In Rufinum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
In Rufinum
397
editio: incognita
fons: incognitus

LIBER I

PRAEFATIO

(v.1.p.24)

Phoebeo domitus Python cum decidit arcu
membraque Cirrhaeo fudit anhela iugo,
qui spiris tegeret montes, hauriret hiatu
flumina, sanguineis tangeret astra iubis:
iam liber Parnasus erat nexuque soluto 5
coeperat erecta surgere fronde nemus
concussaeque diu spatiosis tractibus orni
securas ventis explicuere comas
et qui vipereo spumavit saepe veneno
Cephisos nitidis purior ibat aquis. 10
omnis " io Paean " regie sonat; omnia Phoebum
rura canunt; tripodas plenior aura rotat,
auditoque procul Musarum carmine dulci
ad Themidis coeunt antra severa dei.
Nunc alio domini telis Pythone perempto 15
convenit ad nostram sacra caterva lyram,
qui stabilem servans Augustis fratribus orbem
iustitia pacem, viribus arma regit.



(v.1.p.24) CARMEN 3

(v.1.p.26)
Saepe mihi dubiam traxit sententia mentem,
curarent superi terras an nullus inesset
rector et incerto fluerent mortalia casu.
nam cum dispositi quaesissem foedera mundi
praescriptosque mari fines annisque meatus 5
et lucis noctisque vices: tunc omnia rebar
consilio firmata dei, qui lege moveri
sidera, qui fruges diverso tempore nasci,
qui variam Phoeben alieno iusserit igni
compleri Solemque suo, porrexerit undis 10
litora, tellurem medio libraverit axe.
sed cum res hominum tanta caligine volvi
adspicerem laetosque diu florere nocentes
vexarique pios, rursus labefacta cadebat
relligio causaeque viam non sponte sequebar 15
alterius, vacuo quae currere semina motu
adfirmat magnumque novas per inane figuras
fortuna non arte regi, quae numina sensu
ambiguo vel nulla putat vel nescia nostri. (v.1.p.28)
abstulit hunc tandem Rufini poena tumultum 20
absolvitque deos. iam non ad culmina rerum
iniustos crevisse queror; tolluntur in altum,
ut lapsu graviore ruant. vos pandite vati,
Pierides, quo tanta lues eruperit ortu.
Invidiae quondam stimulis incanduit atrox 25
Allecto, placidas late cum cerneret urbes.
protinus infernas ad limina taetra sorores
concilium deforme vocat. glomerantur in unum
innumerae pestes Erebi, quascumque sinistro
Nox genuit fetu: nutrix Discordia belli, 30
imperiosa Fames, leto vicina Senectus
impatiensque sui Morbus Livorque secundis
anxius et scisso maerens velamine Luctus
et Timor et caeco praeceps Audacia vultu
et Luxus populator opum, quem semper adhaerens 35
infelix humili gressu comitatur Egestas,
foedaque Avaritiae complexae pectora matris
insomnes longo veniunt examine Curae.
complentur vario ferrata sedilia coetu
torvaque collectis stipatur curia monstris. 40
Allecto stetit in mediis vulgusque tacere
iussit et obstantes in tergum reppulit angues
perque umeros errare dedit. tum corde sub imo
inclusam rabidis patefecit vocibus iram:
Sicine tranquillo produci saecula cursu, 45
sic fortunatas patiemur vivere gentes?
quae nova corrupit nostros dementia mores?
quo rabies innata perit? quid inania prosunt
verbera? quid facibus nequiquam cingimur atris? (v.1.p.30)
heu nimis ignavae, quas Iuppiter arcet Olympo, 50
Theodosius terris. en aurea nascitur aetas,
en proles antiqua redit. Concordia, Virtus
cumque Fide Pietas alta cervice vagantur
insignemque canunt nostra de plebe triumphum.
pro dolor! ipsa mihi liquidas delapsa per auras 55
Iustitia insultat vitiisque a stirpe recisis
elicit oppressas tenebroso carcere leges.
at nos indecores longo torpebimus aevo
omnibus eiectae regnis! agnoscite tandem
quid Furias deceat; consuetas sumite vires 60
conventuque nefas tanto decernite dignum.
iam cupio Stygiis invadere nubibus astra,
iam flatu violare diem, laxare profundo
frena mari, fluvios ruptis inmittere ripis
et rerum vexare fidem. 65
Sic fata cruentum
mugiit et totos serpentum erexit hiatus
noxiaque effudit concusso crine venena.
anceps motus erat vulgi. pars maxima bellum
indicit superis, pars Ditis iura veretur,
dissensuque alitur rumor: ceu murmurat alti 70
impacata quies pelagi, cum flamine fracto
durat adhuc saevitque tumor dubiumque per aestum
lassa recedentis fluitant vestigia venti.
Improba mox surgit tristi de sede Megaera,
quam penes insani fremitus animique profanus 75
error et undantes spumis furialibus irae:
non nisi quaesitum cognata caede cruorem
inlicitumve bibit, patrius quem fuderit ensis, (v.1.p.32)
quem dederint fratres; haec terruit Herculis ora
et defensores terrarum polluit arcus, 80
haec Athamanteae direxit spicula dextrae,
haec Agamemnonios inter bacchata penates
alternis lusit iugulis; hac auspice taedae
Oedipoden matri, natae iunxere Thyesten.
quae tunc horrisonis effatur tali a dictis: 85
Signa quidem, sociae, divos attollere contra
nec fas est nec posse reor; sed laedere mundum
si libet et populis commune intendere letum.
est mihi prodigium cunctis inmanius hydris,
tigride mobilius feta, violentius Austris 90
acribus, Euripi fulvis incertius undis
Rufinus, quem prima meo de matre cadentem
suscepi gremio. parvus reptavit in isto
saepe sinu teneroque per ardua colla volutus
ubera quaesivit fletu linguisque trisulcis 95
mollia lambentes finxerunt membra cerastae;
meque etiam tradente dolos artesque nocendi
edidicit: simulare fidem sensusque minaces
protegere et blando fraudem praetexere risu,
plenus saevitiae lucrique cupidine fervens. 100
non Tartesiacis illum satiaret harenis
tempestas pretiosa Tagi, non stagna rubentis
aurea Pactoli; totumque exhauserit Hermum,
ardebit maiore siti. quam fallere mentes
doctus et unanimos odiis turbare sodales! 105
talem progenies hominum si prisca tulisset,
Perithoum fugeret Theseus, offensus Orestem
desereret Pylades, odisset Castora Pollux,
ipsa quidem fateor vinci rapidoque magistram (v.1.p.34)
praevenit ingenio; nec plus sermone morabor: 110
solus habet scelerum quidquid possedimus omnes.
hunc ego, si vestrae res est accommoda turbae,
regalem ad summi producam principis aulam.
sit licet ipse Numa gravior, sit denique Minos,
cedet et insidiis nostri flectetur alumni. 115
Orantem sequitur clamor cunctaeque profanas
porrexere manus inventaque tristia laudant.
ilia ubi caeruleo vestes conexuit angue
nodavitque adamante comas, Phlegethonta sonorum
poscit et ambusto flagrantis ab aggere ripae 120
ingentem piceo succendit gurgite pinum
pigraque veloces per Tartara concutit alas.
Est locus extremum pandit qua Gallia litus
Oceani praetentus aquis, ubi fertur Ulixes
sanguine libato populum movisse silentem. 125
illic umbrarum tenui stridore volantum
flebilis auditur questus; simulacra coloni
pallida defunctasque vident migrare figuras.
hinc dea prosiluit Phoebique egressa serenos
infecit radios ululatuque aethera rupit 130
terrifico: sentit ferale Britannia murmur
et Senonum quatit arva fragor revolutaque Tethys
substitit et Rhenus proiecta torpuit urna.
tunc in canitiem mutatis sponte colubris
longaevum mentita senem rugisque seueras 135
persulcata genas et ficto languida passu
invadit muros Elusae, notissima dudum (v.1.p.36)
tecta petens, oculisque diu liventibus haesit
peiorem mirata virum, tum talia fatur:
Otia te, Rufine, iuvant frustraque iuventae 140
consumis florem patriis inglorius arvis?
heu nescis quid fata tibi, quid sidera debent,
quid Fortuna parat: toto dominabere mundo,
si parere velis! artus ne sperne seniles!
namque mihi magicae vires aevique futuri 145
praescius ardor inest; novi quo Thessala cantu
eripiat lunare iubar, quid signa sagacis
Aegypti valeant, qua gens Chaldaea vocatis
imperet arte deis, nec me latuere fluentes
arboribus suci funestarumque potestas 150
herbarum, quidquid letali gramine pollens
Caucasus et Scythicae vernant in crimina1 rupes,
quas legit Medea ferox et callida Circe,
saepius horrendos manes sacrisque litavi
nocturnis Hecaten et condita funera traxi 155
carminibus victura meis, multosque canendo,
quamvis Parcarum restarent fila, peremi.
ire vagas quercus et fulmen stare coegi
versaque non prono curvavi flumina lapsu
in fontes reditura suos. ne vana locutum 160
me fortasse putes, mutatos cerne penates.
dixerat, et niveae (mirum!) coepere columnae
ditari subitoque trabes lucere metallo.
Inlecebris capitur nimiumque elatus avaro
pascitur aspectu. sic rex ad prima tumebat (v.1.p.38) 165
Maeonius, pulchro cum verteret omnia tactu;
sed postquam riguisse dapes fulvamque revinctos
in glaciem vidit latices, tum munus acerbum
sensit et inviso votum damnavit in auro.
ergo animi victus " sequimur quocumque vocabis, 170
seu tu vir seu numen " ait, patriaque relicta
Eoas Furiae iussu tendebat ad arces
instabilesque olim Symplegadas et freta remis
inclita Thessalicis, celsa qua Bosphorus urbe
splendet et Odrysiis Asiam discriminat oris. 175
Ut longum permensus iter ductusque maligno
stamine fatorum claram subrepsit in aulam,
ilicet ambitio nasci, discedere rectum,
venum cuncta dari; profert arcana, clientes
fallit et ambitos a principe vendit honores. 180
ingeminat crimen, commoti pectoris ignem
nutrit et exiguum stimulando vulnus acerbat.
ac velut innumeros amnes accedere Nereus
nescit et undantem quamvis hinc hauriat Histrum,
hinc bibat aestivum septeno gurgite Nilum, 185
par semper similisque manet: sic fluctibus auri
expleri calor ille nequit. cuicumque monile
contextum gemmis aut praedia culta fuissent,
Rufino populandus erat, dominoque parabat
exitium fecundus ager; metuenda colonis 190
fertilitas; laribus pellit, detrudit avitis (v.1.p.40)
finibus; aut aufert vivis aut occupat heres
congestae cumulantur opes orbisque ruinas
accipit una domus: populi servire coacti
plenaque private succumbunt oppida regno. 195
Quo, vesane, ruis? teneas utrumque licebit
Oceanum, laxet rutilos tibi Lydia fontes,
iungatur solium Croesi Cyrique tiara:
numquam dives eris, numquam satiabere quaestu.
semper inops quicumque cupit. contentus honesto 200
Fabricius parvo spernebat munera regum
sudabatque gravi consul Serranus aratro
et casa pugnaces Curios angusta tegebat.
haec mihi paupertas opulentior, haec mihi tecta
culminibus maiora tuis. ibi quaerit inanes 205
luxuries nocitura cibos; hic donat inemptas
terra dapes. rapiunt Tyrios ibi vellera sucos
et picturatae saturantur murice vestes;
hic radiant flores et prati viva voluptas
ingenio variata suo. fulgentibus illic 210
surgunt strata toris; hic mollis panditur herba
sollicitum curis non abruptura soporem.
turba salutantum latas ibi perstrepit aedes;
hic avium cantus, labentis murmura rivi.
vivitur exiguo melius; natura beatis 215
omnibus esse dedit, si quis cognoverit uti.
haec si nota forent, frueremur simplice cultu,
classica non gemerent, non stridula fraxinus iret,
nec ventus quateret puppes nec machina muros. (v.1.p.42)
Crescebat scelerata sitis praedaeque recentis 220
incestus flagrabat amor, nullusque petendi
cogendive pudor: crebris periuria nectit
blanditiis; sociat perituro foedere dextras.
si semel e tantis poscenti quisque negasset,
effera praetumido quatiebat corda furore. 225
quae sic Gaetuli iaculo percussa leaena
aut Hyrcana premens raptorem belua partus
aut serpens calcata furit? iurata deorum
maiestas teritur; nusquam reverentia mensae.
non coniunx, non ipse simul, non pignora caesa 230
sufficiunt odiis; non extinxisse propinquos,
non notos egisse sat est; exscindere cives
funditus et nomen gentis delere laborat.
nec celeri perimit leto; crudelibus ante
suppliciis fruitur; cruciatus, vincla, tenebras 235
dilato mucrone parat. pro saevior ense
parcendi rabies concessaque vita dolori!
mors adeone parum est? causis fallacibus instat,
arguit attonitos se iudice. cetera segnis,
ad facinus velox, penitus regione remotas 240
impiger ire vias: non illum Sirius ardens
brumave Riphaeo stridens Aquilone retardat.
effera torquebant avidae praecordia curae,
effugeret ne quis gladios neu perderet ullum
Augusto miserante nefas. non flectitur annis, 245
non aetate labat: iuvenum rorantia colla
ante patrum vultus stricta cecidere securi; (v.1.p.44)
ibat grandaevus nato moriente superstes
post trabeas exul. quis prodere tanta relatu
funera, quis caedes possit deflere nefandas? 250
quid tale inmanes umquam gessisse feruntur
vel Sinis Isthmiaca pinu vel rupe profunda
Sciron vel Phalaris tauro vel carcere Sulla?
o mites Diomedis equi! Busiridis arae
clementes! iam Cinna pius, iam Spartace segnis 255
Rufino collatus eris!


Deiecerat omnes
occultis odiis terror tacitique sepultos
suspirant gemitus indignarique verentur.
at non magnanimi virtus Stilichonis eodem
fracta metu; solus medio sed turbine rerum 260
contra letiferos rictus contraque rapacem
movit tela feram, volucris non praepete cursu
vectus equi, non Pegaseis adiutus habenis.
hic cunctis optata quies, hic sola pericli
turris erat clipeusque trucem porrectus in hostem, 265
hic profugis sedes adversaque signa furori,
servandis hic castra bonis.


Hucusque minatus
haerebat retroque fuga cedebat inerti:
haud secus hiberno tumidus cum vertice torrens
saxa rotat volvitque nemus pontesque revellit, 270
frangitur obiectu scopuli quaerensque meatum
spumat et inlisa montem circumtonat unda.
Qua dignum te laude feram, qui paene ruenti (v.1.p.46)
lapsuroque tuos umeros obieceris orbi?
te nobis trepidae sidus ceu dulce carinae 275
ostendere dei, geminis quae lassa procellis
tunditur et victo trahitur iam caeca magistro.
Inachius Rubro perhibetur in aequore Perseus
Neptuni domuisse pecus, sed tutior alis:
te non penna vehit; rigida cum Gorgone Perseus: 280
tu non vipereo defensus crine Medusae;
illum vilis amor suspensae virginis egit:
te Romana salus. taceat superata vetustas,
Herculeos conferre tuis iam desinat actus.
una Cleonaeum pascebat silva leonem; 285
Arcadiae saltum vastabat dentibus unum
saevus aper, tuque o compressa matre rebellans
non ultra Libyae fines, Antaee, nocebas,
solaque fulmineo resonabat Creta iuvenco
Lernaeamque virens obsederat hydra paludem. 290
hoc monstrum non una palus, non una tremebat
insula, sed Latia quidquid dicione subactum
vivit, et a primis Ganges horrebat Hiberis.
hoc neque Geryon triplex nec turbidus Orci
ianitor aequabit nec si concurrat in unum 295
vis hydrae Scyllaeque fames et flamma Chimaerae.
Certamen sublime diu, sed moribus impar
virtutum scelerumque fuit. iugulare minatur:
tu prohibes; ditem spoliat: tu reddis egenti;
eruit: instauras; accendit proelia: vincis. (v.1.p.48) 300
ac velut infecto morbus crudescere caelo
incipiens primos pecudum depascitur artus,
mox populos urbesque rapit ventisque perustis
corruptos Stygiam pestem desudat in amnes:
sic avidus praedo iam non per singula saevit. 305
sed sceptris inferre minas omnique perempto
milite Romanas ardet prosternere vires,
iamque Getas Histrumque movet Scythiamque receptat
auxilio traditque suas hostilibus armis
relliquias. mixtis descendit Sarmata Dacis 310
et qui cornipedes in pocula vulnerat audax
Massagetes caesamque bibens Maeotin Alanus
membraque qui ferro gaudet pinxisse Gelonus,
Rufino collecta manus. vetat ille domari
innectitque moras et congrua tempora differt. 315
nam tua cum Geticas stravisset dextra catervas,
ulta ducis socii letum, parsque una maneret
debilior facilisque capi, tunc impius ille
proditor imperii coniuratusque Getarum
distulit instantes eluso principe pugnas 320
Hunorum laturus opem, quos adfore bello
norat et invisis mox se coniungere castris.
Est genus extremos Scythiae vergentis in ortus
trans gelidum Tanain, quo non famosius ullum
Arctos alit. turpes habitus obscaenaque visu 325
corpora; mens duro numquam cessura labori;
praeda cibus, vitanda Ceres frontemque secari (v.1.p.50)
ludus et occisos pulchrum iurare parentes.
nec plus nubigenas duplex natura biformes
cognatis aptavlt equis; acerrima nullo 330
ordine mobilitas insperatique recursus.
Quos tamen impavidus contra spumantis ad Hebri
tendis aquas, sic ante tubas aciemque precatus:
Mavors, nubifero seu tu procumbis in Haemo
seu te cana gelu Rhodope seu remige Medo 335
sollicitatus Athos seu caligantia nigris
ilicibus Pangaea tenent, accingere mecum
et Thracas defende tuos si laetior adsit
gloria, vestita spoliis donabere quercu.
Audiit ilia pater scopulisque nivalibus Haemi 340
surgit et hortatur celeres clamore ministros:
fer galeam, Bellona, mihi nexusque rotarum
tende, Pavor. frenet rapidos Formido iugales.
festinas urgete manus. meus ecce paratur
ad bellum Stilicho, qui me de more tropaeis 345
ditat et hostiles suspendit in arbore cristas,
communes semper litui, communia nobis
signa canunt iunctoque sequor tentoria eurru.
sic fatus campo insiluit lateque fugatas
hinc Stilicho turmas, illinc Gradivus agebat 350
et clipeis et mole pares; stat cassis utrique
sidereis hirsuta iubis loricaque cursu
aestuat et largo saturatur vulnere cornus.
Acrior interea voto multisque Megaera
luxuriata malis maestam deprendit in area (v.1.p.52) 355
Iustitiam diroque prior sic ore lacessit:
en tibi prisca quies renovataque saecula rursus,
ut rebare, vigent? en nostra potentia cessit
nec locus est usquam Furiis? huc lumina flecte.
adspice barbaricis iaceant quot moenia flammis, 360
quas mihi Rufinus strages quantumque cruoris
praebeat et quantis epulentur caedibus hydri.
linque homines sortemque meam, pete sidera; notis
Autumni te redde plagis, qua vergit in Austrum
Signifer; aestivo sedes vicina Leoni 365
iam pridem gelidaeque vacant confinia Librae,
atque utinam per magna sequi convexa liceret!
Diva refert: non ulterius bacchabere demens.
iam poenas tuus iste dabit, iam debitus ultor
inminet, et, terras qui nunc ipsumque fatigat 370
aethera, non vili moriens condetur harena.
iamque aderit laeto promissus Honorius aevo
nec forti genitore minor nec fratre corusco,
qui subiget Medos, qui cuspide proteret Indos.
sub iuga venturi reges; calcabitur asper 375
Phasis equo pontemque pati cogetur Araxes,
tuque simul gravibus ferri religata catenis
expellere die debellatasque draconum
tonsa comas imo barathri claudere recessu.
tum tellus communis erit, tum limite nullo (v.1.p.54) 380
discernetur ager; nec vomere sulcus adunco
findetur: subitis messor gaudebit aristis.
rorabunt querceta favis; stagnantia passim
vina fluent oleique lacus; nec murice tinctis
velleribus quaeretur honos, sed sponte rubebunt 385
attonito pastore greges pontumque per omnem
ridebunt virides gemmis nascentibus algae.


LIBER 2


(v.1.p.54) PRAEFATIO

(v.1.p.56)
Pandite defensum reduces Helicona sorores,
pandite; permissis iam licet ire choris:
nulla per Aonios hostilis bucina campos
carmina mugitu deteriore vetat.
tu quoque securis pulsa formidine Delphis 5
floribus ultorem, Delie, cinge tuum.
nullus Castalios latices et praescia fati
flumina polluto barbarus ore bibit.
Alpheus late rubuit Siculumque per aequor
sanguineas belli rettulit unda notas 10
agnovitque novos absens Arethusa triumphos
et Geticam sensit teste cruore necem.
Inmensis, Stilicho, succedant otia curis
et nostrae patiens corda remitte lyrae,
nec pudeat longos interrupisse labores 15
et tenuem Musis constituisse moram.
fertur et indomitus tandem post proelia Mavors
lassa per Odrysias fundere membra nives
oblitusque sui posita clementior hasta
Pieriis aures pacificare modis. 20



(v.1.p.56) CARMEN 5

(v.1.p.58)
Iam post edomitas Alpes defensaque regna
Hesperiae merita complexus sede parentem
auctior adiecto fulgebat sidere mundus,
iamque tuis, Stilicho, Romana potentia curis
et rerum commissus apex, tibi credita fratrum 5
utraque maiestas geminaeque exercitus aulae.
Rufinus (neque enim patiuntur saeva quietem
crimina pollutaeque negant arescere fauces)
infandis iterum terras accendere bellis
incohat et soli to pacem vexare tumultu. 10
haec etiam secum: quanam ratione tuebor
spem vitae fragilem? qua tot depellere fluctus
arte queam? premor hinc odiis, hinc milite cingor.
heu quid agam? non arma mihi, non principis ullus
auxiliatur amor, matura pericula surgunt 15
undique et impositi radiant cervicibus enses.
quid restat, nisi cuncta novo confundere luctu
insontesque meae populos miscere ruinae?
everso iuvat orbe mori; solacia leto (v.1.p.60)
exitium commune dabit nec territus ante 20
discedam: cum luce simul linquenda potestas.
Haec fatus, ventis veluti si frena resolvat
Aeolus, abrupto gentes sic obice fudit
laxavitque viam bellis et, nequa maneret
inmunis regio, cladem divisit in orbem 25
disposuitque nefas. alii per terga ferocis
Danuvii solidata ruunt expertaque remos
frangunt stagna rotis; alii per Caspia claustra
Armeniasque nives inopino tramite ducti
invadunt Orientis opes, iam pascua fumant 30
Cappadocum volucrumque parens Argaeus equorum,
iam rubet altus Halys nec se defendit iniquo
monte Cilix. Syriae tractus vastantur amoeni
adsuetumque choris et laeta plebe canorum
proterit imbellem sonipes hostilis Orontem. 35
hinc planctus Asiae; Geticis Europa catervis
ludibrio praedaeque datur frondentis ad usque
Dalmatiae fines: omnis quae mobile Ponti
aequor et Adriacas tellus interiacet undas
squalet inops pecudum, nullis habitata colonis, 40
instar anhelantis Libyae, quae torrida semper
solibus humano nescit mansuescere cultu.
Thessalus ardet ager; reticet pastore fugato
Pelion; Emathias ignis populatur aristas.
nam plaga Pannoniae miserandaque moenia Thracum 45
arvaque Mysorum iam nulli flebile damnum,
sed cursus sollemnis erat campusque furori
expositus, sensumque malis detraxerat usus.
eheu quam brevibus pereunt ingentia fatis! (v.1.p.62)
imperium tanto quaesitum sanguine, tanto 50
servatum, quod mille ducum peperere labores,
quod tantis Romana manus contexuit annis,
proditor unus iners angusto tempore vertit.
Urbs etiam, magnae quae ducitur aemula Romae
et Calchedonias contra despectat harenas, 55
iam non finitimo Martis terrore movetur,
sed propius lucere faces et rauca sonare
cornua vibratisque peti fastigia telis
adspicit. hi vigili muros statione tueri,
hi iunctis properant portus munire carinis. 60
obsessa tamen ille ferus laetatur in urbe
exultatque malis summaeque ex culmine turris
impia vicini cernit spectacula campi:
vinctas ire nunc, nunc in vada proxima mergi
seminecem, hunc subito percussum vulnere labi 65
dum fugit, hunc animam portis efflare sub ipsis;
nec canos prodesse seni puerique cruore
maternos undare sinus, inmensa voluptas
et risus plerumque subit; dolor afficit unus,
quod feriat non ipse manu. videt omnia late 70
exceptis incensa suis et crimine tanto
luxuriat carumque sibi non abnuit hostem;
iactabatque ultro, quod soli castra paterent
sermonumque foret vicibus permissa potestas.
egregii quotiens exisset foederis auctor, 75
stipatur sociis, circumque armata clientum (v.1.p.64)
agmina privatis ibant famulantia signis;
ipse inter medios, ne qua de parte relinquat
barbariem, revocat fulvas in pectora pelles
frenaque et inmanes pharetras arcusque sonoros 80
adsimulat mentemque palam proclamat amictu,
nec pudet Ausonios currus et iura regentem
sumere deformes ritus vestemque Getarum;
insignemque habitum Latii mutare coactae
maerent captivae pellito iudice leges. 85
Quis populi tum vultus erat! quae murmura furtim!
(nam miseris ne flere quidem aut lenire dolorem
colloquiis impune licet): quonam usque feremus
exitiale iugum? durae quis terminus umquam
sortis erit? quis nos funesto turbine rerum 90
aut tantis solvet lacrimis, quos barbarus illinc,
hinc Rufinus agit, quibus arva fretumque negatur?
magna quidem per rura lues, sed maior oberrat
intra tecta timor. tandem succurre ruenti
heu patriae, Stilicho! dilecta hic pignora certe, 95
hic domus, hic thalamis primum genialibus omen,
hic tibi felices erexit regia taedas.
vel solus sperate veni. te proelia viso
languescent avidique cadet dementia monstri.
Talibus urgetur discors Aurora procellis. 100
at Stilicho, Zephyris cum primum bruma remitti
et iuga diffusis nudari coepta pruinis,
partibus Italiae tuta sub pace relictis
utraque castra movens Phoebi properabat ad ortus, (v.1.p.66)
Gallica discretis Eoaque robora turmis 105
amplexus. numquam tantae dicione sub una
convenere manus nec tot discrimina vocum:
illinc Armeniae vibratis crinibus alae
herbida collectae facili velamina nodo;
inde truces flavo comitantur vertice Galli, 110
quos Rhodanus velox, Araris quos tardior ambit
et quos nascentes explorat gurgite Rhenus
quosque rigat retro pernicior unda Garunnae,
Oceani pleno quotiens impellitur aestu.
mens eadem cunctis animique recentia ponunt 115
vulnera; non odit victus victorve superbit.
et quamvis praesens tumor et civilia nuper
classica bellatrixque etiamnunc ira caleret,
in ducis eximii conspiravere favorem.
haud aliter Xerxen toto simul orbe secutus 120
narratur rapuisse vagos exercitus amnes
et telis umbrasse diem, cum classibus iret
per scopulos tectumque pedes contemneret aequor.
Vix Alpes egressus erat nec iam amplius errat
barbarus adventumque timens se cogit in unam 125
planitiem tutoque includit pascua gyro:
tum duplici fossa non exuperabile vallum
asperat alternis sudibus murique locata
in speciem caesis obtendit plaustra iuvencis.
At procul exanguis Rufinum perculit horror; 130
infectae pallore genae; stetit ore gelato
incertus peteretne fugam, veniamne subactus (v.1.p.68)
posceret an fidos sese transferret in hostes.
quid nunc divitiae, quid fulvi vasta metalli
congeries, quid purpureis effulta columnis 135
atria prolataeve iuvant ad sidera moles?
audit iter numeratque dies spatioque viarum
metitur vitam. torquetur pace futura
nec recipit somnos et saepe cubilibus amens
excutitur poenamque luit formidine poenae. 140
sed redit in rabiem scelerumque inmane resumit
ingenium sacrasque fores praedivitis aulae
intrat et Arcadium mixto terrore precatur:
Per fratris regale iubar, per facta parentis
aetherii floremque tui te deprecor aevi, 145
eripe me gladiis; liceat Stilichonis iniquas
evitare minas. in nostram Gallia caedem
coniurata venit. quidquid rigat ultima Tethys,
extremos ultra volitat gens si qua Britannos,
mota mihi. tantis capiendi credimur armis? 150
tot signis unum petitur caput? unde cruoris
ista sitis? geminum caeli sibi vindicat axem
et nullum vult esse parem. succumbere poscit
cuncta sibi: regit Italiam Libyamque coercet;
Hispanis Gallisque iubet; non orbita solis, 155
non illum natura capit. quascumque paravit
hic Augustus opes et quas post bella recepit,
solus habet, possessa semel nec reddere curat,
scilicet ille quidem tranquilla pace fruatur;
nos premat obsidio? quid partem invadere temptat? 160
deserat Illyricos fines; Eoa remittat (v.1.p.70)
agmina; fraternas ex aequo dividat hastas,
nec sceptri tantum fueris, sed militis heres.
quodsi dissimulas nostrae succurrere morti
nec prohibere paras, Manes et sidera testor: 165
haec cervix non sola cadet; miscebitur alter
sanguis; nec Stygias ferar incomitatus ad undas
nec mea securus ridebit funera victor!
Haec ubi, dictatur facinus missusque repente
qui ferat extortas invito principe voces. 170
Interea Stilicho iam laetior hoste propinquo
nec multo spatii distantibus aequore vallis
pugnandi cupidas accendit voce cohortes,
Armeniis frons laeva datur; per cornua Gallos
dexteriora locat. spumis ignescere frena, 175
pulveris extolli nimbos lateque videres
surgere purpureis undantes anguibus hastas
serpentumque vago caelum saevire volatu.
implet Thessaliam ferri nitor antraque docti
cornipedis, teneroque amnis reptatus Achilli 180
et nemus Oetaeum radiat. clamore nivalis
Ossa tonat pulsoque fragor geminatur Olympo.
intumuit virtus et lucis prodigus arsit
impetus; haud illos rupes, haud alta vetarent
flumina: praecipiti stravissent omnia cursu. 185
Si tunc his animis acies collata fuisset,
prodita non tantas vidisset Graecia caedes,
oppida semoto Pelopeia Marte vigerent, (v.1.p.72)
starent Arcadiae, starent Lacedaemonis arces;
non mare fumasset geminum flagrante Corintho 190
nec fera Cecropiae traxissent vincula matres.
ilia dies potuit nostris imponere finem
cladibus et sceleris causas auferre futuri.
invida pro quantum rapuit Fortuna triumphum!
inter equos interque tubas mandata feruntur 195
regia et armati veniunt ductoris ad aures.
Obstupuit; simul ira virum, simul obruit ingens
maeror et ignavo tantum licuisse nocenti
miratur. dubios anceps sententia volvit
eventus: peragat pugnas an fortia coepta 200
deserat? Illyricis ardet succurrere damnis;
praeceptis obstare timet, reverentia frangit
virtutis stimulos: hinc publica commoda suadent,
hinc metus invidiae. tandem indignatus ad astra
extollit palmas et ab imo pectore fatur: 205
Numina Romanis necdum satiata ruinis,
si iuvat imperium penitus de stirpe revelli,
uno si placuit deleri saecula lapsu,
si piget humani generis, prorumpat in arva
libertas effrena maris vel limite iusto 210
devius errantes Phaethon confundat habenas.
cur per Rufinum geritur? procumbere mundum
hoc auctore pudet. mediis revocamur ab armis
(pro dolor!) et strictos deponere cogimur enses.
vos, arsurae urbes perituraque moenia, testor: 215
cedo equidem et miserum permitto casibus orbem
flectite signa, duces, redeat iam miles Eous. (v.1.p.74)
parendum est. taceant litui. prohibete sagittas.
parcite contiguo — Rufinus praecipit! — hosti.
His dictis omnes una fremuere manipli 220
quantum non Italo percussa Ceraunia fluctu,
quantum non madidis elisa tonitrua Cauris,
secernique negant ereptaque proelia poscunt,
insignemque ducem populus defendit uterque
et sibi quisque trahit. magno certatur amore, 225
alternamque fidem non inlaudata lacessit
seditio talique simul clamore queruntur:
Quis mihi nudatos enses, quis tela lacertis
excutit et solvi curvatos imperat arcus?
quisnam audet stricto leges imponere ferro? 230
inflammata semel nescit mitescere virtus.
iam mihi barbaricos sitientia pila cruores
sponte volant ultroque manus mucrone furenti
ducitur et siccum gladium vagina recusat.
non patiar. semperne Getis discordia nostra 235
proderit? en iterum belli civilis imago!
quid consanguineas acies, quid dividis olim
Concordes aquilas? non dissociabile corpus
coniunctumque sumus. te qua libet ire sequemur.
te vel Hyperboreo damnatam sidere Thylen, 240
te vel ad incensas Libyae comitabor harenas.
Indorum si stagna petas Rubrique recessus
litoris, auriferum veniam poturus Hydaspen;
si calcare Notum secretaque noscere Nili
nascentis iubeas, mundum post terga relinquam; (v.1.p.76) 245
et quocumque loco Stilicho tentoria figat,
haec patria est.
Dux inde vetat: desistite, quaeso.
atque avidam differte manum. cadat iste minacis
invidiae cumulus, non est victoria tanti,
ut videar vicisse mihi. vos fida iuventus 250
ite, mei quondam socii. nec plura locutus
flexit iter: vacuo qualis discedit hiatu
impatiens remeare leo, quem plurima cuspis
et pastorales pepulerunt igne catervae,
inclinatque iubas demissaque lumina velat 255
et trepidas maesto rimatur murmure silvas.
Ut sese legio vidit disiuncta relinqui,
ingentem tollit gemitum galeasque solutis
umectat lacrimis pressamque morantia vocem
thoracum validos pulsant suspiria nexus: 260
tradimur, heu, tantumque sequi prohibemur amorem!
exclamant. spernisne tuas, dux optime, dextras,
quas tibi victrices totiens Bellona probavit?
nos adeo viles? adeo felicior axis
Hesperius, meruit qui te rectore teneri? 265
quid nobis patriam, quid cara revisere tandem
pignora dilectosve iuvat coluisse penates?
te sine dulce nihil, iam formidata tyranni
tempestas subeunda mihi, qui forte nefandas
iam parat insidias, qui nos aut turpibus Hunis 270
aut impacatis famulos praebebit Alanis;
quamquam non adeo robur defecerit omne
tantave gestandi fuerit penuria ferri.
tu, licet occiduo maneas sub cardine caeli, (v.1.p.78)
tu mihi dux semper, Stilicho, nostramque vel absens 275
experiere fidem. dabitur tibi debita pridem
victima: promissis longe placabere sacris.
Tristior Haemoniis miles digressus ab oris
tangebat Macetum fines murosque subibat,
Thessalonica, tuos. sensu dolor haeret in alto 280
abditus et tacitas vindictae praestruit iras,
spectaturque favens odiis locus aptaque leto
tempora. nec quisquam tanta de pube repertus,
proderet incautis qui corda minantia verbis.
quae non posteritas, quae non mirabitur aetas 285
tanti consilium vulgi potuisse taceri
aut facinus tam grande tegi mentisque calorem
non sermone viae, non inter pocula rumpi?
aequalis tantam tenuit constantia turbam
et fuit arcanum populo. percurritur Haemus, 290
deseritur Rhodope Thracumque per ardua tendunt,
donec ad Herculei perventum nominis urbem.
Ut cessisse ducem, propius venisse cohortes
cognita Rufino, magna cervice triumphat
omnia tuta ratus sceptrumque capessere fervet 295
et coniuratos hortatur voce clientes:
vicimus, expulimus, facilis iam copia regni.
nullus ab hoste timor. quis enim, quem poscere solum
horruit, hunc tanto munitum milite vincat?
quis ferat armatum, quem non superavit inermem? 300
i nunc, exitium nobis meditare remotus (v.1.p.80)
incassum, Stilicho, dum nos longissima tellus
dividat et mediis Nereus interstrepat undis.
Alpinas transire tibi me sospite rupes
haud dabitur. iaculis illinc me figere tempta. 305
quaere ferox ensem, qui nostra ad moenia tendi
possit ab Italia, non te documenta priorum,
non exempla vetant? quisnam conatus adire
has iactat vitasse manus? detrusimus orbe
te medio tantisque simul spoliavimus armis. 310
nunc epulis tempus, socii, nunc larga parare
munera donandumque novis legionibus aurum!
opportuna meis oritur lux crastina votis.
quod nolit rex ipse velit iubeatque coactus
in partem mihi regna dari, contingat in uno 315
privati fugisse modum crimenque tyranni,
Talibus adclamat dictis infame nocentum
concilium, qui perpetuis crevere rapinis
et quos una facit Rufino causa sodales,
inlicitum duxisse nihil; funesta tacere 320
nexus amicitiae. iamiam conubia laeti
despondent aliena sibi frustraque vicissim
promittunt, quae quisque petat, quas devoret urbes.
Coeperat humanos alto sopire labores
nox gremio, nigrasque sopor diffuderat alas. 325
ille diu curis animum stimulantibus aegre
labitur in somnos. toto vix corde quierat,
ecce videt diras adludere protinus umbras, (v.1.p.82)
quas dedit ipse neci; quarum quae clarior una
visa loqui: pro! surge toro. quid plurima volvis 330
anxius? haec requiem rebus finemque labori
adlatura dies: omni iam plebe redibis
altior et laeti manibus portabere vulgi.
has canit ambages, occulto fallitur ille
omine nec capitis sentit praesagia fixi. 335
Iam summum radiis stringebat Lucifer Haemum
festinamque rotam solito properantior urget
tandem Rufini visurus funera Titan;
desiluit stratis densaeque capacia turbae
atria regifico iussit splendere paratu 340
exceptura dapes et, quod post vota daretur,
insculpi propriis aurum fatale figuris.
ipse salutatum reduces post proelia turmas
iam regale tumens et principe celsior ibat
collaque femineo solvebat mollia gestu 345
imperii certus, tegeret ceu purpura dudum
corpus et ardentes ambirent tempora gemmae.
Urbis ab angusto tractu, qua vergit in austrum,
planities vicina patet: nam cetera pontus
circuit exiguo dirimi se limite passus. 350
hic ultrix acies ornatu lucida Martis
explicuit cuneos. pedites in parte sinistra
consistunt. equites illinc poscentia cursum
ora reluctantur pressis sedare lupatis;
hinc alii saevum cristato vertice nutant 355
et tremulos umeris gaudent vibrare colores,
quos operit formatque chalybs; coniuncta per artem (v.1.p.84)
flexilis inductis animatur lamina membris;
horribiles visu: credas simulacra moveri
ferrea cognatoque viros spirare metallo. 360
par vestitus equis: ferrata fronte minantur
ferratosque levant securi vulneris armos.
diviso Stat quisque loco, metuenda voluptas
cernenti pulcherque timor, spirisque remissis
mansuescunt varii vento cessante dracones. 365
Augustus veneranda prior vexilla salutat.
Rufinus sequitur, quo fallere cuncta solebat
callidus adfatu, devotaque brachia laudat;
nomine quemque vocat; natos patresque reversis
nuntiat incolumes. illi dum plurima ficto 370
certatim sermone petunt, extendere longos
a tergo flexus insperatoque suprema
circuitu sociare parant; decrescere campus
incipit, et clipeis in se redeuntia iunctis
curvo paulatim sinuantur cornua ductu: 375
sic ligat inmensa virides indagine saltus
venator; sic attonitos ad litora pisces
aequoreus populator agit rarosque plagarum
contrahit anfractus et hiantes colligit oras.
excludunt alios, cingi se fervidus ille 380
nescit adhuc graviterque adprensa veste morantem
increpat Augustum: scandat sublime tribunal,
participem sceptri, socium declaret honoris —
cum subito stringunt gladios; vox desuper ingens
infremuit: nobis etiam, deterrime, nobis (v.1.p.86) 385
sperasti famulas imponere posse catenas?
unde redi nescis? patiarne audire satelles,
qui leges aliis libertatemque reduxi?
bis domitum civile nefas, bis rupimus Alpes.
tot nos bella docent nulli servire tyranno. 390
Deriguit. spes nulla fugae; seges undique ferri
circumfusa micat; dextra laevaque revinctus
haesit et ensiferae stupuit mucrone coronae,
ut fera, quae nuper montes amisit avitos
altorumque exul nemorum damnatur harenae 395
muneribus, commota ruit; vir murmure contra
hortatur nixusque genu venabula tendit;
ilia pavet strepitus cuneosque erecta theatri
respicit et tanti miratur sibila vulgi.
Unus per medios audendi pronior ense 400
prosilit exerto dictisque et vulnere torvus
impetit: hac Stilicho, quem iactas pellere, dextra
te ferit; hoc absens invadit viscera ferro.
sic fatur meritoque latus transverberat ictu.
Felix ilia manus, talem quae prima cruorem 405
hauserit et fessi poenam libaverit orbis!
mox omnes laniant hastis artusque trementes
dilacerant; uno tot corpore tela tepescunt
et non infecto puduit mucrone reverti. (v.1.p.88)
hi vultus avidos et adhuc spirantia vellunt 410
lumina, truncates alii rapuere lacertos.
amputat ille pedes, umerum quatit ille solutis
nexibus; hic fracti reserat curvamina dorsi;
hic iecur, hic cordis fibras, hic pandit anhelas
pulmonis latebras. spatium non invenit ira 415
nec locus est odiis. consumpto funere vix tum
deseritur sparsumque perit per tela cadaver,
sic mons Aonius rubuit, cum Penthea ferrent
Maenades aut subito mutatum Actaeona cornu
traderet insanis Latonia visa Molossis. 420
criminibusne tuis credis, Fortuna, mederi
et male donatum certas aequare favorem
suppliciis? una tot milia morte rependis?
eversis agedum Rufinum divide terris,
da caput Odrysiis, truncum mereantur Achivi. 425
quid reliquis dabitur? nec singula membra peremptis
sufficiunt populis.


Vacuo plebs undique muro
iam secura fluit; senibus non obstitit aetas
virginibusve pudor; viduae, quibus ille maritos
abstulit, orbataeque ruunt ad gaudia matres 430
insultantque alacres. laceros iuvat ire per artus
pressaque calcato vestigia sanguine tingui.
nec minus adsiduis flagrant elidere saxis
prodigiale caput, quod iam de cuspide summa (v.1.p.90)
nutabat digna rediens ad moenia pompa. 435
dextera quin etiam ludo concessa vagatur
aera petens poenasque animi persolvit avari
terribili lucro vivosque imitata retentus
cogitur adductis digitos inflectere nervis.
Desinat elatis quisquam confidere rebus 440
instabilesque deos ac lubrica numina discat.
ilia manus, quae sceptra sibi gestanda parabat,
cuius se totiens summisit ad oscula supplex
nobilitas, inhumata diu miseroque revulsa
corpore feralem quaestum post fata reposcit. 445
adspiciat quisquis nimium sublata secundis
colla gerit: triviis calcandus spargitur ecce,
qui sibi pyramidas, qui non cedentia templis
ornatura suos extruxit culmina manes,
et qui Sidonio velari credidit ostro, 450
nudus pascit aves. iacet en, qui possidet orbem,
exiguae telluris inops et pulvere raro
per partes tegitur nusquam totiensque sepultus.
Senserunt convexa necem tellusque nefandum
amolitur onus iam respirantibus astris. 455
infernos gravat umbra lacus. pater Aeacus horret
intrantemque etiam latratu Cerberus urget.
tunc animae, quas ille fero sub iure peremit,
circumstant nigrique trahunt ad iudicis urnam
infesto fremitu: veluti pastoris in ora 460
commotae glomerantur apes, qui dulcia raptu
mella vehit, pennasque cient et spicula tendunt
et tenuis saxi per propugnacula cinctae (v.1.p.92)
rimosam patriam dilectaque pumicis antra
defendunt pronoque favos examine velant. 465
Est locus infaustis quo conciliantur in unum
Cocytos Phlegethonque vadis; inamoenus uterque
alveus; hic volvit lacrimas, hic igne redundat.
turris per geminos, flammis vicinior, amnes
porrigitur solidoque rigens adamante sinistrum 470
proluit igne latus; dextro Cocytia findit
aequora triste gemens et fletu concita plangit.
huc post emeritam mortalia saecula vitam
deveniunt. ibi nulla manent discrimina fati,
nullus honos vanoque exutum nomine regem 475
proturbat plebeius egens. quaesitor in alto
conspicuus solio pertemptat crimina Minos
et iustis dirimit sontes. quos nolle fateri
viderit, ad rigidi transmittit verbera fratris.
nam iuxta Rhadamanthys agit. cum gesta superni 480
curriculi totosque diu perspexerit actus,
exaequat damnum meritis et muta ferarum
cogit vincla pati. truculentos ingerit ursis
praedonesque lupis; fallaces vulpibus addit.
at qui desidia semper vinoque gravatus, 485
indulgens Veneri, voluit torpescere luxu,
hunc suis inmundi pingues detrudit in artus.
qui iusto plus esse loquax arcanaque suevit
prodere, piscosas fertur victurus in undas,
ut nimiam pensent aeterna silentia vocem. 490
quos ubi per varias annis ter mille figuras
egit, Lethaeo purgatos flumine tandem
rursus ad humanae revocat primordia formae. (v.1.p.94)
Tum quoque, dum lites Stygiique negotia solvit
dura fori veteresque reos ex ordine quaerit, 495
Rufinum procul ecce notat visuque severe
lustrat et ex imo concussa sede profatur:
Huc superum labes, huc insatiabilis auri
proluvies pretioque nihil non ause parato,
quodque mihi summum scelus est, huc improbe legum 500
venditor, Arctoi stimulator perfide Martis!
cuius ob innumeras strages angustus Averni
iam sinus et plena lassatur portitor alno.
quid demens manifesta negas? en pectus inustae
deformant maculae vitiisque inolevit imago 505
nec sese commissa tegunt. genus omne dolorum
in te ferre libet: dubio tibi pendula rupes
inmineat lapsu, volucer te torqueat axis,
te refugi fallant latices atque ore natanti
arescat decepta sitis, dapibusque relictis 510
in tua mansurus migret praecordia vultur.
quamquam omnes alii, quos haec tormenta fatigant,
pars quota sunt, Rufine, tui! quid tale vel audax
fulmine Salmoneus vel lingua Tantalus egit
aut inconsulto Tityos deliquit amore? 515
cunctorum si facta simul iungantur in unum,
praecedes numero. cui tanta piacula quisquam
supplicio conferre valet? quid denique dignum
omnibus inveniam, vincant cum singula poenas?
tollite de mediis animarum dedecus umbris. 520
adspexisse sat est. oculis iam parcite nostris
et Ditis purgate domos. agitate flagellis (v.1.p.96)
trans Styga, trans Erebum, vacuo mandate barathro
infra Titanum tenebras infraque recessus
Tartareos ipsumque 1 Chaos, qua noctis opacae 525
fundamenta latent; praeceps ibi mersus anhelet,
dum rotat astra polus, feriunt dum litora venti.