Jump to content

Ilias (Marsuppini)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber primus
Carolus Aretinus Latine vertit e Graeco, 1452
Saeculo VIII a.Ch.n.

editio: A. Rocco
fons: incognitus

Caroli Aretini poetae clarissimi praefatio in Homeri libros ad Nicolaum PP. V feliciter incipit

[recensere]

Alme pater, merito cingit cui tempora mitra
et Petri solio divino numine regnas
in nostras animas, custos pastorque benignus
cui sancti mores cuique est sapientia prima,
 5praecipis in Latium divinum vertere Homerum
infirmisque humeris tantum committere pondus
non dubitas. Quis enim sacro contendere vati
ausit et illius nostris iam reddere carmen?
Nam qui Maeonio potis est subducere versum?
 10Herculis ille manu nodosam avellere clavam
iratoque Iovi candentia fulmina posset
Desine me valido, pater o, committere Atlanti!
Tam tenuis cervix vasto subsistere caelo
non valet atque humeri pondus iam ferre recusant,
 15apta Giganteis non sunt mea pectora pugnis,
sed gruibus saevis rapior pigmeus in altum.
Qua potero illius vario me flectere cursu?
Namque modo immissis laetus decurrit habenis
et modo lora premit medius, modo frena remittens
 20contendensque simul iusto moderamine currit.
Ac velut Oceano dicuntur flumina labi
cunctasque per terras uno decurrere ab ortu,
sic uno sacri vates nascuntur Homero,
ora rigant; ille pater est atque omnibus idem,
 25ille velut torrens montanis imbribus auctus
praerumpit pontes et saxa ingentia volvit;
nunc minore est alveo, ripas nunc fluctibus aequat
et modo sublimis cygnus se tollit in auras,
nunc humilis paribus delapsus ab aethere pennis
 30radit humum, medium gaudet nunc tendere cursum.
Instruit ille acies constanti pectore et audax
caelestes in bella vocat; tum corpora sancta
perstringit ferro Veneris Martisque ferocis
principioque canit Chrysem pietate verendum
 35pro nata fudisse preces Graiumque per omnem
immissam populum pestem; tum iurgia regum
labitur; hinc castris demissus ab aethere somnus
concilium cogit Danaum navesque recenset
ob raptamque Helenam coniunx decernit uterque.
 40Foedere post rupto Menelaus vulnera sentit
Tydidesque petit caelestia corpora ferro.
Post Hecuba et matres placant tua numina, Pallas;
turbidus hinc Aiax saevo simul Hectore certat
agmina et Hectoreo Danaum conversa timore
 45orantumque preces durus contemnit Achilles;
Tydide socio Troes explorat Ulixes
ostenduntque suas magno certamine vires
post Danaum primi, saevit fortissimus Hector
Argivam in classem, Neptunus concitus acres
 50iungit equos Graiumque deus vi suscitat arma.
Protinus ipse pater divum flammatur et ira
Iunonem adgreditur tristique absistere pugna
Neptunum iubet et Teucros hortatur Apollo
Hectoreaque manu per naves spargitur ignis
 55Argivas. Phrygius Patroclus corripit arma,
caedibus exsultat congressus Hectore forti,
ille cadit geriturque ingens pro corpore pugna.
Tum genetrix nato Vulcania contulit arma,
in pugnas aciesque ruit placatus Achilles,
 60hic rapit Hectoreum ter circum Pergama corpus,
Patrocli funus ludis celebratur et inde,
at Priamo tandem redduntur corpora nati;
carminis hic finis tumulo cum clauditur Hector.
Haec quater in senis libris cantantur Homero,
 65quae partim tragico tollit graviora cothurno,
comoedus partim Vulcania pocula socco
miscet, caelestum complentur et atria risu,
temperat eloquium mox rebus verba rependens.
Ast ubi Achilleae scribendis versibus irae
 70venit Musa volens, rursus per carmina vates
fertur et ipse novo pectus pertentat amore
et totidem libris errores cantat Ulixis,
altius incipiens carmen maioribus orsus:
«Dic mihi, Musa, virum sacrae qui moenia Troiae
 75diruit, hinc variis multisque erroribus actus
novit et ingenium multorum vidit et urbes.»
Concilio quaerunt Superi qua possit Ulixes
in patriam remeare suam diamque Calypso
linquere. Mortalem formam mentita Minerva
 80Telemachum monuit miserum perquirere patrem
luxuriantque proci, pecudes armentaque caedunt
Telemachusque patriis iubet hos discedere tectis
et victum navemque parat portusque recedit
Nestoreamque Pylum petiit, duce Pallade. Multa
 85hic audit, monitus Sparte se contulit inde,
hospitio acceptus Menelai novit Achivos
infaustas habuisse fugas, Agamemnona caesum
errantemque patrem tum Protea cuncta locutum.
Hinc Iovis imperio pelaga nave fertur Ulixes,
 90in mare sed praeceps Neptuni volvitur ira
naufragus et tandem Phaeacum allabitur oris;
tum nata Alcinoi famulas ad litora ducit,
luditur inde pila somnoque citatur Ulixes
accipit et vestem defessaque corpora curat
 95orat et Aretem regisque acceptus in aula.
Ah miser, Ogygiae narrat discrimina terrae,
ornatur navis patriae qua litora tangit,
certatur Discis, Veneris tam dulcia furta
Demodocus cantat subversaque Pergama Troiae,
 100Lotophagos Ciconasque simul saevumque
Cyciopa utribus atque datos ventos et proelia narrat
Laestrygonum et diram gentem Circesque venena
huius et admonitu nigras descendit ad umbras,
vatis Tiresiae sapiens oracula poscit,
 105hinc repetit Circem. Sirenas remige surdo
effugit atque inter Scyllam saevamque Charybdim
fertur et armentum Phoebi mactatur et inde
naufragus in ligno petiit te, diva Calypso.
Litore desertus patriae, dehinc condidit antro
 110dona data et formam sollers capit inde senilem
Palladis auxilio pastoris ludit in aula;
munera Telemachus capiens Agamemnone, caram
sollicitus patriam repetit novitque parentem
errorisque sui narrat fastigia matri
 115in primisque canis simulatum novit Ulixem.
Pauperis hic habitu certat cum paupere in aula,
arma parat purgatque pedes dum sedula nutrix,
arguit ignotum subito tum visa cicatrix.
Contendit veteres arcus letoque procorum
 120innovat et famulae pendunt pro tempore poenas;
coniunx Penelope gaudet gaudetque Laertes.
Sic varius vates variis sua carmina linguis
ludit et Ionio tornat modo nomine, versus
Aeolicusque modo modo Doricus atque; ita saepe
 125integer et castus doctas miratur Athenas,
principiis legem ponit, tum doctior acri
suggerit arma foro, tristes componere lites
edocet, hortatur sapiens causasque perorat
conciliatque animos pariter flectitque docetque.
 130Nunc brevis orator, largus nunc, dulcis et acer
transfert verba decens vertitque in mille figuras,
emendat mores hominum poenasque daturas,
obscenas animas in tristia Tartara ducit,
mille modis vexat miseros, tum laeta parantur
 135regna piis; virtus carmen laudata per omne
atque unum canit esse deum, cui sidera parent
cui mare, cui tellus, cui cetera semina rerum,
cui Superi cuncti tenebrosaque nomina Ditis.
Humano generi falso sua crimina fatis
 140transferri docet ore Iovis, qui numina cuncta
testatur clamatque homines sibi quaerere pestem.
Proh Superi, falso mortales numina nostra
incusant causamque suis voluisse queruntur
fata malis miserum, quos mens insana animusque
 145contra fata, deum contra et caelestia torquet.
At nos vera fides, meliori tempore nati,
in caelum ducit Paulus tuque, optime pastor;
sed mirum tantum caecum vidisse poetam
nec contentus eo rerum primordia dicit
 150ordine quaeque suo, stellas et numina narrat,
quid valeat cantus, valeant quid somnia missa
sentit et imparibus numeris caelestia semper
aptaque, quae servent, ostendit Pythagoreis.
Est pictura loquens demum tam docta poesis
 155neve morer totumque ingens evolvere carmen
sexcentasve alias pergam ne dicere laudes;
creditur in sacri desunt quae carmine vatis
his saeclum caruisse suum, tum cognita nulli.
Illius ergo genus merito certamina ponit:
 160septem urbes certant divi pro sanguine Homeri,
Smyrna, Rhodos, Salamis, Colophos, Chios, Argos, Athenae.
Ergo, sancte pater, non me certamine tanto
versari cupias, oro, sed tu prius ante
consule quid nostrae valeant in carmine vires;
 165quo facere id possis melius, tibi primus Homeri
in Latium versus — utinam tuo nomine dignus,
qui vincis populos, Nicolae, et gloria nostri es
— mittitur ac etiam carmen quo placat Ulixes
Aeacidem et Phoenix et quid respondit Achilles.
 170Haec edi in lucem nolim, nam carmina nondum
apta satis torno, rursus polienda sed ante;
quod si tantus amor tanget tua pectora sancta,
ut quocumque modo iubeas mihi ludere versus
meque velis parva volitare per aequora cymba
 175nec dubitas tanto portu iam mittere in altum,
ipse gubernaculum capias cursusque secunda
namque potes nostris sceleratas tollere culpas
mentibus et poenas. Tibi caeli regia portas
laeta aperit clauditque, volens tu regna; furentum
 180diminuis numeroque suo caelestia comples
tuque potes pedibus Romanum vertere regnum
in quodcumque caput; domini regesque verendi
omnigenumque genus, pueri matresque virique
pastorem patremque colunt, tua numina Musae
 185semper erunt, nostris condendis versibus illa
principium mediumque dabunt finemque nec ulla
Calliope vocitanda mihi, non altus Apollo.
Te duce, quis poterit saevas decurrere Syrtes
et poterit scopulos et concurrentia saxa
 190temnere per mediam vel pandere tela Charybdim?
Non ego, Phoebe, tua cingi mea tempora lauro
iam posco, non Pana mihi patremque Lyaeum
sed tulit in media cantantem carmina rupe,
non Clio Musaeque aliae mihi tendere ramum
 195frondentis lauri posco dum rure capellas
Ascra tuo sed iussa sequor, laus ista volenti
et merito sit, tamen precor mihi nectere versu
sit satis atque, pater, tandem tua dicta facessam.

Homeri Iliados liber primus a Carolo Aretino translatus

[recensere]

Homeri poetae divini per Carolum Aretinum traductus liber primus feliciter incipit

[recensere]

Nunc iram Aeacidae tristem miseramque futuram,
diva, cane et quantos Grais dedit ille dolores
quotque animas fortes heroum miserit Orco,
quantaque tum canibus miserorum corpora passim
 5atque avibus lanianda tulit, quo tempore primum
Atrides rector populorum et dius Achilles
inter se certant; sic Iuppiter ipse volebat.
Quis deus hic tantos irarum miscuit aestus?
Latonae genitus, contempto numine, saevo
 10infensus regi, pestem conciverat atram,
castra per et populi procumbunt undique morbo;
namque sacerdotem Phoebi contempserat ille
Chrysem, qui ratibus sollers advenerat Argis,
laurea serta dei manibus sceptrumque gerebat,
 15et quae sint natae pretium ventura redemptae.
Fulgentes ocreis Danaos oravit et altos
praecipue Atridas, rerum quis summa potestas:
«Atridae, atque alii tam splendida corpora Grai,
obtestor superos, caeli qui culmina servant,
 20dent manibus vestris ingentia moenia Troiae
vertere, tum laetos patrios accedere portus;
munera praetendens vobis haec munera porto:
sumite, tam caram misero mihi reddite natam
et magnum sperate deum, cui certa sagitta
 25est manibus prolesque Iovis carissima semper».
Assensere alii, tollendaque praemia censent
reddendamque patri natam vatemque vereri.
At non Atridae placuit sententia, dictis
sed gravibus Chrysem ratibus discedere iussit
 30taliaque horribili vultu verbisque minatus:
«Hinc periturus abi, iam te nec numina Phoebi
non lauri non sceptra tegent, si navibus altis
seu nunc tardantem rursus seu castra petentem
attigero; nec enim ante putes tibi solvere natam
 35quam procul a patria canos ostenderit Argis:
hic texat telas, hic nostra cubilia curet.
I tandem caveasque tuis me incendere verbis».
Sic fatus. Timuitque senex dictumque facessit,
undisoni tacitus petiit nam litora ponti,
 40hinc abiit longe precibus Phoebumque vocavit:
«Arcitenens magne, Chrysae qui moenia lustras,
<…>
Smintheu, siqua tibi posui pulcherrima
templa sique tuis aris taurorum pinguia crura
 45caprarumque dedi, nostris, precor, annue votis:
dent Danai poenas infestaque conice tela,
ut tandem lacrimas discant non temnere nostras».
Audiit hoc Phoebus graviter commotus, et imas
desilit in terras summo de vertice caeli,
 50arcum humeris pharetramque gerens; tum turbidus ira
irruit, et quassae sonitum fecere sagittae;
Argivumque petit classem circumdatus umbra,
conseditque procul, subito nervumque tetendit
arcus, et horrendo telum stridore remisit:
 55hoc mulos rapidosque canes, hoc corpora Graium
fixit, inaudito temptavit et agmina morbo.
Heu, miserum postquam telum contorsit amarum,
multa virum crebris ardebant pectora flammis.
Continuoque novem saevire per agmina soles
 60tela dei, decimo populos cogebat Achilles
concilio magno; namque illum candida luno
admonuit, Danaos longe miserata cadentes.
Undique cum primum cuncti venere vocati,
talibus in medio velox surrexit Achilles:
 65«Iam reor, Atride, fugiendum atque aequora rursus
iam relegenda tuis, diro namque omnia morbo
complentur, nigram si volumus evadere mortem.
Immo age, et auguriis vates extisve sacerdos
aut somni interpres — Iove nam sunt somnia missa –
 70hic canat auguriis tantum cur saevit Apollo,
quidve sacrum votumque deo nidore piandum;
sicque suis pingues cunctis altaribus agnos
mactemus caprasque simul, depellere pestem
an velit et miseros tandem defendere Achivos».
 75Dixerat; et subito consurgit maximus augur
Thestorides Calcas, novit namque omnia vates
quae sunt, quae fuerunt, quae mox ventura trahuntur
augurioque suo, dederat quod Phoebus Apollo,
Iliacas classem Danaum perduxit ad oras;
 80taliaque in medio prudenti est ore locutus:
«Praecipis, Aeacida, tantarum pandere causas
irarum Phoebi, cui tela volantia longe
vulnera certa ferunt, si qui sua numina temnunt.
Ipse tibi dicam: modo tu praesentia verba
 85praesentesque manus iures mihi tempore in omni
affore; nam vereor regem mea dicta remordant,
namque viro tenui si quando concitus ira
est animus regis, dirum quamquam ille dolorem
corde premat, non tamen sua pectora placat,
 90quam sibi de misero pendantur sanguine poenae.
Ergo, age, pande tuis fuero si tectus ab armis».
Quem contra pedibus velox affatur Achilles:
«Ne time, et augurium constanti pectore funde,
nam tibi per Phoebum, cuius tu numina votis
 95supplicibus flectis Danaisque oracula pandis,
per Phoebumque Iovis superis dum cernar in oris,
scelestas inferre manus sub navibus altis
audebit nemo, dicas Agamemnona quamvis,
qui maior cunctis, tanta est cui gloria rerum».
 100Dixerat. Hinc Calcas posita formidine fatur:
«Non Danaum sacris votis non numina Phoebi
succensent, sed quippe dolent Agamemnona Chrysem
contempsisse sacrum, misero nec numina tanta
non ullas valuisse preces natamque retentam;
 105hoc furit arcitenens, furet omni tempore et acri
nunquam peste manus removebit, ni prius ante
haud redimenda suo reddatur nata parenti
pinguibus et sacris fument altaria Chrysae;
fidimus his tantas placari numinis iras».
 110Vix ea fatus erat, subito cum surgit Atrides
corde dolens, animus magna fervebat ab ira,
ardebant oculi; Calcantem lumine torvo
aspicit et tandem vix talia verba locutus:
«O nimium infelix vates vatesque malorum,
 115tristia cui semper corde praedicere cuique
nunquam dicta mihi placida aut confecta fuere,
nunc etiam Danais saevire per agmina pestem
iratumque canis Phoebum, quod murmura Chrysae
despexi caramque patri Chryseida reddi
 120non volui, sed enim nostris considere tectis:
illa Clytaemestrae contendet, corporis illa
dotibus aut animi certabit, carior ergo
illa mihi et primi sibi semper dentur honores.
Si tamen hoc melius, reddatur: namque ego possum
 125Graiorum vitam nostra vel morte pacisci;
vos agitate animis denturque praemia contra
aequa mihi, solus merito ne frauder honore».
Quem contra cursu velox sic fatus Achilles:
«Quae tibi magna < satis > possunt dare munera Achivi,
 130qua iussis parere tuis, cum nulla reposta
munera? Nam captis quaecumque ex urbibus olim
sunt numero divisa suo, nec cogere rursus
illa licet cuiquam. Sed tu iam mitte puellam,
mitte deo, quoniam siquando potirier urbe
 135Troiana dabitur superis, tum terque quaterque
accumulata tuis respondent munera donis».
Cui contra Atrides tali rex est voce locutus:
«Sis licet ipse bonus quamvis tu divus Achilles,
ne simules animo tamen et praevertere mentem
 140desine iam nostram, frustra namque omnia fundes.
Integra siqua tibi vis praemia cuncta manere,
atque inhonoratum tantos hausisse labores,
ipse deo iubeas reddi Chryseida, nostris
dummodo muneribus pensentur munera Graecis.
 145Quod, si nulla meis donis mihi dona rependant,
ipse ego capturas veniam vel munera Ulixis,
vel tua, vel siquos Aiax sibi servat honores;
quemcumque accedam, saeva turbabitur ira.
Haec alias agitanda tamen, vos nunc, agite, altum
 150in mare nigrantem navem deducite, remis
armatos duris nautas iam cogite, sacra
ponite, tum supra pulchram Chryseida puppim
tollite, cui Idomeneus praesit, vel dius Ulixes,
aut Aiax fortis, vel tu saevissime Achilles,
 155quo nobis places Phoebi pia numina sacris».
Hunc contra Aeacides affatur lumine torvo:
«Heu, faciem attritam nimiumque, heu, pectus avarum
qua tibi persuadet dicendo promptus Achivis
sive hostem insidiis bello seu vincere aperto?
 160Non me belligeri Rhethea ad litora Teucri
advertere, meus nec grex aversus equorum,
non Phthiae segetes aut pinguia culta feracis
vastarunt, divisa iacet namque utraque tellus
montibus umbrosis longe pontoque sonoro;
 165sed tibi, sed fratri Menelao quaerit honores
quisque ad arma venit; nec iam pudet an tibi nostri
est ratio aut ullis tanguntur pectora curis,
ipse etiam nostrae rapturus praemia laudis
sic minitans venies, tanto mihi parta labore
 170praemia, quae merito mihi sint data praemia Grais.
Oppida sed quando nostris capiuntur ab armis
Troiani imperii, semper tibi magna mihique
parva relicta; manu primus sum, primus in hostem
inferor et saevi moderor certamina Martis;
 175hinc paucis contentus eo fractusque labore
nunc Phthiam in patriam; iam tendere vela per altum
praestat, divitias forsan non cogere tantas
hinc tibi iam dabitur, tantas nec vertere praedas».
Dixerat. Alterna contra rex voce locutus:
 180«I modo, carpe fugam, nec te mea cura moretur,
hoc tibi si est animo; nobis iam plurimi Achivum,
Iuppiter et primus meritis mandabit honores.
Ipse ego ante alios odi tua pectora reges:
namque tibi cordi bellum, discordia, pugnae;
 185sin vero es fortis, deus hoc tibi fecit, Achilles.
Cum rate, cum sociis, fugiens da vela per altum,
Mirmidonum ut regnes populis: neque enim mihi curae
sis licet iratus, nostram quin accipe mentem:
eripiet nobis Chryseida Phoebus Apollo,
 190hanc ego classe mea mittam sociisque, deinceps
ipse tabernaculum veniens Briseida tollam,
praemia cara tibi, data sunt quae praemia Grais,
quantum ut te supero videas reliquique tremiscant
se imperiis nostris aequare aut dicere contra».
 195His animum dictis saetosaque pectora Achillis
exacuit, dubiam traxit sententia mentem:
affixum lateri peracutum stringeret ensem,
regem obtruncaret turbaret et agmina Graium,
vinceret aut animum et tantas compesceret iras.
 200Talibus Aeacidae dum mens sensusque repugnant,
vagina ingenti clarum distrinxerat ensem,
Iunonis dictis caelo sed missa Minerva est
— namque erat ambabus curae carusque dearum –
nulli visa viro, tergum post adstitit illi,
 205caesariemque manu fulvam capit: ille ubi versus
obstupuit novitque deam — nam lumina flammis
ardebant — subitis affatur Pallada dictis:
«Cur dea, nata Iovis, rursus Tritonia Pallas,
huc ades? An regis noscas quo iurgia tanta?
 210Vera tibi dicam nec certe infecta relinquam:
iam nunc Atridem sua tanta superbia prodet».
Talibus hunc contra dictis affata Minerva:
«Vince animum, caelo namque dimittor ab alto
Iunonis monitis, nostri iam maxima cura es,
 215carus utrique deae; placidus tu iussa deorum
accipe, et urentes, agedum, compesce furores:
iurgia iactentur, modo nullum strinxeris ensem,
quin etiam, ne vana putes, iniuria tanta
haec te muneribus claris ornaverit olim;
 220comprime te tandem, mitis mea dicta facesse».
«O dea iam monitis — velox respondit Achilles —
parendum est, acri quamvis sim turbidus ira;
nam quicumque deis paret, non irrita vota
diis facit et precibus flectit pia numina semper».
 225His dictis subito vaginae reddidit ensem,
iussa deae faciens; ast ipsa ad tecta tonantis
evolat alta Iovis Pallas superosque revisit.
Aeacides rursus verbis Agamemnona amaris
affatur, quoniam nondum molliverat iras:
 230«O gravior vino, canis o cui lumina cuique
ore pudor nullus, cervoque fugacior omni,
quando hostem insidiis forti seu poscere pugna
ausus, quae nigra tibi sunt magis horrida morte.
Ah, quanto melius volitare per agmina Graium
 235donaque ferre viro, siquis tua dona refutet!
O rex infelix nimium populique vorator,
nam regis ignavos et enim si forte fuisset
haec postrema tibi laedendi copia tanta.
Nunc magnum adiuro, neque enim nil dicere maius:
 240ut sceptrum hoc — dextra sceptrum nam forte gerebat —
nunquam fronde levi fundet virgulta nec umbras,
cum semel in silvis imo de stirpe recisum
matre caret, posuitque comas et brachia ferro
olim arbos; nunc artificis manus aere decoro
 245inclusit patribusque dedit gestare verendis,
Graiugenum qui iura colunt, love namque tremendo
iuraque fas datur; tempus si venerit olim
quo Danaum a Teucris cedantur corpora passim,
corpora quae nulla poteris ratione tueri,
 250ira animum refricans sit qui contempserit illum,
qui Danaos virtute viros supereminet omnes».
Vix dictis terrae sceptrum proiecit Achilles,
sceptrum auro clavisque nitens, consedit et inde;
parte alia Atrides totus simul aestuat ira.
 255At Pylius Nestor sapiens, cui semper ab ore
dulcia mella fluunt magna et cui copia fandi,
tertia qui longe peragebat saecula vitae,
surgit et in medio prudenti est voce locutus:
«Proh dolor, ah quantus luctus miscebit Achivos!
 260Gaudia quanta feret Priamo Priamoque creatis
Troiano et populo vestra haec discordia tristis,
cum Danaum primos belloque animoque
sagaci audierint tantis inter se litibus actos!
Nunc agite orsa senis, iuvenes, audite benigne,
 265cum mea vox nunquam fuerit contempta virosque
quam vos affatus meliores. Non ego vidi
qualem Perithoon fortem regemque < Dryantem >
Caeneaque Xadiumque et divinum Polyphemum
Theseaque Aegidem, divis caelestibus aequum:
 270hi mortale genus praestarunt viribus omne
Centaurisque feris pugnarunt, hique bimembres
caedibus immensis fuderunt. Non ego tanti
expers sum belli, namque illi ad bella vocabant
me procul a patria; quis vestro tempore natus
 275hoc genus auderet pugnando tendere contra?
Talibus ergo viris cum sint mea dicta probata,
vos quoque par fuerit verbis modo credere nostris;
sis licet ipse potens, caveas auferre puellam,
sed sine, ut Aeacidae sibi sint sua praemia laudi
 280teque etiam contra nolim contendere regem,
gloria cui tanta quanta non Iuppiter ulli
mandavit regi. Quod si fortissimus ipse es
natus et ipse dea, tamen hic praestantior exstat,
tot regit, tantos populos moderatur habenis.
 285At tu pone animos, Atrida, dehinc ego Achillem,
qui valli est instar Danais cum proelia miscent,
orabo, ut tantos animos iramque remittat».
Quem rex Atrides fatus sic talia contra:
«Haec tua dicta, senex, nimium laudanda fuere,
 290vir tamen hic omnes supra vult esse regendo,
vincere vult omnes, cunctis edicere, cunctos
imperio parere suo, quod abominor esse:
si fortem superi genuerunt, non tamen illum
hortantur superi tam tristia iurgia iactet».
 295Hunc torve adspiciens, affatur divus Achilles:
«Mollis et imbellis merito iam dicar ab omni,
si quicquid dices cedam tibi, nunc tua iussa
observent alii, nobis desiste iubere,
iusseris et quamvis, frustra iussisse memento.
 300Haec etiam dicam, tu condita mente teneto:
si mihi donatam perges auferre puellam,
non tibi non Danais pugnabo ob dona reposta;
parce aliis cunctis nostris quae navibus insunt,
me nihil invito portabitur; haec tibi tandem
 305experiare licet, fodiam ut tua pectora et inde
purpureus nostrae sanguis circumfluat hastae».
Talibus inter se iactantes iurgia dictis
concilio surgunt; tentoria divus Achilles
extemplo navesque petit sociique sequuntur
 310Patroclusque simul; navem deduxit Atrides
velocem in pelagus, nautas selegit et inde
bis denos remis aptat, tum sacra reponit
apta deo, duxitque (…) Chryseida puppim,
cui tandem, ut praesit, sollers conscendit Ulixes.
 315His actis liquidum nigra trabe curritur aequor,
interea Atrides populos lustrare iubebat,
imperio parent omnes salsasque per undas
viscera porriciunt Phoeboque piacula solvunt,
mactantur caprae, mactantur litore tauri;
 320volvitur et fumo commixtus ad aethera nidor.
Haec Danai castris curabant; non tamen irae
immemor Atrides servatque minantia verba,
Talthybium Euribatemque vocat, quis dicta referre
summa fide, famuli regis mandata reportant:
 325«Ite — ait — et pulchram Briseida ducite Achillis
sedibus huc celeres; dare nam si forte recuset,
ipse ego mox capiam saeptus magno agmine, et ille
horrescet velletque meis reddisse puellam».
Iussit, et inviti tamen hi mandata facessunt,
 330et maris undosi tendunt ad litora, deinde
Mirmidonum ad classem veniunt. Tentoria iuxta
Pelidem offendunt namque tum forte sedebat,
non hoc Aeacides laetatus. Pectora terror
percutit his subito gelidus regemque verentur,
 335compellare timent verbis aut iussa referre
et stupidi stabant; sollers cognovit Achilles:
«Salvete o magni Iovis et qui minora refertis
dicta hominum, propriosque gradus huc tollite vestros:
non me vos cara vultis viduare puella,
 340ille ille in culpa est, qui vos huc misit, Atrides.
Nunc age tentoriis ducas Briseida nostris,
Patrocle, atque istos comitetur; vos mihi testes
ante deos hominesque simul regemque ferocem,
si veniet tempus, quo magna pericula rerum,
 345quo sit opus nostris manibus defendere Graios;
perditus hic animo furit et nil prospicit ante
nil retro ut bello viaque tueatur Achivos».
Patroclus dictis paret, niveasque colore
purpureo suffusa genas, Briseida duxit
 350Talthybio comitique dedit, quos illa secuta est
invita; at lacrimas tristis fundebat Achilles,
semotis sociis, curvo stans litore et undas
prospicit et matri palmas cum voce tetendit:
«O mater, quoniam genuisti sic brevis aevi,
 355a Iove caelesti nobis debentur honores.
Nunc mihi nullus honos, quin temnor: praemia cuncta
abstulit Atrides fervens, secumque retentat».
Talia fundentem lacrimas persensit ab alto
alma Thetis, quae forte senem rerumque parentem
 360adstabat iuxta; subitoque emersit, ut olim
consurgunt nebulae, natum compellat amice,
et manibus mulcet: «Quid fles, mi nate? Quid iste
nunc animum tangit luctus? Iam pande parenti,
pande, precor!» Dixit, gemitu cui talia reddit:
 365«Scis, dea, scis: quid enim referam tibi cuncta scienti?
Urbem Thebanam vastavimus Ietionis,
et spolia hinc nostris illinc rapiuntur ab armis,
partibus et iustis divisa per agmina Graium,
Atridae excipiunt pulchram Chryseida. Chryses
 370antistes Phoebi Graiorum castra petivit
solveret ut natam, pretiosaque dona ferebat
tum manibus laurum gestabat et aurea sceptra,
armatos Danaos supplex oravit et altos
praecipue Atridas, rerum quis summa potestas:
 375Assensere omnes sumendaque praemia censent
reddendamque patri natam vatemque vereri;
at non Atridae placuit sententia, dictis
sed gravibus Chrysem ratibus discedere iussit,
iratusque senex abiit, quem clarus Apollo
 380audiit orantem; telum nam torsit amarum
per Graium populos, per castra nitentia cuncta
vulnera iacta dei, sternuntur corpora vulgo.
Inde sagax avibus vates extisve sacerdos
obscuras cecinit causas et Apollinis iras.
 385Mox inquam Phoebum placandum; fervidus ira
Atrides surgit, contraque minantia verba contorsit
factumque minis huic protinus addit.
Nunc Danai Chrysam portant Chryseida puppi
dona deoque simul, nunc et Briseida nostram
 390praecones ducunt. At tu iam consule nato,
consule, namque potes; magni pete tecta Tonantis,
oratura Iovem, nec enim Saturnius ipse
promeritam temnet. Memini te dicere saepe
auxilio fuisse Iovi, quem nectere vinclis
 395Neptunus, luno voluit Pallasque Minerva;
Hic tu Centimanum — Briareum nomine dicunt
nunc superi, Aegaeona viri — tum vertice caeli
constituens iuxtaque lovem, terrore fugasti
caelestes, nemoque ausus contendere vincla;
 400tantaque Centimano fuit et tibi gloria tanta.
Haec genua amplectens, genetrix carissima, magno
nunc memoranda Iovi: Teucris velit addere vires
et Danaos circum naves et litora circum,
quo regis peccata luant, consterneret, ipse
 405Atrides discat fortem contemnere quemque».
Quem contra lacrimans Thetis est sic voce locuta:
«Heu, mihi cur fato genitus, mi nate, maligno?
Atque utinam lacrimis saltem atque dolore careres,
navibus et laetus stares expersque malorum,
 410cum vitae breviora tuae dent tempora Parcae!
Nunc miser ante omnes,nunc vitae es brevis, heu heu!
Quam mihi nate tuo data sunt mala sidera partu!
Haec dictura Iovi magno, qui fulmine gaudet,
iam caelum nubesque petam, fors audiet ille.
 415Interea saevo nolis concurrere bello,
sed ratibus sedeas cunctisque irascere Achivis;
Iuppiter Aethiopas iocunda ob pabula magnus
hesternus petiit, divum quem quisque secutus,
bissenoque die rursus percurret Olympum,
 420tunc, mi nate, memor caelestia regna revisam
et genibus diffusa Iovis tua vota rogabo
suppliciter nostrasque preces haud tempserit ille».
Dixerat et dictis abiit, natumque reliquit
iratum ob raptam Briseida; venit Ulixes
 425interea Chrysem, Phoebo quo sacra ferebat
et tandem portu laeti conduntur in alto,
vela legunt socii, malus submittitur inde
certatim, remis curvo stat litore puppis;
anchora de prora iacitur, retinacula nectunt,
 430descendunt terrae secumque piacula portant,
et manibus patriis posuit Chryseida Ulixes
et dixit: «Chryse, rege huc Agamemnone mittor,
en tibi iam natam; sacris his numina Phoebi
placentur, miseris qui dat tot funera Grais».
 435Accipit hanc laetus Chryses; illo ordine tauros
ante aram statuunt frugibusque aspergere salsis
festinant purgantque manus. Hinc numina vates
oravit, supplex fudit de pectore voces:
«Phoebe pater, Chrysae magne qui moenia lustras,
 440divinamque tegis Cillam Tenedumque gubernas,
accipiasque mea vota, precor, contempta nec olim
vota fuere; tibi si nunc habentur honori
adsis, placidusque velis depellere morbos».
Talibus orantem dictis audivit Apollo.
 445At postquam sparsere molam, vocibusque precati
contractas iugulant pecudes et viscera nudant,
crura secant, pingui duplicant, huc omnia libant;
adoluitque senex flammis, vinoque calenti
aspergit, iuvenum quin cuspis fuscina versat
 450in manibus; tantumque sacris operata iuventus.
Viscera cum primum libata exhustaque crura
tenua, frusta secant veribusque trementia figunt
ignibus et torrent, veribus dehinc tosta trahuntur.
Postquam prima quies operi et convivia parta,
 455vescuntur, iustusque cibus non defuit ulli.
Ut primum sedata fames Bacchique cupido,
crateras magnos statuunt et vina coronant
et sese laeti invitant aliisque propinant;
inque diem totum placarunt numina Phoebi,
 460ad citharam Grai iuvenes paeana canentes
dicentesque deum; tacitus gaudebat Apollo.
At postquam occiduas Titan se mersit in undas,
tunc navis propter dormitat vincula quisque;
Aurora ut roseis surrexit lactea bigis,
 465solvuntur portu laeti pelagusque recurrunt:
Delius aspirat placidus ventosque secundat,
continuo malum statuunt et carbasa pandunt,
inflatur zephyris velum currumque carinam
purpurea unda sonat, leni volat aequore puppis
 470et Danaum castris allabitur; hinc ubi classem
subducunt terrae, navesque et tecta revisunt.
At celer Aeacides fervore exuritur acri
stans ratibus; non bella sibi, non verba referre
in medium est curae, non illum gloria tangit,
 475hicque manens ardet pugnando vincere Teucros.
Post decimum tandem venit sol unus et alter,
Iuppiter et caelo rediit superique secuti;
at nati miseri non immemor anxia mater,
alma Thetis, niveis emersit ab aequore plantis
 480aereaque Iovem petiit, quem vertice Olympi
offendit solum — solus nam forte sedebat
Constitit ante deum supplex, genua atque sinistra
illa capit, dextra genas demulsit, et inde
talibus affata est divumque hominumque parentem:
 485«Iuppiter omnipotens, pater, o Saturnia proles,
nunc nostras audire preces, nunc vota benignus
ipse velis, merui si quid, da cernere natum
inter honoratos, postquam sua fata propinquant:
namque illum Atrides longe contempsit et illi
 490raptus honos merito. Sed tu iam consule Teucris,
aspira ut noster Danais habeatur honori».
Dixerat, et dictis nec enim responsa dabantur
ulla Iovi, nigras qui cogit in aethera nubes,
sed tacitus sedit tenuitque silentia longe;
 495haeret in exemplum genibus precibusque moratur:
«Iuppiter omnipotens, si te non omnia terrent,
vera mihi promitte libens atque annue votis,
vel contra ut superis cunctis sim vilior una».
Iuppiter indoluit divaeque est talia fatus:
 500«Triste petis, quoniam dictis iam carpet amaris
me luno; nam saepe solet contendere verbis
et coram superis iurgat mea numina Teucris
instaurare animos semper cum proelia miscent.
Nunc, age, carpe viam rursus, ne sentiat illa,
 505haec mihi sint curae sed, quo magis omnia credas,
iam dabitur signum, quo non est certius ullum:
nam quicquid capite annuero, revocabile nunquam est
infectumve potest fieri fallaxque videri».
Dixerat haec divum genitor, Saturnia proles,
 510ambrosiaeque comae steterunt vultuque tremendo
annuit, et totum nutu concussit Olympum.
Protinus his actis clari de vertice caeli
desilit in pelagus Thetis; at Saturnius ipse
aurea tecta petit, divum cui cetera turba
 515assurgit patremque colit, soliisque morari
non ausi occurrunt mediumque ad limina ducunt.
Iuppiter hic solio consedit, non tamen altam
Iunonem latuit — sensit namque omnia luno —
consilia et subito dictis sic fatur amaris:
 520«O fallax nimiumque dolis instructe, quid alto
consilii captum est? Divum quis consulit? Ecce
nil mihi iam dicis consulta, sed omnia celas».
Talia cui contra genitor divumque hominumque:
«Desine quae nostra divina in mente revolvo
 525quaerere, namque tibi non omnia scire licebit,
quamvis sis coniunx; sed quae mihi dicere fas est
tu prior accipies divumque hominumque, nec ante
audiet haec ullus, luno, modo cetera parcas
explorare malis sollers aut quaerere dictis».
 530Dixerat. Alternis contra sic diva locuta est:
«Quae tua vox, coniunx, nostras pervenit ad aures,
iratus semper Saturnique altera proles?
Iam pridem taceo: namque tua dicta requiro,
consule quaeque placent, nec enim mihi talia curae;
 535sed graviter timeo: Thetis, ah, tua numina supplex
oravit complexa genu, cui prodere Achivos
pollicitus, magnus quo sic celebretur Achilles».
Iuppiter haec contra, cogit qui nubila caelo:
«Te, dea, nulla latent, sentis namque omnia sentis;
 540nil tamen efficies, poteris nec tendere contra,
cura minus fueris, dictu tibi saepe tremendum.
Hoc an sit verum, nostri sit cura; sed ipsa
iam sedeas taceasque velim, tibi namque tremendas
attulerim si forte manus, defendere nullus
 545te superum poterit, cuncti nec numina caeli».
His dictis gelido luno contracta timore
anxia consedit, subitoque silentia traxit;
indoluere dei tectis caelestibus omnes,
ad quos Vulcanus fatus sic inclitus arte:
 550«O nimium indignum facinus nullique ferendum,
si mortale genus superos in iurgia mittat,
et pote caelestes trahere in certamina divos!
Iam nulla ambrosia est, iam nectare nulla voluptas,
cum peius superet; sed tu non inscia mater
 555accipias haec, oro: caro fer grata parenti,
ne te iterum obiurget simul et convivia turbet.
Namque volens poterit summo nos volvere caelo
Iuppiter altitonans, longeque potentior omni est;
at te, cara, velim blandis mollire parentem
 560vocibus: extemplo placidus sua numina flectet».
Et simul his surgit dictis, caraeque parenti
imposuit pateram manibus blandeque locutus:
«Fer, precor, alma parens, quamvis dolitura, parentem
ne videam ante oculos te verberarier: illum
 565nil possem contra, quis enim contendere
iratoque Iovi posset? Demens tamen olim
conatus ferre auxilium, quo concitus ira
me pede correptum caelo detrusit ab alto,
 unde diem totum magnum per inane volutus,
 570deferor ad terram; tandem sol decidit undis;
ast ego semianimus Lemno delapsus et inde
Sinties excipiunt populi curantque cadentem».
His nati dictis subrisit candida luno,
subridensque manu Vulcani pocula sumpsit;
 575hic dextra incipiens cunctis ex ordine divis
porrexit pateram spumantem nectare dulci;
immensus superis risus concussus, ut illum
pocla reponentem viderunt sic pede claudo.
Ille dies totus divis convivia laetis
 580praebuit atque cibi nullum frustrata cupido,
clarus et auratam citharam pulsavit Apollo
certaruntque sacrae divino carmine Musae.
At postquam Hesperiis Titan se mersit in undis
quisque suos petiit thalamos, quos Mulciber ipse
 585fecerat; ut dulci declinant lumina somno
Iuppiter ipse toris, placida quis membra quiete
laxare est solitus, venit, conscendit et inde
hic iacuit iuxtaque deum stetit aurea luno.