Jump to content

In Epistolam Ioannis ad Parthos/10

Checked
E Wikisource

Omnis qui credit (1 Io 5, 1-3).

Qui fideliter diligit Patrem diligit et Filium et filios Dei, sine labore et securus, quia nemo tollit. Dilectio finis est praecepti et se extendit ad membra Christi, ad ipsius Ecclesiam.

Fides quae per dilectionem operatur.

1. Meminisse vos credo, qui adfuistis hesterno die, ad quem locum in progressu huius Epistolae pervenerit nostra tractatio: id est: Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus ab ipso, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum 1. Huc usque disputatum erat. Quae sequuntur ergo ex ordine videamus. Omnis qui credit quod Iesus sit Christus, ex Deo natus est 2. Quis est qui non credit quod Iesus sit Christus? Qui non sic vivit quomodo praecepit Christus. Multi enim dicunt: Credo; sed fines sine operibus non salvat. Opus autem fidei ipsa dilectio est, dicente Paulo apostolo: Et fides quae per dilectionem operatur 3. Opera quidem tua praeterita, antequam crederes, vel nulla erant; vel si bona videbantur, inania erant. Si enim nulla erant; sic eras quasi homo sine pedibus, aut vexatis pedibus ambulare non valens: si autem bona videbantur; antequam crederes, currebas quidem, sed praeter viam currendo, errabas potius quam perveniebas. Est ergo nobis et currendum, et in via currendum. Qui praeter viam currit, inaniter currit: imo ad laborem currit. Tanto plus errat, quanto praeter viam currit. Quae est via per quam currimus? Christus dixit: Ego sum via. Quae patria, quo currimus? Christus dixit: Ego sum veritas 4. Per illum curris, ad illum curris, in ipso requiescis. Sed ut curreremus per illum, extendit se usque ad nos: longe enim eramus, et longe peregrinabamur. Parum est quia longe peregrinabamur; et languidi nos movere non poteramus. Medicus venit ad aegrotos, via porrecta est ad peregrinos. Salvemur ab ipso, ambulemus per ipsum. Hoc est credere quia Iesus Christus est, quomodo credunt christiani, qui non solo nomine christiani sunt, sed et factis et vita: non quomodo credunt daemones. Nam et daemones credunt, et contremiscunt 5, sicut dicit Scriptura. Quid potuerunt plus credere daemones, quam ut dicerent: Scimus qui sis, Filius Dei? Quod dixerunt daemones, hoc dixit et Petrus. Cum Dominus quaereret quis esset, et quem illum dicerent homines, responderunt illi discipuli: Alii dicunt te Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii Ieremiam, aut unum ex Prophetis. Et ille: Vos autem quem me esse dicitis? Respondit Petrus, et ait: Tu es Christus Filius Dei vivi. Et audivit a Domino: Beatus es, Simon Bar Iona, quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus qui est in coelis. Videte quae laudes prosequantur hanc fidem: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam 6. Quid est, super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam? Super hanc fidem, super id quod dictum est: Tu es Christus Filius Dei vivi. Super hanc petram, inquit, fundabo Ecclesiam meam. Magna laus! Ergo dicit Petrus. Tu es Christus Filius Dei vivi: dicunt et daemones: Scimus qui sis, Filius Dei, sanctus Dei. Hoc Petrus, hoc et daemones: eadem verba, non idem animus. Et unde constat quia hoc Petrus cum dilectione dicebat? Quia fides christiani cum dilectione est; daemonis autem sine dilectione. Quomodo sine dilectione? Hoc dicebat Petrus, ut Christum amplecteretur: hoc dicebam daemones, ut Christus ab eis recederet. Nam antequam dicerent: Scimus qui sis; tu es Filius Dei: Quid nobis et tibi est, dixerunt? Quid venisti ante tempus perdere nos? 7 Aliud est ergo confiteri Christum, ut teneas Christum, aliud confiteri Christum, ut repellas a te Christum. Ergo videtis quia quomodo hic dicit: Qui credit, propria quaedam fides est; non quomodo cum multis. Itaque, fratres, nemo haereticorum dicat vobis: Et nos credimus. Ideo enim de daemonibus exemplum proposui, ne gaudeatis ad verba credentium, sed exploretis facta viventium.

Qui diligit Patrem, diligit Filium.

2. Videamus ergo quid est credere in Christum; quid, credere quia Iesus ipse est Christus. Sequitur: Omnis qui credit quod Iesus sit Christus, ex Deo natus est. Sed quid est credere illud? Et omnis qui diligit qui genuit eum, diligit eum qui genitus est ab ipso 8. Statim fidei coniunxit dilectionem; quia sine dilectione fides inanis est. Cum dilectione fides christiani, sine dilectione fides daemonis: qui autem non credunt, peiores sunt quam daemones, et tardiores quam daemones. Nescio quis non vult credere in Christum; adhuc nec daemones imitatur. Iam credit in Christum, sed odit Christum; habet confessionem fidei in timore poenae, non in amore coronae: nam et illi puniri timebant. Adde huic fidei dilectionem, ut fiat fides qualem dicit Apostolus Paulus: Fides quae per dilectionem operatur 9: invenisti christianum, invenisti civem Ierusalem, invenisti civem Angelorum, invenisti in via suspirantem peregrinum; adiunge te illi, comes tuus est, curre cum illo, si tamen et tu hoc es. Omnis qui diligit qui genuit eum, diligit eum qui genitus est ab ipso. Quis genuit? Pater. Quis est genitus? Filius. Quid ergo ait? Omnis qui diligit Patrem, diligit Filium.

Qui diligit Filium, diligit et filios Dei.

3. In hoc cognoscimus quia diligimus filios Dei 10. Quid est hoc, fratres? Paulo ante de Fili o Dei dicebat, non de filiis Dei: ecce unus positus est Christus contemplandus nobis, et dictum est nobis: Omnis qui credit quod Iesus sit Christus, est ex Deo natus: et omnis qui diligit qui genuit eum, id est, Patrem, diligit eum qui genitus est ex ipso, id est, Filium Dominum nostrum Iesum Christum. Et sequitur: In hoc cognoscimus quia diligimus filios Dei; quasi dicturus esset: In hoc cognoscimus quia diligimus Filium Dei: filios Dei dixit, qui Filium Dei paulo ante dicebat; quia filii Dei corpus sunt unici Filii Dei; et cum ille caput, nos membra, unus est Filius Dei. Ergo qui diligit filios Dei, Filium Dei diligit; et qui diligit Filium Dei, Patrem diligit: nec potest quisquam diligere Patrem, nisi diligat Filium; et qui diligit Filium, diligit et filios Dei. Quos filios Dei? Membra Filii Dei. Et diligendo fit et ipse membrum, et fit per dilectionem in compage corporis Christi; et erit unus Christus amans seipsum. Cum enim se invicem amant membra, corpus se amat. Et si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; et si gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. Et quid secutus ait? Vos autem estis corpus Christi et membra 11. Dicebat paulo ante de dilectione fraterna, et ait: Qui non diligit fratrem quem videt, Deum quem non videt quomodo poterit diligere? 12 Si autem diligis fratrem, forte fratrem diligis, et Christum non diligis? Quomodo, quando membra Christi diligis? Cum ergo membra Christi diligis, Christum diligis; cum Christum diligis, Filium Dei diligis; cum Filium Dei diligis, et Patrem diligis. Non potest ergo separari dilectio. Elige tibi quid diligas; sequuntur te caetera. Dicas, Deum solum diligo, Deum Patrem. Mentiris: si diligis, non solum diligis; sed si diligis Patrem, diligis et Filium. Ecce, inquis, diligo Patrem, et diligo Filium: sed hoc solum, Patrem Deum et Filium Deum et Dominum nostrum Iesum Christum qui ascendit in coelos, et sedet ad dexteram Patris, illud Verbum per quod facta sunt omnia, et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 13; hoc solum diligo. Mentiris: si enim diligis caput, diligis et membra; si autem membra non diligis, nec caput diligis. Non expavescis vocem capitis de coelo clamantem pro membris: Saule, Saule, quid me persequeris? 14 Persecutorem suum vocavit persecutorem membrorum suorum: dilectorem suum vocavit dilectorem membrorum suorum. Iam quae sunt membra eius, nostis, fratres; ipsa est Ecclesia Dei. In hoc cognoscimus quia diligimus filios Dei, quia Deum diligimus 15. Et quomodo? Non aliud sunt filii Dei, aliud Deus? Sed qui Deum diligit, praecepta eius diligit. Et quae sunt praecepta Dei? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis 16. Nemo se excuset per aliam dilectionem, ad aliam dilectionem; omnino sic se tenet ista dilectio: quomodo ipsa compaginata est in unum, sic omnes quae ex illa pendent, unum facit, et quasi conflat illos ignis. Aurum est, conflatur massa, et fit unum aliquid: sed nisi fervor caritatis accendat, ex multis in unum conflari non potest. Quia Deum diligimus, inde cognoscimus quia diligimus filios Dei.

Sine labore amatur Deus.

4. Et unde cognoscimus quia diligimus filios Dei? Quia Deum diligimus, et praecepta eius facimus 17. Suspiramus hic ex difficultate faciendi praeceptum Dei. Audi quid sequatur. Homo, quid laboras amando? Amando avaritiam. Cum labore amatur quod amas: sine labore amatur Deus. Avaritia iussura est labores, pericula, trituras, tribulationes; et obtemperaturus es. Quo fine? Ut habeas unde impleas arcam, perdas securitatem. Securior forte eras antequam haberes, quam cum habere coepisti. Ecce quid tibi iussit avaritia: implesti domum, timentur latrones; acquisisti aurum, perdidisti somnum. Ecce quid tibi iussit avaritia: Fac, et fecisti. Quid tibi iubet Deus? Dilige me. Aurum diligis, quaesiturus es aurum, et forte non inventurus: quisquis me quaerit, cum illo sum. Amaturus es honorem, et forte non perventurus: quis me amavit, et non ad me pervenit? Dicit tibi Deus: Patronum tibi vis facere, aut amicum potentem; ambis per alium inferiorem. Me ama, dicit tibi Deus: non ad me ambitur per aliquem; ipse amor praesentem me tibi facit. Quid dulcius dilectione ista, fratres? Non sine causa modo audistis in Psalmo, fratres: Narraverunt mihi iniusti delectationes; sed non sicut lex tua, Domine 18. Quae est lex Dei? Mandatum Dei. Quod est mandatum Dei? Novum illud mandatum, quod ideo novum dicitur, quia innovat: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis. Audi quia ipsa est lex Dei: Apostolus dicit: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi 19. Ipsa est consummatio omnium operum nostrorum, dilectio. Ibi est finis: propter hoc currimus; ad ipsam currimus; cum venerimus ad eam requiescemus.

Finis praecepti caritas, et Deus caritas est: ibi finis tuus.

5. Audistis in Psalmo: Omnis consummationis vidi finem 20. Dixit: Omnis consummationis vidi finem: quid viderat iste? Putamus, ascenderat in verticem alicuius altissimi montis et acutissimi, et perspexerat, et viderat ambitum terrae et circulos orbis universi; et ideo dixit: Omnis consummationis vidi finem? Si hoc laudabile est, oculos carnis quaeramus a Domino tam acutos, ut aliquem excelsissimum montem, qui est in terra, requiramus, de cuius cacumine videamus omnis consummationis finem. Noli ire longe: ecce dico tibi, ascende in montem, et vide finem. Christus mons est; veni ad Christum, vides inde finem omnis consummationis. Quis est iste finis? Paulum interroga: Finis autem praecepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta 21; et alio loco: Plenitudo autem legis caritas 22. Quid tam finitum et terminatum quam plenitudo? Etenim, fratres, finem ponit laudabiliter. Nolite putare consumptionem, sed consummationem. Aliter enim dicitur: Finivi panem; aliter: Finivi tunicam 23. Finivi panem manducando; finivi tunicam intexendo. Et ibi finis sonat, et illic finis sonat: sed tamen panis finitur ut consumatur, tunica finitur ut consummetur; panis finitur ut non sit, tunica finitur ut perfecta sit. Ergo sic audite finem, et quando legitur Psalmus, et auditis: In finem Psalmus David. Assidue auditis hoc in Psalmis, et debetis nosse quod auditis. Quid est, in finem? Finis enim Legis Christus est, ad iustitiam omni credenti 24. Et quid est, finis Christus? Quia Christus Deus, et finis praecepti caritas, et Deus caritas: quia Pater et Filius et Spiritus sanctus unum sunt. Ibi tibi finis est: alibi via est. Noli haerere in via, et non pervenire ad finem. Ad quidquid aliud veneris, transi usquequo pervenias ad finem. Quid est finis? Mihi autem adhaerere Deo bonum est 25. Adhaesisti Deo, finisti viam; permanebis in patria. Intendite. Pecuniam aliquis quaerit; non sit tibi finis: transi tamquam peregrinus. Quaere ubi transeas, non ubi remaneas. Si autem amas, per avaritiam implicatus es: erit tibi avaritia catena pedum; ultra progredi non potes. Transi ergo et hoc; quaere finem. Salutem corporis quaeris, adhuc noli ibi remanere. Quae est enim ista salus corporis, quae morte perimitur, quae aegritudine debilitatur, frivola, mortalis, fluxa? Quaere illam, ne impediat forte morbida valetudo opera tua bona. Ergo non est ibi finis; quia propter aliud quaeritur. Quidquid propter aliud quaeritur, non est ibi finis: quidquid propter se et gratis quaeritur, ibi est finis. Quaeris honores; forte ad aliquid agendum quaeris, ut peragas aliquid, ut placeas Deo: noli ipsum honorem amare, ne ibi remaneas. Quaeris laudem? Si Dei quaeris, bene facis: si tuam quaeris, male facis; remanes in via. Sed ecce amaris tu, laudaris: noli gratulari quando in te laudaris; laudare in Domino, ut cantes: In Domino laudabitur anima mea 26. Sermonem aliquem bonum dicis, et laudatur sermo tuus? Non laudetur quasi tuus, non est ibi finis. Si ibi ponis finem, finiris: sed non finiris quasi perficiaris, sed finiris ut consumaris. Ergo non laudetur sermo tuus quasi abs te, quasi tuus. Sed quomodo laudetur? Quomodo dicit Psalmus: In Deo laudabo sermonem, in Deo laudabo verbum. Ex hoc fit ut fiat in te quod sequitur: In Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo 27. Quando enim omnia tua in Deo laudantur, non timetur ne pereat laus tua; quia non deficit Deus. Ergo transi et ipsam.

Deum, fraternitatem, Ecclesiam diligis; nemo tollit, securus.

6. Videte, fratres, quanta transimus, in quibus non est finis. His utimur quasi in via; quasi in mansionibus stabulorum reficimur, et transimus. Ubi ergo finis? Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; hic dictum est, in hac Epistola. Adhuc ergo in via sumus; adhuc quocumque venerimus, transire debemus, usquequo perveniamus ad aliquem finem. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 28. Iste finis; ibi perpetua laudatio, ibi semper Alleluia sine defectu. Ergo ipsum finem dixit in Psalmo: Omnis consummationis vidi finem. Et quasi diceretur illi: Quis est finis quem vidisti? Latum mandatum tuum valde 29. Ipse est finis, latitudo mandati. Latitudo mandati caritas est; quia ubi est caritas, non sunt angustiae. In ipsa latitudine erat Apostolus, cum diceret: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est: non angustamini in nobis 30. Ideo ergo latum mandatum tuum valde. Quod est latum mandatum? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis. Caritas ergo non angustatur. Vis non angustari in terra? In lato habita. Quidquid enim tibi fecerit homo, non te angustat; quia illud diligis quod non nocet homo: Deum diligis, fraternitatem diligis, legem Dei diligis, Ecclesiam Dei diligis; sempiterna erit. Laboras in terra, sed pervenies ad fructum promissum. Quis tibi tollit quod diligis? Si nemo tollit tibi quod diligis, securus dormis: imo securus vigilas, ne dormiendo perdas quod diligis. Non enim frustra dictum est: Illumina oculos meos, ne quando obdormiam in morte 31. Qui claudunt oculos contra caritatem, obdormiscunt in concupiscentiis delectationum carnalium. Evigila ergo. Delectationes enim sunt, manducare, bibere, luxuriari, ludere, venari: pompas istas vanas omnia mala sequuntur. Numquid nescimus quia delectationes sunt? Quis neget quia delectant? Sed plus diligitur lex Dei. Clama contra tales suasores: Narraverunt mihi iniusti delectationes; sed non sicut lex tua, Domine. Ista delectatio manet. Non solum manet quo venias, sed etiam revocat fugientem.

Dilige: non potest fieri nisi bene facias.

7. Haec est enim dilectio Dei, ut praecepta eius servemus 32. Iam audistis: In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae. Quomodo noluit te dividere per multas paginas? In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae. In quibus duobus praeceptis? Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 33. Ecce de quibus praeceptis narrat tota ista Epistola. Tenete ergo dilectionem, et securi estote. Quid times ne male facias alicui? Quis male facit ei quem diligit? Dilige, non potest fieri nisi bene facias. Sed forte corripis? Amor hoc facit, non saevitia. Sed forte caedis? Ad disciplinam facis; quia amor ipsius dilectionis non te permittit neglegere indisciplinatum. Et fit quodammodo quasi diversus fructus et contrarius, ut aliquando odium blandiatur, et caritas saeviat. Nescio quis odit inimicum suum, et fingit illi amicitiam: videt illum facere aliquid mali, laudat: vult eum esse praecipitem, vult caecum ire per abrupta cupiditatum suarum, unde forte non redeat; laudat: Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae 34; adhibet illi unctionem adulationis suae: ecce odit, et laudat. Alter videt amicum suum tale aliquid facere, revocat; si illum non audiat, profert verba etiam castigationis, obiurgat, litigat: aliquando venitur ad hanc necessitatem ut litiget. Ecce odium blanditur, et caritas litigat. Noli attendere verba blandientis, et quasi saevitiam obiurgantis; venam inspice, radicem unde procedant quaere. Ille blanditur ut decipiat, iste litigat ut corrigat. Ergo non opus est, fratres, ut per nos distendatur cor vestrum; impetrate a Deo ut diligatis invicem. Omnes homines, etiam inimicos vestros diligatis: non quia sunt fratres, sed ut fratres sint; ut semper fraterno amore flagretis, sive in fratrem factum, sive in inimicum, ut frater fiat diligendo. Ubicumque fratrem diligitis, amicum diligitis. Iam tecum est, iam in unitate etiam catholica tibi coniunctus est. Si bene vivis, fratrem diligis factum ex inimico. Sed diligis aliquem qui nondum credidit Christo, aut si credidit Christo, ut daemones credit; reprehendis vanitatem ipsius. Tu dilige, et fraterno amore dilige: nondum est frater, sed ideo diligis ut sit frater. Ergo tota dilectio nostra fraterna est erga Christianos, erga omnia membra eius. Disciplina caritatis, fratres mei, robur, flores, fructus, pulchritudo, amoenitas, pastus, potus, cibus, amplexus, sine satietate est. Si sic nos delectat peregrinos, in patria quomodo gaudebimus?

Adoras Christum in capite, blasphemas in corpore?

8. Curramus ergo, fratres mei, curramus, et diligamus Christum. Quem Christum? Iesum Christum. Quis est iste? Verbum Dei. Et quomodo venit ad aegrotos? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 35. Completum est ergo quod Scriptura praedixit: Oportebat Christum pati, et resurgere tertia die a mortuis. Corpus ipsius ubi iacet? Membra ipsius ubi laborant? Ubi esse debes, ut sub capite sis? Et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipiens ab Ierusalem 36. Ibi diffundatur caritas tua. Dicit Christus et Psalmus, id est, Spiritus Dei: Latum mandatum tuum valde; et nescio quis ponit in Africa fines caritatis! Extende caritatem per totum orbem, si vis Christum amare; quia membra Christi per orbem iacent. Si amas partem, divisus es: si divisus es, in corpore non es: si in corpore non es, sub capite non es. Quid prodest quia credis, et blasphemas? Adoras illum in capite, blasphemas in corpore. Amat ille corpus suum. Si tu te praecidisti a corpore ipsius, caput non se praecidit a corpore suo. Sine causa me honoras, clamat tibi caput desuper; sine causa me honoras. Tamquam si velit tibi aliquis osculari caput, et calcare tibi pedes: forte caligis clavatis contereret pedes tuos, volens tibi tenere caput, et osculari; nonne inter verba honorantis clamares et diceres: Quid facis, homo? calcas me. Non diceres: Calcas caput meum; quia caput honorabat: sed plus clamaret caput pro membris calcatis, quam pro se, quia honorabatur. Nonne clamat ipsum caput: Nolo honorem tuum; calcare me noli? Iam tu dic, si potes: Quare te calcavi? dic illud capiti: Te osculari volui, amplecti volui. Sed non vides, o stulte, quia quod vis amplecti, per quamdam compagem unitatis pervenit ad id quod calcas? Susum me honoras, iusum me calcas. Plus dolet quod calcas, quam gaudet quod honoras; quia quod honoras, dolet pro eis quos calcas. Quomodo clamat lingua? Dolet mihi. Non dicit: Dolet pedi meo; sed: Dolet mihi, dicit. O lingua, quis te tetigit? quis percussit? quis stimulavit? quis pupugit? Nemo, sed coniuncta sum eis quae calcantur. Quomodo vis non doleam, quando non sum separata?

Christus ascendes in coelum commendavit corpus suum.

9. Dominus ergo noster Iesus Christus ideo ascendens in coelum die quadragesimo, commendavit corpus suum qua habebat iacere, quia vidit multos honoraturos se, quia ascendit in coelum; et vidit quia honor ipsorum inutilis est, si conculcant membra ipsius in terra. Et ne quis erraret, et cum adoraret caput in coelo, calcaret pedes in terra, dixit ubi essent membra ipsius. Ascensurus enim dixit verba novissima; post ipsa verba non est locutus in terra. Ascensurum caput in coelum commendavit membra in terra, et discessit. Iam non invenis loqui Christum in terra: invenis illum loqui, sed de coelo. Et de ipso coelo quare? Quia membra calcabantur in terra. Persecutori enim Saulo dixit desuper: Saule, Saule, quid me persequeris? 37 Ascendi in coelum, sed adhuc in terra iaceo: hic ad dexteram Patris sedeo; ibi adhuc esurio, sitio, et peregrinus sum. Quomodo ergo corpus commendavit in terra ascensurus? Cum interrogarent illum discipuli: Domine, si hoc in tempore praesentaberis, et quando regnum Israel? respondit iturus: Non est vestrum scire tempus quod Pater posuit in sua potestate: sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes. Videte qua diffundat corpus suum, videte ubi se calcari non vult: Eritis mihi testes in Ierusalem, et in totam Iudaeam, et Samariam, et usque in totam terram 38. Ecce qua iaceo qui ascendo. Ascendo enim, quia caput sum: iacet adhuc corpus meum. Qua iacet? Per totam terram. Cave ne percutias, cave ne violes, cave ne calces: novissima verba Christi sunt ista, ituri in coelum. Considerate languentem in lecto hominem, in domo iacentem, et maceratum aegritudine, proximum morti, anhelantem, iam animam quodammodo inter dentes habentem, qui forte sollicitus de aliqua re cara sibi, quam multum diligit, veniat illi in mentem, et vocet haeredes suos et dicat: Rogo vos, facite hoc. Tenet quodammodo violenter animam, ne ante exeat quam illa verba firmentur. Cum illa verba novissima dictaverit, efflat animam: tollitur cadaver in sepulcrum. Haeredes ipsius quomodo meminerunt novissima verba morientis? Quomodo, si quis existat qui dicat eis: Nolite facere: quid ergo illi dicant? Ergo non facio quod mihi pater meus efflans animam novissime mandavit, quod ultimum sonuit in aures meas, proficiscente hinc patre meo? Quaevis alia verba ipsius aliter possum habere, novissima verba me plus tenent: non eum vidi amplius, non audivi loquentem. Fratres, cogitate visceribus christianis, si haeredibus sunt tam dulcia, tam grata, tam magni ponderis verba ituri in sepulcrum; haeredibus Christi, qualia debent esse verba novissima, non redituri in sepulcrum, sed ascensuri in coelum! Namque ille qui vixit et mortuus est, rapitur ad alia loca anima ipsius, corpus ipsius ponitur in terra: an fiant illa verba, an non fiant, non ad eum pertinet; iam aliud agit, aut aliud patitur: aut in sinu Abrahae gaudet, aut in igne aeterno aquae modicum desiderat 39; in sepulcro autem ipsius iacet cadaver sine sensu; et custodiuntur verba novissima morientis. Quid sibi sperant illi qui verba novissima sedentis in coelo non custodiunt, videntis desuper an contemnantur, an non contemnantur? illius qui dixit: Saule, Saule, quid me persequeris? qui servat ad iudicium quidquid videt pati membra sua?

Redi ad dominam tuam, tene dominicam pacem.

10. Et quid nos fecimus, inquiunt? nos sumus passi persecutionem, non fecimus 40. Vos fecistis, o miseri: primo, quia divisistis Ecclesiam. Maior est machaera linguae quam ferri. Superba fuit ancilla Sarae Agar; et afflicta est a domina sua propter superbiam. Disciplina erat illa, non poena. Ideo cum recessisset a domina sua, quid ei dixit angelus? Revertere ad dominam tuam 41. Sic ergo carnalis anima, tamquam ancilla superba, si forte aliquas molestias passa es propter disciplinam, quid insanis? Redi ad dominam tuam, tene dominicam pacem. Ecce proferuntur Evangelia, legimus qua diffunditur Ecclesia: disputatur contra, et dicitur nobis: Traditores 42. Cuius rei traditores? Christus commendat Ecclesiam suam, et non credis: ego tibi crediturus sum maledicenti parentibus meis? Vis ut credam tibi de traditoribus? crede tu prius Christo. Quid est dignum? Christus Deus est, tu homo es: cui prius debet credi? Christus Ecclesiam suam toto orbe diffudit: ego dico, contemne; Evangelium loquitur, cave. Quid dicit Evangelium? Oportebat pati Christum, et resurgere a mortuis die tertia, et praedicari in nomine eius poenitentiam, et remissionem peccatorum. Ubi remissio peccatorum, Ecclesia est. Quomodo Ecclesia? Illi enim dictum est: Tibi dabo claves regni coelorum: et quae solveris in terra, soluta erunt et in coelis; et quae ligaveris in terra, ligata erunt et in coelis 43. Qua diffunditur ista remissio peccatorum? Per omnes gentes, incipiens ab Ierusalem 44. Ecce crede Christo. Sed quia intellegis, si credideris Christo, non te habere quod dicas de traditoribus; tibi vis ut credam parentibus meis maledicenti, quam tu credas Christo praedicenti.