In Suprema Petri sede

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

LITTERAE

AD ORIENTALES


In Suprema Petri Apostoli Sede, meritis licet im¬
paribus, deponente Domino, constituti, et sollicitu¬
dine onerati omnium Eoelesiarum, respeximus inde
«b ex&rdrn Pontificatus Nostri in diversas Orientis ac
finitimarum Regionum Nationes Christianas cujuscum-
que ritus, quae non cubo quidem ex capite peculia¬
rem a Nobis curam exposcere videbantur. In Oriente
enim Unigenitas Dei Filius propter nos homines Ho¬
mo laetus apparuit, et per vitam, mortem, et resur¬
rectionem suam opus humanae Redemptionis perficere
dignatus est. In Oriente a divino eodem Redemptore,
ac subinde ab ejus Discipulis praedicatum initio est
Evangdinra lucis et pacis; et quamphirimae incla¬
ruerunt Ecclesiae Apostolorum, qui illas instituerant,
nomine insignes. Sed insequenti etiam tempore, et
longo plurium saeculorum intervallo, floruere io Orien¬
talibus Nationibus Episcopi, Martyres, aliique sancti¬
tate, ac doctrina praes tantissimi viri, quos inter com¬
muni totius Orbis praeconio celebrantur Ignatius An¬
tiochenus, Polycarpus Smyrnensis, Gregorius Neocae-
sareensis, ejusdem nominis Nyssenus, ac Nazianzenus,
Athanasius Alexandrinus, Rasilius Caesareensis, Joan-
nes Chrysostomus, bini Cyrilli Hierosolymarius, et Ale¬
xandrinus , Gregorius Armenus , Ephraemus Syrus,
Joannes Damascenus, nec non Slavorum Apostoli Cy-
rillus, et Methodius: ut taceamus porro de caeteris



prope innumeris, qui effuso similiter pro Christo san¬
guine , aut sapientibus scriptis, eximiaeque virtutis
operibus nomina sua perenni Hem posteritatis memo¬
riae commendarunt. Pertinent quoque ad Orientis lau¬
dem frequentissimi Episcoporum Conventus, praeser¬
tim vero Oecnmenica vetustiora Concilia ibidem ce¬
lebrata, in quibus Romano Pontifice praeeunte Ca¬
tholica Fides contra illius aetatis novatores vindicata
fuit sollemnique judicio roborata. Denique posteriori
etiam aevo, quamvis haud exigua Christianorum Orien¬
talium pars a communione Sanctae hujus Sedis, at¬
que adeo a Catholicae Eeelesiae unitate recessisset,
et in Oriente ipso rerum summam obtinueriht Gen¬
tes a Christiana Religione alienae, nunquam tamen
defuere illic homines bene multi, qui divinae gratiae
auxilio freti suam in vera Fide et Catholica unitate
constantiam inter multiplices calamitates, et diuturna
eorum praesertim temporum pericula cotnprobarant.
Beie autem abstinere non possumus, quominus com¬
memoremus singulari cum laude illorum Patriarchas,
Primates, Archiepiscopos, et Episcopos, qui sedulam
contulere operam suis ovibus in Catholicae veritatis
professione custodiendisj et quorum proinde curis,
Deo benedicente, factum est, ut mitigata postea tem¬
porum asperitate tantus inibi inventus sit eorum hu¬
merus, qui in Catholica unitate manebant.

Itaque ad Vos primum verba nostra corivertimhs,
Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, Catholici Antistites,
et cujuscumque Ordinis Clerici ac Laiei, qui perse¬
verastis firmiter in fide et communione Sanctae hu¬
jus Sedis, vel qui ad Oam postmodum, errore cognito,
non minori quidem virtutis laude convenistis. Etsi




80

eaim rescripserimus dudurn ad multos ex Vobis, a
quibus gratulatorias de nostra ad Summum Pontifi¬
catum electione Litteras acceperamus, et inde a die
9 Novembris anni 1846 omnes totius Catholici Or¬
bis Antistites per Encyclicam Epistolam allocuti lue¬
rimus; consilium tamen est alio hoc peculiari sermone
certiores Vos facere studiosissimae caritatis, qua de
Vobis, rebusque vestris solliciti sumus. Opportunam
vero de his scribendi occasionem babuimus in mis¬
sione Ven. Fratris Innocentii Archiepiscopi Sidensis,
qui a Nobis Constantinopolim legatus, pst ad Celsis¬
simam Othonianam Aulam, ut Potentissimum Tur¬
earum Imperatorem nostro nomine conveniat, et pro
Qratore ab illo ad salutandos Nos antea allegato plu¬
rimas nomine nostro gratias persolvat. Ipsi quidem
Ven. Fratri diligenter mandavirpus, ut Vos, et quae¬
cumque ad vestram, Calholicacquc Ecclesiae causam,
in amplissima Othomana Ditione pertinent, eidem.
Imperatori nostris verbis impensissime commendet..
Nec dubitamus, quin Imperator ipse, sua jam sponte
erga Vos benevolus, majori porro benignitate rebus
yestris faveat, et neminem ex suis subditis Catholi¬
cae Religionis causa vexari permittat. Jam vero me¬
moratus Sidensis Archicpiscopus Nostrae in Vos ca-.
ritatis studia uberius declarabit illis ex Sacris Prae¬
sulibus, Primoribusve. Nationum'vestrarum, quos Con-
stantinopoli. adesse contigerit: atque inde postmodum
ad Nos rediturus divertet, prout re6 et occasio tu¬
lerit, ad nonnulla alia Orientis loca, ut,, quemadmo-.
dum in mandatis a Nobis habuit, Eoclesias Catho¬
licorum cujusque ritus inibi sitas Nostro nomine in-
yisat, nostrisqup verbis amantissime alloquatur et con-i




81

soletur nostros Ven. Fratres, Dilectosque Filios, quos
in locis illis invenerit.

Idem vero et ipsis tradet, et cum reliquis Vestrum
communicandas curabit nostras hasce Litteras, testes,
uti diximus, nostrae in Catholicas vestras Nationes
propensissimae voluntatis, et per quas Vobis omni-*
bus notum facimus, et confirmamus, nihil potius No¬
bis fore, quam ut de Vobis ipsis, et de Catholicae
apud Vos Religionis statu quotidie magis bene me¬
reamur. Quare cum inter alia relatum ad Nos sit,
in regimine ecclesiastico vestrarum Nationum quae¬
dam esse, quae ob anteacti temporis calamitatem in-
certa adhuc manent vel minus apte constituta, libens
ter equidem aderimus auctoritate nostra Apostolica,
ut ad normam sacrorum Canonum, servatisque SS. Pa¬
trum institutis, rite omnia componantur et ordinentur.
Omnino autem sartas tectas habebimus peculiares
vestras Catholicas Liturgias; quas plurimi sane faci¬
mus, licet illae nonnullis in rebus a Liturgia Eccle¬
siarum latinarum diversae sint. Enimvero Liturgiae
ipsae vestrae in pretio pariter habitae fuerunt a Prae¬
decessoribus nostris; utpote quae et commendantur
venerabili antiquitate suae originis, et conscriptae
sunt linguis, quas Apostoli aut Patres adhibuerant,
et ritus continent splendido quodam ac magnifico
apparatu celebrandos, quibus fidelium erga divina
mysteria pietas et reverentia foveatur.

Ad hanc Sedis Apostolieae rationem erga Catho¬
licas Orientalium Liturgias plura spectant Romano¬
rum Pontificum Decreta, et Constitutiones, quae de
filis conservandis latae sunt: inter quas laudare suf¬
ficiet Litteras Apostolicas Benedicti XIV Decessoris




Nostri, eas praesertim , quarum initium e Allatae
sunt » datas die 26 Julii 1755(1). Eodem pertinet,
quod Sacerdotibus Orientalibus in Occidentem ve¬
nientibus nedum liberum est, proprio Nationis suae
ritn celebrare in sacris Latinorum Aedibus, sed pa¬
tent etiam diversis in locis, ac Romae praeser¬
tim Templa in peculiarem ipsorum usum aedifica¬
ta. Insuper nec monasteria defuerunt Orientalis ri¬
tus, nec domicilia alia excipiendis Orientalibus de¬
stinata; nec etiam Collegia in cum finem condita ut
Orientalium filii, sive soli, sive cum aliis adolesoen-
tibus, ad Litteras, sacrasque scientias, atque ad cle¬
ricalem disciplinam informentur, et idonei fiant Ec—

  • clesiasticis muneribus deinceps in sua cujusque na¬

tione obeundis. Quamvis autem aliqua ex. his insti¬
tutis recentiorum temporum calamitate perierint, non¬
nulla tamen adhuc supersunt, ac florent; in qpibus.
Venerabiles Fratres , Dilecti Filii, praeclarum sane
documentum habetis singularis benevolentiae, qua
Sedes Apostolica Vos, resque vestras prosequitur.

Ceterum scitis jam, Ven. Fratres, Dilecti Filii,
Nob in. vestris religiosis negotiis procurandis adju¬
trice opera uti Nostrae Congregationis plurium S.E.R*
Cardinalium, cui a Propaganda Fide nomen est.
At vero studium bene de- Vobis merendi commu¬
ne est et aliis plurimis, tum Romanis tum exter,
ris, qui in Alma hac Urbe morantur. Quo in numero
nonnulli ex latino, atque etiam ex vestris Orientali¬
bus ritibus Praesules, piique alii viri consilium nu—

(1) Extant Tom. IV. Bullarii Benedicti XIV. n. 47. Aliae ea de
re ejusdem Pontificis Constitutiones habentur Tom. I. memorati Bul¬
larii o. 87. et Tom. IU. n. 44.




per inierunt de pia societate eum in finem insti¬
tuenda, ut sub auctoritate memoratae nostrae Con¬
gregationis cultum apud Vos Catholicae Religionis,
et uberiores ejusdem progressus quotidianis piis pre¬
cibus, collata aliqua stipe, et omni ope atque opera
sua juvare conniterentur. Qua de re cum relatum ad
Nos luerit, commendavimus equidem et probavimus
pium illorum consilium, ac suasores ipsis fuimus ut
a Operi sine mora manum admoveant.

Post haec, ad Vos speciatim verba nostra con¬
vertimus qui aliis praeestis, VV. FF. Catholici Orien¬
talium Antistites cujusque gradus; ut collaudato ite¬
rum vestro , et vestri etiam Cleri zelo in sacris
ecclesiasticinque muneribus obeundis, hac porro horta¬
tione nostra addamu6 Vobis animos ad virtutem. Ita¬
que obtestamur Vos in Domino Deo Nostro, ut coe¬
lesti Ejus auxilio freti advigiletis majori usque ala¬
critate ad custodiam dilectarum ovium, nec desistatis
praelucere ipBis verbo et exemplo, ut ambulent digne
Deo per omnia placentes, in omni opere bono fru¬
ctificantes. Incumbant alacriter in eamdem curam Pre¬
sbyteri, qui sub Vobis sunt, et animarum praesertim
Curatoribus instante, ut decorem diligant Domus Dei,
foveant populi pietatem, Sancta sancte administrent,
et minime neglectis ceteris officii sui partibus, pe¬
culiari utantur diligentia in informandis pueris ad
Tudimenta Christianae doctrinae, atque in reliqua
fideli plebe verbi Dei pabulo cum sermonis facilitate
pro ejus oaptu enutrienda. Summa autem illis Vo-
bisque ipsis sedulitate curandum est, ut fideles omnes
solliciti sint servare unitatem spiritus in vinculo pa-
eis, gratias agentes Deo luminum et misericordia-




rum Patri, quod in tanto rerum discrimine constan¬
tes per ejus gratiam permanserint in Catholica com¬
munione unicae Christi Ecclesiae, vel reversi porro
ad illam fuerint, dum alii ex popularibus suis va¬
gantur adhuc extra unicum idem ovile Christi, a quo
illorum patres jamdudum misere exiverant.

Post haec, abstinere non possumus, quominus
caritatis et pacis verba his etiam loquamur Orien¬
talibus Christum colentibus, qui a communione san¬
ctae hujus Petri Sedis alieni sunt. Etenim urget Nos
Christi caritas , ut juxta ejus monita et exemplum
dispersas oves sequi per invia quaeque et aspera, at¬
que illarum infirmitati succurrere connjtamur, ut in
septa Dominici gregis tandem aliquando regrediantur.

Audite igitur sermonem nostrum Vos omnes,
quotquot iu Orientalibus ac finitimis plagis Christia¬
no quidem nomine gloriamini, sed cum Sancta Ro¬
mana Ecclesia communionem minime habetis; ae
Vos potissimum, qui penes illos sacris muneribus estis
addicti» aut majori etiam ecclesiastica dignitate ful¬
gentes ceteris praesidetis. Recogitate ac memoria re¬
petite veterem Ecclesiarum vestrarum conditionem,
quum mutuo inter se, et cum reliquis Catholici Or¬
bis Ecclesiis unitatis vinculo conglutinabantur: et con¬
siderate deinceps, num quidquam Vobis profecerint
divisiones quae postmodum subsequutae sunt, et qui¬
bus factum est ut nedum cum Ecclesiis Occidenta¬
libus , sed neque inter Vos ipsos retinere potueritis
antiquam sive doctrinae, sive sacri regiminis unita¬
tem. Memineritis Symboli Fidei, in quo Nobiscum
profitemini, credere Vos « Unam Sanctam Catholi¬
cam et Apostolicam Ecclesiam » : atque hinc per-




pendite, num ipsa haec Sanctae et Apostolicae Ec¬
clesiae Catholica unitas in tanta illa vestrarum Ec¬
clesiarum divisione, inveniri possit; dum Vos ipsi
eam agnoscere abnuitis in communione Romanae
Ecclesiae, sub qua aliae p$r totum mundum ire-
quentissimae Ecclesiae in unihp corpus coaluere sem-
per, et coalescunt. Atque ad rationem ejus unitatis,
qua fulgere Catholica Ecclesia debet, penitius intel-
ligendam, memoria recolite orationem illam in Joan-
nis Evangelio consignatam (1) in qua Christus Uni¬
genitus Dei Filius Patrem pro suis Disoipulis ita
precatus est: « Pater sancte , serva eos in nomine
luo, quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos; »
et subinde adjecit: « Non pro eis autem rogo tan¬
tum , sed et pro eis , qui credituri sunt per verbttm
eorum in me; ut omnes unum sint, sicut tu, Pater,
in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, ut
credat mundus quia tu me misisti: et ego claritatem,
quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum sicut et nos
wutm sumus: Ego in eis, et tu in me, ut sint con¬
summati in unum: et cognoscat mundus, quia tu me
misisti, et dilestdsti eos sicut et me dilexisti. i>

Verum idem humanae salutis Auctor Christus
Dominus, unicae illius, adversus quam portae inferi'
non praevalebunt, Ecclesiae suae ftindamentum po¬
suit in Apostolorum prinoipe Petro; cui claves dedit 1
Regni coelorum (2); pro quo rogavit, ut non defi¬
ceret fides ejus, addito etiam mandato ut fratres in
ea confirmaret (3); cui denique pascendos commisit *

(1) Joannis XVII. 11, 20 et seqq.

(2) Matthaei XVI. 18, 1«. i

(3) Lacae XXII. 31, 02 . ..




agno» et ores suas (1), atque adeo totam Eeclesiara,
quae in veris Christi agnis atque ovibus est. Atque
haec pertinent pariter ad Romanos Antistites Petri
Successores; quandoquidem, post Petri mortem, Ec-,
clesia usque ad consummationem saeculi duratura
fundamento, super quod aedificata a Christo fuit ,
carere non potest. Quare S. Irenaeus Polycarpi* qui
Joannem Apostolum audierat Discipulus ac deinde,
Lugdunensis Episcopus, quem Orientales non minus
quam Occidentales inter praecipua Christianae anti¬
quitatis lumina recensent, dum adversus haereticos
sui temporis referre vellet doctrinam ab Apostolis
traditam, supervacaneum existimavit omnium Eccle¬
siarum apostolioae originis enumerare successiones,
affirmans satia sibi esse, ut allegaret contra illos, do¬
ctrinam Ecclesiae Romanae, , propterea quod,« ad Iumc
Ecclesiam propter potiorem principalitatem necesse est
omnem convetwe Ecclesiam* hoe est eos, qui sunt un¬
dique fideles , in qua semper ab kis, qui sunt undique*
conservata est $a quae est ab Apostolis traditio (2).

Novimus .commune Vobis studium esse, ut doetri¬
nae adhaereatis a vestris Majoribus custoditae. Se¬
quimini igitur veteres Antistites, et Christi fidfeles
orientalium omnium Regionum de quibus ipnumera
prope .monumenta demonstrant, ipsos oom occiden¬
talibus consensisse in reverenda Romanorum Pontifi¬
cum auctoritate, Inter praecipua ex Oribnte ipso
qjus rei,documenta (praeter Ieenaei locum paulo ante
laudatum) comtuemorare hiq juvat qu*e IV. Eccle¬
siae saeculo gesta sunt in causa Athanasii Alexan—


(1) Joannis XXI. 15. et seqq. { i t:,

(2) Ipsa haec aunt Irenaei verba Lib. ///.'confra haaru€9 cmp. 3.



drini Antistitis, sanctitate non minus quam doctrina
et pastorali zelo clarissimi, qui ab orientalibus qui¬
busdam Praesulibus in Concilio praesertim Tyri)
habito injustissime condemnatus, et ab Ecclesia sua
pulsus. Hornam veoiti ubi veoeiunt etiam alii aJbi
Oriente Epjocopi a suis item sedibus per injuriam
dejecti.« Episcopus igitur Romanus (qui erat: Julius De¬
cessor Noster) otm singulorum cdusas- cognovisset,
oamesqne in Nicaenae fidei doctrinam consentientes
in communionem recepit. Et. qaamem propter Sedis
dignitatem omnium cura; ad ipsum, spectabat, suam
cuique Ecokstam reetituU- SeripsUeiimu •QrientaMhiLs
Episcopi *, reprehendens, eos, quod' in. swpnuiiqteinim
causis non recte judicassent, et quod Ecclesiarum sta¬
tum turbarent (t) l. Initib dtiam saeculi V. Joannes
Chrysostomus Genstantinopolitemus Antistes vir item
longe darissimu», qui Chalcedone in. Synodo ad Quein
eum per summam injuriam, condemnatus.fuerat, eoo-
fiigit et ipse par Citteras et internuaeios suos ad
Sedem tume Apostoli eam et a Decessore nostro &. ln-
uocentio I. uinoceps declaratus est (2).

Praeclarum aliud veneratae .a yestris Majoribus
Romanorum Pontiimm auctoritatis documentum:
ettftt in Cbaicedobeosi Synodo auoi 451. Eh inivero
Eptscopi, qui in illam ad soxeenUu» conveoeraut, ac


(1) Verba haec sunt Sozotnfni Lib. III. Hist. Eccl. Cap. 8. Rem

mtiVertata fiwrt» eiponit AtbaViasitil ipse in stta Apoloqia contra
4 riami, .• .1.. .• i 1 ■- 1. ‘ **

(2) Binae hac de re Chrysostomi litterae ad Innocentium, et lit¬

terae lonocentii tum ad Cbrysostomum, tum ad Clerum et Populum
G*nat*ntiqpppKtaomk estani Tdm. HI. Operum' - CfchfysoWoMni 1 Edit.
Maor. pag. 515 seqq. '~ y




pene omnes (paucis scilicet exceptis) ex Oriente erant,
post Litteras Romani Pontificis S. Leonis M. in se¬
cunda Concilii actione perlectas clamaverunt: «Petrus
per Leonem iia loquutus est*. Subinde autem. Synodo
ipsa pontificiis Legatis praesidentibus absoluta, iidem
Concilii Patres in gestorum relatione ad Leonem
missa, eum per memoratos Legatos congregatis Epi¬
scopis sicut membris caput praefuisse affirmarunt (1).

Ceterum non ex solis ChalcedonensisConcilii Actis,
sed ex reliqua etiam Orientalium veterum Synodo¬
rum historia proferre liceret monumenta alia quam-
plura; ex quibus constat, Romanos Pontifices in Sy¬
nodis praesertim Oecumenicis primas habuisse partes,
eorumque auctoritatem et ante Conciliorum celebra¬
tionem ^ et his porro absolutis foisse imploratam.
Atque etiam extra Conciliorum causam afferre pos¬
semus alia Patrum, veterumque Orientalium seu scri¬
pta seu gesta longe plurima; ex quibus item apparet
supremam auctoritatem Romanorum Pontificum vi- 1
guisse jugiter apud Majores vestros in Oriente uni¬
verso. Sed quoniam nimis longam foret ea omnia
hoc loco recensere, et quae jam indicavimus satis
sunt ad rei veritatem ostendendam: heic 'tantum co¬
ronidis loco memorabimus quemadmodum vetustissi¬
ma aetate, ipso scilicet Apostolorum aevo, gesseruut
se Corinthii fideles in dissensionibus, quibus ipsorum
Ecclesia gravissime turbata fuerat. Nimirum. Corinthii
dissensiones illas suas per Litteras, et per Fortuna-,
tum ad eas perferendas huc profectum detulerunt ad


(1) Tom. IV. ConciUor. ttU. Ubbto. — Vmuiae tat* 1*3* tt

1758. , . v



S. Clementem, qui paucis post Petri mortem annis
Romanae Ecclesiae Pontifex factus fuerat. Clemens
autem, re graviter considerata, rescripsit per For¬
tunatum ipsum et per adjunctos et internuncios suos
Gaudium Ephebum, et Valerium Vitonem: a qui¬
bus Corinthum perlata est celebratissima illa Sancti
Pontificis Romanaeque Ecclesiae Epistola (1), quae
tum penes Corinthios ipsos, tum penes alios Orien¬
tales tanto in pretio habita fuit, ut subsequenti etiam
tempore in pluribus Ecclesiis publice legeretur (2).

Juxta haec hortamur Vos atque obtestadiur, ut
absque ulteriori mora redeatis ad communionem San¬
ctae hujus Petri Sedis, in qua verae Christi Ecclesiae
fundamentum esse, et Majorum vestrorum aliorum-
que veterum Patrum traditio, et quae antea comme*
moravimus Christi Domini verba in. Sanctis Evangeliis
relata demonstrant. Nec enim fieri unquam poterit,
ut in Unius Sanctae Catholicae et Apostolicae Ec¬
clesiae communione sint, qui divulsi esse voluerint
a soliditate petrae, super quam Ecclesia ipsa divi-?
nilus aedificata est. Ac nulla sane ratio est, qua Vos
ab hoc ad veram Ecclesiam, Sanctaeque hujus Sedis
communionem reditu excusare valeatis. Nostis enim,
in rebus ad divinae religionis professionem spectan¬
tibus nihil esse tam durum, quod pro Christi gloria,
aeternaeque vitae retributione non sit perferendum. 1
At vero ad Nos quod attinet, testamur et confirma¬
nt) EiUt haec.Cteinemi» .EpUlola in 'Bibliotbw*. Veterum {‘a i
Iram Venetiis a Gallaudio e<)i(a Tom. I. pag. 9 et seqq.

(2) Ex Eusehio Historiae Ecclesiasticae Lib. II). Cap. 16, et ex
Dionysio Corinthiorum Episcopo, cujus testimonium extat apud Eu
arbitim ipsum l,H>. IV. Cap 23. 1




mus, nihil Nobis antiquius esse, quam ut Vos ad
communionem nostram redeuntes nedum nulla» quae
durior videri possit, praescriptione affligamus, sed
ex constanti Sanctae hujus Sedis instituto peraman¬
ter» et paterna prorsus benignitate excipiamus. Itaque
non aliud Vobis imponimus oneris» quam haec ne¬
cessaria; nimirum ut ad unitatem reversi consentiatis
Nobiscum in professione verae Fidei» quam Ecclesia
Catholica tenet ac dooet, et cum Ecclesia ipsa» su¬
premaque hac. Petri Sede communionem servetis.
Hinc ad vestM» sacros ritus quod attinet» rejicienda
solummodo erunt si quae in illos separationis tem¬
pore irrepserint, quae eidem Fidei et unitati Catho¬
licae adversentur: atque his demptis sartae teotaeque
Vobis manebunt veteres Liturgiae vestrae orientales;
quas pro illarum venerabili antiquitate et caeremoniis
ad fovendam pietatem idoneis apud Nostros Deces¬
sores in pretio fuisse» atque a Nobis pariter plurimi
fieri in priori harum Litterarum parte jam declara¬
vimus.

Insuper deliberatum fixumque Nobis est, ut erga
sacros Ministros, Sacerdotes et Praesules» qui ex istis
Nationibus ad unitatem catholicam revertantur, eam-
dem teneamus rationem» qua Decossotes Nostri tum
proximae tum superioris aetatis multoties Osi sunt;
ut iHis scilicet servemus gradus, et dignitates anas;
atque hinc illorum, non minus quam reliqui Catho¬
lici Orientalis Cleri, opera utamur ad cultum Catho¬
licae religionis inter populares suos tuendum ac di¬
latandum.

Denique tum ipsos tum laicos, qui ad commu¬
nionem nostram redierint, eadem qua caeteros Orien-



tis Catholicos benevolentia complectemur; immo et
jucundum Nobis erit omni studio conniti, ut de his
aeque ac de ipsis quotidie magis bene mereamur.

Utinam clementissimus Deus dare dignetur ser¬
moni huic nostro vocem virtutis; utinam studiis be¬
nedicat Fratrum Filiorumque nostrorum, qui Nobis-
cum de salute vestrarum animarum solliciti sunt;
utinam ea Humilitatem Nostram consolatione laeti¬
ficet, ut inter Orientales Christianos Catholicam uni¬
tatem restitutam videamus, et in unitate ipsa no¬
vum habeamus subsidium ad veram Christi Fidem
in gentibus etiam a Christo alienis magis magisque
propagandam. Nos quidem non intermittimus idipsum
a Deo misericordiarum et luminum Patre per Uni¬
genitum suum Redemptorem nostrum in omni ora¬
tione et obsecratione suppliciter poscere; eutndem-
que in finem invocare patrocinium Beatissimae Dei¬
parae Virginis, est Sanctorum Apostolorum, Martyrum,
Patrum, qnoram praedicatione sanguine virtutibus et
seriptis vera Christi Religio propagata olim per
Orientem et conservata est. Desiderio autem deside¬
rantes gratulari tandem de vestro reditu in Ecclesiae
Catholicae gremium, Vobisque benedicere tamquam
Fratribus Filiisque Nostris; interea cnnctos, qui modo
in Oriente locisque conterminis sunt, Catholicos Pa¬
triarchas, Primates, Arduepiseopos, Episcopos, Cle¬
ricos, Laieos iterata nostrae flagrantissimae caritatis
testificatione prosequimur, eisque omnibus Apostoli-
eam Benedictionem amantissime impertimur.

Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem
die VI Januarii Anno MDCCCXLVIII. Pontificatus
Nostri Anno Secundo.