecubae vocem audivi, & mihi viscera motu
Nescio quo insolito saliunt, glaciataque torpent
Genua, Pedesque infra: Priami certe ulla minatur
Pernicies generi. Dij verbum avertite longe;
415At vereor ne interclusum mihi sævus Achilles
Urbe procul latos agitaverit Hectora in agros,
Audaceisque animos frenaverit; ipse relicto
Agmine nam solitus nulli virtute secundus
Irruere, & ferro Argivas incessere turmas.
420Vix ea lymphatae similis tecta alta relinquit.
Pulsat corda tremor, famulæ comitantur euntem.
Ut ventum celsam ad turrem, turbamque frequentem,
Constitit adspectans, raptatumque Hectora bigis
Ut videt, & multo signantem pulvere campos,
425Obriguit, subitaque oculos clausere tenebræ,
Exanimisque ruit, vittæque, & pulchra jacebant
Retia, fulgentisque auro redimicula mytræ,
Quodque ipsi dederat quondam venus aurea velum,
Quum magnis dotatam opibus sibi Dardanus Hector.
430Duxerat uxorem senis Eetionis ab urbe .
Collapsam famulæ manibus, fratresque tenebant,
Ut membris vigor, & tandem via reddita voci est:
Troadas hæc inter singultibus interruptis:
Hector, ego infelix! eadem nos fata manebant
435Ergo ambos? Troja quanquam te divite natum,
Edibus & Priami, meque Eetionis in urbe
Pinguis Hypoplaciæ saltus, Thebasque tenentis,
Qui miseram miser in tectis enutriit altis.
O nunquam genuisset: abis, mihi chare sub orcum
440Uxorem æterno in luctu, viduamque relinquens
Filius ast infans nostro de sanguine natus,
Cui neque profueris fato sublatus iniquo,
Nec potis ille patri quicquam prodesse perempto.
Namque manus quanquam, Danaumque effugerit enses,
445Quot miserum subeunda manent primoribus annis!
Quippe adiment alij mutato limite campos,
Aequævosque inter mæstusque, exorsque silebit
Dejecto vultu, lacrimisque per ora profusis.
At patris antiquos adeat si sorte sodaleis,
450Iamque hunc, jamque monens illum, vestemque prehendens,
Blandior horum aliquis vix admovet exiguum vas,
Labraque, non sicci rigat interiora palati.
Durior & quisquam genitore utroque beatus
Ore ferit, linguaque, thoroque exturbat ab alto;
455Cede loco, haud tuus hic genitor conviva recumbit.
Cedit, & ad viduam mærens redit ille parentem,
Astyanax genibus super accubuisse paternis,
Et lectas gustare dapeis, atque ore, manuque
Concisas solitus quondam, tum mollia ludo
460Membra fatigatum somnus quum ceperat, ulnis
Exceptus, blandoque thoro, stratisque jacebat
Delicium patris; at quæ nunc patietur adempto,
Astyanax, tali Troes quem nomine dicunt
Unius alta tui starent quod mænia dextra,
465Tectaque Teucrorum; patriis procul ædibus at nunc
Argivum ad naveis, postquam tua viscera mandent,
Discerpentque canes, linqueris vermibus, eheu!
Nudus; ibi in thalamis pulchri servantur amictus
Interea, labor Iliadum, verum omnia flammis
470Hæc dabo, jam nullos quando adservantur in usus,
Matribus at coram, & Phrygibus tibi gloria sunto.
Hæc ait, Iliades mæstum adgemuere dolenti.
LIBER VIGESIMUS TERTIUS.
[recensere]ARGUMENTUM.
[recensere]Achilles justa exequiarum exhibet Patroclo, tyrannico more adolescentibus Trojanis duodecim super illo mactatis, canbusque, equis. Deinde certamen funebre instituit ubi alii aliis; sed Diomedes equis, Ulysses cursu, Epeus cæstu vincit. Agamemnon jaculi certamine nondum inito, premio donatur.
Interea ingenti fervent dum mœnia luctu
Grajugenæ naveisque cavas, litusque tenebant,
Diversique abeunt propria in tentoria quisque.
At non Myrmidonas discedere passus Achilles,
5Evocat in cœtum, adloquitur sic deinde coactos:
Flos equitum, lecti comites, ne ab curribus altis
Cornipedes solvantur equi; verum agmine facto
Exanimem stemus circum, Patroclumque fleamus,
Qui supremus honos vitaque, & lumina cassis.
10Dein luctu satiati animos, potuque, ciboque
Corpora curemus. Præit hæc effatus Achilles,
Ingentemque ciet luctum, bijugesque comanteis
Ter circum Patroclum, currusque egere volucreis.
Alma parens aderat, planctumque urgebat amarum,
15Armaque pulchra virum, lacrimisque rigantur arenæ
Dilecti comitis, magni ac ductoris amore,
Mortiferasque manus geminas super ille jacentis
Corde tenens, gemit, & luctum exorditur Achilles;
Tartareis etiam salve, mihi chare, sub umbris.
20En perfecta tibi dudum promisa, daturum
Hectoreum alitibus prædam, canibusque cadaver,
Et bis sex juvenum Teucrorum sanguine flammas,
Sparsurumque rogos animis ardentibus ira.
Dixerat, atque indigna parans furit Hectora contra.
25Et feretrum propter locat atro in pulvere pronum.
Interea bijuges solvunt de curribus altis
Certatim ad puppeis, fulgentiaque arma reponunt
Myrmidones, magni deinde in tentoria Achillis
Conveniunt numero ingenti, ac de more paratis
30Accingunt omnes dapibus, tum corpora centum
Magna boum jugulis ferro ingemuere recepto,
Balantes & oves, & amantes culta capellae,
Florentumque suum pinguedine multa per ignem
Corpora torrentur setis crepitantibus alte,
35Plurimus & circum Patroclum fluit undique sanguis
At lecti Aeacidem ducis in tentoria Atridæ
Ducebant proceres cunctantem, & sæva dolentem.
Ut ventum in sedeis, tripodem circumdare flamma
Præcones jubet Atrides, si qua arte cruentum
40Suaserit Aeacida divino ab corpore tabum
Abluere, at multis renuit juratus Achilles:
Non mihi fas per summa Jovem, qui sidera torquet,
Optimus, atque Deum primus, non tingier unda
Fas caput hoc chari Patrocli combusta priusquam
45Ossa tegam tumulo, sacrumque totondero crinem,
Nam neque me gravior, fuerit dum vita superstes,
Invadet dolor, invisis nunc denique cogar
Indulgere cibis, primæ tu lucis ad ortum,
Atreo gnate, pyram congestis undique lignis
50Aedificare jube, qui in tristia Tartara eunteis
Solus honos decet, exuviis mortalibus igne
Consumptis, solita ut redeant ad munia turmae.
Sic infit, parentque viro, dapibusque paratis
Certatim incumbunt. Ut amor compressus edendi,
55Decubituri alta in tentoria quisque recedit.
At maris horrisoni incurvum prope litus Achilles
Turba Myrmidonum magna comitante jacebat
In puro bibulas fluctus qua lambit arenas,
Quum cursu assiduo, & Martis defessa labore
60Membra sopor subit, & curarum dissipat æstus.
Ecce autem Patrocli ante oculos miseri adstitit umbra,
Oraque pulchra viro similis, molemque, coloremque,
Et vocem, talique humeros circumdata amictu.
Adque caput stetit, & blando sermone loquuta est:
65Dormis extincti Patrocli jam oblitus, Achilleu?
Eja age, quam primum effoso tege membra sepulchro.
Nam vagor[343] inferni circum magna ostia Ditis,
Meque leves animæ, simulachraque luce carentum
Ire ultra prohibent Stygii trans fluminis undam.
70Jamque vale, & charam extremum mihi porrige dextram.
Nam neque, me postquam Vulcania flamma piabit,
Æthereas iterum remeabo in luminis oras,
Nec procul ab reliquis curas partirier omneis
Fas tibi jam mecum, fatum me absorbuit ex quo
75Invisum, quod nascenti nevere sorores
Quin te, gnate Dea, Iliacis occumbere campis
Dii voluere; memor, tamen hoc concede precantis
Idem ossa amborum tumulus, lapis unus habento.
Ut simul ab teneris nutrití assuevimus annis,
80Actorides genitor quum me in Peleja duxit
Tecta olim puerum, ab patria digressus Opunte,
Talorum ob jactum quando Amphidamante creatum
Imprudens misi Stygias, nolensque sub umbras.
Ex illo famulumque tibi, fidumque sodalem
85Aeacides dedit: ergo ambos eadem tegat urna
Aurea, quam genitrix auritam utrinque, futuri
Docta olim dedit. Hæc Patroclus, cui dius Achilles:
Cur mihi, fraternum caput, hæc gratissima nobis
Jussa dares? Equidem facerem, faciamque libenter.
90Sta propius, liceat collo dare brachia circum;
Inque vicem lacrimis animum satiare profusis.
Dixit, & expansis ruit hinc, atque inde lacertis
Sed stridens volat, & tactum frustratur imago
Par levibus ventis, tenuique simillima fumo.
95Complositque manu, attonitusque hæc fatur Achilles:
Sunt quoque, sunt aliquæ infernis in sedibus umbra,
Atque leves animæ; præcordia nulla sed illis.
Ossave; sed tenues volitant sine corpore vitæ,
Qualis visa mihi Patrocli lugentis imago
100Cuncta viro similis, fierique hæc singula jussit.
Sic ait, & sociis luctum commovit acerbum,
Ingentem, assiduum Aurora fulgentis ad ortum.
Interea Atrides mulosque, virosque parabat,
Qui adveherent silvam, ductoremque omnibus acrem
105Merionem dedit Idomenei Cretensis alumnum
Funibus hi armati, durisque bipennibus ibant.
Planaque camporum emensis, colleisque supinos.
Ut ventum Idæam in silvam, saltusque profundos,
Cæduntur patulæ ingenti certamine quercus,
110Procumbuntque; gravi resonant procul antra fragore.
Diffisasque ligant mulis: hi robore multo
Corripiunt iter, ingenteisque ad litora truncos
Cum stridore ferunt calido sudore madentes.
At lignatores (etenim sic jusserat heros
115Meriones fasceis quicumque in castra minores
Gestabant humero. Ut ventum qua Thessalus heros
Et Patroclo tumulum, sibique adsignaverat ipsi,
Deponunt onus immensum, exspectantque frequentes.
Myrmidonas sed enim cingi fulgentibus armis
120Imperat acides, currusque adnectere bigis.
Confestim incumbunt jussis: loca prima tenebant
Cornipedes, sequitur peditum densissima nubes,
In mediis Patroclum portabat lecta juventus,
Et feretrum tonsis onerabant triste capillis.
135Pone sequens manibus caput attollebat Achilles
Multa dolens, charum comitem missurus ad Orcum.
Devenere locum, confestimque arida ligna
Adglomerant circum. Interea de vertice pulchram,
Flaventemque comam ferro tondebat Achilles
130Quam sacram, Sperchie, tuis nutriverat undis,
Et nigrum adspectans pontum sic ore precatur:
Incassum, Sperchie, tibi, pater optimus olim
Me in patriam reduce Iliaco de litore, sacrum
Voverat hunc crinem, taurorum & corpora centum,
135Tum quinquaginta lectas de more bidenteis
Se mactaturum ad fonteis ubi pinguia florent
Arva tibi, & sacris redolent altaria flammis.
Sic senior, nec vota tibi exaudita precantis.
Nunc vetitum quando in patrios remeare penateis,
140Hanc habeat Patroclus, secumque in Tartara ducat.
Sic ait, atque comam manibus locat ille jacentis.
Tum vero exoritur clamor, planctusque dolentum.
Solque etiam occiduas lugentibus iisset in undas,
Instaret nisi Pelides, Regemque moneret:
145Atride, (tua nam populi mandata verentur)
Flendo multa dies superest; nunc corpora curent
Præcipe; sed quibus est cura hæc commissa, manento
Hic mecum, lectique duces. Sic fatur Achilles.
Parentque, & propria in tentoria quisque recedit,
150Delectique pyram ingentem struxere ministri,
Centenosque pedes latam, tum culmine summo
Moerentes gelidum Patrocli posuere cadaver,
Flexipedesque boves multos, pingueisque bindenteis
Circum obtruncabant ferro, tum frigida membra
155Pingui adipe ad caput ab talis obduxit Achilles,
Corporaque excoriata recens oviumque, bovumque
Accumulant, oleique cados, mellisque recentis.
Quatuor hic bijuges alta cervice comanteis
Obtruncat, geminosque canes, circumdare mensam
150Quippe novem soliti, & gradienti assistere Regi
Tum bissena Phrygum ferro dat corpora lætho,
Horrendum, atque immane furens, toedamque flagrantem
Admovet extrema adfatus sic voce sodalem:
Aeternum salve, infernis, mihi chare sub undis.
165En promissa tibi bis sex jam corpora Teucrum
Flamma vorat; non Priamidem tamen Hectora flammis,
Sed canibus dabo. Sic minitans, frendensque profatur,
At non membra canes patitur consistere circum
Blanda Venus, noctemque omnem indefessa, diemque,
170Sed roseo perfusa oleo incorrupta tenebat.
Hectorei Phœbus sed corporis intervallo
Coeruleam induxit cœlorum ab vertice nubem
Urentem ut flatum, Solisque averteret æstum.
Nec Patrocli pyra concepto flagraverat igne
175Ergo heros Boream, Zephyrumque in vota vocabat
Multa Deos orans, atque aurea pocula libans
Ut citius flamma ambirent crepitante cadaver
Audiit hæc, pictoque volat Thaumantias arcu
Nuntia ventorum in sedes, Zephyrique penateis
180Læta celebrabant ubi tunc convivia mensis.
Limineque ut primo stantem adspexere, frequentes
Adsurgunt, Divamque optat sibi quisque propinquam;
Abnuit illa tamen, roseoque hæc incipit ore:
Non vacat his tempus, vocor hinc ad limina magni
185Oceani, Æthiopumque agros, ubi plurima Divis
Crura boum fumant sacras ambusta per aras.
Nunc, agite Aeacides Zephyrum, Boreamque sonoros
Pollicitus sacra multa rogat, cieatis ut igneis,
Impositumque rogis comburat flamma cadaver
190Actoridæ Patrocli, flebunt quem semper Achivi.
Dixerat, atque abiit, toto cava nubila cœlo
Adglomerant illi subito, vastoque sonore
Spirantes pelago incumbunt: freta turbida flatu
Pulsa sonant, ruit Iliacos dein nimbus in agros,
195Sublimemque pyram, increpuit Vulcanius ignis,
Flammarumque ingens petit aurea sidera vortex.
Totam olli noctem flatu incubuere sonoro,
Totamque acides aureum cratera tenebat
Fundebatque manu libans, Maneisque vocabat.
200Desponsique velut juvenis pater ingemit æger
Ossa cremans, mostisque sonant ululatibus ædes,
Haud secus ardenteis artus gemebundus Achilles
Circumit, & rosen fulsit vix Lucifer ortu,
Quem sequitur croceis Aurora invecta quadrigis,
205Quum rogus, atque omnis Vulcania flamma quievit,
Threjciumque super pontum venti agmine facto
In sedeis rediere suas, tumidisque gemebat
Fluctibus unda furens; fessum sed membra labore,
Digressumque rogo ab tristi sopor urget Achilleme:
210Interea circum Atridem populique, ducesque
Conveniunt, somnoque heros excitus ab alto
Erigitur subito, atque duces adfatur Achivos:
Atride, & lecti proceres quod flammea cumque
Vis spatium obtinuit, nigro perfundite vino,
215Ossaque combusta ab reliquis discreta legamus
Dilecti Patrocli, facile est discernere, namque
Ille rogo in medio, extremas sed turba per oras
Ardebat confusa, virumque, canumque, & equorum
Lecta adipe duplici phiala claudantur in aurea,
330Donec eam tristeis Patroclo comes ipse sub umbras.
At tumulum mediocrem equidem, non mole superbum
Surgere nunc vellem; sed qui mihi puppibus altis
Grajugenum fuerint super, hunc attollite ad auras
Et latum facite, & facto superaddite nomen.
325Hæc ait, & socii extemplo mandata facessunt
Ossaque lecta cado tentoria ad alta reponunt,
Subtilique tegunt lino, tumulique per orbem
Signavere locum, moles subducitur ingens.
Argivam pubem, atque duces considere toto
330Litore tunc jubet Aeacides, & puppibus altis,
Præmia victorum, tripodes, pulchrosque lebetas:
Et capita alta boum, & magnorum corpora equorum,
Extulit, & forma insignes, aut arte puellas;
Et ferrum nitidum, argentique, aurique talenta.
235Aurigasque prius rapido contendere cursu
Edicit, gnaramque operum, pulchramque puellam
Victori pretium primo, tripodemque coruscum,
Utrinque auritum, undenas bis ventre capaci
Mensuras capientem; olli qui proximus, annos
340Sex natam, gestantem utero, indomitamque reportet
Victor equam, tripodem fulgentem tertius, igni
Admotum nondum, mensuras quatuor alto
Complectentem utero, quartus dein bina talenta
Aurea, sed phialam geminam postremus habeto
245Intactam flamma, adstanteisque adfatur Achivos
Stans circo in medio: Atride, atque Argiva juventus,
Certantum cursu aurigarum hæc præmia sunto.
Atque equidem alterius si ludo agerentur honores
Prima ferens victor tentoria ad alta redirem.
250Nostis enim quanto immortales robore præstent
Cornipedes, mihi quos Peleus concessit habendos,
Neptunus Peleo; sed ego, biiugesque quiescent
Aurigam amissum flentes, qui sæpe nitente
Perfuditque oleo crinem, & pura abluit unda
355Hunc capite in terram prono lugentque, dolentque
Impexa pendente juba: vos sistite campo,
Ut bijugum cuique, & volucris fiducia currus.
Vix ea convenere viri, prior adstitit heros
Admeto satus Eumelus, quo doctior alter
260Non auriga fuit, Tydides hinc Diomedes
Trojanis confisus equis, quos abstulit olim
Magno Anchisiadae; ast illum servavit Apollo.
Tertius in mediis surgit Menelaus, & Æthen
Fert Agamemnoniam, fratri quam Rex Echepolus
265Donum Anchisiades dederat, ne in Troja bella
Atridem geminum, & Reges sequeretur Achivos,
Sed partis opibus clara frueretur in urbe,
Namque virum multo ditarat Jupiter auro,
Argentoque gravi, atque altam Syciona colebat.
270Hanc simul, atque suum conjunxerat ille Podargum
Surgit & Antilochus Nelida Nestore natus,
Et Pylios hortatur equos cervice comanteis,
Alipedes genitor juvenem satis usque peritum
Adloquitur tamen, informatque his pectora dictis:
375Te juvenem licet, aurigandi Jupiter artem,
Neptunusque pater docuit, nec plura necesse est
Dicere, nosti etenim volucres inflectere bigas;
Sed tardi tibi cornipedes, & maxima equorum
Vis reliquis; non plura tamen te sciverit alter.
280Nunc memor, hæc, ne te effugiat victoria, serva;
Arte faber longe quam vi præstantior acri,
Arte gubernator jactatam fluctibus alnum
Dirigit in portus, aurigamque arte magistra
Vicerit auriga; at fretus quis robore equorum
285Fertur in incertum imprudens, sed in arte peritur
Bigis non adeo pernicibus alter adactos
Urget equos metam spectans, neque flectitur usquam,
Observatque oculis præeuntem, & continet acreis
Cornipedes nosci at facilem metam ipse docebo:
190Aridus ab terra truncus vix eminet ulnam,
Quercus, sive larix, quam non corruperit imber
Hinc, atque hinc albi lapides, & semita circum
Plana patet, volucres possint ubi vertier axes,
Sive viri fuerit monimentum insigne jacentis.
395Sive hæc meta fuit priscorum tempore avorum,
Et nunc Æacides metam adsignarit eamdem.
Hanc prope tu radens sella inclinator ab alta
Pronior in lævam, dextrumque hortare jugalem
Increpitans altum, totasque effundito habenas;
300Ad metam sed enim sonipes tibi lævus agatur,
Ut rota modiolo lapidem videatur aheno
Stringere; sed saxo prudens impinge re vita
Ne læsis bigis, fractoque inglorius axe
Risum aliis facias, magnum tibi, dedecus ipsi,
305Caute age propterea, metam si laberis urgens
Nam præter, non te certarit vincere quisquam
Nec si terga quidem premeret divinus Arion
Adrasti sonipes cælesti ab semine cretus,
Vel quos Laomedon quondam his nutrivit in agris
310Hæc monuit, seditque iterum, volucresque jugaleis.
Meriones agit extremus: stant sedibus omnes.
Concutit acides galeam, Antilochumque priorem
Inclamat, deinde Eumelum. Menelaus Atrides
Inde venit, tum Meriones, tandem Diomedes.
315Hinc loca sorte tenent, metamque ostendit Achilles
In plano procul, & juxta qui vera referret
Phoenicem locat armigerum, sociumque parentis.
Inde omne simul elato insonuere flagello,
Cornipedesque hortantur equos clamoribus altis.
320Ocyus ab ratibus camporum in plana ruebant
Pulvereusque oritur nimbus sub pectore equorum,
Atque agitata volat geminos juba densa per armos.
At currus interdum in sublime videres jamque
Subsultare leveis, humileis jam radere terras.
325Acrius aurigæ hoc instant, trepidantiaque haurit
Corda pavor pulsans, laudumque arrecta cupido,
At maris extremo peterent quum litora cursu,
Tum vero ardescunt animi, tum robore toto
Certatur, Pheretiadem par nobile equarum
330Extulerant primum, Tydeo gnatum inde ferebant
Trojani bijuges nimium prope, scandere currum ut
Ferme viderentur, flatuque calescit anhelo
Eumeli dorsum, atque humeri; palmamque tulisset,
Ambiguove pependisset victoria jure,
335Instanti nisi Tydidae, urgentique flagellum
Invidus e manibus pulchrum excussisset Apollo.
Ingemuit magno perculsus corda dolore.
Aetolus ductor, quod longe anteire volantem
Cerneret Eumelum; læsos, stimuloque carenteis
340Cornipedes torpere suos: miserata dolentem
Pallas (Apollineam Dea nam cognoverat artem.)
Tydidem cursu assequitur, redditque flagellum,
Dein volat Eumeloque jugum confringit equinum
Tum pavida turbantur equæ, temoque volutus,
345Ille rotam propter de curra volvitur alto
Pulvereque, & fuso foedatus sanguine vultum,
Adque supercilium saxo contusus acuto.
Impleruntque oculos lacrima, & vox faucibus hæsit.
Emicat Aetolus, dederat namque ipsa vigorem
350Pallas equis, laudemque viro, palmamque ferendam.
Dein Menelaus agit; patrios sed Nestore gnatus
Hortatur bijuges: Totas nunc promite vires.
Non Diomedeas hortabor vincere bigas,
Quanquam o! sed superent quíbus hoc Jove gnata dedisti.
355Atridem vicisse satis, nec femina laudem
Hanc the ferat; at vos non præsepibus altis
Nelides genitor blandum curaverit ultra,
Sed dabit ille neci, si deteriora feramus
Præmia postremi, totis contendite nervis,
{{Versus|360}]Sed quo res tentanda modo mihi linquite curam,
Hæc ait, & Regem veriti vix impete toto
Irruerant, quum Nestorides tellure cavata
Stare viam videt angustam, atque hinc inde præaltam,
Qua rapido terras subduxerat agmine torrens.
365Conflictum hac metuens currus agitabat Atrides.
Ipse viam secus Antilochus magna improbus arte,
Avertens impellit equos, sequiturque, premitque
Territus at Menelaus: Equos inhibe ocyus, inquit,
Quo temere ruis? hic spatiis arctamur iniquis,
370Collidentque rotæ, & bijuges lædentur utrique:
Præterages ubi mox toto via panditur agro.
Hæc ait, Antilochus bijuges haud segnior urget.
Increpitans, surdo adsimilis, quantumque per auras
Discus abit missus juvenilis robore dextræ
375Tantum præcurrit, nam sponte remisit Atrides
Pellere cornipedes, axi ne impingeret.axis.
Et big bigis, curruque volutus uterque,
Dum nimium properat, caderet ridendus Achivis;
Tum juvenem audacem dictis castigat acerbis:
380I nunc, & sapere Antilochum, gens dicito Graium;
Sat patet; at valeas; sed non tu præmia victor
Pulchra ferens Grajum ab coetu injuratus abibis.
Fatur, & alipedes hortatur voce jugales:
Infractis properate animis, nervi ocyus illis
385Quam vobis deerunt, jam tristi urgente senecta.
Hæc ait, accelerant cursum, & rapido impete juxta
Nestoridem steterunt, Læti per gramina Achivi
Spectabant magno miscenteis pulvere campum.
Idomeneus primus specula sublimis ab alta
390Hortantum vocem agnovit, bijugesque frementeis,
Namque præibat equus maculam spectabilis albam[344]
Fronte gerens, ceu plena nitet Latonia Phoebe.
At reliquam spadix, faturque hæc Gnossius heros:
Graiugenum proceres, fallor? vel litora versus.
395Cornipedes alios, alimin properare priorem
Aurigam adspicio? Læsas divinitus illas
Crediderim, reliquos que anteibant hactenus omneis
Vidi equidem metam circumflexisse priores;
At nunc arva oculis late procul omnia lustrans
400Cernere non valeo: lapsis fors ductor habenis
Non bene præcipites potuit frenare jugaleis,
Confregitque rotas, curruque volutus ab alto est,
Perque agros subita trepida formidine bigae
Decurrere viam præter; vos cernite, amici.
405An me acies fallit? videor mihi cernere Regem.
Aetolum genere[345], Argivosque in bella regentem
Patre satum Tideo, clarum Diomedea bello.
Dixerat hæc, Ajax quem sic perstringit Oilei.
Idomeneu, quid præcipiti sermone, profaris?
410Nonne agnoscis equas cursu procul arva secanteis?
At non tu minimus ductores inter Achivos
Nec te acíe tantum extuleris ridendus, acuta.
Lingua tibi sed enim præceps; at dedecet inter
Prestanteis sceptroque viros, & stirpe parentum.
415Primus, ut ante suis volat huc Eumelus equabus
Ipse, inquam, pictasque manu moderatur habenas.
At Cretum infrendens ductor: Rixa optime tantum
Effrænique Ajax lingua; sed cætera cuique
Argivum inferior, pulchrum depone lebetem,
420Aut tripodem, & magno certemus judice Atride,
Uter equos agat, ut pretio experiare soluto.
Talia Deucalides, surgens & plura parabat
Asper Oiliades, finis nec forte fuisset
Verborum, & rixa, nisi surrexisset Achilles
425Et medius blandis mulsisset pectora dictis:
Ajax, Idomeneu, verbis jam parcite amaris
Nec decet, atque alii succenseretis Achivum
Talia jactanti; bijuges spectate sedentes.
Ocyus huc venient succensi laudis amore:
430Quis prior, aut quis posterior tunc noscere cuique
Fas erit. Hæc ait, & currus jam proximus urget
Tydides, crebroque armos, ac tergora equorum
Verbere solicitat, crebris, & saltibus olli
Corripiunt iter, aurigam pede pulsa sonanti
435Terra quatit, pone horrendum sonat aereus axis
Ferrataeque rotæ, neque signat canthus arenam;
Ut circo stetit in medio, ab cervicibus altis
Sudor iit largus, fumantum & pectore equorum.
Ille renidentem festinus deserit axem,
440Admovitque jugo scuticam Capanejus heros:
Ingentem tripodem, servamque in castra ferendam
Committit sociis properans, solvitque jugaleis.
Dein currus agit Antilochus, Neleja proles
Fraude mala Atridem, non vi prælapsus equorum.
445Proximus ille tamen properantis terga premebat,
Atque rota ab volucri quantum per gramina currum
Distat agens equus, & canthos, orbemque rotarum
Verberat extremum cauda, pone ardua sedes
Cum sonitu rapitur, spatium neque distinet ingens
450Tantum Nelide Antilocho Menelaus Atrides
Posterior volat, alipedis nam creverat Æthes
Immensum vis, atque animus, quod si ulla fuisset
Ulterius fuga, nec limes præfixus utrique
Antejsset procul, & palmam, plausumque tulisset.
455Meriones comes Idomenei cursum inde fatigat,
Hasta volat quantum ab flavo sejunctus Atride.
Ars neque magna viro, nec vis, et robur equorum.
Dein satus Admeto sese postremus agebat
Confractosque trahens currus, pavidosque jugales
460Ingemuitque virum adspiciens, et fatur Achilles;
Ultimus ille venit quo non præstantior alter
Flectere cornipides; verum illi proxima dentur ·
Præmia, Tydides primo nam gaudet honore
Talia dicenti Danai plausere, tulisset
365Atque Eumelus equam circum plaudente corona
Obsistit tamen Antilochus, mediisque profatur:
Ergone promerito, caream te judice, Achilles,
Munere victor ego, quoniam divinitus olli
Confracta jacuere rotæ, bijugesque comantes?
470Ille acturus equos, superos in vota vocasset,
Non ita postremus palma lugeret adempta.
Quod si collapsi miseret, tentoria fulvo
Plena auro, argentoque tibi, sunt optima equorum
Corpora, sunt pecora, et famula: majora dolenti
475Mox dato, vel coram ut plausum merearis Achivum.
Hanc ego non patiar, nulli concedere certus
Graiugenum, sed jura manu quæsita tueri
Talia Nestorides: blandumque arrisit Achilles
Gratificans fidoque sibi, charoque sodali,
480Et lubitum quando, Antiloche ut de puppibus, inquit,
Quicquam aliud promam, thoracem Eumelus ahenum
Refferet, albentis stanni quem circulus ambit
Munimen quondam, et Phrygii decus Asteropæi,
Et magno pretio ducendum: Talibus infit,
485Et charum Automedonta jubet thoraca rigentem
Ferre viro; accepto Eumelus lætatur honore.
At caveam magnis clamoribus implet Atrides
Antilochum contra exurgens: præco aurea sceptra
Imposuitque manu, indixitque silentia Graiis,
490Compellatque virum, mediisque adfatur Atrides:
Antiloche, haud quondam imprudens, quis te impulít error
Curribus impactis nostros læsisse jugaleis,
Et tantum eripuisse decus? Vos, optimi Achivum,
Dicite, nec favor ab recti vos tramite flectat.
495Nec quis Grajorum, ignavis Menelaus Atrides
Vectus equis, dicat; sed vi spectandus, et armis
Antilochum oppressit dictis mendacibus, omne
Jusque et fas contra, meritoque invidit honori.
Recta equidem fabor, Danaum nec me arguet ullus.
500Antiloche, huc ades, et currus, atque ante frementeis
Stans bijuges, lorumque tenens scuticamque sonantem,
Urgebas qua nuper equos, hos rite sinistra
Tange manu, et totas cingentem gurgite terras
Neptunum jura, non te ulla fraude jugaleis
505Impediisse meos, et præteriisse volentem.
Hæc ait, Antilochus contra: parce, optime Atride,
Parce, inquit, juveni, Rex sceptro major, et annis,
Nosti mente levis quantum, et malesuada juventa est,
Propterea nunc perfer; equam dabo protinus ipsam.
510Eque meis, maius si quicquam optaveris, ultro
Tradere mavellem, quam charo infensus Atrida
Vitam agere, et scelerum ultores contemnere Divos.
Hic, affatus equam Menelao tradit habendam.
Ac veluti segetis quum jam crescentis aristas
515Ros nitidus lavit, horrenti gratissimus agro,
Sic, Menelae, tibi pertentant gaudia pectus,
Adloquiturque virum: gaudensque, volensque furorî
Cedam equidem, nam mente gravem, rectique tenacem
Expertus fueram, et talem te fama ferebat.
520Nunc præceps vertitque animum, vicitque juventus;
At satius vitare dolum, laudemque mereri
Majorum obsequio: non me sane alter Achivum
Flexisset facile; at plures pro me ipse subiisti,
Et bonus ille tuus genitor, fraterque labores
525Propterea (posset quanquam mea jure videri)
Munere equam nostro hanc habeas, nam vincier ipse
Officiis nolim, atque animos jactare superbos.
Dixerat, Antilochi sociusque in castra Noemon
Regis equam jussu abduxit, pulchrum ipse lebetem
530Tertius accepit, auri tum bina talenta
Meriones quartus, quo gesserat ordine currus.
At duplicem phialam, postremi munus, Achilles
Nelida dedit ipse ferens, hæcque addidit ore.
Accipe, chare senex, hoc nostri pignus amoris,
535Atque Menoetiada monimentum insigne sepulti.
Nam neque fas reliquos hunc inter cernere Achivos,
Hæc autem damus haud ullo tibi parta labore,
Nam neque pugnabis cæstu, aut luctaberis ipse
Aut volucri jaculo, aut rapido per gramina cursu
540Contendes, jam membra gravi tardante senecta.
Haec ait, haec donis laetatus pectora Nestor;
Vera quidem, fili, haec memoras, languentia torpent
Membra pedesque infra, facili nec tollere nisu
Brachia jam fas, atque manus convertere utrinque.
545Sic florerem utinam, veluti quando inter Epeos
Patri Amaryncidae celebrabant justa sepulto
Buprasio in magna: similis non ullus Epeos
Inter erat, Pyliosve mihi, Aetolosve comatos.
Aenopidem hic caestu insignem Clytomedea vici,
550Pleuronium lucta Ancaeum mi adversa ruentem
Praestantem & cursu Iphiclum; sed te, Polydore,
Fraxineam intorquens hastam, teque, optime Phileu?
Me duntaxat equis gemini vicere citatis
Actoridae freti numero, atque cupidine ducti,
555Maxima victori posita hoc nam praemia ludo.
Hi bini tamen; alter equum flectebat habenas[346],
Alter equum flectebat habenas, verbereque alter
Urgebat crebro. Is fueram juvenilibus annis,
Invidet hanc mihi sed laudem jam segnior actas,
560Invitumque gravi cogit parere senectae,
Taliaque haec aliis subeunda relinquere, sanguis
Queis calidus viget: heroas verum inter Achivos
Quondam excellebam. Charo tu justa sodali,
J, sequere, atque novo produc certamine ludos.
365Accipio tua dona lubens, & gaudeo amantem
Quod redamas memor usque mei, quem semper Achivos
Ductores inter claro dignaris honore.
Dij juvenem egregium donis cumulate faventes.
Hæc senior, Grajosque inter, turbamque frequentem
570Lætitia ingenti perfusus pectora Achilles
Nelidae senis auditis sermonibus ibat.
Cernentum[347] valido exponit dein præmia cæstu,
Exurgensque, Atride, inquit, flosque inclyte Grajum,
Nunc geminos juvenes evinctis brachia palmis
575Tollere suademus: faveat cui dexter Apollo,
Grajugenum plausu victor, duram ille labori
Sexennem hanc mulam ferat, indomitamque, domari
Nam genus hoc durum, & crudis parere lupatis.
Victus cratere hoc pulchro contentus abito.
180Dixerat. Actutum Panopeo gnatus Epeus
Consurgit validusque, ingens, cæstuque peritus,
Comprensamque manu mulam tenet, atque ita fatur:
Adsit; qui cratera feret, namque hanc mihi nullus
Abstulerit reor, aut cæstus me vicerit arte.
585At pugna pejor: quid enim? Non omnia cuique
Posse datum: sic ajo etenim, sic facta docebunt
Comminuamque artus, contundam & cæstibus ossa.
Nec procul inde absint corpus curare jacentis
Qui possint, suaque invalidum in tentoria ferre.
590Hæc ait, obstupuere omnes, contra obvius unus
Euryalus surgit Mecisteo patre creatus
Rege Talajonida, quondam in certamina Thebas
Qui ferro occisi Oedipodae, ludosque profectus
Insigneis retulit Cadmeja e gente triumphos.
595Hunc Tydeo satus antiqui haud oblitus amoris
Firmabat dictis, cinctumque aptabat ahenum,
Loraque secta boum nectebat cruda lacertis,
Tum vero accinctus procedit in æquor uterque,
Brachiaque ad superas interritus extulit auras,
600Conseruere manus, crepitant sub vulnere mala,
Artubus ac totis sudor fluit. Asper Epeus
Tum ruit, atque genas circumspectantis, & ora
Vi quatit immensa: misero vestigia torpent
Euryalo cadit attonitus, velut horrida ponti
605Æquora quum super, algosum prope litus in undas
Desiliit piscis, fluctusque hunc obtegit ater.
Continuo, sic exiliit; lapsum sed Epeus
Erigit; & fidi æquales genua ægra trahentem,
Jactantemque utroque caput, crassumque cruorem
610Ore ejectantem ad naveis, & castra ferebant,
Crateremque tulere manu, solatia victo.
Protinus Aeacides cruda decernere lucta
Invitat qui forte velint, & præmia ponens
Surgite, ait, quibus est animus tentare periclum.
615Ingentem tripodem victor feret ignibus aptum.
Bissenis bobus hunc quivis emisset Achivum.
Victo serva erit haud operum rudis illa Minerva,
Quatuor atque boum pretio. Sic fatur, & ingens
Consurgit Telamone satus, consurgit Ulysses,
620Procinctique ambo steterunt medio æquore campi
Inque vicem amplexu valido stringuntque, premuntque,
Artificis ceu tigna manu connexa cohærent
Flamina ventorum contra alto in culmine tectí,
Dorsaque stridebant validis compressa lacertis,
625Et largus toto manabat corpore sudor,
Amborumque humeros circum, & latera ardua densæ
Vibices surgunt, pressoque cruore rubescunt
Usque adeo magnis animis certatur utrinque
Ingentem ob tripodem, nec supplantarier Ajax,
630Aut Ithacus poterat; tandem quum tædia Grajos
Afficerent, Laertiada Telamonius inquit:
Jam luctæ piget Argivos, me tu effer in altum
Si potes, aut ego te, hæc fatus simul extulit ipsum,
At non ille doli, fraudumque oblitus Ulysses
635Poplite percusso deicit, sternitque Supinum.
Atque super cadit in pectus, stupet undique Grajum
Turba virum robur; surgens dein magnus Ulysses
Sustulit Ajacem, vixque ab tellure levavit.
Implicat ille genu: in terram tum pronus uterque
640Corruit: et multo foedantur pulvere vultus,
Atque iterum luctam, et certamina dura paranteis
Pelides cohibet, tali ac sermone profatur:
Jam satis est; paribus pugnastis. viribus ambo,
Muneribus quoque sublatis æqualibus ite,
645Grajugenæ ut alii subeant. Sic fatur Achilles.
Accipiuntque olli, deterso pulvere, vesteis.
Dein rapido jubet Argivos contendere cursu,
Argentoque gravi, solidum cratera priori
Ingentem, assignat, nitidum, quo pulchrior orbe
650Non erat in toto: bis sex cui ventre capaci
Mensure stabant, manus hunc Sidonia quondam
Fecerat, & vasti sulcantes marmora ponti
Phoenices tulerant, dederantque hæc dona Thoanti
Accepti in portum, pretiumque Lycaonis Euneus
655Jasonides Patroclo dederat, nunc præmia cursus
Aeacides posuit, magnum, et pinguedine obesum
Inde bovem, atque auri postremo semitalentum.
Tum surgens, properate, boni, atque hæc præmia ferte ;
Inquit. Oiliades surrexit protinus Ajax,
660Et Laertiades, juvenumque celerrimus unus
Nelida satus Antilochus, metamque paratis,
Liminaque acides signat; prior emicat Ajax,
Proximus huic volat, atque pedem pede tangit Ulysses,
Qualis ubi radium jamque hinc, jamque inde citatum
665Femina docta jacit pectus prope, licia pulchro
Stamine subtexens, calcem sic calce fatigat
Neritius ductor, nebula atri pulveris ante
Quam totum obrueret, dorsum inque Ajacis, et altum.
Inspirans caput, ingeminant toto æquore plausum
670Grajugenum turbæ circum, cunctique sequentem
Instigant studiis, et jam sub fine laborum
Pallada sic secum tacitus orabat Ulysses:
Auxiliare, Dea, et pedibus nunc adde vigorem
Vimque meis. Dixit, nec frustra in vota vocavit,
675Namque agileis Jove gnata pedes, et reddidit arcus.
Jamque fere spatio extremo, fessique sub ipsum
Finem adventabant, lævi quum sanguine Oileus
Labitur infelix, cæsis ut forte juvencis
Ad Patrocli tumulum virideis madefecerat herbas.
680Ora fimo, et sacro turpantur sanguine vestes.
Præcurrit Laertiades, crateraque victor
Sustulit, ingentemque bovem sibi sustulit Ajax;
Er circum ingressus medium, cornuque prehenso,
Ore fimum ejectans socios adfatur Achivos:
685Heu læsit mihi Diva pedes, quæ semper Ulyssi
Ceu pia mater adest. Danai adrisere loquenti.
Tum vero Antilochus postremum munus adeptus,
Subridensque, Argivi, inquit, me discite victo
Majores colere, hos etenim docuere colendos
690Nunc quoque Caelicolæ, nam natu grandior Ajax,
Hic priscorum hominum genus est, ævique prioris,
Cruda tamen, viridisque viro, atque infracta senectus,
Et pedibus soli ex Danais vincendus Achilli.
Hæc ait, acides tali cumulatus honore,
695At nec inanis erit, tanta hæc laus, inquit, habeto
Semitalentum aliud. Dixitque, et tradidit heros.
Deinde hastam, et clypeum, et galeam, Sarpedonis arma
Efferri jubet, abstulerat quæ Patroclus olim.
Adfaturque viros: Geminos certare jubemus
700Præstanteis virtute duces fulgentibus armis:
Qui prior adversi ferro violaverit artus
Arma per, & nigrum eliciat, fundatque cruorem
Hunc ferat argentoque ensem, clavisque rigentem,
Pulchrum, Threjcium, quondam Phrygis Asteropæi.
705Arma pares habeant, & nostræ pocula mensæ,
Regificasque epulas posthac. Sic fatur, & Ajax
Protinus exurgit Telamonius, & Diomedes.
Hi procul ab turba armantur, vuituque minaci
Procedunt pariter, Danaum stupuere cohortes.
710Terque ruere pares, ter cominus arma tulere.
Tydidae tandem clypeum Salaminius heros
Perforat; at corpus lorica fidelis aheno
Tegmine tutatur; Diomedes turvidus hastam
Elevat, atque super clypei septemplicis orbem
715Cervicem petit Ajacis; procedere Graii
Ulterius vetuere tamen, charissimus Ajax
Nam cunctis erat, & paribus discedere donis
Decrevere duces. Tydidae baltheus aureus
Obtigit, atque aurea vagina fulgidus ensis.
720Hinc ferro solidum Pelides extulit orbem
A fornace rudem, Eetion quem mittere suetus
Rex quondam, dextra sed jam prostratus Achillis,
Qui gazam ingentem ratibus convexerat altis,
Tum surgens turbam adfatur sic voce frequentem;
725Adoproperate, quibus tanta est fiducia dextra.
Ne quanquam ingentis provolvat jugera campi
Grajugenum quisquam quinque hos tractanda per annos,
Non ferro vel pastor egens, vel arator in urbem
Iverit. Hæc fatur, confestimque hinc Polypoetes
730Sistitur, hinc magna Divis par mole Leonteus,
Atque Ajax Telamoniades, & fortis Epeus.
Hic orbem ingentem primus rotat ordine; risu
Exceptus sed enim; sequeris, sate Marte Leonteu,
Tertius inde Ajax, jecitque ultra omnia signa
735Robusta ab dextra, tandem extremus Polypoetes,
Ille boum quantum supra capita alta bubulcus
Projicit usque pedum, tantum signa omnia jactu
Transiliit[348], Grajorum ingens ferit æthera plausus,
Præmiaque ad naveis fidi retulere sodales.
740Tum qui forte velint celeri certare sagitta
Invitat, juvenumque manu malum erigit ingens
Argolicæ ratis, & pavidam de fune columbam,
Quo ferrum intendant malo suspendit ab alto.
Qui volucrem telo figet stridente columbam
745Has feret ille decem tentoria ad alta bipennes.
Qui funem attigerit, totidem feret ille secureis.
Dixerat, & Telamone satus subito adstitit Heros
Teucer, Merionesque ducis comes. Idomenei.
Convenere viri. dejectamque ærea sortem
750Accepit galea, & plausu sors prima secundo
Exivit Telamoniadae, nec Apollinis ille,
Divorumque memor telum conjecit in auras.
At pavidam volucrem (namque hoc invidit Apollo)
Figere non valuit, nodos, & vincula rupit,
755Queis innexa pedem malo pendebat ab alto.
Illa Notos, atque atra volans in nubila fugit.
Funiculus cadit; adstantes plausere catervæ.
Meriones arcu jam dudum intenta parato
Tela tenens, Phoebo taurorum corpora centum
760Rite vovet, lætam & cœlo speculatus, & alis
Plaudentem nigra figit sub nube columbam,
Perque meat telum, & mediam transverberat alam.
Adque pedes jaculantis humo rursum ærea cuspis
Figitur, at volucris sublimi ab vertice mali
765Erecto collo, expansisque ingentibus alis
Decidit exanimis, Danaum mirata juventus
Ingeminat plausum, promissaque præmia tollunt,
Meriones primum, gnatus Telamone secundum.
Pelides longam inde hastam, magnumque lebetem
770Intactum flammis pretio bovis, atque coruscis
Floribus insculptum jaculo certantibus offert.
Continuo in mediis Agamemnon surgit Atrides,
Merionesque iterum; at prudens sic fatur Achilles
Atride, sceptro quantum præcedis Achivos,
775Tantum te jaculo præstare, ac robore destræ
Omnibus est notum; omisso certamine prima
Præmia propterea hæc ferto, tum, si lubet, hasta
Merioni detur, hoc dignum nam rebar honore.
Hæc infit, paretque lubens, & gaudet Atrides.
780Meriones longam in tentoria detulit hastam,
Talthybio ille dedit portandum in castra lebetem.
LIBER VIGESIMUS QUARTUS.
[recensere]ARGUMENTUM.
[recensere]Jupiter de Hectore solicitus ad Achillem, ut corpus Herois reddat, Thetidem mittit, Irin autem ad Priamum ut redemptionis pretium ad naves ferat. Deductus ille a Mercurio, qui Græcorum custodes sopiverat, supplex ad Achillem accedit, a quo benignissime exceptus filium recipit, in urbem reportat, sepelit, ejusque Manibus epulum celebrat.
Argivi ad naveis coetu rediere soluto
Quisque suam, dulcique cibo, indulgentque quieti.
At chari comitis memorem dolor urget Achillem,
Lumina nec blando patitur componere somno;
5Sed noctem irrequietus agens huc volvitur, atque huc.
Multa viri virtus animo, multusque recursat
Oris honos, tum quos pariter subiere labores
Proeliaque, erroresque viarum, undasque sonantes.
Hæc memorans gemit, & lacrimis rigat ora profusis,
10Inque latus jacet[349] interdum, interdumque supinus
Mox cubat in faciem pronus, mox litus oberrat
Exurgens, neque pulchricoma hunc Aurora latebat
Litoribus super ab rosea quum fulserat æthra.
Tum volucres jungebat equos, curruque ligatum
15Ter Patrocli ad tumulum furiis ingentibus actus
Hectora raptabat, mox pronum in pulvere linquens,
Depictasque rateis, tentoriaque alta petebat:
Hectoris at chari exuvias miseratus Apollo
Curabat sordeisque arcens, tabumque cruentum;
20Raptandumque viri corpus fulgente tegebat
Ægide, ne molleis tellus offenderet artus.
Hectora sic indigna furens tractabat Achilles
At Dii adspectantes aderant, iraque fremebant,
Mercurioque aliqui suadebant tollere furto.
25At non Junoni hæc placuit sententia magnæ,
Nec tibi, Neptune armipotens, flavæque Minervae
Nam vetus ira Deas agitat, stat corde repostum
Judicium Paridis, spretæque injuria forma
Et prælata Venus, vetitos quæ suasit amores.
30Hinc Priamus, populusque Phrygum, atque invisa Deabus
Pergama. Bissena sed enim jam luce micante
Caelicolum in cœtu hæc ait indignatus Apollo:
Immites Superi! an vobis non Trojus Hector
Exta boum sæpe, & pecudes adolevit ad aras?
35Quis furor, exanimum saltem non reddere patri,
Uxorique suæ, & populis, qui extrema perempto
Justa ferat, sacroque rogi dignentur honore,
Unius Aeacidæ ob furias, rabiemque nefandam?
Aeacidæ, cui non animus, mensve æqua sub illo
40Pectore; sed torvi præcordia sæva leonis,
Qui rabidus ruit, & toto grassatur ovili
Solicitante fame, haud aliter, nam sævit Achilles
Immitisque, effronsque, viroque injurius omni:
Hoc unum juvat, atque etenim cui charior alter
Non passim perit, aut frater, dilectaque proles?
45At postquam flevere, dolor, rabiesve quiescit,
Namque animum patientem homini Deus indidit æquus:
Hectora sed tamen occisum male sanus Achilles
Raptat adhuc chari ad cineres, tumulumque sodalis.
At nec honesta quidem, nec Diis laudabilis illa
50Ira stet, Superumque olli succenseat ullus,
Surdam ignominia terram namque afficit excors.
Talia jactanti infrendens hæc candida Juno:
Hæc ita sint sane, Arcitenens, si poscis honorem
Priamidæ, Æacidæque parem; mortalibus Hector
55Sed patribus genitus, muliebriaque ubera suxit:
Ille Deæ proles, curis quam ingentibus olim
Ipsa alui, & sacris Peleo conjunxi hymenæis
Peleo, terrigenum quo Diis non charior ullus
Adfuistisque omnes Superi, tuque ipse canoram
60Pulsabas cytharam, & lætus conviva sedebas.
At Divum pater: hunc, Juno depone furorem.
Non idem statuendus honos: verum Hectora amabant
Dii quoque præcunctis Trojae quos tecta tenebant.
In primis ego, nam festis mihi sæpe diebus
65Atque adipe, & sacras oneravit lancibus aras
Lectarum pecudum, quo Dii gaudemus honore.
Clam tamen exanimum fas hunc non tollere Achille.
Mater adest Dea quippe viro nocteisque, diesque.
Huc Thetidem satius vitreis arcessere ab antris.
70Suadebo ut Priami lacrimis, pretioque redemptum
Hectora Pelides reddat. Sic Jupiter infit.
Confestimque Iris nimbo volat ocyor, Imbrum
Saxosam, propterque Samum, & se in gurgite mergit
Plumbea glans veluti cornu bovis insita ponti
75Ima petit, tristeisque avidis fert piscibus escas.
Stipatamque Deam Nimphis sub rupe cavata,
Et chari reperit flentem fata aspera gnati
Qui procul Iliacis erat interiturus in agris;
Et prope, surge, Theti, in cœlesteis Jupiter arceís
50Te vocat. Hæc Iris, Thetis hæc argentea contra:
Quid Divum genitor jubet? immortalibus ipsa
Misceri vereor tot tristibus anxia curis.
Ibo tamen, magnique sequar mandata parentis.
Hæc ait, & nigro crineis obnubit amictu,
85Deserit & thalamos, Irisque præibat eunti.
Spumeaque has circum diducta remurmurat unda.
Ut ventum ad litus, sedeis petiere beatas
Quo Superum genitor turba comitante sedebat.
Asseditque Jovi, cessit Tritonia Pallas
90Auratumque Deæ Juno cratera propinat,
Illa haustum reddit, mediisque hæc Jupiter orsus:
Mærentem licet, hæc Superum te in tecta vocavi,
Haud ignarus ego, nostram nunc accipe mentem:
Nona dies est quum cælo discordia sævit
95Pelida super, Hectoreoque cadavere: furtim
Tollere Mercurio quidam suasere; sed ipse
Te veritus, gnati tum consulturus honori,
Ocyus ire hortor, meaque hæc mandata referte.
Iratos sibi Calicolas, meque assere primum
100Hectora quod tenet ad naveis, animoque furenti
Raptat adhuc, donis nec reddidit ille redemptum.
Reddat, siqua mei reverentia tangit Achillem.
Laomedontiadem Priamum nunc ipse monebo
Ut gnatum redimat supplex in castra profectus
105Munera grata ferens. Summus sic Jupiter infit
Paruit alma Thetis, terrasque ab vertice Olympi
Adproperans, charique petit tentoria gnati,
Mærentemque illum reperit, crebrumque gementem,
Dilectique aderant comites, pinguemque bidentem
110Mactatam admorant flammis, epulasque parabant,
Demulcetque manu genitrix, sicque ore profatur:
Gnate, quid assiduo mærens torquere dolore
Nec potus memor, aut thalami? sed pectoris ægri
Fæmineis est illecebris mulcendus amaror,
115Non mihi quippe diu vives, violenta minantur
Jam prope fata tibi. Hæc infit, caelestiaque olli
Jussa refert[350], contra respondet talibus heros:
Actutum pretiumque ferant, portentque cadaver,
Si vera hæc summi memoras mandata parentis.
120Talia sese inter maesto sermone serebant.
Jupiter interea ad Priamum Thaumantida mittit.
Iri, age, dic Priamo ut Grajorum in castra profectus
Hectoreum redimat corpus ; sed solus Achivas
Ipse rateis petat; at rhedam qui dirigat unus
125Præco adsit senior, referatque in tecta cadaver.
Nec mors, aut fraus ulla viro obversetur eunti.
Mercurium namque ipse dabo comitemque, ducemque,
Qui tutum ferat, & magnum prope sistat Achillem,
Intrepidum; nec enim Regem interfecerit ipse,
130Adstantumque minas (sique) compresserit omneis.
Imprudens nec enim est adeo, ac temerarius, ut non
Supplicibus parcat, Regem & vereatur Achilles.
Dixerat, illa Notis Priami petit ocyor aulam.
Luctus ubique, sonant mostis plangoribus ædes.
135Hic Priamus gnatis circum lugentibus, atra
Obtectus chlæna senior, multoque jacebat
Cervicem, & canos conspersus pulvere crineis.
Turba nurum, gnatæque intus, famulæque suorum
Quæque memor flebat, quot non virtutis egentes
340Argivum domuere manus. Regi adstitit Iris:
Et prope submissa adfatur sic voce trementem:
Aude, Laomedontiade, formidine pulsa,
Grata Jovis tibi nam refero mandata Tonantis,
Qui procul ab summo Priamum miseratur Olympo,
145Hæc ait, atque patris simul omnia jussa recenset.
Confestimque abit, at senior rhaedamque parari,
Atque arcam jubet, ipse alta in penetralia tendit
Cedrina, odorata, hic longos congesta per annos
Gaza ingens, Regumque jacent spolia ampla priorum.
150Uxoremque Hecubam senior vocat, atque ita fatur:
Infelix, gnatum me Jupiter ire redemptum
Argivum jubet ad naveis, & munera ferre
Grata viro, mihi mens cadem suadetque, jubetque
Quid super his? aususne tibi, facinusque probatur?
155Sic ait, ingemuitque uxor, tum talibus infit:
Quo tibi mens abiit, rerum & prudentia quondam
Iliaco in regno, totumque audita per orbem?
Ad naveisne paras ire incomitatus Achivas,
Atque sub ora viri, qui tot tibi pignora chara
160Sustulit? heu! duro tibi sunt præcordia ferro.
Quippe nec ille tui miserebitur, atque prehensum
Occidet subito: gnatum intra tecta fleamus.
Scilicet hæc olim nascenti fata sorores
Eumenides nevere; canes ut pasceret agris,
165Ab nobis procul acidæ crudelis ob iram
Cujus ego medium discerpere dentibus hepar
Possem utinam, meritas raptato de Hectore pœnas
Solveret; at non indecori se more gerentem,
Sed charam ob patriam conversa fronte ruentem,
170Immemoremque fugæ tristem demisit in orcum,
Sic conjux, contra sic Laomedontius heros:
Chara, precor, ne me cupientem avertere tenta;
Læva avis, haud etenim flectar, nam tale sacerdos
Si mihi, vel doctus quisquam cecinisset aruspex,
175Credere mendacem merito, insanumque liceret;
At vidi ipse Deam, vocemque hisce auribus hausi
Ibo, nec incassum; quod si mihi fata parabant
Edibus his procul, ad naveis occumbere Achivas
Occumbam tristi satiațus pectora luctu
180Hectora complexus gnatum. Sic fatur, & arcas
Ingenteis aperit senior, pictosque tapetas
Bis senos, totidemque ardenteis murice lænas,
Bis sex & tunicas lini de flore comantis,
Pallia tum pulchra, & gemmis, auroque micanteis
185Femineas vesteis totidem, quatuorque lebetas
Extulit, & geminum tripodem fulgentibus ansis.
Crateremque auro solidum, quem Thracia quondam
Gens dederat Priamo legato ea regna petenti,
Donum ingens, tamen haud illi Rex parsit, Achivum
190Ut retro ab ratibus gnatum ferat Hectora in urbem.
Spectandique avidos portarum ab limine Teucros
Arcebat senior, verbisque urgebat amaris:
Ite procul, genus invisum, unicuique dolendum
Nonne domi satis? An nostros augere dolores
195Est animus, tanti ac misero de funere gnati
Succensere patri? at nimium lugebitis ipsi
Prosterni magis hunc faciles, facilesque fugari
Hectore sublato; sed me vastata priusquam
Pergama conspiciam, & nigris crepitantia flammis
200Fata ferant utinam Stygii sub gurgitis undam.
Sic ait, & sceptro Teucros abigebat adacto.
Illi urgerte sene adproperant, limenque relinquunt.
Dein gnatos Priamus dictis his increpat ardens,
Pammonaque, atque Helenum, Paridemque, Agathona, Politen,
205Deiphobumque, atque Hippothoum, Antiphonumque, & Agavum.
Festinate, sati indecores, utinam simul omnes
Hectore pro charo Cociti issetis ad umbras.
Hei misero charos virtute, & robore gnatos
Arcibus Iliacis genui: jam nullus, opinor
210Est super, aut Mestor Diis æquiparandus, & alto
Troilus ab curru pugnax, & maximus Hector
Qui Deus inter erat Teucros, neque patre creatus
Mortali, Divum sed enim de semine natus
Ille videbatur. Mars hos tulit; ista supersunt
215Probra mera, insignes saltu, blandisque choreis,
Nectendisque dolis: convectandisque rapinis.
An mihi non tandem rhedam junxeritis altam,
Omnibus his super impositis festinus Achivum
Ut tendam ad naveis? Dixit, veritique parentem
220Certatim adproperant, aptantque volubile plaustrum,
Pulchrum, compactumque recens, arcamque ligarunt.
Dein traxere juguni validum tornatile buxo,
Umbone ornatum, quem plurimus annulus ambit,
Temonique alto lorum inseruere jugale
225Annulus hinc clavo insertus, tum triplice nexu
Umbonem circum nitidum, dein simplice nodo
Funem adstrinxerunt, atque ab penetralibus altis
Hectorei capitis pretium infinita tulerunt
Munera, tum valido junxerunt robore mulos
230Quos Mysi Priamo dederant pulcherrima dona.
At præco, & Priamus curis ingentibus ambo
Cornipedes junxere, senex præsepibus altis,
Quos dulci Bacho, & lectis nutriverat herbis .
Tum conjux Hecuba ingenti perculsa dolore
235Dulcia vina ferens, atque aurea pocula dextra
Constitit ante rotas, mostoque hæc ore loquuta est:
Accipe (quandoquidem ad naveis contendere Achivas
Me juvat invita) Superum libato parenti,
Incolumi ut liceat Trojana revisere tecta.
240Insuper atque ora cogentem nubila patrem
Quique Idam, & celso Trojam speculatur ab axe,
Ut dextram tibi mittat avem, quæ gratior ipsi est,
Viribus & volucres inter præstantior omneis,
Quamque ipse adspiciens, firmatusque omine tanto
245Inceptum aggrediaris iter; super ipsa sedere
Hortarer secus. Hæc conjux, hæc maximus olli
Laomedonte satus: Nequaquam recta monenti
Obstiterim, nec enim Jovis est sine numine quicquam
Aggredier tutum, si fors miseratus ab alto
250Auxilium ferat. Hæc inquit, purasque parari
Admonuit manibus lymphas, tum jussa frequentes,
Adproperant famulæ, & pelvim,guttumque ministrant.
Ut lavit, dextra accepit cratera rigentem
Stansque aula in media libavit dulce Lyæum
255In cælum adspectans: altaque hæc voce precatur;
Jupiter, Idæo regnas qui culmine, Divum
Maxime, in aspectum Pelidæ, atque ora venire
Da gratum, pater, & tantis bonus annue cœptis,
Mitte, precor, volucrem, tibi quæ gratissima coelo est:
260Maximaque alituum, fretus quo numine Achivas
Contendam in puppeis. Orabat talibus heros,
Audiit atque Deum genitor, tum visa repente
Venatrix aquila, ex avibus præstantius omen.
Dextra viro Iliacam pennis petere ocyus urbem.
265Quantum autem thalami patet ingens janua celsi
Regifico in tecto, tantum patuere volantis
Hinc, atque hinc alæ, atque animis gaudentibus axem
Conscendit senior, portisque sonantibus exit.
Ante quidem rhedam prudens Idæus agebat
270Pone senex urgebat equos per strata viarum,
At certam veluti in mortem lacrimatur euntem
Charorum ingens turba procul, jamque arva tenebant,
Quum gnati Trojan, & generi petiere reversi
Atque per arva senem Genitor miseratus cuntem
275Mercurium adloquitur gnatum: Cito labere pennis
Namque hominum jucunda tibi commercia gnate,
Laomedontiadem ad naveis sic ducito Achivas
Ut videat nemo ex Danais, ante ora priusquam
Venerit acidæ. Summus sic Jupiter infit.
280Continuo[351] ille patris magni parere parabat
Imperio, & primum pedibus talaria nectit
Aurea, quæ sublimem alis, sive æquora supra,
Seu terras rapido pariter cum famine portant.
Tum virgam capit, hac animas ille evocar orco,
285Pallenteisque alias sub tristia Tartara mittit,
Dat somnos, adimitque, & lu mina morte resignat.
Illa fretus agit ventos, & nubila tranat.
Ut Trojam ventum, atque Helles ad litora ponti
Formosi juvenis vultum mentitur, & ora
290Flore genas primo vestit cui gratior ætas.
Jamque Ili tumulum præter curru alite vecti
Ad fluvium steterant sub prima crepuscula noctis,
Mercuriumque prior præco se versus euntem
Conspexit propius, trepidansque hæc ore profatur:
295Dardanide, huc adverte animum, res maxima poscit.
Quippe virum video venientem protinus ambos
Perdiderit, reor: aut bijuges fiectamus ad urbem,
Aut genua amplexi, si fors miserebitur, ipsum
Exoremus, ait. Senior formidine pressus
300Obstupuit, steteruntque come, attonitusque tremiscit.
At Maja genitus propior dextramque prehendit,
Compellatque virum, dictisque adfatur amicis:
Quo noctu, pater, ignavo quum victa sopore
Cuncta silent, bijuges flectis, currumque sonantem?
305Nec Danaum vicina times, inimicaque castra?
Quæ tibi mens, Danaum siquis conspexerit atram
Per noctem tot opes, onerataque plaustra ferentem?
Ipse senex quando, nec multum junior annis
It comes, audacem ut posses compescere dextram.
310Sed non talis ego; potius te namque tueri
Vellem etenim, genitoris enim te dignor honore.
Olli Dardanides: memoras hæc vera profecto
Gnate inquit: sed Calicolum mihi ab æthere quisquam
Dexter adest, comitem qui talem adjunxerit ultro
315Faustum, felicem, qualem tu corpore reffers,
Prudentique animo, o patribus prognate beatis.
Sic Priamus, Deus hæc contra: Næ tu omnia recte
Dixisti, pater; at verum jam expone roganti:
Num gazam externas servandam mittis in oras?
320Deseritis ne urbem, atque altos formidine muros?
Talis enim periit gnatus tuus inclytus ille,
Nec pugna inferior Danais. Hæc fatur, & olli
Laomedontiades: quis tu, aut qua stirpe creatus,
Optime, qui gnatum memoras cum laude peremptum
325Tunc Atlantiades: Quid me super Hectore tentas
Chare senex? Pugnantem equidem sæpe ipse videbam,
Et pavidos quando ad naveis agitabat Achivos,
Nos mirabamur pugna procul; acer Achilles
Dum ferro abstinuit magno indignatus Atridae.
330Ejus ego famulus, navique huc vectus eadem
Myrmidonum de gente satus, genitorque Polyctor
Est mihi dives opum, & tecum certaverit annis
Sena viro soboles, gnatorum septimus ipse
Sum tibi, cui misero ex cunctis sors obtigit uni
335Atridas in bella sequi: nunc puppe relicta
Arva pererrabam, nam quum lux crastina surget,
Iliacas tentant arceis invadere Graii,
Otia nec jam ferre queunt, frustraque frementeis;
Pugnarumque avidos certant compescere Reges.
340Sic Deus, at Priamus: Pelidæ diceris ipse
Quandoquidem famulus, verum ne absconde roganti.
Gnatus adhuc jacet ad naveis meus? anne recisum
Membratim canibus mandendum objecit Achilles?
Hic Maja genitus: volucrum non ille, canumve
345Præda fuit; jacet ad naveis neglectus Achivas
Aeacidæ in castris, luxque hæc duodena jacenti;
Nec tamen immunda squallet putredine corpus,
Vermibus aut scatuit, Patrocli circum ille sepulchrum
Quanquam raptat adhuc, quum pulchra Aurora rubescit.
350Nec turpat tamen; accedens mirabere forsan
Roscidus ut jacet, haud ulla de parte cruento
Foedatus tabo, nullo jam vulnere hiante,
Namque olli extincto inflixerunt plurima Graii.
Usque adeo magni curam gessere jacentis
355Caelicolæ, fuerat namque his gratissimus Hector
Hæc ait, at senior lætatus pectore fatur:
Muneribus pulchrum est superos placare beatos,
O fili, nec enim meus hic dum viveret, Hector
Divorum est unquam oblitus supera alta tenentum.
360Nunc ideo extinctum tanto dignantur honore.
Tu pulchrum hunc cratera mei fer munus amoris,
Meque tuere: precor, Divisque faventibus ipsis,
Deduc, Pelidæ veniam in tentoria donec.
Ast Deus: incassum juvenem me munere tentas,
365O senior, nec enim accipiam clam munus Achille,
Quem vereor, timeoque suis fraudare merentem.
Nec dux ire viæ renuo, atque ipsum vel ad Argos
Per mare velivolum, nemorumve per avia ducam
Nec duce contempto Danaum te invaserit ullus.
370Hæc ait, & saltu sublimem ascendit in axem,
Atque manu scuticam, & pictas moderatur habenas,
Inspiratque animos bigis, subitoque profundam
Ad fossam ventum, & turreis, longasque carinas.
Custodes fessi recreabant corpora victu.
375At Deus his placidum immittit per membra soporem,
Confestimque aperit portas, vectesque retrudit,
Atque intrò Priamum ducit, rhaedamque sonantem
Inde excelsa petunt Regis tentoria Achillis;
Abiete quæ cæsa multo struxere labore
380Myrmidones levibus calamis tecta alta tegentes.
Ast ingens tota ambibat tentoria vallum
Stipitibus densis, abiegnoque objice posteis
Firmarant valido, quem tres vix obdere Achivi,
Vix poterant reserare; tamen hunc obdebat Achilles
385Solus item. Maja hunc genitus detrusit, & intro
Laomentodiadem; selectaque munera duxit,
Deseruitque axem, vultuque hæc fatus amico est:
O senior, caelo Deus immortalis ab alto
Adsum Mercurius, tibi nam sociumque, ducemque
390Jupiter ire viæ dederat, nunc ipse revertar,
Pelidæ nec enim conspectum, atque ora subibo,
Nec fas Caelicolum genus immortale tueri,
Mortaleisque fovere palam, tu amplectere supplex
Aeacidæ genua, & lacrimis corda aspera tenta
395Perque patrem, matremque Deam, gnatumque precatus.
Dixerat, inque altum subito contendit Olympum.
At Rex Idæo ad currum, rhaedamque relicto
Intrepidus tectum ingreditur, sedemque repostam
Phtius ubi acides, (dapibus ut forte remotis,
400Mensa aderat) turba sociorum adstante sedebat,
Solique Automedon, & Martius Alcimus olli
Circum assistebant, ambosque ingressus in aulam
Priamides latuit, genua atque amplexus Achillis
Procidit, horrendasque mañus tremulo admovet ori,
405Invictas, validas, homicidas, sanguine charo
Tot sibi gnatorum infectas, & cæde recenteis.
Virque virum veluti fato quum impulsus acerbo
Interimit, patria profugus, tectisque paternis
Externas volat in terras, opulentaque magni
410Tecta viri, adstanteisque omnes stupor occupat ingens,
Sic Priamum intuitus stupuit Pelejus heros.
Inque vicem socii sese spectantque, silentque
Attoniti; at lacrimans Priamus sic ora resolvit:
Maxime Grajugenum chari reminiscere Patris
415Jam senio gravis, & nostros qui computet annos.
Et nunc forte quidem indefensumque, inque peditum
Finitimi circumsistunt, belloque fatigant.
Te gaudet vivente tamen, speratque reversum
Visurum Iliaca ab pugna; miser ipse potenteis
410Tot genui gnatos, nec jam super ullus, opinor.
Quinquaginta olim fuerant, quum classis Achivum
Appulit, unde quidem, vigintique editi eadem
Ex alvo fuerant, reliquos confusa per ædeis
Matrum turba dedit, plerosque hos funere acerbo
425Mars tulit: ast uno solabar me Hectore, quem tu
Pugnantemque urbem circum, murosque tuentem
Nuper victrici hac misisti in Tartara dextra.
Hunc ergo infinita ferens tibi dona, redemptum
Huc venio supplex: Superos reverere, meique
430Longævi miserere, patris memor; ast ego quanto
Sum miserabilior, nec enim ex mortalibus alter
Gnatorum interfectoris ferre oscula dextræ
Sustinuit, reor. Hæc fatur. Memor ille parentis
Compressitque senis dextram, blandumque removit.
435Lugebantque ambo: ille pedes complexus Achillis
Hectora: sed patrem, & charum quandoque sodalem
Pelides, resonant moestis plangoribus ædes
Ut luctus satiatus amor, consurgit Achilles,
Attollitque senem dextra, vultusque senileis,
440Incanumque caput miseratur, & ore profatur:
Heu nimium miser, adversisque exercite fatis!
Qui solus Danaumque rateis, aususque furentis
Ora subire viri, qui tot tibi funere gnatos
Sustulit? E durone rigent tibi pectora ferro?
445Verum age, jam confide sedens, luctumque premamus,
Ingenteisque animo curas, sævosque dolores.
Nam quid enim lugere juvat? mortalibus
Hoc onus impositum nascentibus, ut breve vitæ
Tempus agant flentes; curæ expers vita Deorum est.
450Dolia quippe Jovis stant primo in limine bina
Hocce malis plenum, hocce bonis; cui miscet utrimque
Jupiter, ille malis pariter bona mixta tenebit.
Cui mala sola dabit, miseræ ille incommoda sortis
Perpetuum subit, & fortuna urgetur acerba,
455Terrigenisque gravis, Superisque invisus oberrat.
Nascenti Peleo Dii ingentia dona dederunt
Mortaleis inter reliquos, sceptroque colendum
Myrmidonum, & magnis opibus fecere beatum,
Mortalique licet Regi est Dea tradita conjux.
460At gnatum dolet haud ullum in sua sceptra vocandum,
Nam me, quem solum genuit, dum Pergama circum
Bella gero, tibi molitus mala plura, tuisque
Urbe procul patria rapiendum funere acerbo
Novit enim, nec fas misero fovisse parentem
465Te quoque fama refert opibus viguisse superbis
Quot Lesbos claudit, Macaris sita Lesbos ad Austrum,
Phryxæumque mare, & Phrygiæ qua culmina Eois
Prima rubent radiis, lata hac ditione ferebat
Te fama insignemque opibus, gnatisque beatum.
470Dii sed enim postquam bellum immisere cruentum,
Assiduo pugnæque agitant, cædesque cruenta.
Macte animo, neque te immiti substerne dolori.
Proficies nec enim quicquam, nec questibus istis
Hectora, nec luctu ab tristi revocaveris Orco;
475Forte etiam graviora tibi subeunda manerent.
Hæc dux, atque olli Priamus: Ne me, inclyte Achilles,
Pulchra in sede loca, castris inhumatus Achivis
Dum gnatus jacet: hunc citius mihi trade redemptum
Conspiciam his oculis, tu clemens accipe dona,
480Plurima quæ tibi deferimus, felixque fruaris
His utinam, patriosque lareis, vultumque revisas,
Vivere me postquam voluisti, & cernere lumen
Hæc Rex, quem torve intuitus sic fatur Achilles;
Ne hunc senior tu irrita animum: tibi reddere gnatum
485Constitueram equidem, namque ab Jove nuntia mater
Adstitit alma Thetis, nec me latet æthere ab alto
Te quemquam Superum ad Grajum duxisse carinas,
Castraque; nec dextra fretus, viridique juventa
Terrigenum auderet quisquam, vigilesve latere
490 Custodes posset, portasque aperire retrusis
Objicibus validis: priscum ne accende furorem
Propterea, neu submisso licet, atque precanti
Injiciamque manum, & violem mandata Tonantis.
Sic infit, paretque senex, instarque leonis
495Exit Aeacides, gemini comitantur euntem
Alcimus, Automedonque, heros quos Patroclo adempto
Grajugenas inter primo dignatur honore,
Cornipedesque jugo solvunt, introque canorum
Præconem ducunt, pictaque in sede reponunt,
{{Versus|500}]Muneraque ab rhaeda adportant; sed bina relinquunt
Pallia, subtilem ac tunicam, qua corpus amictum
Defferrent, puraque artus perfundere limpha
Ancillas jubet, & liquido super ungere olivo
Conspectu procul, & chari genitoris ab ore,
505Gnatum adspectantem Priamum ne forte subiret
Ira repens, miserumque senem truculentus Achilles
Conficeret subito oblitus caelestia jussa.
At lotum, & tenui circum velamine tectum
Ipse manu lecto imposuit, comitesque tulerunt
510Plaustra super sublimem humeris: gemit inclytus heros
Interea, & charum compellans voce sodalem:
Parce, inquit, Patrocle, audieris, si forte redemptum
Hectora, Cociti sterilem labentis ad undam.
Nam mihi digna senex dona attulit, & tibi partem
515Ipse dabo haud modicam, fas quantum luce carenti.
Hæc fatus redit ad Regem, sicque ore profatur:
Perfeci tua vota, senex: jacet Hector in alto
Compositus lecto, Aurora ut fulgente videbis
Hinc referens; nunc sed dapibus, potuque fruamur,
520Nam neque bissenos quæ amisit funere gnatos
Pulchra comas Niobe, victu abstinuisse ferebant,
Sex pueros, totidem forma præstante puellas,
Illos Arcitenens nervo stridente peremit
Has Phoebi soror, insano quod Tantalis ore
525Latonam super ingenti se Prole ferebat,
Nam bina huic soboles, sibi sed bissena fuisset;
At bini extinxere genus Amphionis omne.
Inque sepulta novem jacuerunt corpora Soles,
Nam populos lapides divina fecerat arte
530Jupiter; at decima tandem sub luce miserti
Dii tumulaverunt, victu tamen ipsa trahebat
Vitam infelicem genitrix, nunc devia montis,
Atque cavas propter rapeis, Sypileja circum
Litora, ubi pulchras posuisse cubilia Nimphas
535Fama est, quæ lustrant Acheloja stagna choreis,
Dura silex quanquam, masto sub corde dolores
Concoquit ab Diis immissos, luctuque liquescit.
Ergo age nunc curamque cibi, potusque geranius.
Hectora dein Trojam advectum lugere licebit,
540Nec satis ille tibi fuerit lugendus, opinor.
Dixerat, & niveam jussit mactare bidentem.
Tergora diripiunt comites, & vellera tendunt.
Pars in frusta secant, verubusque trementia figunt.
Accendunt alii flammas, & viscera torrent.
545Aeacides carneis mensa, Cereremque canistris
Expedit Automedon, dapibusque fruuntur opimis.
Postquam exempta fames, & amor compressus edendi,
Ingentem prope Dardanides miratur Achillem,
Qualis erat, quantusque, Deisque simillimus ora.
550Inque vicem Priamum magnus spectabat Achilles
Admirans vultum egregium, vocemque loquentis.
At postquam siluere diu, & stupuere vicissim.
Hæc Priamus: dulcem sine me jam carpere somnum,
O dilecte Jovi, nec enim clausisse sopore
555Lumina fas mihi, præ muris ex quo meus Hector
Ære tuo cecidit, gemitus sed pectore fundens
Per cinerem immundum prostratus membra jacebam
Aulai in septo: Cererem nunc, vinaque primum
Dulcia gustavi. Hæc infit, lectosque sub altis
560Sternere porticibus famulis præcepit Achilles.
Confestim accenduntque faceis, geminumque cubile
Pellibus insternunt blandis dein frigora contra
Stragula purpurea injiciunt, pictosque tapetas,
Vilosasque super chlænas, animumque senilem
565Pertentat falsa illudens formidine Achilles:
Chare senex, extra huc dormi, ne nocte sub alta
Consilium exquirens dubiis in rebus Achilles,
Ut solet, huc quemquam mittat, teque ille jacentem
Intuitus Regem admoneat. Na longa resultet
570Inde mora, ut gnatum referas in tecta redemptum
Verum age,jam dic, ut tumulo charum Hectora condas,
Justaque persolvas, quot habes opus ipse diebus?
Turbam ut contineam Danaum, & simul ipse quiescam
Olli Diis similis Priamus: si funera gnato,
575Ultra etiam mea vota prius permittis, Achilleu,
Quo misero [mage nil gratum, optandumque parenti,
Claudimur ut nosti, murorum tegmine; silva
Monte procul portanda; pavent formidine Teucri.
Nonзm usque ad lucem tectis fleremus in altis.
580Dein sepeliremus decima, assuetisque vacaret
Gens epulis, tumulum undecima strueremus in agro.
Duodecima, si opus est, Martem repetemus, & arma.
Talia Dardanides, Thetidis sic filius inquit.
Hæc ita, ut ipse jubes fient, totidemque diebus
585Cessabunt pugnæ, Danaique ad castra quiescent.
Dixerat, & Priami dextram complexus inhæsit
Ne timor incertumque animum, mæstumque subiret.
Ergo in vestibulo Priamus, fidusque minister
Decubuere, gravis fessos sopor occupat artus,
590Inde procul celsi tentori in parte reposta
Pulchricoma accubuit charo Briseis Achilli.
Diique, & Grajorum proceres, gens inclyta bello
Per noctem solidam blanda indulsere quieti.
Sed non & Maja genitum sopor occupat altus
595Versantem ut Priamum ab castris, Danaumque carinis
Delusis iterum excubiis in tecta reducat.
Tum Priamo stetit ad caput, adfaturque jacentem.
Dormis Dardanide, curarum oblitus, Achivis
Hostibus in prædam? Satis evasisse cruentum
600Pelidem fuerit: redimendo munera gnato
Plura quidem, et pretiosa tibi impendenda fuerunt.
At capto huc Priamo, gnatis ter plura, quaterque
Expendenda forent, de te si magnus Atrides
Resciet, aut Danaum quisquam. Sic ore loquutus
605Expavitque senex, præconemque excitat: ipse
Jungit equos Atlantiades, axemque sonantem
Per medias agitat turmas, neque cernitur ulli.
Ut ventum Xanthi ad ripam, et saxosa fluenta
Ab Jove cui genus, in superas Deus evolat arceis
610Fulserat & croceis Aurora invecta quadrigis
Olli cum gemitu, & lacrimis in moenia currum
Flectebant volucrem, portantemque Hectora rhaedam.
Nec quisquam Iliaca ex turba matrumve, virumve
Regem adventantem ab muris conspexerat altis,
615Cassandra hunc Veneri similis prospexit ab arce
Pergamea prior, & totam bachata per urbem:
Hectora nunc (si quando alias plausistis ovanti)
Troades adspicite, & Troes. Proh gloria quondam.
Præsidiumque, decusque tuæ, & spes maxima gentis?
620Hæc ait, & subito ingenti perculsa dolore
Turba virum ruit ad portas, stipantque cadaver
Permixti cum plebe patres, juvenesque, senesque,
Et cum virginibus matres: mæstissima conjux
Ante omneis caput exanimis complexa mariti,
635Et vulsis veneranda parens a fronte capillis
Lamentabantur, circum turba adgemit omnis.
Atque diem totum ad portas charum Hectora flerent.
Rex tamen alta ab sede: locum concedite bigis,
Saltem, ait, in tectis luctu satiamini acerbo.
630Dixit & angusto patuit via tramite rhedis,
Devectumque domum lecto imposuere cadaver
Tornato, ingenti, mæstumque hinc, inde geniebant
Cantores, planctuque, & femineo ululatu
Nænia mixta sonat, niveisque amplexa lacertis
635Chara caput conjux luctum exorditur amarum:
Heu juvenis viduam uxorem, dulcissime, linquis.
Edibus in magnis, nostrorum & fructus amorum
Vix tantillus adhuc infans, nec flore juventa
Vernantem, reor, adspiciam; alto ab culmine Troja
640Ante eversa cadet: perijsti, maxime custos,
Muros qui dextra, & gnatos, matresque pudicas
Servabas, captæ Argolica jam classe vehentur
Inter ego hasque etiam, tu me comitaveris illuc,
Atque immitis heri durissima jussa subibis,
645Chare puer, vel te sublimi ab culmine turris
Præcipitem quisquam dederit, cui forte parentem,
Aut fratrem, aut gnatum mens interfecerit Hector,
Namque erat, heu! nimium genitor tuus asper in armis,
Illius & manibus Jomiti jaunere per agros
650Graiorum innumeri: totam lugere per urbem
Propterea, o moror, planctusque parentibus, Hector,
At mihi præsertim, cui non fovisse cadentem
Amplexu licuit, morientis & ultima verba
Excipere, atque alto servare in corde reposta
655Nocteis, atque dies miseri solatia casus.
Hæc conjux, matrumque sonant ululatibus ædes
At genitrix: gnatorum, inquit, mihi charior omnium,
Hector charus item superis, qui morte jacentis
Curam habuere tui: gnatos invisus Achilles
660Namque meos olim ponti trans litora captos
Vendidit, inque Samum, atque Imbrum, Lemnumque feracem.
Te tamen extinctum ad tumulum sæpe ille sodali,
Raptavit Patrocli dextra hac victrice peremptis
Sed non exanimum lucis revocavit in oras.
665Nunc mihi formosusque jaces, & roscidus altis
In thalamis, olli similis, quem pulcher Apollo
Mitibus interimit telis. Sic fatur, & ingens
Exoritur luctus, tum tertia Tyndaris infit:
Hector cunctorum longè charissime fratrum,
670Dij postquam miseram Paridis junxere hymenaeis
Avectam in Phrygiam (perijssem gurgite in alto
Mersa prius bisque hic decimus jam vertitur annus
Trojam ex quo veni patria tellure relicta,
Abs te probra tamen, conviciaque aspera nunquam
675Audieram infelix; fratrum quod siquis amaris,
Mærentem impeteret dictis, socrusque sororve
(Nam socerum haud memoro, qui me genitoris ad instar
Complexus semper) linguas frenare furenteis
Tu blandis solitus verbis, ægramque levare.
680Propterea te, meque fleo, semperque dolebo.
Nam neque jam fuero Teucrum miserabilis ulli
Sed caput invisum, ac toti execrabile genti.
Sic ait, & flenti populus simul adgemit omnis.
Tum senior Priamus; Silvam de montibus aptam
685In muros vehite, o cives; sociique, nec ullas
Insidias Danaum ratibus metuatis ab altis,
Nam discedenti mihi sic promisit Achilles
Non prius Argivum invasuras Pergama turmas
Quam bis sex nitido Phoebus fulsisset ab orta.
690Hæc Rex, soliciti ante urbem mulosque, bovesque
Jungebant juvenes, plaustrisque gementibus ibant,
Perque dies convecta novem silva arida in urbem.
At quum jam decima effulsit lux aurea terris
Cum fletu, planctuque piræ imposuere cadaver,
695Et sacram admovere facem, steteruntque frequentes.
Dein flammam vino, & bibulam extinxere favillam,
Ossaque lecta cado Fratres, cognataque turba
Aureo texerunt tenui velamine circum
Purpureo obducta, & fossa imposuere cavata .
700Tum saxis super aggestis, tellureque multa
Molem struxere ingentem, circumque sedebant
Interea exploratores, ne turba comantum
Grajorum ingrueret, perfectisque undique cœptis
Regifice instructis celebrant convivia mensis
705Laomedontiadae Priami in penetralibus altis.
Sic Teucri extremos solvebant Hectori honores.
F I N I S.
Notae
[recensere]- ↑ V. 51. Inde petit Sacerdotis sui injuriam ulturus Apollo terras perit. Sacerdotum namque personam sub singulari Deorum protectione esse omnis profana antiquitas credidit, cui & Sancts Religio atrestatur dicens: Nolite tangere Christos meos.
- ↑ V. 57. jumentaque passim. Ab reliquis enim animantibus pestes plerumque incipere multis experimentis patet, & firmat late Cerda in 1. Georg.
- ↑ V. 73. vel nuntia veri Somnia, ) Somnia universim observare vetitum est Deuter. 18. Non erit in te, qui observet somnia; quandoque tamen veri nuntia fuisse, & horum Deum singulari quodam modo authorem esse testatur divina Scriptura dicens: Siquis fueris inter vos Propheta Domini in visione apparebo ei, vel per somnium loquer ad illum. Deuter. 32. quando enim sopor irruit super homines, dormiunt in lectulis tunc aperit aures virorum (Deus) & erudiens eos instruit disciplina, ut est apud Job.
- ↑ V. 81. Omnia namque, ) Versum hunc Protheo accomodavit Virg.
- ↑ V. 121. Salusque ) Allurum ad sapientissimum illud effatum apud Romanos. Salus populi suprema lex esto. Fuas autem Archaismus est, quo non semel usus est Virgilius.
- ↑ V. 174 Pelasgas ) Hoc nomine ut plurimum Græcos generatim appellamus Virgilium sequuti; hic autem particularem quandam Græcorum gentem designat, quæ Achilli parebat, de qua lib. 2.
- ↑ V. 194. Juno vetat, ) Coeleste præceptum comminiscitur Poeta, quia alias verisimile non esset Achillem fortissimum & truculentissimum hominum sibi temperasse. Simul pulcherrimo exemplo privatorum in majores etiam injurios, & maxime in Reges licentia coercetur, de quo infra Nestor.
- ↑ V. 218. Ut sceptrum hoc,) Hanc juramenti formulam mutuatus est ab Homero Virgilius in 12., & Latino Regi adaptavit pulcherrime.
- ↑ V . 234. vel quo non dulcior ulli ) Triplex eloquemie genus distinguit Homerus, a quo deinde Tullius , Longinus, & posteriores Critici. Suavitatem, atque orationis dulcedinem hic tribuit Nestori, brevitatem , & argutiam Menelao, vim, copiam, & majestatem, Ulyssi. Primum Gorgiae, secundum Isocrati, tertium Demostheni similem dixeris, aut si Latinos mavelis, Nestorem Plinio juniori, Menelao Lucium Senecam, Ulyssi Tullium compara.
- ↑ V. 247. Namque olim juvenis, ) Nestor ut quovis sene senior, ita ad nauseam usque, laudator temporis acti se puero. Quae in hac Nesteris oratione reprehendit Volterius, futilia sunt.
- ↑ V. 380. Quem Briareum Superi, ) Plura occurrunt apud Homerum hujusmodi binomina, quæ Plato commendat, repréhendit Dio Chrysostomus. Merae gerrae. Vide, si lubet, Eustachium.
- ↑ V. 403 Æthiopes, bominum sanctum genus, ) Homerus ἀμύμονας inculpatos, irreprehensibiles vocat, ob morum candorem, & vitae simplicitatem ab omni luxu, atque ambitione alienam. Inde Diis charissimi, nam cum simplicibus cœlestium conversatio est .
- ↑ V. 447. Crateras ) Versus hic, & quinque aut sex præcedentes Virgiliani sunt ex hoc, & aliis Homeri locis desumpti.
- ↑ V. 450. Olli sedatum) Hoc Virgilius de Latona in I.
- ↑ V. 504 Signa Deis, ) Deis in Dativo casu apud Virgilium non occurrit. Eo tamen usi sunt non semel Lucanus, & Juvenalis. Sufficiat tritissimum illud, & impiissimum Lucani. Victrix causa Deis
placuit; sed victa Catoni. - ↑ V. 524 Scire velis, ) Fœminas is secretiorum consiliorum partem vocatas sæpe Rebus publicis perniciosas fuisse pluribus experimentis comprobatum est. Simul hic notaverim exstare pulcherrimam Joannis Tzetzae Homericarum sententiarum quum Politicarum tum moralium Metaphrasim ad Irenem Augustam, ex ejus lectione clarescet, quam vere dixerit magnus Basilius πάσην τὴν τοὐ Ὁμήρου ποιήσιν τἠς ἀρετῆς ἔπαινον, totam Homeri poesim, virtutis laudem esse.
- ↑ V. 580. Sinties excepere ) Sinties dicti quasi nocentes, aut perniciosi homines, quod pyraticam artem exercerent & de naufragorum spoliis viverent, Lemni insulae populi. Eustath.
- ↑ V. 584. Risere beati ) Divum reliquos in risum effusos describit Homerus; at non Jovem, nec enim immoderatus rísus maximum, & sapientissimum Deorum decebat. Eusth.
- ↑ V. 54. Spem somnia sepe Hinc patet non universim somnia observanda ex Homero, multos enim errare fecerunt somnia, & exciderunt sperantes in illis: ut dicitur Ecclesiastici 34.
- ↑ V. 61. Ac veluti Comparationem hanc Homericam ita expressit Virgilius in 6. Æneidos.
- ↑ V. 115. Quam multum. Hanc duplicem Homericam comparationem adhibuit etiam Virgilius in 7.
- ↑ V. 157. Tum virtute Versus Virgilianus ex 1. Æneidos.
- ↑ V. 174. Non acies laudatissima, & innumeris experimentis confirmata sententia: Unica regnanteis non capit aula duos.
- ↑ V. 211. Talia jactanti. Quum jactatas in se contumelias Agamemnon aut prudenter se non audire dissimularet, aut magnanimiter contemneret, Ulysses offensam Regis dignitatem tuetur. Pulchersimum in utroque exemplum.
- ↑ V. 288. Edidit haec Calchas Versus hos asteriscis inclusos tradustos habes quoque apud Tullium lib. 2. de Divin. c. 30. ex eoque Homeri loco nonnulla delibavit Virgilius lib. 5. Æneidos.
- ↑ V. 325. Ista quidem Certant officiis in tota Iliade Nestor, atque Agamemnon. Ille Regis dignitatem, bic Nestoris ætatem, prudentiamque reveretur.
- ↑ V. 379. Postquam ) Hunc versum Homericum ita reddidit Virgilius Aen. 8, &´alijs in locis.
- ↑ V. 386. Accingunt omnes. Eadem activi hujus verbi constructione usus est Virgilius in 1. 4, & alibi, a que alii latini Poetae.
- ↑ V. 389. Aegida Pallas. Egis proprie est scutum Jovis ex Oleniæ capræ, cujus lacte nutritus fuerat tegmine factum. Hujus tamen similitudine etiam Palladis clypeum Ægida vocavit Homerus, a quo etiam Virgilius in 3, & alii Poetae.
- ↑ V. 393. Miscetque viris Supple re. Loquutio Virgiliana.
- ↑ V. 402. Liquidi ceu ad stagna Caystri. Comparationem hanc ex Homero desunipsit Virgilius in 7. Homerus tamen Asia prata, Virgilius Asiam paludem memorat. Utrumque verum.
- ↑ V. 410. Aut ubi Sole novo. De hac ex muscis ducta comparatione diximus in præfatione, quam alibi etiam repetit Homerus. Simul nota Homericus comparationes ex obviis, ac tricissimis rebus desumptas, campis, avibus, gregibus, armentis, quorum & notitia facilis est, & jucunda recordatio.
- ↑ V. 423. Namque ipse decoram. Hæc ex Agamennone Homerico ad Æneam transtulit Virg. in 1.
- ↑ V. 426. Eja agite. Hanc quoque invocationem habes Æneid. 7.
- ↑ V. 431. Non mihi. Hyperbolem hanc Homericam latinam fecit Virg. in 6. Unde alii Vates passim.
- ↑ V. 434. Peneleus primum. Recensio utriusque exercitus, in qua totius antiquæ Græciae descriptionem habet a Plinio, Strabone, Stephano laudatissimam. Plura ex hoc loco delibarunt Lucanus, & Seneca Tragoedus. Homerum imitati sunt fere omnes Epici Poetae, ut alibi dictum. Nos hic nonnulla ampliori libertate in epithetis assignandis usi sumus, vitandi fastidii gratia.
- ↑ V. 534. Ipse mali. Author mali Menelaus dicitur, quoniam ejus ulciscendi causa bellum susceptum est.
- ↑ V. 537. Jam praecipit arceis. Eadem significatione hoc verbo usus est Virgilius in 11.
- ↑ V. 541. Dorion ira. Ita Lucanus eandem hanc fabulam referens.
- ↑ V. 556. Ipse Mycenaeus, Locum hunc Homericum adducit cum laude Thucydides de bell. Peloponnesiaco.
- ↑ V. 593. Centenasque. Inde Virgilius in tertio
Centum urbeis habitans magnas, uberrima regna.
Idem tamen Homerus in Odyssea nonaginta urbes tribuit Cretensibus - ↑ V. 602. Frondosa ex Ephyre. Non solum majorum locorum sed etiam urbium singularium nomina cum præpositione efferri posse pluribus Tullii, & aliorum Latinorum exemplis firmat Ludovicus Cerda in not. 40, 41, 42. ad lib. 4. Grammaticae Antonii Nebrissensis.
- ↑ V. 618. Pelidae corpore dempto. Hinc Virg. Excepto Laurentis corpore Turni.
- ↑ V. 626. Argosque Pelasgum. Pelasgorum gentem duplicem distinguit Homerus. Altera, de qua hic, Achillem ducem sequebatur; altera, de qua infra, inter Trojanorum auxiliares copias recensetur. Virgilius Pelasgoruni nomine Græcos omnes universim appellat, quem nos quandoque sequuti, ut supra admonuimus.
- ↑ V. 676. Quinquaginta intus. Adnotat Thucydides loco supra citato Homerum solum designasse numerum remigum in Bonorum sevibus qui maximum, centum nempe, ac viginti, & in his Philoctetae, qui minimum gerebant.
- ↑ V. 692. Pelio ex alto. Correpta ultima in Pelio more Græcorum propter sequentem vocalem, quod & fecit quandoque Virg. imponere Pelio Ossam, Credimus an qui amant, & alibi saepius.
- ↑ V. 698. Stygia Titaresus ab unda. De hoc fluvio scribens Strabo, bituminoso, inquit, liquore fuit, atque ejus natura, ut cum aqua misceri non possit. Cui Plinius consonans 1. 2. c. 8. Accipit, inquit, Peneus Eurotam amnem (ita enim ille appellat, quem Homerus, Lucanus, Strabo, & Tragoedus Seneca Titaresum) nec recipit; sed olei modo supernatantem, ut dictum est ab Homero, brevi spatio
portatum abdicat, poenales aquas dirisque genitas argenteis suis misceri recusans. Quod autem Plinius Penei pulchritudini, id Lucanus Titaresi dignitati, ac nobilitati tribuit, quem nos sequuti cecinimus Alexandr. I.
Post Peneum irrumpit, lapsuque per aquora summo
Immixtas defendit aquas, fluviique minoris
Contactum effugiens, Superum sibi servat honores.
Quippe ab Styge ortus, Dii cujus jurare timent, & fallere numen. - ↑ V. 716. Fulva luctantur arena. Militum in otio oblectamenta, quae Virgilius ad camporum Elysiorum incolas transtulit lib. 6.
- ↑ V. 734. Et strepitu Prochyta alta. Ita hunc locum Homericum reddidit Virgil. in 9, ubi, inquit Ruæus, duo videntur a Virgilio sane facta audacter. Primum quad Arimos populos Pythecusa insula adjecit, qui apud alios Ciliciae, aut Lydiae, aut Syriae incolae esse dicuntur. Secundum quod vocet illas εἰν Ἀρίμοις, quae Homeri sunt, & Hesiodi in unum substantivum composuerit. Nec Plinii longe posterioris, aut Scaligeri Græcæ linguae ignari authoritate defendi potest, quod Cerda voluit. Quid si Virgilius non Inarime, sed in Arimis scripsit, ut hic nos? At enim Ovidius, Statius Papinius, Silius, Lucanus, Plinius, Claudianus Inarime quoque scripserunt Virgilium procul dubio sequuti. Quod vero Homerus non Inarimen, sed in Arimis scripserit, Hesiodi, & antiquorum omnium codicum authoritate convincitur contra Plinium. Vide si lubet Homeri in hunc locum, & Virgilii interpretes.
- ↑ V. 802. Paphlagonas rapit ex Enetis. Alii scribunt cum adspiratione Henetis, unde mutata adspiratione in V. facti sint Veneti. Henetus porro cum magna Teucrorum, & finitimorum populorum parte, duce Antenore, in intimum Adriatici maris sinum penetrasse scribunt aliqui apud Sigonium de antiq. jur. Italiæ lib. 1. cap. 25, ibique de nomine eversæ patriæ urbem Trojam condidisse. Vide Virgilii interpretes ad 1. Aeneidos, ubi de Antenoris in Italiam adventu & Patavina urbe.
- ↑ V. 3. Quales sub nubibus atris. Comparationis hujus partem aliquam delibavit Virgilius, cujus ea sunt verba in 10. Strymonias autem eas vocat, quia frequentes circum Strymonem Macedonia fluvium in confinio Thraciæ, ubi quum Geranam urbem Pygmæi condidissent, a gruibus fugatos, & novas sibi sedes quærere coactos fuisse scribit Plinius lib. 4. c. II. inde illud Juven. Sat. 13.
Ad subitas Thracum volucres, nubemque sonoram
Pigmæus parvis currit bellator in armis &c. - ↑ V. 24. Impastus. Ita hanc comparationem reddidit Virg. lib. 10
- ↑ V. 35. Improvisum aspris. Hanc quoque comparationem Virgilius a Paride ad Androgeum transtulit Eneidos lib. 2.
- ↑ V. 77. Quod si me. Hujus certaminis ad imitationem inventums illud Turni, atque Æneæ apud Virgilium.
- ↑ V. 79. Nostro. Verb. Virgiliani Turni in 12.
- ↑ V. 33. Oblato gaudens. Verba Virgiliani Aeneæ in 12.
- ↑ V. 107. Varium quippe. Quod Virgilius ad foeminas transtulit
Varium ac mutabile semper . . . . Femina. - ↑ V. 108. Pacata senectus. Tumultu affectionum quiescente. Cani enim sums sensus hominis.
- ↑ V. 165. Namque immortaleis. Quiddam huic affine de Helenæ pulchritudine Lucianus in Dialog. mortuorum.
- ↑ V. 173. Non tu mihi quicquam. Quod Aeneæ Venus in 2.
Non tibi Tyndaridis fácies invisa Lacaenae
;;Culpatusve Paris. - ↑ V. 180 Quantum instar. Virgiliana loquutio in 6.
- ↑ V. 181. Ast Helena. Locum hunc Homericum ubi Helena Priamo præcipuos Grajorum duces ostendit, pulchre imitatus est Torquatus Tassus lib. 7. ubi Armida Sarracenorum Regi Christiani exercitus præcipuos duces demonstrat.
- ↑ V. 194. Atque equidem. Priamus quoque laudator temporis acti, cantius tames Nestore, siqnidem non ades senex.
- ↑ V. 210. Hic est. Hic in nominativo casu corripuit eriam Virgilius in 6. Hic vir, hic est tibi quem promitti sepius audis.
- ↑ Ib. tristi de rupe. Unde Virg. in 3. Effugimus scopulos Ithacae, Laertia regna.
- ↑ V. 223. Non ille copia fandi. Breve, concisum, & acuminatum orationis genus Menelao tribuitur. Notat autem culcissimus Poeta illum quanquam ætate juniorem non verborum, sed sententiarum potius studiosum fuisse, quod non juventutis, sed maturioris aetatis, & in canos vergentis proprium esse solet. Ut autem Ulyssem, & Menelaum mole corporis, & oris majestate discreverat, ita oratione quoque discernit. Ulyssi enim copiant, majestatem, & robur orationis tribuit cum laterum firmitate, honestate oculorum ut perfectum, ac numeris omnibus absolutum ora canora voce, ut perfectum, ac numeris omnibus absolutum oratorem agnoscas.
- ↑ V. 136. Telamonius Ajax. Honoris causa nominatur, nec laudatur tamen, in tota enim Iliade, ducis post Achillem maximi, sed infelicis personam sustinet.
- ↑ V. 284. Summe parens. Hoc juramentum imitatur Virgilianus Aeneas in 12. unde desumpti versus 286, 289, 191.
- ↑ V. 327. Concussa ex casside sortem. Aeream galeam, & fortes habes etiam apud Virgilium in 5. reliqua ex hoc loco decerpta in 12. libationes, sacrificia, juramenti, descriptos limites, duellique omnies sive singularium certaminum leges, quæ imitati etiani Silius & Torquatus.
- ↑ V. 342. Spectantum turbae, Quod de Arcadibus Virgilius in conflictu Pallantís & Turni lib. 10.
- ↑ V. 349. Jupiter. Precandi hac formula ad rem valde dissimilem usus est Virgilius lib. 4.
- ↑ V. 360. Obstitit, & mucro. Hunc quoque casum a Menelao ad Turnum transtulit Virgilius, cujus ii sunt gemini versus in 12.
- ↑ V. 367. Tum perfidus ensis. Virgiliana loqutio loc. cit.
- ↑ V. 385. Hic Dea. Hujusmodi Deorum transmutationes innumera occurrunt apud Homerum, & Virgilium, de quo alibi dierum.
- ↑ V. 390. Pulcher. Effoeminati, ac debilis animi character. Assurgit enim quandoque Paris pudore correptus, & fratris Hectoris increpationibus, rursum tamen animum sponte remittit, & ad delicias revertitur.
- ↑ V. 411. Phrygiis aut matribus ibo. Similia illa Creusae in 2.
Aut Graiis servitum matribus ibo
Dardanis, & Dive Veneris nurus... - ↑ V. 430. At non ista mihi. Quod Horatius de Paride eodem:
Sublimi fugies mollis anhelitu
Non hoc pollicitus tuae.
Lege Oden 15. lib. I. - ↑ V. 437. Uxor amara. Jovis Virgiliani verba ad Junonem.
- ↑ V. 440. Tristia mittamus. Quod ex Epicureorum sententia Horatius:
Dona praesentis cape laetus horae, &
Linque severa. - ↑ V. 448. Placidamque petivit, Virgiliani versus ex 8.
- ↑ V. 37. Veniet stellis volventibus, aetas. Quod Virg. in 1. jam præteritum, quasi eventurum cecinit: veniet lustris volventibus aetas
Quum domus Assaraci Phtiam, clarasque Mycenas
Imperio premet, ac victis dominabitur Argis
Quæ adhuc distinctius de Lucio Mumio, & Paulo Emilio canit in 6.
Ille triumphata Capitolia ad Alta Corintho
Victor aget currum, cæsis insignis Achivis.
Eruet ille Argos, Agamemnoniasque Mycenas
Ultus avos Trojae. - ↑ V. 65. Sanguinei) Hanc comparationem adhibuit Virgilius in 10.
- ↑ V. 121. donec ) Quod de Camilla Virgilius in II.
- ↑ V. 125. Evolat in turmas ) quod hic Pandarus, facit apud Virgilium Tolumnius, quod hic Pallas ibi Juthurna, utraque Junonis sua ut Homerum in Virgilio ubique deprehendas.
- ↑ V. 138. Indum coccineo ) Comparationis hujus partem aliquam delibavit Virgilius in 12. ad rem valde dissimilem? quum nempe pudibundæ, atque lacrimantis Lavinia colorem describeret.
- ↑ V. 161. Pοena licet ) Nam raro antecedentem scelestum Deseruis pede poena claudo,
ut Horatius. - ↑ V. 192. Phoebigena ) Aesculapius Phoebi filius, unde Machaon Aesculapiades, aut Aesclapiades deinde vocatur.
- ↑ V. 208. Saevus magis ) Virgiliana loquutio in 12.
- ↑ V. 280. dein plurima prudens. Nestor disciplinae militaris peritissimus, & factis, & præceptis ostenditur, ubi mire senectutis indoles elucet, quia & sociis ejus prisca nomina, & inter recentiores Græcos inusitata tribuit Poeta.
- ↑ V. 304. O mihi. Quod Virgilius ad Evandrum transtulit Æneidos lib. 8. ubi Herilum a se juvene nterfectum commemorat ad imitationem Nestoris Homerici.
- ↑ V. 311. Sanguisque. Pulcherrima Virgilii loquutio in Aeneid.
- ↑ V. 382. Ore quidem melior. Hæc Agamemnon veluti indignatione correptus evomuit, non quod reapse ita sentiret. Unde & Horatius, Ecce furit te reperire atrox, Tydides melior parte.
- ↑ V. 395. Harc mitte. Pulcherrima sententia, qua Diomedes & strenuus simul, & majoribus obsequens ostenditur, quique adversum se dicta non contumeliosis in Regem verbis; sed factis refutare conaretur, ut alibi.
- ↑ V. 409. Tacitae. Hoc & sequentibus versibus, adjunctaque comparatione Græcorum ac Teucrorum diversa disciplina monstratur.
- ↑ V. 415. Parva qudem. Hos versus ad Famam transculit Virg. in 4.
- ↑ V. 428. Pede pes. Loquutionem hanc Virgilius ab Homero mutuatus est in 10, unde alii Latinorum.
- ↑ V. 432. Atque velut rapidus. Hanc comparationem Latinam fecit Virgilius in 2.
- ↑ V. 440. Prime. Vocativus pro nominativo Græco more.
- ↑ V. 6. Sanguineo. Hanc comparationem adhibuit Virg. in 10.
- ↑ V. 65. Dextera trunca. Quia simile de Tymbro Virg. in 10.
- ↑ V. 69. Quum spumeus amnis. Comparationem hang imitatus est Virgilius partim in 2, partim in 9.
- ↑ V. 107. Et quae nunc obducta. Hæc ab Diomede ad Æneam transtulit Virgilius Aeneid. 2. Aliter enim nec Venerem adspicere, nedum ferro invadere potuisset.
- ↑ V. 265. Non illud. Unde narum Virgilianum illud saxum in 12. Hinc lepide Juven. Sat. 15.
Nec hunc lapidem quali se Turnus, & Ajax,
Vel quo Tydides percussit pondere coxam
Æneae, sed quem valeant emittere dextra
Illis dissimiles, & nostro tempore natae.
Nam genus boc vivo jam decrescebat Homero,
Terra malos homines nunc educat, atque pusillos. - ↑ V. 290. Non sanguis. Deorum corpora longe nostris puriora, ac defaecatiora esse Homerus, & omnes Antiqui Philosophi crediderunt, unde illud Velleii apud Tullium Diis non corpora, sed quasi corpora esse, nec sanguinem, sed quasi sanguinem. Quin & priores Ecclesiæ Patres Platonicis opinionibus imbutos ignes, & aerea corpora Dæmonibus, & Angelis tribuisse alibi multis eorum testimoniis firmabimus.
- ↑ V. 371. Cypriamque. Ita dicta Venus a Cypro insula, ubi síngulariter colebatur, unde illa apud Virgilium
Est Paphos, Idaliumque mihi, sunt alta Cythera. - ↑ V. 379. vi reppulit. Primam in eo verbo produxit etiam quandoque Virgilius:
Reppulit, & geminos erexit crinibus angueis,
in 7. - ↑ V. 390. Nube Deus. Versus Virgiliani ex hoc loco desumpti in 10. ubi Turno similem Æneæ umbram Juthurna soror objicit.
- ↑ V. 399. Violasse manum. Proprie violasse dicitur. Quid enim magis sacrum, & colendum Diis ipsis? Unde Virgilius Diomedem ipsum ita loquentem inducit in 11.
Quum ferro colestia corpora demens
Appetii, & Veneris violavi vulnere dextram. - ↑ V. 447. Valentemque. Versus hypercatalectos, cujusmodi occurrunt plures apud Maronem, ut, turres, ac tecta Latinorum.
- ↑ V. 458. Verrere caelos. Occurrit apud Maronem similis metaphora in 5. Adnixi torquent spumas, & caerula verrunt.
- ↑ V. 471. Delapsa phalarica. Hastae genus latiori, & longiori ferro, cujus descriptionem habes apud Livium lib. 21, ubi earum inventionem videtur Saguntinis tribuere. Dices: Quo ergo jure eam hastam Græcis tribuiet? Eodem, inquam, quo Virgilius eam tribuit Rutulo Turno Æneid. 9.
- ↑ V. 538. Crebro cava tempora circum. Quod de Turno similiter Teucrorum multitudine oppresso Virgilius in 9.
- ↑ V. 605. Quem Trojus Hector. Simile illud Virgilii in 12.
Quis mihi nunc tot acerba Deus, quis carmine cædeis
Diversas obitumque ducum, quos æquore toto
Inque vicem nunc Turnus agit, nunc trajus heros
Expediat? - ↑ V. 639. Aegidaque horrificam. Hujus descriptionis partem delibavit Virgilius in 8, ubi de Palladis aegide.
Connexosque angues, ipsoque in pectore Divae
Gorgona desecto vertentem lumina collo.
Quo loco Servius, & Ruaeus Gorgonem non in Palladis clypeo, sed in anteriori lorica, sive thoracis parte ad Diva pectus insculptam fuisse arbitrantur. Ac Homerus loricam ab Aegide aperte distinguit. Et Ruæus quidem ægidem clypeum interpretatur, et Medusae caput non in clypeo, inquit, sed in anteriori loricae parte ad pectus affixum. De media autem clypei parte, quæ eo sublato pectori correspondet cur accipi non possit, equidem non video. - ↑ V. 652. Custodibus Horis. Hinc pulchre Sannazarius in 3.
"'Insomnes Horae, namque his fulgentia Divum
Limina, & ingentis custodia credita caeli. - ↑ V. 672. Tantum caelestum. Nobilissimam hanc hyperbolem commendasit Volterius, & alii Critici.
- ↑ V. 684. Stentoris incessum. Cujus vox in proverbium abiit, inde Juv. Sat. 13.
Tu miser exclamas ut Stentora vincere possis. - ↑ V. 694. Repperit. Primam hujus præteriti produxit quandoque Virg.
- ↑ V. 730. tum faginus axis. Hinc illud Maronis de cymba Charontis:
Gemuit sub pondere cymba
Sutilis
in 6. - ↑ V. 8. Per cassida. Hic accusandi catus apud Virgilium non occurrit, occurrit vero apud Propertium, lib 3. Notat vero Servius Virgilium in 11. usum fuisse cassida ut nominativo primae declinationis deducto a Cassida accusativo tertiæ, quod pluribus exemplis firmat, sicut & Ruæus.
- ↑ V. 44. Sine hanc animam. Hunc locum Homericum habes Virgilio expressum partim in 1. de morte Ligeri, partim de Mago.
- ↑ V. 49. Jam flectere. Hoc quoque ad Æneam transtulit Virg. in 12.
- ↑ V. 111. Lycurgus. Non Legislator ille anlebris, verum alter Thraciæ Rex, Dryantis filius.
- ↑ V. 134. Una quidem. Sinile illud Jobi de homine: qui quasi flos egreditur, & conteritur, & nunquam in eodem statu permanet.
- ↑ V. 148. Regina. Hanc Homerus hic Antiam vocat, alii Antiopem alii Sthenobeam appellant. Proetum annis septemdecim Argis regnasse scribit Eusebius.
- ↑ V. 160. Perferre tabellas. Longe ergo ante Homerum, & ante Trojanum excidium literarum usus erat apud Græcos, cujus contrarium scripsit Josephus. Quod vera ex hoc Homeri loco efficere vult Tzetzes Græcos ante Cadmum literas habuisse faiso nititur fundamento, non enim ut ille vult, Cadmus Bellerophonte posterior, sed longe prior, & Sisypho coævus.
- ↑ V. 177. Non durius ullum. Solymos, sive Palestinae incolas & robore, & corporis proceritate insignes fuisse confirmat etiam illud Choerili vetustissimi Poetæ, ubi de gentibus quæ Xerxem in Græciam sequebantur ita canit.
Trajicit inde hominum genus admirabile visu:
Phoenicum similis grandi sonat ore loquela.
Montibus in Solymis habitant, juxtaque paludem
Immensam. Attonsum squallens caput obsidet horror.
Pro galeis derepta ab equis, durataque fumo
Ora ferunt.
Quibus consonant ea quæ dicuntur Num. 13. Populus, quem vidimus, procerae staturae est. Ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enoch de genere giganteo, quibus comparati videbamur quasi locustae. - ↑ V. 227. Qui pretiosa volens. Hi duo versus apud Homerum quatuor verba sunt. Χρύσεα χαλκείων, ἑκατόμβοι' ἐννεαβοίων, id est Aurea, pro aeneis, & centum bobus æstimata, pro iis quæ vix novem bobuσ æstimari possent.
- ↑ V. 235. Undique nam premimur. Transitus a prima ad tertiam personam, qui Homero non infrequens ut animadvertit Longinus. Nec desunt & Historicorum exempla. Sufficiat illud Machabaeor. 16. Nuntiavit Joanni in Gazara quia periit pater ejus, & frater, quia misit te quoque interfici.
- ↑ V. 237. Atriisque. Producta media per Crassim, quasi scribas: atrisque.
- ↑ V. 260. Manibus tractare cruentis. Communis gentium omnium sententia priscis nimirum veri Dei cultoribus tradita. Unde illud: Multum sanguinem effudisti, & plurima bella bellasti: non poteris aedificare domum nomini meo. Par. I. c. 21, & illud: Lavabo inter innocentes manus meas, & ita circumdabo altare tuum, Domine. Ps.25.
- ↑ V. 281. Sidoniarum. Quum Sidonias matres & Tyrium litus audis, non Tyrum Phoenicia, sed Peloponnesi urbem cogita illius coloniam unde ejus incolæ Sidonii vocati, sicut Carthaginienses Sidonios, & Tyrios vocat Virgilius, quis ab illis oriundos.
- ↑ V. 332. Has exosa manus. Similis loquutio Turni apud Virgilium in 12.
Non adeo has, exosa, manus victoria semper
Fugit. - ↑ V. 361. At procul. Ultimus hic Hectoris cum uxore Andromache, & parvulo Astianacte congressus suavissimus pariter est & modestissinius, natura, imagine, & virtutis splendore gratissimus.
- ↑ V. 494 Qualis ubi. Comparationem hanc Latinam fecit Virgilius, cujus ii sunt versus in 11. Eandem rudi Minerva imitatus fuerat Ennius, & pulchrius inde Torquatus Tassus Italus Poeta, suae? Hierusalem, lib. 9.
- ↑ V. 320 Antenor. Inde hic, & Aeneas veluti traditores, & hostes patrie habiti, quod de Aenea infra inde uterque in Italiam fogere compulsus est post Troje excidium. Vide infra.
- ↑ V. 364. Inducias. Secunda products invenitur apud alios, hic autem carminis necessitate correpta.
- ↑ V. 378. Quod pacem. Hic, sicut & 250, Virgiliani versus sunt ex 11, ubi paria Aeneas Latini Regis oratoribus respondet.
- ↑ V. 390. Quum pace sequestra. Versus Maronianus in 11, ubi similes induciæ Trojanos inter & Rutulos. Similes inducias, & labores Trojanorum, & Latinorum habes apud Virgilium in 11.
- ↑ V. 400. Laomedontiades prohibet. Ne hujusmodi lamentationibus in proelia tardiores fierent civium animi.
- ↑ V. 404. Nec minus & maesti. Conglobatas? hic Virgilianae loquutiones, & hemistichia ex citato lib. 11.
- ↑ V. 423. Præterea. Simili sensu apud Maronem in 1.
Et quisquam numen Junonis adoret...
Præterea? - ↑ V. 431. Quem nos murum. Græcismus sicut ille quam Urbem statuo, & alia apud Latinos. De hoc mure Ovidius, & nos intra.
- ↑ V. 452. Et bobus. Permutatio antiquissima forma commercii, ut alibi.
- ↑ V. 452. Aut ferri. An nummi, seu sigillata pecunia Homeri, aut saltem belli Trojani tempore in usa fuerint disputant alii. Vide quæ ad lib. 23. Hic ego ferrum, atque æs non signatum, sed appensum intelligo, quod pecuniæ vicem gerebat.
- ↑ V. 457. Crebra tonans. Quasi futurorum malorum præsagia iis ostenderet. Tonitrua enim, maxime si a destra coeli parte, atque ingeminata erant, infausta habebantur.
- ↑ V. 7. Sic volo. Hemisthichium Juvenalis, Sat. 6.
- ↑ V. 14. In praecepsque. Uti expressit Virgilius in 6.
- ↑ V. 26. Aurai. Pro auræ soluta diphtongo, ut apud Lucretium
gelidai stringor aquai.
Et apud Virgilium: atque aurai simplicis ignem... pictai vestis & auri ... Aulai in medio, atque ejusmode sexcenta. - ↑ V. 66. Equidem. Particula hæc apud Virgilium nisi cum prima persons conjuncta occurrit numquam, quod meminerim, quasi equidem idem sit, atque ego quidem. Non desunt tamen Latinorum exempla, qui cum aliis personis conjunxerant, quos hic sequimur.
- ↑ V. 69. Aequa examine lanceis. Fictionem hanc Homericam expressit Virgilius in 12., aut potius ex Iliad. 22., ubi vide.
- ↑ V. 85. Tollis se arrectum quadrupes. Virgiliana loquutio in 1., ubi Mesentio adversum se ruente Æneas inter
Bellatoris equi cava tempora conjicit hastam.
Tollit se arrectum quadrupes, & calcibus auras
Verberat. - ↑ V. 96. Ille volans. Ulysses enim
Dives opum, & lingua melior, sed frigida bello
Dextera, consiliis habitus non futilis author
lacessitur tamen, & provocatus audet nonnunquam, ut honori consulat. - ↑ V. 116. Aliena morte. Quod Virgilius Sternitur infelix alieno vulnere in 1.
- ↑ V. 129. Sulphuris. Cujus semper odor in fulguritis locis sentitur.
- ↑ V. 136. Non coeli obstantia fata. Non enim est scientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum, ut in Deuteronomio dicitur.
- ↑ V. 281. Ac veluti aut violae. Comparationem hanc ex Gorgythione ad suum Euryalum traduxit Virgilius in 9. Æneid.
- ↑ V. 330. Gnatum. Herculem Jovis ex Alcmena filium. De hac fabula, Cerbero Cane ac descensu Herculis ad inferos late Ovidius.
- ↑ V. 504. Ac veluti plenam. Serenae noctis descriptio pulcherrima, & caeco vati gratissima.
- ↑ V. 32. Atque etenim. Nunc Diomedes postquam Græcos ac Trojanos omnes virtutis, ac facinorum suorum tentes effecerat, juris quondam sibi ab Agamemnone illat meminit, quam prius dissimulaverat.
- ↑ V. 163. Sit Phoenix prior. Phoenix, quia Curator ipsi a Patre Peleo datus, ideoque Achilli charissimus, Ajax, quia militari virtute, et animi candore ipsi simillimus. Ulysses, quia eloquentissimus, ut ipsi persuaderet.
- ↑ V. 290. An vero. Quod Turnus in 9. num solos tangit Atridas iste dolor, solisque licet capere arma Mycenis.
- ↑ V. 311. Tertia. Locum hunc ita vertit Cicero l. 1. de Divin. c. 25.
Tertia me Phtia tempestas lata locabit.
Quam versionem adduco, ut videant Grammatici etiam majorum locorum nomina per genitivum efferri posse, quum per adverbium ubi interrogatio fiat. - ↑ V. 329. Orchomeni. De divitiis apud Orchomenum asservari solitis meminit etiam Thucydides.
- ↑ V. 330. Vel Pelusiacis. Aegyptiis Thebis, que ideo Hecatompylae dictae sunt.
- ↑ V. 335. Sanctum est. Stat animo fixum, atque immobile.
- ↑ V. 351. Pytho in saxosa. Ita dicta Delphos quod ibi Apollini Pythio, aut Pythonis interfectori templum dicatumi esser, unde Pythia Sacerdos, & Pythonissa. Ditissimi hujus templi meminit quoque Thucydides.
- ↑ V. 427. Regebam. Ipsius Pelei vice fungebar in populorum cura, ac regimine. Dictum ex genio senecturis sua extollentis.
- ↑ V. 457. Non te Grajugenis. Non enim satis Achillis honori consultum videretur.
- ↑ V. 470. Aetolos inter. Rem totam habes latissime apud Ovidium lib. Metamorph. 8. Inde illud Junonis Alexandr. 3.
Ætolosne olim campos, Achelojaque rura
Fulmineis vastare feris roror aspera Phobi
Ob furias Oenei potuit...
Simul etiam docemur primitias fructuum Deo offerre: tua sunt enim omnia, Domine, & qua de manu sua accepimus, dedimus tibi. Par. 11. - ↑ V. 503. Alcyonis quod tristia fata. Sententia est, Idam tulisse sagittas in Phoebum ob raptum Marpissæ uxoris suae cui Alcyonis nomen est inditum, quod priscæ illius Alcyones Æoli Regis filiæ fatum sortita videretur.
- ↑ V. 566. O Laertiade. Ajacis oratio, sicut illa Achillis, aperta, & nullis quæsitis ornamentis fucum faciens.
- ↑ V. 572. Atqui etiam. Homicidia enim pecunia redimebantur, ut latius infra lib. 18.
- ↑ V. 588. Ut tellure creatum, Pers. Sat. 5. Praesto est mihi Manius heres. Progenies terrae.
- ↑ V. 14. Et gemit adspectans. Suorum languore, & hostium alacritate deterritus, ex quibus infausta futurorum sumebat præsagis, quod amii, ac morentis animi proprium est.
- ↑ V. 66. A patre, atque a stirpe. Quod militum animos maxime devincit, atque Imperatoribus conciliat. Totius hujus libri stylus familiarior est & veluti ad domestica, & privata conversus, politicis tamen, & moralibus instructionibus refertissimus, & nescioquo nativo rerum colore gratissimus.
- ↑ V. 85. Hos animae. Loquutio Virgiliana in 4. Æneid.
- ↑ V. 87. Nam neque me fessum. Anxietatis signa, atque effectus.
- ↑ V. 104. Deucalidemque ducem. Positum pro Deucalionidem quod carmini incommodum. Pater enim Idomenei Deucalion infra.
- ↑ V. 129. Stratis se proripis. Nestor uti senior, & parcissimi jam somni, vigilans invenitur: Ulysses jam maturior, & fere in senium vergens dormit quidem, sed sola Nestoris voce excitatur: Diomedem vero adhuc juvenem, etiam sub dio, & armatum altus habebat somnus, atque hinc pede concursum Nester excitat, nec enim vox sola sufficeret.
- ↑ V. 156. Crude senex. Diomedes senem sibi charissimum demulcet et laude quam ipsi gratissimam esse sciebat, quam bonus ille vir deglutit statim.
- ↑ V. 168. Torquens immane. Ut Aventinus apud Maronem in 7.
- ↑ V. 210. Ecce adsum. Diomedes ubique intrepidus, atque audax, invadendo, quam sustinendo proprior, atque aptior.
- ↑ V. 214. Fugerit aut unus. Vae soli, quia quum ceciderit non habet sublevantem se.
- ↑ V. 223. Nec te ulla. Quod Drances apud Virgilium in 11.
Neque te ullius violentia vincat. - ↑ V. 233. Nec me obrue. Modesti, ac sapientis viri effatum.
- ↑ V. 241. Nec crista insignem. Udonem hoc tegumentum capitis e corio confectum vocant Latini.
- ↑ V. 269. Tydea ceu quendam. De hac Tydei legatione vide quae supra lib. 4.
- ↑ V. 271. In moenia Thebes. Urbs Boeotiæ. Communius plurali numero efferuntur Thebe Thebarum; tamen in singulari quoque reperitur apud authores. Statius lib. 9.
Perituraque Thebe
& item in 1.
Premit agmine Thebes
Hippomedon.
Deducto nomine a Thebe Nympha, quam Asopus adamasse dicitur ejusdem regionis fluvius. Oedipodioniae autem dicuntur Thebæ ab Oedipo, qui in ipsis regnavit, Sophoclis, & aliorum carminibus notissimo. - ↑ V. 301. Spectandusve armis. Ironice ergo Virg. in 11. de Eumede:
Antiqui proles bello praeclara Dolonis,
Nomine avum referens, animo, manibusque parentem.
Quod & Cerda, & alii Virgilii interpretes observarunt. - ↑ V. 337. Bobus hi siquidem. Hanc observationem Homericam multis firmant qui de re rustica scripserunt.
- ↑ V. 343. Sensit. Loquutio Virgiliana de Androgeo in 2. Æneidos. Comparationem adiunctam delibavit Maro idem in 12, & aliis locis.
- ↑ V. 357. Erratque volens. Neque enim occidere sed vivum capere conabatur.
- ↑ V. 362. Vivere me sinite. Similia supra Adrastus Menelas, & Liger Æneae.
- ↑ V. 413. Qui candore niveis. Versus Virgilianus in 12, ubi Scaliger, & Cerda Homerum inferiorem statuunt, quod solum dixerit
Candidiores nive, cursu autem ventis pares.
Ride si sapis. - ↑ V. 495. Ingens concursus. Verba Virgiliana in 9. ubi horum exploratorum facinus imitantur Nisus, & Euryalus, pulchrioribus tamen, & longe gratioribus eventibus ornata narratione, ut præter 2, & 3, 4, & 6. librum fere nihil in Æneide melius.
- ↑ V. 509. O si Tydides. Hi sunt equi illi de quibus Virgil. in 1.
Ardenteisque avertit equos iu castra, priusquam
Pabula gustassent Trojae, Xantumque bibissent.
Quum Rhesus ab oraculo didicisset Trojam non evertendam si ejus equi de Xantho bibissent. De quo tamen altum silentium apud Homerum hic, nec cum Homerica hac narratione videtur congruere. Quanquam enim Rhesum, ejusque socios novos advenas vocet, non ita tamen loquitur, ut non aliquot jam dies Rhesum Trojae fuisse credendum sit. Quod si Rhesum in ipsomet itinere præventum, ac jugulatum dixeris, id enim vero cum Homerica narratione apertissime pugnare videtur. - ↑ V. 13. Atrides. Diomedes in quinte libro regnat. Agamemnon in hoc 11. Ajax infra in 13. Achilles ab 18, quem juxta reliqui duces silere, et latere videntur.
- ↑ V. 16. Cinyras. Duos hujus nominis fuisse memoriæ est proditum. Hic Cypri Rex fuit, unde ea insula Cinyrea dicitur a Lucano Pharsaliae lib. 8.
- ↑ V. 31. Cyano medius. Cyanus proprie est species caelestis coloris; sed quænam fuerit huic colori subiecta materies in dubio est. Chalybem ipsum crediderim, cui cæruleus ille, subnigriorque color superinduitur, de quo infra etiam in Achyllis clypeo.
- ↑ V. 43. Ipsa Mycenaeo. Regem maximum honore afficientes, & honorem populorum, atque studium conciliantes.
- ↑ V. 61. Ac veluti stellae. Quid simile supra de Diomede, & Pallade, ubi Virgilii locum consonantem adnotavimus.
- ↑ V. 65. Totoque vomens. Quod Virgilius de Turno in II.
Tota decurrens aureus arce,
& alibi saepe. - ↑ V. 82. Celsoque ab culmine. Similis imago illa Virgiliana:
Terras unde arduus omneis
Castraque Dardanidum spectat, populosque Latinos. - ↑ V. 214. Et pecudum, Cysses. Communis est Virgilianorum interpretum opinio Cyssem hunc eundem esse, ac Dymantem, Hecubae patrem, quod Virgilius Hecubam Aen. 1, & 2. Cysseidem appellaverit. At Homerus Theano semper Cysseidem, Hecubam nunquam ita appellavit, immo Cyssem a Dymante aperte distinguit. Primum enim in Thracia, secundum in Phrygia regnasse asserit. Sed de hoc fortasse alibi.
- ↑ V. 281. Ille canes. Ille in comparationibus Latinis frequenter abundat, quod in Virgilio observavit Cerda, & Ruaeus in 1.
Ac velut ille canum morsu de montibus altis
Actus aper &c. - ↑ V. 371. Semivir. Simili contumelia Turnus apud Maronem Aeneam afficit: da sternere corpus ... Semiviri Phrygis in 12, & in 4. cum semiviro comitatu. Vide ibi interpretes.
- ↑ V. 383. Neritius ductor. Ita dictus Ulysses ab insula Nerito quæ ipsius parebat imperio, de qua Virg. in 3. & Neritos ardua saxis, aut potius a Nerito Ithacae monte, de quo Homerus, unde Neritium Ulyssem appellarunt Ovidius, & Silius Italicus lib. <?>.
- ↑ V. 430. Isthic nunc. Hinc illa Æneæ ad Tarquirum in 1.
Isthic nunc, metuende jace, non te &c.
Aliribus linquere feris, aut gurgite mersum
Unda feret. - ↑ V. 461. Et vim viribus exit. Loquutio Virgiliana in 11. Eodem quoque verbo activorum more utitur summus Poeta in 5. ubi de Entello:
Corpore tela modo, atque oculis vigilantibus exit. - ↑ V. 498. Clypeive fefellerit orbis. Quem turris ad instar esse supra dixerat, talemque ut ipsum Achillem non dedeceret, ut infra lib. 17.
- ↑ V. 524. Ut vero ingressum. Quid de hac similitudine sentiant alii diximus supra in præfatione. Aptissima certe est Ajacis genio, ac robori explicando.
- ↑ V. 625. Pollerem robore quantum. Transit ad semet more solito.
- ↑ V. 626. Quum melior vireis. Loquutio Maroniana ore Entelli senis Aeneidos libro quinto.
- ↑ V. 654. Oviumque magistros, Cuicumque rei præpositos magistros appellavit Virgilius, unde de pastoribus
Idem amor exitium est pecori, pecorisque magistro,
Et de navis gubernatore:
primusque magister
Volvitur in caput ...
atque alibi sæpe. - ↑ V. 668. Alpheum ad fluvium. De hoc Peloponnesi fluvio diximus ad 1. Alexandriados.
- ↑ V. 678. In mare purpureum. Epitheton Virgilianum ab Homero desumptum. Versus autem pene Virgilianus ubi de Eridano, aut Pado:
In mare purpureum violentior influit amnis. - ↑ V. 684. Indomitamque, quod supra cui cervix non trita jugo.
- ↑ V. 697. At non illa virum. Quod Virgilius ad Umbronem transtulit in 7.
At non Dardaniae medicari cuspidis ictum
Evaluit, neque eum juvere in vulnera cantus
Somniferi, & Marsis quæsite in montibus herbæ. - ↑ V. 721. Serumque dolebis. Adiectivum pro adverbio positum more Homerico quem Virgilius sæpius imitatur, ut sera comantem Narcissum, & alibi.
- ↑ V. 743. Molleisque memento. Id est observare tempora, quibus facilis ad illum sit accessus, quod maxime curandum iis qui cum Regibus, & cum hominibus truculentis, pronisque ad iram versantur. Loquutio Virgiliana est in 4.
Sola viri molleis aditus, & tempora noras. - ↑ V. 779. Paeoniasque herbas. Paeon Deorum Medicus de quo supra lib. 5. Hinc Virgilius: Paeonium in morem lib. 12.
- ↑ V. 16. Fluviorum ingentum. Anapestus pro Dactylo, ut apud Virgilium ::Fluviorum Rex Eridanus.
Georg. 1. nisi legas: Fluviorum vocali in consonantem mutata, ut aliis placet. - ↑ V. 20. Et Simois. Hinc desumpra illa Maronis in 1.
Ubi tot Simois correpta sub undis
Scuta virum, galeasque, & fortia corpora volvis.
Quem versum in 8. quoque Aeneidos repetit clarissimus Vates. - ↑ V. 122. Quales aeriae. Comparationem hanc parum immutatam ad geminos etiam portarum custodes Pandarum, & Bitiam detorsit Virgilius Æn. lib. 9., sed apud Virgilium occisi custodes, hic incolumes, ideoque altis radicibus haerens. Virg. autem: Et sublimi vertice nutant.
- ↑ V. 139. Dat torva frementibus. Quod Virgilius ad Centauros geminos transtulit de monte descendentes Aeneidos lib. <?> in sola autem militum recensione ubi nullus ardor animorum, nullus ruentum impetus, non erat jis locus.
- ↑ V. 151. Nivis ut quondam. Simili comparatione Virgilius in 11.
- ↑ V. 171. Velut horrida nusquam, Loquutio Virgiliana in 2.
- ↑ V. 177. Posita omnis in armis. Nam neque fuga erat ulla, nec Deorum auxilium qui Jovis præcepto inhibebantur.
- ↑ V. 180. Jussa dolent. Supra lib. 8.
- ↑ V. 201. Monstra Deum. Versus Virgilianus in 7. Æneid., ubi Latinus Rex ne filiam Turno daret caelestibus prodigiis deterrebatur.
- ↑ V. 236. Me praepetis alae. Divinationem quæ fit per aves cujus Cilices, & Phryges inventores fuisse scribit Tullius, tria in genera distinguunt viri Eruditi, Auspicium, Augurium, & Aruspicium. Auspicium est quum ex avium genere, aut cantu, aut numero divinatio fit; Augurium quando ex volatu; Aruspicium quando immolatis avibus ex fibrarum inspectione futurum aliquid prænuntiatur, quorum omnium plura sunt apud Valerium Maximum, & Tullium exempla. Vide Azorium Inst. Mor. tom. 1. lib. 9., ubi plura congerit Theologorum Recentiorum eruditissimus. Sæpe tamen hæc diversa genera in unum confunduntur, & Augurium generatim dicitur quæcumque ex volucrum inspectione sumpta divinatio.
- ↑ V. 301. Quem dira fatigat edendi. Loquutio Virgiliana in 9. & alibi. Leonis comparationem quinquies adhibuit in Æneide Virgilius, ubique ex Homero, qui eadem frequentissime est usus.
- ↑ V. 328. In tumulum, laethumque viae.
Namque ubi mors non est, si jugulatis aquae?
ut pulchre Martialis. - ↑ V. 9. Et potu lactis equini. Nihil de equino lacte Homerus deducitur vero ex nomine ipso, quo eam gentem appellavit, Hippemolgi enim dicti, quod equas mulgeant. Vitae rusticae gratissimam simplicitatem commendat hic Poeta quo de multa Virgilius in 1. Georgicorum, & Horatius. Sed quisnon?
- ↑ V. 23. Ter gressum intendit. Nobilissimam hanc hyperbolem inter alias Homericas commendane Volterius, & alii Critici.
- ↑ V. 26. Hic pater. Hunc locum imitatus est Virgilius in 5?. & Nympharum comitatu illustriorem reddidit. Ubique Homerum simpliciorem, & grandiorem invenias, Maronem cultiorem, ac politiorem. Versus 29, & 21 ex 1, & 9. Aeneidos decerpti sunt.
- ↑ V. 33. Hinc, atque hinc. Quod Virg. in cit. 5. Aen.
Subsidunt unde, tumidumque sub axe tonanti
Sternitur æquor aquis . - ↑ V. 53. Cujus claro. Originem enim trabebat ab Dardano, Dardanus autem ab Jove, ut infra dicitur.
- ↑ V. 60. Atque modis membra omnia miris. Loquutio Virgilio usitatissima: atque ora modis pallentia miris in 1, & similiter in 7. & in 10.
- ↑ V. 66. Non Calchas. Similia illa Pyrgus apud Virgil. in 5.
Non Beroe vobis, non hæc Rheteja, matres
Est Dorycli conjux, divini signa decorís,
Ardenteisque notate oculos, qui spiritus illi
Qui vultus, vocisque Sonus, quis gressus eunti.
Ubi vide Ludovicum Cerdam multa, qua solet eruditione, congerentem. - ↑ V. 122. Montis saxum. Comparationem hanc adhibuit Virgilius in 12, atque etiam delibaverat nonnihil in 9.
- ↑ V. 136. Quadrata phalanx peditum stabile agmen, ubi vir viro, armis arma conserta sunt, ut ait Curtius.
- ↑ V. 264. Mavors homicida. Comparationem hanc expressit Virgilius Turni furorem describens in 12.
- ↑ V. 266. Terror adest. Quod ibidem:
circumque atrae formidinis ora,
Iraeque, insidiaeque Dei comitatus aguntur. - ↑ V. 284. Nulli etenim. Ajax fortissimus Achivorum Achillem juxta, immo in stataria pugna Achilli par, & quo tamen, sicut & a Diomede membrorum agilitate, & insiliendi alacritate vincebatur, de quo adhuc infra.
- ↑ V. 315. Numenque professus. Id est non palam, & se cædis authorem præseferens cujus contrarium Virgilius:
Alma parens confessa Deam. - ↑ V. 404. Veteres hic corde sub alto. Hinc est quod aliqui existimant, Aeneam odio in Priamum patriæ fuisse proditorem, & Græcos in urbem introduxisse, quapropter ab ipsis liber abire permissus sit, sicut & Antenor, de quo infra.
- ↑ V. 454. Nec jam vestigia. Maturior quippe jam Idomeneus, & senectuti, quam juventae affinior. Stabile autem certamen hic dictum, quod stataria pugna dicebatur a Latinis ubi collato utrinque pede decertatur.
- ↑ V. 498. Glaucicomus. Ita dictus Neptunus ab colore marinae aquæ subviridi, qui & Venetus color, & Thalassinus dici solet.
- ↑ V. 593. It genitor juxta. Nodus intricatissimus, in quo dissolvendo frustra Homeri Scholiastes insudarunt. Nam Harpalionis hujus pater Pylemeneus ductor Paphlagonum supra lib. 5. v. 498. Menelai ferro occidisse memoratur. Ergo bonus hic dormitavit Homerus.
- ↑ V. 14. Ventorumque velut. Maris sensim intumescentis comparatione usus est Virgilius in 7, quem locum inter eos numerat Macrobius, ubi Virgilius Græci Vatis majestatem non est assequutus.
- ↑ V. 59. Quandoquidem. Agamemnon belli pertaesus eamdem semper sententiam proponit in patriam regrediendi, quo hominis indolem magis opum, quam gloriæ cupidum ac solicitum indicat Homerus.
- ↑ V. 104. Nec mihi quod natu minimus. Supra enim Nestor ipsum veluti adhuc juvenem, nec consilio adhibendo aptum suggilaverat. Quapropter non suo se, sed magnorum, quos memorat parentum, sensu, atque ore loquuturum spondet.
- ↑ V. 175. Tuus, o Regina, quid optes. Verba Aeoli ad eandem Junonem apud Maronem in primo Aeneidos.
- ↑ V. 199. Subruit atque animos. Nihil enim est quod æque ex arce virilem animum dejiciat, quam blandimenta feminae, ut ait August.
- ↑ V. 204. Subrisisque improba Juno. As non hic sicut apud Virgilium, dolis visis Cytherea repertis.
- ↑ V. 290. Nec fratre, conjuge quoquam. Quam pulchrum in Deorum regina nuptis feminis datur exemplum!
- ↑ V. 297. Nam neque. De his omnibus Jovis amoribus vide Ovidium in libris Metamorphoseon, ubi omnium historiam latissime prosequitur.
- ↑ V. 310. Summe Deum. Putidiusculum hoc, quod miror imitatum fuisse authorem Justiniani Italum Poetam, sed quæ non his longe putidiora alii suis Poematis inseruerunt, Ariostus præcipue?
- ↑ V. 39. Dii cujus. Versus Virgilianus in 6. Ipse Rex Jupiter, inquit Minucius Felix in Octavio, per torrentes ripas, & atram voraginem jurat religiose. Destinatam enim sibi cum suis cultoribus poenam praescius perhorrescit. Hæc ille putans dæmones non adluc Infernis pœnis cruciari, sed cruciandos esse, qui plurium Veterum Theologorum error fuit, ut alibi demonstratur.
- ↑ V. 40. Et commercia nostri. Honorabile enim conjugium in omnibus, & thorus immaculacus. Fides namque conjugii, etiam Paganis natura duce, divinum quid, & sacrosanctum habitum semper.
- ↑ V. 173. Divisimus. Hujus sortis Clemens Alex. Aug. Lactantius, Arnobius, Tertullianus, aliique prisci Theologi memunerant.
- ↑ V. 174. Mi mare. Inde illud:
Non illi imperium pelagi, saevumque tridentem,
Sed mihi sorte datum. - ↑ V. 178. Sua. Monosyllabum fit a liquescente per licentiam.
- ↑ V. 243. Ac veluti plenis. Comparationem hanc a Virgilio usurpatam adnotavimus, ipsisque Virgilianis versibus expressam dedimus supra lib. 6. Hic aliis verbis eandem efferre libuit, ne more Græcorum plures versus repeteremus.
- ↑ V. 265. Juvenum quod turba. Ad literam in Homero est, quod de verbis certarent juvenes. Ubi juvenilis eloquentiæ vitium adnotavit sapientissimus Poeta, quae comptior plerumque, quam gravior.
- ↑ V. 328. Quod siquem. Transitus a tertia ad primam personam, cujus cum laude meminit Longinus.
- ↑ V. 392. Atque eandem. Simili licentia in eadem primam produxit Virgilius in 10. Versum dedimus alibi.
- ↑ V. 397. Clyniadem. Prima producta necessitate carminis, at in Clytio brevem fecimus infra, Virgilium sequuti.
- ↑ V. 557. At velut. Comparationem hanc adhibuit, & multo pulchiorem reddidit Virgilius in 11, ubi totam lege.
- ↑ V. 588. Alta velut rupes. Versus Virgiliani ex 10. Æneidos ubi Mezentii in resistendo constantiam commendat Poeta. Hic tamen vim, & majestatem Homericæ dictionis non videtur assequutus. Assequurus tamen est, & meo quidem judicio, longe superavit in 7, ubi eamdem Latini Regis constantiam exornavir. Lege sis.
- ↑ V. 596. Ab laetho. Quod lepidissime, ut solet Juvenalis:
Digitis a morte remotus,
Quatuor, aut septem si sit latissima tæda. - ↑ V. 660. Aetherea. Versus Virgilianas hinc decerptus in 1.
- ↑ V. 686. Ferte citi. Ad saporem Virgiliani illius:
Ferte citi ferrum, date tela, scandite muros. - ↑ V. 711. Claudimur. Hinc illa Pallantis in 1.
Ecce maris magno claudit nos obiice pontus.
Deest jam terra fuga; pelago Trojamne petemus? - ↑ V. 33. Crudelis. Hinc illa Virgilii, laudatissima
Nec tibi Diva parens, generis nec Dardanus author,
Perfde, sed duris geanit te cautibus horreas
Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tygres. - ↑ V. 107. Tum toto corpore sudor. Virgiliani versus in 9. ubi Turnum multitudine hostium oppressum describit Poeta.
- ↑ V. 147. Quos Zephyro peperit. Podargem a Zephyro adamatam eandem esse, ac Celeno de qua Virgil. in 3, nescio unde aliqui hauserint. Equas porro venm Occidentali seu Zephyro gravidas fieri, & equos velocissimos parere narrat Virgilius in 3. Georgicorum.
Ore omnes verse in Zephyrum stant rupibus altis,
Exceprantque leveis auras, & sæpe sine ullis
Conjugiis, vento gravida, (mirabile dictu).
Unde etiam Plinius, & alii. Vid. Cerdam in Virg, & Eustach, hic. - ↑ V. 224. Selli. Sacerdores Jovis, qui nudis semper, & illotis pedibus incedentes, & humi cubantes Numinis iram placare eredebantur. Quid huic affine Virg. de Apollinis Sacerdotibus in 2.
Summe Deum, sancti Soractis Apollo,
Quem primi colimus, cui pineus ardor acervo
Pascitur & medium freci pietate per ignem
Cultores multa premimus vestigia pruna. - ↑ V. 238. Audiit. Virgiliani versus in 12, hinc deducti levi quadam mutatione.
- ↑ V. 367. Mores hominum. «Audite hoc princeps domus Jacob, & judices domus Israel, qui abominamini judicium, & omnia recta pervertitis, Princeps ejus in muneribus judicabat... propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur, & Jerusalem quasi acervus lapidum erit», Mich. c. 3.
- ↑ V. 470. Una eadem. Versus Virgilianus in 1. hinc decerptus, ubi in eadem primam produxit Latinus Vates.
- ↑ V. 507. Magnae. Hemisthichium Virgilianum de Ascanio,
Magna spes altera Romæ. - ↑ V. 508. Magnique. Quod Virg. de Clauso in 7.
Agmen agens Clausus magnique &c. - ↑ V. 55. Spiritus. Spiritum pro anima in præsenti sensu non semel usurpavit Virgil. dum spiritus hos regat artus in 4. Spiritus imus alit in 6, sive pro vitali aura, tive pro incorporea mente, ut apud nos accipitur.
- ↑ V. 712. Adstitit horrendus. Ergo fortissimus Hector Patroclum sternere non potuit nisi prius ab Euphorbo percussum, & ab Apolline exarmatum?
Quandoque bonus dormitat Homerus. - ↑ V. 727. Euphorbus. Hic est Euphorbus Panthi Sacerdotis filius, quem in sequenti libro Menelaus interficit. Hujus Euphorbi animam in se transmigrassa ajebat Pytagoras Tullius hunc ab Achille, aut Ulysse interfectum scribit, memoria lapsus, quod jam alii adnotarunt.
- ↑ V. 772. Vitaque. Versus Virgilianus in 12. de Turno moriente.
- ↑ V. 19. Euphorbo. Hic ille est, cujus animam in se transmigrasse dicebat Pythagoras.
- ↑ V. 73. Haec secum. Similis deliberatio supra in ore Ulyssis. Jbi tamen Ulisses resistit, atque honori consulens mori vult potius quam fugere. Menelaus hic in Deos culpam rejicit, & sibi prospicit.
- ↑ V. 174. Armaturque Hector. Quasi cum armis ipsos Acbillis animos, ac virtutem induisset, armaque ipsa velut ex contactu Achillaei corporis, divina virtute prædita forent, & fortitudinem supra humanam largiri viderentur.
- ↑ V. 352. Amissum aurigam flebant. Similis fletus equorum apud Maronem in 12.
Positis insignibus Æthon
It lacrimans guttisque humectat grandibus ora. - ↑ V. 6. Quianam. Hac interrogandi particula usus haud semel Virgilius, ut in 2. Quianam sententia vobis versa retro?
- ↑ V. 35. Nereides illicet omnes. Nympharum recensionem similem habes apud Maronem Georgicor. 4, apud Hesiodum in Theogonia, apud Sannazarium in 3. de partu Virginis, apud Catullum in Nupt., quos imitati sumus Alexandr. lib. 2.
- ↑ V. 259. Aequaevusque idem. Sic & Mimantem aequævum Paridi fecit Virgilius:
Paridisque Mimanta
Aequalem, comitemque, una quem nocte Theano
In lucem genitori Amyco dedit & face pregnans
Cisseis Regina Parin creat.
Ita ille in 1, ubi duo notanda, primam quod Theano Amyci uxorem fecerit, quum Antenoris uxor, & Minervæ Sacerdos sit apud Homerum nisi forte nomen, utcumque a Virgilio fictum dicas cum Ruaeo, & aliis, quod non placet. Secundum, quod Hecubam Cisseidem vocaverit, sive Cissis Thraciae Regis filiam, quum Homerus Theano quidem Cisseidem haud semel sive Cissim filiam, Hecubam, vero nunquam ita appellaverit, sed Dymantis Phrygis filiam fuisse dixerit, ut dictum alibi. - ↑ V. 370. Atque ego. Versus Virgilianus hinc & aliis ex locis Homericis decerptus.
- ↑ V. 374. Interea Thetis. Hinc mutuatus est Virgilius Veneris profectionem ad Vulcanum, hujus officinam, & laudatissimum Æneae clypeum in 8, quem alii Latinorum deinceps imitati.
- ↑ V. 414. Fictae auro. Statuas Vulcano elaboratas innuit, quæ miro artificio movebantur αὐτόματα Græci vocant, & quibus Dii vocem, ac mentem indiderint, ut statuae Pygmalioneae Venus.
- ↑ V. 462. Ingentem informat clypeum. Hinc ortum Æneae scutum a Vulcano factum Æneid. 8. Sed Aeneae clypeus adscititiis Historiae Romanæ ornamentis longe petitis insignitus est. At Homerus naturae observator, ac Mystes, non nisi naturalis adhibet ornamenta. Hic & Nuptiarum solennia, & litigantium jurgias, & belli astutias, & pastoralis vitæ oblectamenta, ac pericula, & messorum, aratorum, bubulcorum, vinitorum denique gratissimos labores, & quidquid in caelis, terrisque adspectu, ac recordatione jucundum est ac volupo ingeniosissimus Poeta commiscuit.
- ↑ V. 471. Oriona. De Orione varia sunt Mythologorum placita. Vide Eustath. hic, & Virgilii interpretes, quum alibi, tum in 1. Æneidos.
- ↑ V. 472. Nec vitreis unquam. Iis nimirum qui Septentrionalem plagam incolunt; contra vero iis, qui Australem. Unde de Lusitanis Indicum mare navigantibus pulcherrime Camoens
Vimos as Ursas a pesar de Juno
Banharense nas agoas de Neptuno. - ↑ V. 480. Miscerique forum. In foro, portisve urbium, publicisque locis judicis fieri, & sententias ferri solitas constat ex pluribus Sacræ Scripturæ locis.
- ↑ V. 525. Deo. Pro Bacho antonomasticus, ut ibi
Munera, lætitiamque Dei. - ↑ V. 547. Mulcebasque aethera cantu. Homerus materiam sive argumentum cantus assignavit, quem ad litteram sequutus Cunichius pulchre transtulit.
In mediis cytharam pulsat puer, atque decorum
Voce Linum molli simul accinit.
Linus autem dicebatur Cantiuncula quædam in festis ruralibus usitata, cujus item meminit Pausanias lib. 9. sicut nunc rustici nostri Marsilium, aut Paridem, & Viennam. Igitur sive Linus fuerit historia Lini Apollinis filii, sive fuerint versus a Lino antiquissimo Poeta compositi, quum sit posita species pro genere, ad rem nihil refert. Generatim ergo dictum est: mulcebatque æthera cantu, & Crux illa investigandi quid Linus fuerit Homeri, aut belli Trojani tempore cani solitus Grammaticis, & insulsis Scholiatoribus reservata. - ↑ V. 568. Quales Ariadnae. Hanc comparationem ad ludos puerorum Trojanorum explicandos adhibuit Virgilius in 5.
- ↑ V. 94. Perficit Ate. Monstrum ex Jove natum, fraudum ac dolorum perniciosissimorum artifex, Vid. Eustach, in hunc locum.
- ↑ V. 140. Amaror. Verbum antiquum ab Lucretio, & Virgilio usurpatum in Georgic. ibi.
Tristia centaurum sensu torquebit amaror.
ubi Gellius nonnullos reprehendit legentes sensu torquebit amaro. - ↑ V. 223. Et satias subit. Satias positum pro satietas, quod carmini incommodum. Exemplum habes apud Lucreuum.
- ↑ V. 383. Plena velut Luna. Hanc similitudinem præ oculis habuisse credo Virgilium in 3, quum de Cyclopis oculo:
Argolici clypeo, aut Phoebaeae lampadis instar. - ↑ V. 411. Huic tunc Xanibus equus. Qui equam loquentem apud Homerum rident, cur non Celaeno volucrem vaticinantem rident in 3. Æneidos?
- ↑ V. 26. Suaderem potius. Putidiusculum hoc, & quae sequitur Divorum hinc Græcis, hinc Trojanis faventium discordia. Hæc tamen non hominis, sed false religionis vitio tribuenda. Putidiora adhuc, & quæ vix legi possunt, quæ in sequenti libro habentur, ut notavimus.
- ↑ V. 59. At terram immensam. Unde Neptunus Ἐννοσίγαιος terræ quassator dictus. Sublimem hanc imaginem multum commendavit Longinus, qua nulla quidem sublimior in profanis vacibus invenitur.
- ↑ V. 140. Amphitruoniadae. De hoc Herculis facinore, Hesione, Laomedontis filia, & marino monstro vide Ovidium lib. Metamorphos, 11. fab. 7.
- ↑ V. 198. Ortus Erichtonius. Fuit & alius Atheniensium Rex, sed illum Homerus non Erichtonium, sed Erechteum vocavit in 2. Iliad.
- ↑ V. 204. Quaelibet. Quatuor hos versus hinc transtulit Virgilius ad celeritatem Camillae commendandam in 7. Aeneid
- ↑ V. 209. Ganymedes. De hujus raptu vid. interpretes Virgilii ad 5. Aeneidos.
- ↑ V. 248. Haud illud. De priscorum hominum proceritate, & viribus vide Plinium, Solinum, Huetium, & Aug. de Civ. Dei lib. 15, ubi Virgilii locum in 12, & Homerum citat, quorum imitationem in Alexandriade, uti palmarem in Philosophia errorem quidam reprehendit.
- ↑ V. 266. Sed domus Aeneae. Quod Virg. ampliavit in 3.
Hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris
Et gnati gnatorum &c.
quasi Homerus πάντεσσι non Τρώεσσι scripserit, quod non nullis in codicibus legitur, & Spondanus aliis judicandum reliquit. Similis prædictio habetur etiam in Hymno Veneris sive is Homeri sit, sive Poetæ alterius. Ingenium certe, & stylus Homerum non dedecet. Sunt qui hoc logo innixi adventum Aeneæ in Italiam fabulis adnumerant. - ↑ V. 373. Tamen est victoria Divum. Non enim salvabitur Gigas, id est, robustissimus quisque, in multitudine virtutis suae, & fallax equus ad salutem, atque hujusmodi sexcenta in sacris libris.
- ↑ V. 382. Irruit. Quod de Aenea Virgilius în 5.
- ↑ V. 398. Qui supplicibus. <Hor. ars:>
Qui iracundus, inexorabilis, acer,
Jura negat sibi nata, nihil non arrogat armis, - ↑ V. 437. Raptantur bijuges. Pulcherrimam hanc imaginem delibasse videtur Virgilius in 11. Sed ad Homeri dignitatem, & majestatem non assurgit, quod jam alii observarunt.
- ↑ V. 27. Bis sex hic juvenes. Quod imitatus Virgilius Æneas in 10,
Quatuor hic juvenes totidem quos educat Ulens
Viventes rapit, in ferias quos immoler umbris: - ↑ V. 161. Itque ater cruor. Agamemnon, Menelaus, Ulysses, Diomedes, & tandem hic Achilles vulnerantur; solus Ajax ex præcipuis pugnatoribus invulneratus ab Trojano bello evadit, ut ab aliis observatum.
- ↑ V. 206. Vada respice fusis. unde illud:
gemerentque repleti
Amnes, nec reperire viam, atque evolvere posset
In Mare se Xanthus.
in 6. - ↑ V. 170. Mene. Hinc illa similia Æneae in 12.
O Danaum fortissime gentis
Tydide, mene Iliacis occumbere campis
Non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra
De quo Diomedis atque Aeneae congressu agit Homerus lib. 5. - ↑ V. 344. Ardens ingenti. Comparationem hanc ex hoc loco ad Turni furorem describendum transtalis Virgilius in 7. Aeneidos, ubi reliqua.
- ↑ V. 363. At parte ex alia. Putidiusculum horum hocce Deorum certamen & infimo quolibet Poeta, nedum Homero, & Diis immortalibus indignum, non tam hominis vero, quam religionis illius falsissimæ, & sibimet repugnantis vitium.
- ↑ V. 374. Fatur, & intorto. Mirum est qui in hominis cordati mentem, hæc tam absurda, tamque inepta, ac ridicula venire potuerint. Argumentum ingens, quantulum sit hominis sibi relicti ingenium & curta supellex.
- ↑ V. 104. Quod si depositis. Cogitationum undique subeuntium tumultu confusa, & imperfecta, oratio, turbati animi signum. Similis deliberatio illa Turni apud Virgilium in 12. Quod ibi Drances, hic Polydamas.
- ↑ V. 153. Nam neque. Quod hi nc Virgilius in 12.
Nec enim levia, aut ludicra petuntur
Præmia; sed Turni de vita, & sanguine certant. - ↑ V. 184. Hinnuleumque. Hanc comparationem adhibuit, & multo pulchriorem reddidit Virgilius in 12. de Aenea Turnum sequente.
- ↑ V. 194. Ac velut in somnis. Hanc quoque similitudinem ab Homero mutuatus est Virgilius lib. eodem.
- ↑ V. 202. Ulla vetabat. At contra Aeneas in 12. ensem Turno reddi vetat. Indignor quandoque bonum dormire Maronem.
- ↑ V. 206. Jupiter. Versus Virgiliani hinc decerpti in 12,,ubi Turni, atque Aeneae fata Jupiter lancibus imponit.
- ↑ V. 250. Nunc nervos contende omneis. Hinc illa Aeneae ad Turnum in lib. toties cit.
Verte omneis tete in acres, & contrahe quidquid
Sive animis, sive arte valet. - ↑ V. 311. Te per ego. Hinc illa Turni ad Æneam,
Dauni miserete senectae. - ↑ V. 333. Vitaque. Similis Turni finis apud Virg.
- ↑ V. 336. Nunc morere. Verba Virgiliani Mezentii in 11.
- ↑ V. 359. Maxima res. Quod Virg. ad Aeneam transtulit in 11.
Maxima res effecta, viri, timor omnis abesto.
Quod superest, hæc sunt spolia, & de Rege superbo
Primitiæ, manibusque meis Mezentius his est. - ↑ V. 407. Continuo succussi. Similes affectus Euryali matri tribuit Virgilius Aeneidos 9, quo nullus mollioribus hisce affectibus excitandis aut describendis aptior, & jucundior.
- ↑ V. 67. Nam vagor. Quod Virgilius in 6.
Nec ripas datur horrendas, & rauca fluenta
Transportare, prius quam redibus ossa quierunt. - ↑ V. 391. Maculam spectabilis albam. Quod de Priam. juvenis equo Virgilius in 5. Æneidos:
Frontemque ostentans arduus albam. - ↑ V. 406. Aetolum genere. Hic circuitus verborum, veluti laboriosam reminiscentiam designat Idomenei, veluti hominis jam adsenium vergentis.
- ↑ V. 556. Alter equum fectebat habenas. Frigida ista ejusdem sententiæ repetitio Nestorze senectutis caracter est multum naturalis. Atque hæc potissimum sunt quæ Homerum signa vates reliquos extollunt, quæque oculatiores mirantur, et quæ juvenes imitari oportet
- ↑ V. 572 Cernentum. Quum fere totus Æneidos liber quintus ex hoc Iliadis vigesimo tertio desumptus sit, Virgilianis loquutionibus hic adnotandis supersedemus.
- ↑ V. 738. Transiliit. Ajax Telamonius heros alioqui praestantissimos, infelici semper eventu prius cum Ulysse, dein cum Diomede, ac tandem cum Epeo contendít.
- ↑ V. 10. Inque latus jacet. Hinc ridiculum illud Iuven. sat. 3.
Noctem patitur lugentis amicum
Pelidae, cuba: in faciem, mox deinde supinus. - ↑ V. 117. Jussa refert. Quum nuntii apud Homerum omnia ad verbum, ut sibi dicta fuerant repetere soleant, quod Latinarum aurium consuetudo non ferret, eo compendio nos in tota lliadis versione usi sumus.
- ↑ V. 280. Continuo. Versum hanc, & sequentes, quibus Mercurii ornatus describitur, ex hoc loco ad lib. Aeneidos quartum transtulit Virgilius.