Jump to content

Institutiones grammaticae/Liber VI

E Wikisource
Liber VI de nominativo et genetivo casu
saeculo VI a.Ch.n.

 Liber V Liber VII 

Breviter regulas tibi me iussisti, Iuliane consul ac patricie, nominum colligere, quibus Latina utitur eloquentia. quod suscepi non tam rei facilitate vel ingenii confidentia, quam ne quid tibi, cui omnia debeo, prorsus negarem et quoniam ornamentum te esse Latinorum non minus quam Graecorum studiis gaudebam. igitur excusatio mihi sit audacis incepti difficillima recusatio tuae iussionis.

Nunc de nominativo et genetivo singulari, quibus inventis alii casus tam singularis quam pluralis numeri facile dinoscuntur, pleraque quidem a doctissimis viris, paucula tamen et a me pro ingenii mediocritate inventa exponam. et haec modo compendii causa, postea vero deo vitam praebente de accusativo et ablativo singulari et genetivo plurali tertiae declinationis, cum de obliquis tractavero casibus, multo labore inventa et diverso auctoritatis usu approbata subiungam. de verbi quoque praeterito perfecto, cum de eius temporibus disseram, explanabo, in quibus vos dubitare dicitis: nec mirum, cum etiam ipsi probatissimi artium scriptores non omnino certis haec regulis disseruisse noscuntur.



 I 1Quoniam in superioribus libris de literis et syllabis et accidentibus nomini et de omni derivativorum specie nominum quantum potui diligenter exposui, nunc de regulis in hoc quidem libro nominativi et genetivi, in sequenti vero ceterorum casuum tractare incipiam, nec me pigeat, dum vivo, et haec et quaecumque scripsero vel mea diligentia vel amicorum monitu vel invidorum vituperatione, si iusta fuerit, emendare. solacio enim mihi ipse esse possum, qui veterum scriptorum artis grammaticae vitia corrigere, quamvis audacissime, sed maximis auctoribus Herodiano et Apollonio confisus ingredior, si quid in meis quoque humani erroris acciderit scriptis, quod sit emendandum.

 2Quattuordecim sunt literae terminales nominun, quibus Latinus utitur sermo: vocales omnes, semivocales similiter omnes absque z et f, quam magis mutam esse, cum de litera tractabamus (in primo libro) ostendimus, praeterea mutae tres c t d, ut ‘sophista’, ‘mare’, ‘gummi’, ‘Cicero’, ‘cornu’, ‘sol’, ‘templum’, ‘numen’, ‘Caesar’, ‘virtus’, ‘pax’, ‘lac’, ‘aliud’, ‘Bogud’, ‘caput’. in Graecis autem invenitur etiam y, ut ‘Dory’, nomen oppidi Pontici, et ‘Aepy’. Statius in quarto Thebaidos:

 et summis ingestum montibus Aepy.[1]

In a desinentia nomina sive Latina seu Graeca, masculina vel feminina vel communia, addita e faciunt genetivum in ‘ae’ diphthongum, ut ‘hic scriba huius scribae’, ‘haec Musa huius Musae’, ‘hic’ et ‘haec auriga huius aurigae’. inveniuntur tamen quaedam ex communibus etiam neutro generi adiuncta, sed figurate per ἀλλοιότητα, ut ‘advena’, ‘mancipium’. Valerius autem Maximus in II memorabilium ponit alienigena studia,[2] quod prima declinatio non habet: nullum enim neutrum nec primae nec quintae declinationis potest inveniri, nec idem esse singularis nominativus neutri generis in a desinens et nominativus pluralis.  3sed antiquissimi ‘hic alienigenus’ et ‘haec alienigena’ et ‘hoc alienigenum’ dicebant, ex quo potest hoc esse plurale. nec non cetera similiter a genere composita proferebant, ‘caprigenus’, ‘terrigenus’, ‘taurigenus’, idque usus confirmat. Pacuvius in Paulo:

 Qua vix caprigeno generi gradilis gressio est.[3]

Cicero in prognosticis:

 Caprigeni pecoris custos de gurgite vasto.[4]

Virgilius in III:

 Caprigenumque pecus nullo custode per herbam.[5]

hoc tamen potest etiam per syncopam accipi pro ‘caprigenarum’, sicut idem in VIII:

 Optime Graiugenum, cui me Fortuna precari,[6]

pro ‘Graiugenarum’. Accius im Ioe:

 Ex taurigeno semine ortam fuisse an humano.[7]

illud etiam observandum, quod octo sunt nomina in a desinentia feminina, quorum masculina in ‘ius’ plerumque terminant genetivum et in i dativum more quorundam pronominum. itaque feminina quoque nec non etiam neutra eosdem habent genetivos et dativos, unde quidam decepti inter pronomina posuerunt ea. sunt autem haec: ‘unus una unum unius uni’, ‘ullus ulla ullum ullius ulli’, ‘nullus nulla nullum nullius nulli’, ‘solus sola solum solius soli’, ‘totus tota totum totius toti’, ‘alius alia aliud alius alii’, ‘uter utra utrum utrius utri’, ‘alter altera alterum alterius alteri’.  4similiter ab eis composita: ‘uterque utraque utrumque utriusque utrique’, ‘alteruter alterutra’ vel ‘altera utra alterutrum’ vel ‘alterum utrum alterutrius’ vel ‘alterius utrius alterutri’ vel ‘alteri utri’ – utraque enim declinatio in usu veterum est –, ‘neuter neutra neutrum neutrius neutri’. sed in hoc nomine ex contrario alis, quae simili forma declinantur, frequentior est usus genetivi in i et dativi in o terminantis in masculino et neutro, in feminino vero in ‘ae’ diphthongum: ‘hic neuter’ et ‘hoc neutrum huius neutri huic neutro haec neutra huius’ et ‘huic neutrae’. et sciendum, quod, quotiens superiora masculina in i desinunt in genetivo et in o in dativo – hoc enim quoque rarior habet usus et vetustior –, necessario feminina in ‘ae’ diphthongum supra dictos terminant casus.  5itaque non solum ‘una unius uni’, sed etiam ‘huius’ et ‘huic unae’, et similiter ‘ullae’, ‘nullae’, ‘solae’, ‘totae’, ‘aliae’, ‘alterae’ in usu antiquiore invenimus. Cicero pro M. Tullio: hoc iudicium sic expectatur, ut non unae rei statui, sed omnibus constitui putetur.[8] idem ad Herennium VI: non res tota totae rei necesse est similis sit.[9] Terentius in heautontimorumeno:

 haec ipsa in itinere alterae
 Dum narrat, forte audivi
.[10]

idem in eunucho:

 Numquam edepol quicquam iam diu, quod magis vellem evenire,

 †Mihi evenit, quam quod modo senex intro ad nos venit errans.
 Mihi solae ridiculo fuit, quae quid timeret †sciebam
.[11]

Caelius[12]: nullae nationi tot, tantas, tam continuas victorias tam brevi spatio datas arbitror quam vobis.[13]

 6Eiusdem [id est primae] declinationis femininorum genetivum etiam in ‘as’ more Graeco solebant antiquissimi terminare, unde adhuc ‘paterfamilias’ et ‘materfamilias’ solemus dicere et frequens hoc habet usus. Livius in Odyssia:

 Atque escas habemus mentionem,[14]

‘escas’ pro ‘escae’. ibidem:

 Nam diva Monetas filia docuit,[15]

‘Monetas’ pro ‘Monetae’. in eodem:

 Mercurius cumque eo filius Latonas[16]

pro ‘Latonae’. Naevius in carmine belli Punici I:

 Inerant signa expressa, quo modo Titani,
 Bicorpores Gigantes magnique Atlantes
,

 Rhuncus ac Purpureus, filii Terras[17]

pro ‘Terrae’. in eodem:

 Ei venit in mentem hominum fortunas[18]

pro ‘fortunae’. Ennius in XVII annali:

 dux ipse vias[19]

pro ‘viae. Cicero in IIII Verrinarum: liberos, matres familias, bona fortunasque omnes.[20] dicitur tamen et ‘pater familiae’ et ‘patres familiae’ et ‘familiarum’ et ‘familiis’. Marcus Brutus de officiis: itaque patres familiae domini sumus. Sallustius in Catilinario: sed filii familiarum, quorum e nobilitate maxima pars erat, parentes interficerent.[21] Cicero in frumentaria: itaque ex his scribis, qui digni sunt illo ordine, patribus familiis, viris bonis atque honestis, percontamini.[22]

 II 7Neutra eiusdem terminationis Graeca sunt et addita ‘tis’ faciunt genetivum, ut ‘hoc peripetasma huius peripetasmatis’, ‘hoc poema huius poematis’. haec tamen antiquissimi secundum primam declinationem saepe protulerunt et generis feminini, ut Plautus in Amphitrione ‘cum servili schema’ pro ‘schemate’:

 Nunc ne hunc ornatum vos meum admiremini,
 Quod ego huc processi sic cum servili schema
.[23]

Valerius[24] in Phormione:

 Quid hic cum tragicis versis et syrma facis?[25]

pro ‘syrmate’. Plautus in Persa:

 †Theatrum lepida condecorat schema.[26]

Caecilius in hypobolimaeo:

 Filius in †me incedit satis hilara schema.[27]

Pomponius in satura:

 Cuiusvis leporis liber diademam dedit,[28]

pro ‘diadema’. Laberius in cancro:

 nec Pythagoream dogmam doctus.[29]

Plautus in milite glorioso:

 Glaucumam ob oculos obiciemus eumque ita
 Faciemus, ut quod viderit ne viderit
.[30]

 8quidam autem in ‘um’ etiam teste Celso huiuscemodi nominum protulerunt nominativos: ‘hoc emblematum huius emblemati’, ‘hoc toreumatum huius toreumati’ declinantes. unde frequens usus eorum dativos et ablativos plurales in ‘is’ terminat: ‘his’ et ‘ab his schematis’, ‘emblematis’, ‘peripetasmatis’, ‘toreumatis’, quibus frequenter casibus in Verrinis utitur Cicero.[31]

Nam a et h et k nomina literarum indeclinabilia sunt, sicut aliarum quoque omnium literarum nec non numerorum a ‘quattuor’ usque ad ‘centum’, sed etiam ‘mille’: nam a ‘centum’ compositi numeri declinantur, ut ‘ducenti ducentorum ducentis’ et similes. et literarum quidem nomina neutri generis sunt, numeri vero, qui sunt indeclinabiles, omnis sunt generis, hoc est et masculini et feminini et neutri. ‘Mulucha’ flumen et ‘Turia’ et siqua similia inveniuntur, magis figurate masculina cum neutris iunguntur, ut si dicam ‘Tiberis flumen’ vel ‘Hister flumen’. quod autem non sunt neutra ‘Turia’ et ‘Mulucha’ et similia, ostendit etiam natura ipsius sermonis Punici, in quo omnia nomina vel masculina sunt vel feminina.  9ergo ‘Capsa’ quoque et ‘Thala’ oppidum et ‘Tirimida’ similiter figurate feminina neutris sunt coniuncta. unde Sallustius in II historiarum: inter laeva moenium et dextrum flumen Turiam, quod Valentiam parvo intervallo praeterfluit,[32] ‘Turiam’ dixit, qui accusativus masculini, est, non neutri. plurima tamen non solum in Africa, sed in aliis etiam regionibus nomina fluviorum in a inveniuntur desinentiaa Lucanus in II:

 nullasque vado qui Macra moratus
 Alnos
.[33]

in eodem:

 Senaque et Adriacas qui verberat Aufidus undas,[34]

qui sunt Italiae. similiter ‘Himella’ et ‘Allia’. Virgilius in VII:

 prope flumen Himellae.[35]

idem in eodem:

 et quos infaustum interluit Allia nomen.[36]

Sallustius in II historiarum: nisi quia flumen Clurda Tauro monte defluens.[37]  10nec non etiam Graeca nomina tam fluviorum quam aliorum in ‘as’ apud illos desinentia, quae in ου faciunt genetivum Graecum, nostri absque s solent plerumque proferre, ut ‘Marsya’, ‘Geta’, ‘Chaerea’, ‘Sosia’. Lucanus in III:

 Qua celer et rectis descendens Marsya ripis
 Errantem Maeandron adit
.[38]

Hoc etiam sciendum, quod omnis nominativus in a desinens corripitur, quamvis sit apud Graecos productus, ut ‘Lydĭ’, ‘Syriă’, ‘Phrygiă’, ‘Italiă’, ‘Hispaniă’. unde accentus quoque cum tempore mutatur. in paucis tamen inveniuntur poetae Graecis servasse morem Graecum; Statius in IIII Thebaidos:

 Non Telgéa, non ipsa deo vacat alite felix
 Cyllene
.[39]

idem in VI:

 te plangeret Argos,

 Te Neméa, tibi Lerna comas Larissaque supplex
 Poneret
.[40]

 11In e correptam Latina sunt neutra, quae e in ‘is’ conversa faciunt genetivum, ut ‘hoc marĕ huius maris’, ‘hoc monilĕ huius monilis’, ‘hoc mantelĕ huius mantelis’ – Ovidius in IIII fastorum:

 Dixerat. a dextra villis mantele solutis
 Cumque meri patera turis acerra fuit
[41] –,

‘hoc Soractĕ huius Soractis’. Horatius in I carminum:

 Vides, ut alta stet nive candidum
 Soracte
.[42]

Virgilius in ΧΙ:

 sancti custos Soractis Apollo.[43]

excipitur unum indeclinabile in singulari numero, ‘hoc cepĕ huius cepe’ – Apuleius in medicinalibus: cepe sucum melle mixtum –, quod in plurali numero femininum est primae declinationis, ‘hace cepae harum ceparum’, quamvis antiquissimi in a quoque singulare feminino genere hoc recte protulisse inveniuntur. Naevius in Apella:

 Vi illum di ferant, qui primum holitor cepam protulit.[44]

Lucilius in saturarum VI:

 Lippus edenda acri adsidue ceparius cepa.[45]

frequentior tamen usus ‘hoc cepe’ protulit. Naevius in Apella:

 cui cepe edundo oculus alter profluit.[46]

Novius in eculeo:

 oleas, cepe, ficus.[47]

Varro de actionibus scenicis III: multifariam in patellis coquere cepe.[48] Caper tamen et ‘cepicius’ et ‘cepicium’ veleres dixisse ostendit.

 III 12In e productam Graeca sunt feminina et vel Graece declinantur, ut ‘Libyē Libyes’, vel mutata e in a et accepta e faciunt in ae diphthongum genetivum, ut ‘Helena Helenae’.

In i Latina sive Graeca inveniuntur et neutra sunt vel omnis generis et aptota: ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc frugi’, ‘nihili’, ‘mancipi’, ‘huiusmodi’, ‘nauci’ quoque, quod putamen nucis significal et pro nihilo accipitur. Plautus in mustellaria:

 Qui homo timidus erit in rebus dubiis, nauci non erit.[49]

idem in truculento:

 tympanotribam amas, hominem non nauci?[50]

quibusdam autem non irrationabiliter genetivi vel dativi casus isti sunt existimati, qui figurate cum omnibus aliis casibus et generibus possint adiungi. nam ‘frugi’ dativus est a nominativo ‘frux’ vel ‘fruges’ et ‘mancipi’ a ‘manceps’ et ‘nihili’ genetivus a nominativo ‘nihilum’. ‘hoc gummi’, ‘hoc sinapi’ magis peregrina sunt, quamvis quidam ‘haec simapis’ dixerunt, ut Plautus in Pseudulo:

 Teritur senapis scelera, cum illis, qui terunt,
 Priusquam triverunt, oculi ut extillent facit
.[51]

 13inveniuntur et barbara, ut ‘liturgi’ oppidum. Livius in XXIII ab urbe condita: Iliturgi oppidum obpugnabatur.[52] Traianus in I Dacicorum: inde Berzobim, deinde Aizi processimus.[53] Herodianus ‘gummi’ quoque et ‘piperi’ barbara dicit esse, sed nostri ‘piper piperis’ declinaverunt, ut Persius:

 Et piper et pernae.[54]

idem:

 Rugosum piper,[55]

et Iuvenalis:

 solvite funem!
 Frumenti dominus clamat piperisve coemptor
.[56]

De ‘huiuscemodi’, ‘istiusmodi’, ‘illiusmodi’ et aliis talibus multi dubitaverunt, utrum composita sint an non: sed ea composita esse ipse accentus docet, qui in fine praecedentis dietionis poni non posset, nisi essent composita. ideo autem indeclinabilia sunt, quia utraque pars genetivum casum babet. quomodo igitur, si uterque sit nominativus in compositis, uterque declinatur, sic in his, quia uterque genetivus est, mansit indeclinabilis.

 14In o correptam, quam tamen veteres frequenter producunt, Latina sunt et, si feminina fuerint g vel d antecedentibus, mutant o in i et accepta ‘nis’ faciunt genetivum, ut ‘haec Carthago huius Carthaginis’, ‘haec virgo huius virginis’, ‘haec dulcedo huius dulcedinis’, ‘alcedo alcedinis’ – Plautus in Poenulo:

 Quam mare olim est, cum ibi alcedo pullos educit suos[57] –;

alia vero omnia producunt o in genetivo, ut ‘hic Cicero Cicerōnis’, ‘caupo caupōnis’, ‘haec Iuno Iunōnis’, ‘Castulo Castulōnis’, ‘Ruscino Ruscinōnis’ – nomina sunt urbium Hispaniae –, ‘hic’ et ‘haec bubo bubōnis’. excipiuntur haec, quae in genetivo non servant o: ‘hic cardo cardinis’ – quidam tamen veterum etiam feminino genere hoc protulerunt. Gracchus in Atalanta:

 O grata cardo, regium egressum indicans[58] –,

‘ordo’ etiam ‘ordinis’, ‘homo hominis’, quod est commune – Cicero pro Cluentio, cum de eius matre loqueretur, ait: cuius ea stultitia est, ut eam nemo hominem appellare possit,[59] et Lucanus in V de Phemonoe:

 atque hominem toto sibi cedere iussit
 Pectore
.[60]

Virgilius in I:

 nec vox hominem sonat,[61]

de femina loquens. vetustissimi tamen etiam ‘homo homonis’ declinaverunt. Ennius:

 Vulturus in silvis miserum mandebat homonem,

 Heu quam crudeli condebat membra sepulchro[62]

(nam et ‘vultur’ et ‘vulturus’ et ‘vulturius’ dicitur) –. ‘nemo’ quoque, sive ex hoc compositum, ut quibusdam videtur, seu non, communis est generis et similiter o in i convertit in genetivo: ‘neminis’ – Lucilius in XXX:

 Neminis ingenio quemquam confidere oportet.[63]

Plautus in captivis:

 neminis
 Misereri certum, quia mei miseret †nemo
.[64]

Titinius:

 quod rogas,
 Neminem decet bonam
.[65]

Terentius in Andria:

 Hoc ego scio unum, neminem peperisse hic.[66]

nec solum de hominibus dicitur: Virgilius:

 Turne, quod optanti divum promittere nemo[67] –,

‘turbo turbinis’, quando de vi ventorum loquimur – nam si sit proprium, servat o in genetivo, ‘hic Turbo (nomen proprium gladiatoris) Turbonis’. sic Horatius in II sermonum:

 Corpore maiorem rides Turbonis in armis
 Spiritum
[68] –,

‘Anio’ etiam ‘Anienis’ – quod antiqui secundum analogiam ‘Anien’ nominativum proferebant. Cato contra Veturium: aquam Anienam in sacrarium inferre oportebat. non minus XV milia Anien abest.[69] Ovidius:

 quaque Numici
 Aut Anienis aquae cursuque brevissimus Almo
.[70]

Cicero pro Cornelio in I: trans Anienem.[71] Horatius in I carminum:

 Et praeceps Anio ac Tiburni lucus[72] –,

‘Apollo Apollinis’. praeterea ‘cupido cupidinis’, quod masculino quidem genere deum significat plerumque et est proprium, feminino vero ipsam rem. itaque feminini praevaluit declinatio. ‘margo’ quoque ‘marginis’ notandum, quod tam masculini quam feminini generis invenitur. Statius Thebaidos libro III:

 Solverat Hesperii devexo margine ponti.[73]

Iuvenalis in primo:

 aut summi plena iam margine libri[74] –.

 17Excipitur etiam ‘caro’ femininum ‘carnis’. vetustissimi tamen etiam nominativum ‘haec carnis’ proferebant, qui magis rationabilis est ad genetivum. Livius Andronicus in Odyssia:

 Carnis, ait, vinumque, quod libabant, anclabatur.[75]

et Titus Livius XXVI ab urbe condita: Latinaeque instauratae, quod Laurentibus carnis, quae dari debet, data non fuerat.[76] itaque eius, quod est ‘caro’, diminutivum 'caruncula’ est, ut ‘virgo virguncula’, ‘ratio ratiuncula’. Varro in andabata: sed quidvis potius homo quam caruncula nostra.[77] ab eo autem, quod est

‘carnis’, ‘carnicula’ debet esse, ut ‘canis canicula’. –

Et sciendum, quod quinque inveniuntur in o terminantia, quae faciunt in a feminina: ‘leo leaena’ vel ‘lea’, ‘draco dracaena’, ‘leno lena’, ‘caupo caupona’, quod significat tam ipsam tabernam quam mulierem. Lucilius in III:

 Caupona hic tamen una Syra.[78]

‘strabo’ etiam ‘straba’ facit. Varro de nomismatis:

 non haec res de Venere paeta
 Strabam facit
.[79]

 III 18In o productam desinentia Graeca sunt feminina et vel Graece declinantur, ut ‘Manto Mantus’ – Virgilius in X:

 Fatidicae Mantus et Tusci filius amnis[80] –,

vel addita ‘nis’ faciunt genetivum, ut ‘Dido Didonis’. Accius:

 Custodem adsiduum Ioni adposuit virgini.[81]

Pacuvius:

 filios

 †. sibi procreasse [dicitur] eundem per Calypsonem autumant.[82]

Plautus in aulularia:

 Quos si Argus servet, qui oculeus totus fuit,
 Quem quondam Ioni Iuno custodem addidit
.[83]

quod autem ‘Ionis’ et ‘Calypsonis’ et ‘Didonis’ dieitur, ostendit hoc etiam Caesellius Vindex in stromateo his verbis: Calypsonem. ita declinatum est apud antiquos.[84] Livius:

 Apud nympham Atlantis filiam Calypsonem.[85]

Ennius in VIII:

 Poenos Didone oriundos.[86]

Accius in Ione:

 Custodem adsiduum Ioni instituit virgini.[87]

 19In u Latina sunt generis neutri et aptota in singulari numero, non etiam in plurali, ut ‘hoc cornu’, ‘genu’, ‘tonitru’, quae tamen antiquissimi inveniuntur in ‘um’ quoque proferentes in eodem genere et in 'us’ genere proferentes masculino et quartae declinationis, ut Lucanus in VII:

 cornus tibi cura sinistri.[88]

idem in eodem:

 Seu tonitrus ac tela Iovis praesaga notavit.[89]

Cicero tamen in Arato ‘hoc genus’ pro ‘genu’ protulit:

 Tertia sub cauda ad genus ipsum lumina pandit.

in eodem:

 At propter laevum genus omni ex parte locatas
 Parvas vergilias tenui cum luce videbis
.

in eodem:

 Ilaec genus ad laevum nixi delapsa resedit
 Atque inter flexum genus et caput alitis haesit
.[90]

Accius in Prometheo:

 profusus flamine hiberno gelus.[91]

 20illud ettam notandum, quod, cum plerumque composita simplicium declinationem servant, ‘capricornus’ secundae invenitur. Cicero in Arato:

 Corpore semifero magno capricornus in orbe.

item in eodem:

 Tum magni curvus capricorni corpora propter
 Delphinus iacet, haut nimio lustratus nitore
.[92]

Ovidius in II metamophoseon:

 dextra cornum tenet.[93]

idem in V:

 flexile cornum.[94]

Lucretius similiter in VI:

 Propterea fit, uti, quae semina cumque habet ignis,
 Demittat, quia saepe gelum, quod continet in se,
 Mittit
.[95]

Accius velro in Troadibus:

 sed utrum terrae motus sonitusne inferum
 Pervasit auris inter tonitra et turbineis
.[96]

In c duo sunt generis neutri: ‘lac lactis’, quod antiquissimi etiam ‘hoc lacte’ protulisse inveniuntur teste Capro, apud quem exempla invenis (Plautus in Menaechmis:

 Neque aqua aquae neque lacte est lacti, crede mihi, usquam similius[97]),

et ‘allec allecis’. sic Martialis:

 Capparin et putri cepas allece natantes,
 Et pulpam dubio de petasone voras
.[98]

Horatius in II sermonum:

 Pervellunt stomachum siser, allec, faecula Coa.[99]

 21(est autem ‘allec’ genus piscis.) inveniuntur tamen quidam veterum etiam ‘haec allex’ feminino genere protulisse, quod Caper ostendit de dubiis generibus, Verrium Flaccum posuisse allecem hanc dicens. non habet plurale nec hoc nec ‘lac’. nam ‘hae lactes’ partes sunt intestinorum a Graeco γαλαχτίδες dictae et servaverunt apud nos quoque idem genus, cuius singulare ‘haec lactis’ est. Titinius in Ferentinati:

 Farticula, cerebellum, lactis agninas.[100]

Pomponius in Lare familiari:

 oro te, vaso, per lactes tuas.[101]

In d quoque duo sunt neutra, quae a masculinis nascuntur in s desinentibus, ‘aliud’ et ‘quid’ et ex eo composita, ut ‘aliquid’, ‘siquid’, ‘nequid’, quorum genetivus in ‘ius’ profertur, ut ‘alius’ et ‘euius’ et dativus in i, ‘alii’, ‘cui’, secundum quorundam pronominum declinationem, unde quidam indocti pronomina esse putaverunt. sed ipsa significationis ratio et omnes Graecorum doctissimi haec nomina esse comprobant, Probus etiam ‘alius alia aliud’ inter nomina posuit. latius autem de his in pronomine disseremus.  22inveni tamen apud Livium in CXII ab urbe condita in d desinens barbarum nomen regis Maurorum ‘Bogud’, cuius genetivum secundum tertiam declinationem ‘Bogudis’ protulit, ut: castra quoque diversis partibus Cassius et Bogud adorti hau multum afuere, quin opera perrumperent. in eodem: quo tempore firmandi regni Bogudis causa exercitum in Africam traicere conatus sit. idem in eodem: Cassius gessisset cum Trebonio bellum, si Bogudem trahere in societatem furoris potuisset. idem in CXIII oppidi nomen in d desinens per accusativum casum neutro genere protulit: et ipse circa Pulpud oram tuebatur.[102]

In t ‘hoc caput capitis’ invenitur et ex eo composita, ‘sinciput sincipitis’, ‘occiput occipitis’. ‘git’, μελάνϑιον, et ‘Nepet’, nomen oppidi Italici, indeclinabilia sunt.

In ‘al’ Latina et barbara inveniuntur et sunt masculini generis vel neutri, quae addita ‘is’ faciunt genetivum, ut ‘hic sal huius salis’, ‘Hannibal Hannibalis’, ‘hoc tribunal huius tribunalis’, ‘cervical cervicalis’. sed neutra a producunt in obliquis casibus.

 V 23In ‘el’ desinentia correptam Latina sunt neutra et addita ‘lis’ faciunt genetivum, ut ‘mĕl mellis, ‘fĕl fellis’. in ‘el’ productam, quae sunt barbara, vel ‘il’ vel ‘ol vel ‘ul’ desinentia, cuiuscumque sunt generis, Latina seu barbara, addita ‘is’ faciunt genetivum, ut ‘hic Daniēl huius Danielis’, ‘haec Tanaquil huius Tanaquilis’, ‘hic sol huius solis’, ‘hic consul huius consulis’, ‘hic’ et ‘haec exul huius exulis’. ‘nihil’ indeclinabile est, quia per apocopen ab eo, quod est ‘nihilum’, prolatum est, sicut etiam apud Graecos ‘κρῖ’ et ‘δῶ‘ et ‘κυκεῶ’ pro ‘κριϑήν’ et ‘δῶμα’ et ‘κυκεῶνα’. quidam tamen adverbium esse putant, quod nomen esse adiectivum quantitatis ipsa ostendit constructio. quomodo enim dicimus ‘multum bonum’ εἰ ‘boni, bonorum’ et ‘nimium lucrum’ et ‘lucri, lucrorum’ sic ‘nihil malum’ vel ‘mali’ vel ‘malorum’. Terentius in Andria:

 †Nihil horum egregie praeter cetera[103]

et Cicero de signis: nihil minus ferendum[104] pro ‘nihil intolerabilius’. potest autem etiam loco adverbii accipi, quomodo ‘multum’ et ‘primum’. ‘nihil’ autem vel ‘nihilum’ a ‘non’ et ‘hilum’ est compositum, quod sine dubio nomen est: ‘hilum’ enim pro ‘ullum’ vetustissimi proferebant. Lucilius in XIII:

 Naumachiam licet haec, inquam, alveolumque putare et
 Calces. delectes te, hilo non rectius vivas
.[105]

 24In ‘am’ unum desinit generis omnis indeclinabile, ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc nequam’.

In ‘im’ quoque unum indeclinabile, ‘Cim’ (nomen est vici), ut dicit Celsus.

In ‘cum’ Latina seu Graeca, apud Graecos in ον desinentia, neutra sunt et mutata ‘um’ in i faciunt genetivum ut ‘hoc templum huius templi’, ‘hoc Pelium huius Peli’, ‘hoc hostorium huius hostori’ [lignum, quo modius aequatur]. inveniuntur tamen apud comicos multa huiuscemodi neutrorum formam habentia mulierum nomina, quibus articulos feminini generis necessario significationis gratia praeponere solent, ut ‘ἡ Δύρκιον haec Dorcium’, ‘ἡ Γλυκέριον haec Glycerium’, ‘ἡ Χρύσιον haec Chrysium’, ἡ Ἀβρότονον haec Abrotonum, ‘ἡ Λεόντιον haec Leontium’. hoc autem solet fieri adulationis causa sive diminutionis aetatis.

 25In ‘an’ aut in ‘in’ aut ‘on’ aut ‘yn’ desinentia Graeca sunt masculina vel feminina et producuntur omnia et vel Graece declinantur; ut ‘Pan Panos’ – Virgilius in VIII:

 Parrhasio dictum Panos de more Lycaei[106] –,

vel ex genetivo Graeco fit Latinus, mutata ος ultima in ‘is’, ut ‘Titan Titanos’, ‘Titan Titanis’; ‘delphin delphinos’, ‘delphin delphinis’. dicitur tamen et ‘delphinus delphini’. in multis enim invenimus a genetivo Graeco factum Latinum nominativum – ut ‘elephas elephantos, hic elephas huius elephantis’ et ‘hic elephantus’, a genetivo Graeco ‘elephantos’, ‘huius elephanti’. similiter ‘hic abacus huius abaci’ a genetivo Graeco ἄβακος; ‘Ἄραψ Ἄραβος’, ‘Arabs Arabis’ et ‘Arabus Arabi’; ‘Τιτάν Τιτᾶνος’, ‘hic Titanus huius Titani’ – Plautus in Menaechmis:

 Barbatum, tremulum †Titanum qui lucet Cygno patre[107] –,

 26nec non et ab accusativo: ‘panthera’, ‘creterra’, quod Graeci quoque in multis fecere, quos in hoc quoque sequimur, qui saepe et genetivo et aliis casibus pro nominativo sunt usi: ‘ὁ μάρτυς τοῦ μάρτυρος, ὁ μάρτυρος’, ὁ ἰκτίς τοῦ ἰκτῖνος καὶ ὁ ἰκτῖνος’ – Virgilius in VII:

 Hyrcanisve Arabisve parant seu tendere ad Indos,[108]

qui est a nominativo ‘hic Arabus’. idem in VIII:

 Omnis Arabs, omnes vertebant terga Sabaei.[109]

Lucilius in IIII ‘Aethiopus’ dixit pro ‘Aethiops’:

 Rinocerus velut Aethiopus.[110]

‘Titanus’ quoque pro ‘Titan’ dicebant; unde Naevius in carmine belli Punici primo:

 Inerant signa expressa quo modo Titani,
 Bicorpores Gigantes magnique Atlantes
.[111]

Lucanus in VIIII:

 Nec tutus spatio est elephas.[112]

Iuvenalis in IIII:

 Rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos.[113]

Virgilius in VIII:

 pantherae terga retorquens.[114]

Cicero in Arato:

 Tum magni curvus capricorni corpora propter
 Delphinus iacet, haut nimio lustratus nitore
.[115]

Horatius in II carminum:

 Nec curat Orion leones
 Aut timidos agitare lyncas
.[116]

 27(et notandum etiam de genere, quod masculino genere protulit Horatius, cum Virgilius feminino in III georgicon:

 Quid lynces Bacchi variae?[117])

Horatius in II carminum:

 nulla decem pedis
 Metata privatis opacam
 Porticus excipiebat Arcton
,[118]

‘haec decempeda’ ab accusativo Graeco [ἀπὸ τοῦδεκάποδα’]. idem:

 Diversum confusa genus panthera camelo.[119]

‘cassida’ quoque accusativus est Graecus, ab eo quod est ‘cassis’, quo usus est pro nominativo ‘cassis’ Virgilius:

 aurea vati
 Cassida
.[120]

Statius vero ‘cassis’ protulit in II Thebaidos:

 Bellipotens, cui torva genis horrore decoro
 Cassis et asperso crudescit sanguine Gorgon
.[121]

quod autem Graecum est hoc nomen, ostendit etiam Probus in libro, qui est de catholicis nominum. Persius:

 Creterram argenti sudabit praetrepidum cor.[122]

Iuvenalis in I:

 Lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex
 Ornamentum abaci
.[123]

idem in IIII:

 Quanto delphinis ballaena Britannica maior[124] –.

 28Et sciendum, quod omnia in ‘in’ desinentia etiam in ‘is’ productam finiuntur: ‘Arin’ et ‘Arīs’, ‘delphin’ et ‘delphīs’, ‘Eleusin’ et ‘Eleusīs’, ‘Trachin’ et ‘Trachīs’. et notandum, quod auctores Graecorum in ‘is’ magis terminatione sunt usi, nostri vero frequentius in ‘in’, quamvis Cicero pro Scauro: cum dare nollet,[125] inquit, Aris, clam ex Sardinia est fugere conatus. in eadem: Arinis uxorem pelicatus dolore concitatam.[126]

In ‘yn’ quoque terminantia addita ‘is’ faciunt genetivum: ‘Adramyn (nomen herois) Adramynis’, ‘Pbhoreyn Phorcvynis’.  VI 29unde Lucanus VIIII:

 Squalebant late Phorcynidos arva Medusae.[127]

nam ‘Phorcys’ per s ‘Phorcyis’ declinatur, non ‘Phorcynis’ facit.
‘Euan Euantis’ notandum, quod t assumpsit in genetivo. Ovidius in IIII metamophoseon:

 Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euan.[128]

Statius in V:

 et a summis auditus montibus Euan.[129]

Virgilius in VI:

 Illa chorum simulans Euantis orgia circum;[130]

quidam tamen participium accusativi casus pluralis hoc magis esse volunt, ne sit communis extrema syllaba: ‘euantis Phrygias’ pro ‘bacchantis’.

In ‘on’ quoque genetivi Graeci supra dictam servant regulam, paenultima secundum Graecos manente producta vel correpta: ‘Μέμνων Μέμνονος, hic Memnon huius Memnŏnis’, ‘Σίνων Σίνωνος, hic Sinon huius Sinōnis’, ‘Λαοκόων Λαοκόοντος, hic Laocoon huius Laocoŏntis’. haec tamen antiqui solent ablata n proferre et secundum Latinorum regulam in o terminantium, quod ubique Terentius facit, declinare, ut ‘hic Antipho huius Antiphonis’, ‘hic draco huius draconis’, ‘hic leo huius leonis’; si enim ‘leon’ dicas, necessario servas, ut genetivus quoque secundum Graecos t habeat: ‘leontis’. unde Cicero in libro Verrinarum, qui est de suppliciis, proprium nomen ‘Leon Leontis’ declinavit: quid? in Leonte Imacharensi non idem fecisti?[131] idem in frumentaria: tum iste Veneriis magna voce imperat, ut Xeno audiret,[132] pro ‘Ξένων’ Graeco. idem de suppliciis: Dexo Tyndaritanus homo nobilis, pro ‘Dexon’.[133] idem pro Murena Zeno pro 'Zenon’ profert. idem pro Fundanio: essetne id, quod Meno nuntiasset,[134] pro ‘Menon’. Statius in I Achilleidos:

 Conclamant Danai stimulatque Agamemno volentes.[135]

Horatius in III carminum:

 diffidit urbium
 Portas vir Macedo et subruit aemulos
.[136]

 30In ‘en’ desinentia correptam Latina sunt masculini vel neutri generis, quae mutant e in i et addita ‘is’ faciunt genetivum, ut ‘hic flamĕn huius flaminis’, ‘hoc numĕn huius numinis’.

In ‘en’ productam Latina et Graeca generis sunt masculini vel feminini et accepta ‘is’ faciunt genetivum, ut ‘hic liēn huius lienis’, ‘riēn rienis’ vel ‘rēn renis’ – Horatius in II sermonum:

 Quod latus aut renes morbo temptantur acuto[137] –,

‘splēn splenis’, ‘Damēn’, nomen proprium historici Graeci, ‘Damenis’, similiter ‘Sebēn’, nomen herois, socii Vlixis, qui habitavit Temesae, ‘Sebenis’, ‘Hymēn Hymenis’, ‘haec Sirēn huius Sirenis’, ‘haec Troezēn huius Troezenis’.

 31In ‘ar’ Latina et Graeca inveniuntur et barbara generis masculini vel neutri vel omnis, quae accepta ‘is’ faciunt genetivum, ut ‘hic Caesar Caesaris’, ‘hoc nectar nectaris’, ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc par huius paris’, ‘hic Aspar huius Asparis’, ‘Bostar Bostaris’. sed neutra, si derivativa sint, producunt a in obliquis casibus: a lupa ‘hoc lupanar huius lupanāris’, a lacu ‘lacunar lacunāris’, a laqueo ‘laquear laqueāris’, a calce ‘hoc calcar huius calcāris’. Horatius in II epistularum:

 et vatibus addere calcar.[138]

Virgilius in VI:

 Seu spumantis equi foderet calcāribus armos.[139]

‘Nar’ quoque ‘Nāris’ monosyllabum similiter producit a in genetivo et est proprium fluvii. nam si nasum velimus significare, ‘haec naris huius naris’ similem genetivo nominativum proferimus, sicut frequenter Ovidius ponit, ut in III metamophoseon:

 panda ...
 Naris erat
.[140]

idem in VI:

 Defluxere comae, cum quis et naris et aures.[141]

Lucanus in II genetivum protulit:

 Hic aures, alius spiramina naris aduncae
 Amputat
.[142]

‘far’ etiam ‘fārris’ positione habuit paenultimam longam, quod solum r literam geminavit, et puto differentiae causa, ne verbum esse putetur secundae personae ‘for faris fatur’. et sciendum, quod ‘pār’ et ‘Nār’ producitur in nominativo, ut Lucanus in IIII:

 Pār animi laus est, et quos speraveris annos.[143]

et Virgilius in VII:

 Sulphurea Nār albus aqua.[144]

sed ‘Nār’ servavit a prodactam etiam in obliquis – Ennius in VII annalium:

 Sulphureas posuit spiramina Nāris ad undas[145] –,

‘pār’ corripuit. –  32Virgilius in bucolico:

 numero deus impăre gaudet.[146]

Lucanus in VIIII:

 Ergo pări voto gessisti bella, iuventus[147]

[et:

 păribus se sustulit alis[148]] –.

similiter ‘Lār Lăris’. Virgilius:

 Pergameumque Lărem et canae penetralia Vestae.[149]

Plautus:

 Ego sum Lār familiaris.[150]

In ‘er’ correptam desinentia s et t antecedentibus, nisi sint possessiva, quorum in ‘is’ desinunt feminina, ‘er’ in ‘ri’ mutant et faciunt genetivum, ut ‘hic Austĕr Austri’, ‘hic oleastĕr oleastri’, ‘hic apiastĕr apiastri’. excipitur ‘sequestĕr, sequestris’, quod duplici ratione compellitur secundae esse, quoniam et ‘st’ ante ‘er’ habet nec est possessivum et quod in a facit femininum [id est ‘sequestra’] – Virgilius in ΧΙ:

 et pace sequestra[151] –;

tertiae tamen invenitur declinationis apud plerosque – Cicero in II Verrinarum: aut sequestres aut interpretes corrumpendi iudicii[152] –. sed Plautus hoc quoque secundum analogiam declinavit, ut in vidularia:

 Animum advortite, amabo, sultis, vidulum hic apponite;
 Ego servabo, quasi sequestro detis, neutri reddibo,
 Donicum res iudicata erit haec
.[153]

in eadem:

 Haut fugio sequestrum.[154]

 33In ‘er’ desinentia Graeca quoque masculina supra dictam servant regulam. quae in ρος apud Graecos finita, antecedente alia in ealdem syllaba consonante, mutant ρος in ‘er’ apud Latinos, ut ‘Μένανδρος, Menander Menandri’, ‘Μελέαγρος, Meleager Meleagri’, ‘Αλέξανδρος, Alexander Alexandri’. excipitur ‘congrus’ – quamvis ‘conger’ dxit Plautus in Persa:

 Memini: ut muraena et conger ne calefierent[155] –,

‘Codrus’, ‘hydrus’, ‘Petrus’, ‘scombrus’, ‘Hebrus’, ‘amphimacrus’, ‘Locrus’, quae o in u mutant, non ‘ros’ in ‘er’: quamvis antiqui etiam in alis nominibus eiusdem terminationis est quando sic protulerint nominativos, ut Virgilius ‘Teucrus’ et ‘Euandrus’ protulit in III:

 Teucrus Roeteas primum est advectus in oras.[156]

idem in VIII:

 Rex Euandrus ait non haec sollemnia nobis.[157]

in eodem:

 Tum pater Euandrus dextram complexus euntis.[158]

idem in X:

 Pallas, Euander, in ipsis
 Omnia sunt oculis
.[159]

 VII 34illa quoque Latina nomina, quae feminina in a faciunt, ‘er’ in ‘ri’ mutant in genetivo, ut par sit syllabis suo nominativo, ut ‘ater atri’, facit enim ‘atra’, ‘niger nigri nigra’, exceptis illis, quae s vel ‘sp’ vel n ante ‘er’ habent, et a ferendo vel gerendo compositis, quae accepta i faciunt genetivum una syllaba vincentem suum nominativum, ut ‘miser miseri’, ‘prosper prosperi’, – Donatianus[160] in senatu pro se: ut prosper dicendi successus ostenderet, et auditorum benivolentia crescere dicentium facultatem[161]; Cicero tamen ‘prosperus’ protulit in VI de re publica: deinde est hominum generi prosperus et salutaris[162] –, ‘asper asperi’ – nam ‘aspri’ per syncopam dicitur –, ‘lucifer luciferi’, ‘corniger cornigeri’, ‘tener teneri’. ‘liber’ quoque, quando ingenuum significat, ‘liberi’ differentiae causa declinamus, ne, si ‘libri’ dicamus, aliud significare putetur. ‘dexter’ similiter et ‘dextri’ et ‘dexteri’, etiam ‘adulter adulteri’. et notandum, quod tot syllabarum est genetivus masculini, quot sit nominativus feminini.  35excipiuntur ‘alter’ et ‘uter’ et ex his composita, quae pronominum declinationem sequuntur: ‘alterius’ enim et ‘utrius’ faciunt genetivum. ex quo quidam errantes ea pronomina, sicut supra diximus, voluerunt esse. ex eis compositum ‘alteruter’ quamvis in masculino ex duobus sit nominativis, tamen, quia in feminino ‘alterutra’ et in neutro ‘alterutrum’ ex corrupto et integro est, ex altera parte plerumque declinatur (id est exteriore) ‘alteruter alterutrius’, ut sit genetivus et dativus trium generum similis, quod proprium est omnium in ‘ius’ terminantium genetivum. Cicero pro M. Marcello: quod si in alterutro peccandum sit.[163] Lucanus in VI:

 placet alea fati
 Alterutrum mersura caput
.[164]

inveniuntur tamen et ‘altera utra’ et ‘alterum utrum’ protulisse veteres et ex utraque parte declinasse. Cicero in Protagora: quae igitur potest esse indignitas voluptatis ad molestiam, nisi in magnitudine aut longitudine alterius utrius posita?[165] Cato de ambitu: sed sunt partim qui duarum rerum alterius utrius causa magistratuim petunt.[166] ‘neuter’ tamen plerique ‘neutri’ declinaverunt. sed Plautus in vidularia[167]:

 neutri reddibo[168]

dixit dativum, cuius genetivus ‘neutrius’ sine dubio est, quamvis vetustissimi soleant omnium in ‘ius’ terminantium genetivum et in i dativum etiam in i genetivum et in o dativum in genere masculino et neutro, in feminino vero secundum primam declinationem in ‘ae’ diphthongum proferre.  36M. Cato in censura de vestitu et de vehiculis: nam periniurium siet, cum mihi ob eos mores, quos prius habui, honos detur, ubi datus est, tum uti eos mutem atque alii modi sim, pro ‘alius modi’. Caelius in V: nullius alius rei nisi amicitiae eorum causa.[169] G. Licinius in II: perversum esse alii modi postulare.[170] Caesar in Anticatone priore: uno enim excepto, quem alius modi atque omnis natura finxit, suos quisque habet caros.[171] ‘uni’ pro ‘unius’ Titinius in barbato:

 quod quidem pol mulier dicet,
 Namque uni collegi sumus
.[172]

‘ipsi’ pro ‘ipsius’ Afranius in homine:

 Ipsi me velle vestimenta dicito.[173]

‘toti’ pro ‘totius’ idem in suspecta:

 Adeo ut te satias caperet toti familiae.[174]

‘soli’ pro ‘solius’ Cato in I originum: nam de omni Tusculana civitate soli Lucii Mamilii beneficium gratum fuit. idem ‘nulli’ pro ‘nullius’: qui tantisper nulli rei sies, dum nihil agas.[175] potest tamen hic dativus accipi: ‘nulli rei’ pro ‘nulli utilitati’. Terentius in Andria:

 quandoquidem tam iners, tam nulli consili.[176]

‘ulli’ pro ‘ullius’ Plautus in truculento:

 quasi vero corpori reliqueris
 †. potestatem coloris ulli capiendi, mala
.[177]

‘illi’ pro ‘illius’ Cato in Marcum Caelium: ecquis illi modi esse vult?[178] idem de moribus Claudii Neronis 'isti’ pro ‘istius’: pecunia mea rei publicae profuit quam isti modi uti tu es.[179]  37et sciendum , quod in ‘ius’ terminantium genetivus producit paenultimam, nisi poetica auctoritas eam corripiat, excepto ‘alter alterius’, quod ideo magis correptam habuit paenultimam, quod duabus syllabis vincit genetivus. quod igitur crevit syllabis, hoc minuit tempore. Terentianus tamen invenitur huius etiam paenultimam produxisse in trochaico metro, quod est ex septem pedibus et syllaba:

 Sescuplo vel una vincet alterius singulum.[180]

sextus enim pes vult a longa incipere. propria eiusdem (id est in ‘er’ terminationis) nomina si sint appellativis similia, eorum sequuntur regulam, ut ‘Asper’ proprium ‘Aspri’ appellativum ‘asperi’ et 'aspri’ per syncopam, ‘liber’ proprium et appellativum ‘liberi’, ‘caper’ [nomen proprium] similiter ‘capri’.

 38Reliqua vero omnia in ‘er’ correptam sive productam tertiae sunt declinationis Graeca sive Latina cuiuscumque sint generis. et t antecedente ‘er’ in ‘ris’ mutantia faciunt genetivum, ut ‘pater patris’, ‘mater matris’, ‘equester equestris’. excipitur ‘hic later lateris’, praeterea ‘Iuppiter’, cuius genetivus ad aliud nomen transit, dicimus enim ‘huius Iovis’, et ‘hoc iter’, dicimus enim ‘huius itineris’, quamvis antiqui et ‘hoc iter iteris’ et ‘hoc itiner itineris’ dixerunt. Plautus in mercatore:

 quin tu ergo itiner exsequi meum me sinis.[181]

Naevius in Lycurgo:

 Ignoti iteris sumus, tute scis,[182]

 39quae sunt nunc heteroclita. inveniuntur tamen apud vetustissimos haec ancipitis genetivi: ‘hic accipiter huius accipiteris’ et ‘accipitris’, ‘Opiter Opiteris’ et ‘Opitris’, ‘Maspiter Maspiteris’ et ‘Maspitris’, ‘Diespiter Diespiteris’ et ‘Diespitris’. sic etiam ‘Iuppiter Iuppiteris’ et ‘luppitris’, ut Caesellio Vindici placet, debuit declinari. nam ‘Iovis’ nominativo quoque casu invenitur. Caecilius in epistula:

 Nam novus quidem deus repertus est Iovis.[183]

Acciuss in Epinausimache:

 lucifera lampade exurat Iovis
 Arietem
.[184]

ex quo etiam pluralem numerum Plautus protulit in Casina:

 Repente ut emoriantur humani Ioves.[185]

c quoque antecedente supra dictam servant regulam, id est ‘er’ in ‘ris’ convertunt in genetivo, si sint communia vel in ‘is’ facientia feminina, ut ‘alacer alacris’, ‘acer acris’.  40et sciendum, quod in utraque terminatione utriusque generis inveniuntur haec. [Virgilius in VI de Anchisa dicens:

 alacris palmas utrasque tetendit.[186]]

Naevius in carmine belli Punici:

 fames acer
 Augescit hostibus
.[187]

Ennius in XII:

 Omneis mortaleis victores cordibus vivis
 Laetantes, vino curatos somnus repente
 In campo passim mollissimus perculit acris
.[188]

alia vero omnia, cuiuscumque sint generis, accepta ‘is’ faciunt genetivum una syllaba abundantem, ut ‘aer aeris’, ‘carcer carceris’, ‘mulier mulieris’, ‘suber suberis’, ‘Mulciber Mulciberis’ et ‘Mulcibris’, ut Caesellius in stromateo docet – quod si est a mulcendo imbri compositum, ut plerisque videtur, melius simplicis declinationem servat –, ‘celer celeris’, ‘agger aggeris’, ‘Liger Ligeris’, ‘vomer vomeris’, ‘degener degeneris’, ‘pauper pauperis’, ‘cadaver cadaveris’, ‘cicer ciceris’. excipitur ‘imber imbris’ et ab eo composita, ut ‘September Septembris’, ‘October Octobris’, quod similis est numerus syllabarum tam in nominativo quam in genetivo. vetustissimi tamen genetivo quoque similem nominativum eorum proferebant. Cato de sacrificio commisso: mense Octobri fecimus, Novembris reliquus erat.[189]  VIII 41et omnia, quae faciunt feminina in ‘is’, sic solebant etiam in masculino proferre, ‘hic equester’ et ‘equestris’, ‘alacer’ et ‘alacris’, ‘celeber’ et ‘celebris’, ‘hic campester’ et ‘hic campestris’. Cato in I originum: agrum quem Volsci habuerunt campestris plerus Aboriginum fuit.[190] [Virgilius in VI de Anchisa:

 Isque ubi tendentem adversum per gramina vidit
 Aenecan, alacris palmas utrasque tetendit
.[191]]

haec etiam contra rationem supra dictarum regularum declinantur: ‘puer pueri’, cuius femininum ‘puera’ dicebant antiquissimi, unde et ‘puerpera’ dicitur, quae puerum vel pueram parit, id est puellam, quod est diminutivum puerae, ut ‘capra capella’, ‘tenera tenella’, ‘umbra umbella’. Ovidius etiam hoc approbat, qui in V metamophoseon de puella Proserpina narrans dicit:

 Tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis,[192]

quod derivativum non pertineret ad feminas, nisi etiam ‘puera’ esset dictum. quod tamen comprobat etiam Suetonius diversos ponens usus in libro, qui est de institutione officiorum. Livius in Odyssia:

 Mea puera, quid verbi ex tuo ore supera fugit?[193]

idem alibi:

 42 Puerarum manibus confectum pulcherrime.[194]

non est tamen ignorandum, quod etiam ‘hic puerus’ et ‘hic’ et ‘haec puer’ vetustissimi protulisse inveniuntur et ‘puellus puella’. Lucilius in XI:

 Inde venit Romam tener ipse etiam atque puellus.[195]

Caecilius in Imbris:

 Age age i, puere, duc me ad patrios fines decoratum opipare.[196]

Afranius in incendio:

 Ο puere puere, sine prospicere me mihi.[197]

Plautus in lenonibus geminis:

 Dolet hic puellus sese venum ducier.[198]

Lucilius in IIII:

 Cumque hic tam formosus homo ac te dignus puellus.[199]

Livius in Odyssia:

 Sancta puer Saturni filia regina.[200]

Naevius in II belli Punici:

 Prima incedit Cereris Proserpina puer.[201]

Varro in satura, quae inscribitur ‘ἄλλος οὗτος Ἡρακλῆς’:

 Gravidaque mater †.. peperit Iovi puellum.[202]

 43‘liber’ quoque excipitur ‘libri’, ‘fiber fibri’, quae etiam rationabiliter videntur esse secundae declinationis. habent enim feminina in a desinentia quantum ad vocem, ‘libra’ et ‘fibra’, quamvis non sint eiusdem significationis, sicut apud Graecos quoque multa inveniuntur feminina a masculinis derivata non eiusdem significationis, ut ἄκων ἄκαινα non similem habent significationem, sicut δράκων δράκαινα, λέων λέαινα, regulam tamen eandem servant. item excipiuntur ‘culter cultri’, ‘cancer cancri’, quod neutrum etiam invenitur, sed quando morbum significat. Claudius in III historiarum: ut viderent, †ne respueret verminaret litteris addivalis quod verminatum ne ad cancer pervenerit.[203] eius genetivus ‘canceris’ esse debet, ut ‘cicer ciceris’. praeterea notandum ‘socer soceri’, cuius femininum cum secundum analogiam ‘haec socera’ esse deberet, ‘haec socrus’ in usu est. Iuvenalis in II:

 Desperanda tibi salva concordia socru.[204]

 44vetustissimi tamen communiter ‘hic’ et ‘haec socrus’ proferebant. Accius in Atreo:

 Simul et Pisaea praemia arrepta a socru
  . . . . . . . possedit suo
.[205]

‘gener generi’ differentiae causa, ne, si ‘generis’ dicamus, aliud significare putetur. ‘aper apri’, cuius femininum veteres protulerunt ‘apra’, ut Plinius Secundus in I artium, ‘coluber’ etiam ‘colubra’ facit. haec acer arbor acri[206] dicit Servius in commento Virgilii, cum nullum in ‘er’ femininum secundae inveniatur. Ovidius nominativum protulit:

 Et platanus genialis acerque coloribus impar.[207]

Solinus vero rectius ‘aceris’ protulit in admirabilibus de arbore turis: palam fieret intorto eam esse vimine, ramis ad aceris qualitatem.[208] (quaeritur, ‘Hiber Hber’ an ‘Hiberus Hiberi’ melius dicatur. Lucanus enim utrumque protulit, in VI:

 Si tibi durus Hiber, aut si tibi terga dedisset,[209]

et in IIII:

 Qui praestat terris, aufert tibi nomen Hiberus.[210]

ergo vel differentiae causa fluvii et gentis apocopa usus est, quomodo Arar[211] dixit pro ‘Araris’, vel more suo abutens diversis terminationibus, quomodo Achillam[212] et Achillea.[213] nam proprie ‘Hiberes’ sunt gens ab Hiberis profecta, qui ultra Armeniam habitant, quorum singularis nominativus ‘hic Hiber huius Hiberis’ facit, et apud Graecos Ἴβηρ Ἴβηρος. nam alterum Ἴβηρος Ἰβήρου dicunt.)

 IIII 45In ‘ir’ desinentia masculina accepta i faciunt genetivum, ut ‘vir viri’, ‘levir leviri’, ‘Trevir Trevir’. unum invenitur, ut quibusdam videtur, femininum tertiae declinationis, ‘Gaddir Gaddiris’, nomen est civitatis – sed Sallustius neutrum esse ostendit in II historiarum accusativum nominativo similem ponens: ut alii tradiderunt, Tartessum, Hispaniae civitatem, quam nunc Tyrii mutato nomine Gaddir habent.[214] nam si esset femininum, ‘Gaddirem’ dixisset accusativam, non ‘Gaddir’ –, et unum neutrum ‘ir’, quod est indeclinabile, quamvis quidam, ut Charisius, ‘ir iris’ declinaverunt. ‘abaddir’ quoque (‘abaddier’, ὁ βαίτυλος), declinatum non legi.

 46In ‘or’ desinentia Latina, si sint masculini generis ant feminini vel communis, accipiunt ‘is’ et producta o faciunt genetivum, ut ‘hic orator oratōris’, ‘salinator salinatōris’, ‘haec uxor uxōris’, ‘soror sorōris’, ‘hic’ et ‘haec auctor auctōris’, ‘pallor pallōris’, ‘pudor pudōris’, ‘stridor strdōris’, ‘calor calōris’, ‘umor umōris’, ‘macor macōris’ [pro ‘macies’], ‘marcor marcōris’ [ipsa res], ‘fervor fervōris’, ‘rubor rubōris’, ‘mador madōris’ – Sallustius in IIII historiarum: munimenta madore infirmarentur[215] –, ‘algor algōris’, quod etiam ‘hic algus huius algus’ dicitur. Plautus in vidularia:

 Inopiam, luctum, maerorem, paupertatem, algum, famem.[216]

idem in rudente:

 Tu vel suda vel peri algu vel †etiam aegrota vel vale.[217]

 47excipiuntur corripientia o etiam in genetivo haec: ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc memor memōris’, ‘immemor immemōris’, quod a verbo ‘memoro’ natum paenultimam eius servavit syllabam (vetustissimi tamen similem genetivo protulerunt eius nominis nominativum. Caecilius in epiclero:

 Itane Antipbo †inventus profluvia fide?
 Itane est inmemoris, itane est madida memoria
?[218]

et hoc solum in ‘or’ desinens habuit comparativum ‘memorior’), ‘indecor indecōris’ – Virgilius in ΧΙ:

 Non tamen indecorem tua te regina reliquit.[219]

idem in XII:

 Nec genus indecores; sine me haec haut mollia fatu.[220]

invenitur tamen etiam simplex ‘decor decōris’ paenultima correpta apud vetustissimos, quando pro ‘decorus decora decorum’ accipitur. Naevius in carmine belli Punici:

 Magnamque domum decŏremque ditem vexerant,[221]

aliter enim iambus stare non potest. Sallustius in III: equis et armis decoribus cultus. in eodem: dedecores inultique terga ab hostibus caedebantur.[222]  48quae ab eo derivata vel composita, quod est ‘decus decoris’, illius declinationem servant, sicut a corpore quoque composita eius declinationem servant, ‘bicorpor bicorporis’, ‘tricorpor tricorporis’, ut Accius in Eriphyla:

 Pallas bicorpor anguium spiras trahit.[223]

Virgilius in VI:

 Gorgones Harpyiaeque et forma tricorporis umbrae.[224]

‘haec arbor’ quoque ‘arboris’, quod a robore derivatum illius declinationem servans corripuit paenultimam genetivi, et a ‘puero’ composita, ‘Publipor Publiporis’ et ‘Marcipor Marciporis’ (sic Probus; ita enim antiqui pro ‘Publii puer’ et ‘Marci puer’ dicebant), quae o non producunt in obliquis casibus: unus constitit in agro Lucano gnarus loci, nomine Publipor[225] (Sallustius im historiarum hoc protulit).

 49Neutra quoque et Graeca omnia correpta o, addita ‘is’ faciunt genetivum, ut ‘hoc marmor marmŏris’, ‘aequor aequŏris’, ‘hic Hector Hectŏris’, ‘Actor Actŏris’, quando est nomen proprium Graecum. Virgilius:

 Actŏris Aurunci spolium, quassatque trementem.[226]

ab eo autem, quod est ‘hoc ador’, genetivus in usu frequenti non est, cuius derivativum o productum habet contra rationem aliorum, quae ex neutris eiusdem terminationis derivantur. Virgilius in VII:

 adōrea liba per herbam
 Subiciunt epulis
.[227]

et puto ideo produci, quia a verbo derivatur producente o paenultimam, id est ‘adōro’. ergo ‘ador’ quoque, cum ab eodem sit verbo, necessario, si declinaretur, produceret o in genetivo, quod rursus prohibebat regula neutrorum in ‘or’ terminantium. duabus igitur sibi adversis regulis repugnantibus mansit indeclinabile, quamvis inveniatur huius quoque apud quosdam veterum genetivus, modo producens modo corripiens paenultimam secundum supra dictas diversas rationes, ut G. Annius in I:

 Hic adoris dat primitias, ibi sanguine libat.

idem in II:

 Illam sponte satos adoris stravisse maniplos.

idem in III:

 Emicat in nubes nidoribus ardor adoris.[228]

excipitur etiam ‘hoc cor cordis’, quod assumit d in genetivo.  50ut breviter igitur supra dictam colligamus regulam: in ‘or’ desinentia neutra et Graeca et quaecumque derivantur vel componuntur a primitivis paenultimam corripientibus, ea genetivi paenultimam corripiunt, cetera producunt exceptis ‘cor’ et ‘ador’.

 X 51In ‘ur’, cuiuscumque sint generis, accepta ‘is’ faciunt genetivum, ut ‘hic vultur vulturis’, ‘turtur turturis’, ‘hoc sulphur huius sulphuris’, ‘hic’ et ‘haec fur huius furis’. excipitur ‘hic satur huius saturi’, unde Lucanus:

 saturum tamen obsidet hostem,[229]

quod ideo est secundae declinationis, quia facit femininum in a desiuens, id est ‘haec satura’ – Terentius in hecyra:

 Sed cum tu satura atque ebria eris, puer ut satur sit, facito[230] –,

quod a Probo praetermissum doctissime attendit noster praeceptor Theoctistus, omnis eloquentiae decus, cui quicquid in me sit doctrinae post deum imputo.  52excipiuntur etiam in neutris haec, quae pro u o correptam habent per obliquos casus, ut ‘hoc robur huius robŏris’, ‘ebur ebŏris’, ‘femur femŏris’. Horatius:

 femur, Cerinthe, tuum.[231]

Virgilius in X:

 ocius ensem
 Aeneas viso Tyrreni sanguine laetus
 Eripit a femore
.[232]

dicitur tamen et ‘hoc femen feminis’, cuius nominativus raro in usu est, ‘iecur iecoris’ vel ‘iocineris’, qui genetivus videtur a nominativo ‘iocinus’ venire, qui in usu non est. Persius:

 et quae semel intus
 Innata est rupto iecore exierit caprificus
?[233]

In ‘as’ desinentia Latina masculini generis sunt vel feminini vel commnnis et ablata s, addita ‘tis’ faciunt genetivam, ut ‘hic Maecenas Maecenatis’, ‘haec civitas civilatis’, ‘hic’ et ‘haec Arpinas huius Arpinatis’. excipiuntur monosyllaba ‘hic as assis’, ‘hoc vas vasis’, quod in singulari numero tertiae, in plurali secundae declinationis est, ‘hic vas vadis’, ‘hic mas maris’ et ‘hoc fas nefas’ et ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc nugas’ indeclinabilia.  53Graeca vero eiusdem terminationis nomina ου vel α desinentia in genetivo Graeco primae sunt declinationis, ut ‘Λυσίας Λυσίου, Lysias Lysiae’, ‘Ἄντας Ἄντα, hic Antas huius Antae’. huiuscemodi nominativum nominum frequenter sine s terminali solent Romani proferre, ut ‘hic Geta’, ‘Byrria’, ‘Marsya’. in ος autem terminantia genetivum Graecum o in i mutantia faciunt genetivum Latinum, ut ‘Κάλχας Κάλχαντος, hic Calchas Calchantis’ – quamvis ‘hic Calchas huius Calchae’ antiqui declinabant. Plautus in Menaechmis:

 Novistin illum? – Novi cum Calcha simul[234] –,

Πάλλας Πάλλαντος, hic Pallas Pallantis’, ‘Παλλάς Παλλάδος, haec Pallas Palladis’.  54et sciendum, quod in ‘as’ desinentia masculina, si ‘nt’ habeant in genetivo, vocativum in ‘an’ volunt terminare more Graeco vel similem hunc nominativo servare, ut ‘ο Calchan’ vel ‘o Calchas’ et ‘o Pallan’ vel ‘o Pallas’. Virgilius tamen auctoritate poetica ‘o Palla’ protulit in ΧΙ:

 salve aeternu'm mihi, maxime Palla.[235]

in eodem:

 Quin ego non alio digner te funere, Palla,[236]

in hoc quoque Graecorum poctas secutus. Homerus in Μ᾽ ῥαψῳδία

 Πουλυδάμα, σὺ μὲν οὐκέτι μοι φίλα ταῦτ᾽ ἀγορεύεις.[237]

Πουλυδάμα dixit pro Πουλυδάμαν. Menander quoque in Dardano:

 Δρία παῖ, δειπνοποιεῖσϑαι τί δεῖ;[238]

παῖ Δρία dixit pro Δρίαν.

 55In ‘es’ correptam Latina masculini vel communis generis cum sint, mutant e in i ablata s et addita ‘tis’ faciunt genetivum, ut ‘hic milĕs huius militis’, ‘tramĕs tramitis’, ‘termĕs termitis’, ‘mergĕs mergitis’, ‘hic’ et ‘haec sospĕs sospitis’, ‘pedĕs peditis’, ‘equĕs equitis’, ‘hic’ et ‘haec superstĕs huius superstitis’, 'gurgĕs gurgitis’, ‘hic’ et ‘haec divĕs divitis’. excipiuntur haec, quae habent paenultimam ae diphthongum vel a verbis derivantur in paenultima syllaba e habentibus brevem, quae e servant in genetivo, ut ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc praepĕs praepetis’, ‘tero teris, hic’ et ‘haec’ et ‘hoc terĕs teretis’, ‘hebĕo hebes, hic’ et ‘haec’ et ‘hoc hebĕs hebetis’, ‘indigĕo indiges, indigĕs indigetis’, ‘impĕto, impĕs impetis’ – Ovidius in III metamophoseon:

 Impete nunc vasto,[239]

pro ‘impetu’. similiter Statius in VII Thebaidos:

 aurigamque impete vasto,
 Amphiarae, tuum
[240] –,

 56‘interprĕtor, interprĕs interpretis’. sic declinantur etiam i ante e habentia, ut ‘hic paries parietis’, ‘hic aries arietis’, ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc inquies’ quoque ‘inquiētis’, quod quamvis in nominativo e correptam habeat, ut Probo videtur, in genetivo tamen eandem producit secundum genetivum 'quies quiētis’ principalis. sic etiam feminina servant e, ut ‘haec seges segetis’, ‘teges tegetis’. illud quoque notandum, quod a pede vel a sedendo composita per ‘dis’, non per ‘tis’ efferunt genetivum. et a pede quidem composita servant e, a sedendo vero mutant e in i, ut ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc quadrupes quadrupedis’, ‘bipes bipedis’, ‘compes compedis’ – Iuvenalis in IIII:

 Squalidus in magna fastidit compede fossor[241] –,

 57‘hic’ et ‘haec obses obsidis’, ‘deses desidis’. excipitur ‘haec apēs huius apis’, quia hoc solum a pede compositum, ut quibusdam videtur, e longam servavit neque ulla crevit syllaba in genetivo, quamvis et alia composita ab eo, quod est ‘pes’, auctores producunt, ut Virgilius:

 Stat sonipēs ac frena ferox spumantia mandit.[242]

idem in X:

 Tollit se arrectum quadrupēs et calcibus auras
 Verberat
.[243]

Horatius sermonum I:

 Omnia magna loquens, modo: sit mihi mensa tripēs et
 Concha salis puri
.[244]

Probus tamen inter corrrepta haec ponit. Ovidius tamen nominativum ‘haec apis’ protulit in XIII metamophoseon:

 Non apis inde tulit †hos sedula flores,[245]

quod etiam diminutivum ostendit ‘apicula’, quomodo ‘fidicula’ docet, primitivi sui nominativum ‘fidis’, non ‘fides’ esse, quod Servio placet [de cithara].[246]

 XI 58In ‘es’ productam Latina i antecedente ablata s, addita i faciunt genetivum, ut ‘hic meridies huius meridiei’, ‘hic’ et ‘haec diēs huius diei’, ‘haec aciēs huius aciei’. excipitur ‘haec quiēs quietis’. vetustissimi tamen hoc quoque secundum supra dictam proferebant declinationem. Afranius in emancipato:

 sollicito corde corpus non potitur nunc quie.[247]

Laevius in Protesilaodamia:

 Complexa somno corpora operiuntur ac suavi quie dicantur.[248]

iure igitur compositum quoque ex eo ‘requiēs’, quod in eodem genere mansit, tam quintae quam tertiae invenitur. Virgilius in IIII:

 Tempus inane peto, requiem spatiumque furori.[249]

Cicero in dialogo de senectute: ut meae senectutis requietem oblectamentumque noscatis.[250] nam ‘inquies’, cuius extremam corripi dicit Probus, ‘inquietis’ declinatur, quod trium factum est generum, ut supra ostendimus. cuius etiam simplex in usu invenitur trium generum. Naevius in carmine belli Punici II:

 Iamque eius mentem fortuna fecerat quietem.[251]

Licinius Macer in I annali: non minimo opere milites quietes volebant esse.[252] Sallustius in II historiarum: quia corpore et lingua percitum et inquietem nomine histrionis vix sani Burbuleium appellabant.[253]  59alia vero eiusdem terminationis nomina e in i mutata faciunt genetivum, ut ‘hic verres huius verris’, ‘haec caedes huius caedis’, excipiuntur ‘hic pēs pedis’, ‘haec Cerēs Cereris’, ‘mercēs mercedis’, ‘hic’ et ‘haec herēs heredis’, ‘locuplēs locupletis’ et tria quintae declinationis e corripientia tam in genetivo quam in dativo, ‘fidēs fidĕi’, ‘rēs rĕi’, ‘spēs spĕi’. invenitur etiam ‘plebēs plebĕi’. Sallustius in I historiarum: plebei tribuniciam potestatem[254] (nam ‘plebs plebis’ facit genetivum). et ‘famēs famĕi’ dicebant veteres, unde adhuc ‘famē’ producitur in ablativo. Virgilius in VI:

 Melle soporatam et medicatis frugibus offam
 Obicit: ille famē rabida tria guttura pandens
,[255]

Iuvenalis in V:

 inde autem cum se matura levavit
 Progenies stimulante famē, festinat ad illam,
 Quam primum praedam rupto gustaverat ovo
,[256]

idem in eodem:

 Membra aliena famē lacerabant, esse parati
 Et sua
[257]

 60quasi quintae declinationis produxerunt ablativum. Graeca eiusdem terminationis, in ους vel ος vel εος genetivum Graecum terminantia, ου vel ο vel εο in i commutantia faciunt genetivum Latinum, ut ‘Παλαμήδης Παλαμήδους, Palamedēs Palamedis’, ‘Ἐτεοκλῆς Ἐτεοκλέος, Eteoclēs Eteoclis’, ‘Χρέμης Χρέμητος, Chremēs Chremetis’ et ‘Chremis’. Terentius in Andria:

 etiam puerum inde abiens conveni Chremis.[258]

idem in eadem:

 egomet continuo ad Chremem.[259]

Μένδης Μένδητος nomen est urbis Aegyptiacae, cuius mentionem Pindarus facit, ‘Mendēs Mendetis’ et ‘Mendis’. sic quoque ‘Ῥάμνης Ῥάμνητος, Rhamnēs Rhamnetis’ et ‘Rhamnis’ – quod Graecum esse ostendit aspiratio post r posita, quod in Latinis nominibus non fit –, ‘Λάχης Λάχητος. Lachēs Lachetis’ et ‘Lachis’. sic et similia in τος terminantia genetivum Graecum. nec mirum duplicem declinationem haec habuisse apud Latinos, cum apud Graecos quoque multa inveniuntur huiuscemodi ancipitem habentia declinationem teste Herodiano: Γύγης [nomen Gigantis] Γύγου et Γύγητος, Κόμης [proprium] Κόμου et Κόμητος, μύκης μύκου et μύχητος, Μύνης Μύνου et Μύνητος, Ποδῆς Ποδοῦ et Ποδῆτος, Μέγης Μέγου et Μέγητος, Πύδης Πύδου et Πύδητος.  61similiter ‘Thales’, ‘Apelles’, ‘Menes’, ‘Ageles’, ‘Calles’, ‘Dares’ varie declinantur. unde Virgilius duplicem accusativum Graecum protulit in V: Dareta et Daren, illos secutus, qui Ποδῆτα et Ποδῆν, Μέγητα et Μέγην protulerunt, ut:

 Praecipitemque Daren ardens agit aequore toto,[260]

in eodem:

 Sed finem inposuit pugnae fessumque Dareta.[261]

sin in ου terminent genetivum Graecum, primae erunt declinationis, ut ‘Ἀχάτης Ἀχάτου, Achates Achatae’, ‘Ἀγχίσης Ἀγχίσου, Anchises Anchisae’. saepissime tamen huiuscemodi nomina antiqui et secundum tertiam protulerunt declinationem, ut ‘Orontes Orontae’ et ‘Orontis’, ‘Timarchides Timarchidae’ et ‘Timarchidis’, ‘Herodes Herodae’ et ‘Herodis’. Horatius in II epistularum:

 Praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter.[262]

Cicero IIII Tusculanarum: non sine causa, cum Orestis fabulam doceret Euripides.[263] Sallustius in II historiarum:eam deditionem senatus per nuntios Orestis cognitam adprobat. idem in III historiarum: namque primum Iasonem novo itinere maris Aeetae hospitis domum violasse.[264] Agellius noctium Atticarum VIII: historia ex libris Heraclidae Pontici iucunda memoratu et miranda.[265]  62sciendum tamen, quod frequentissime tertia utuntur declinatione in propriis, quae formam habent patronymicorum, et in barbaris, ut ‘Thucydides Thucydidae’ et ‘Thucydidis’, ‘Mithridates Mithridatae Mithridatis’, ‘Tigranes Tigranae Tigranis’. huiuscemodi enim nomina Parthica etiam Graeci ancipiti terminant genetivo: modo ου modo ους, ‘Τιγράνης ΤιγράνουκαὶΤιγράνους’ vel ‘Τιγράνεος’. Virgilius in XII:

 nec Drancis dicta refellam.[266]

et sciendum, quod in huiuscemodi nominibus, quando tertiae sunt, frequentissime veteres dativum proferunt pro genetivo, ‘Aristoteli’, ‘Demosthen’, ‘Thucydidi’, ‘Euripidi’ pro ‘Aristotelis’, ‘Demosthenis’, ‘Thucydidis’, ‘Euripidis’ ponentes. Virgilius in I:

 Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti,
 Nunc Amyci casum gemit
.[267]

idem in eodem:

 Troas, relliquias Danaum atque inmitis Achilli,[268]

in II:

 quis talia fando
 Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Vlixi
.[269]

Terentius in heautontimorumeno:

 Archonidi . . filiam[270]

pro ‘Archonidis’. Cicero in IIII Verrinarum: in Timarchidi potestate sociorum populi Romani antiquissimorum atque amicissimorum liberos, matresfamilias, bona fortunasque omnes fuisse.[271]  63idem in eodem dativum similiter protulit: neque in praesentia Timarchidi quid responderet habuit.[272] et magis secundum tertiam ea proferunt nominatissimi auctores. (idem in Arato:

 Sub pedibus profertur . . finita Booti,
 Spicum inlustre tenens, splendenti corpore virgo
,[273]

pro ‘Bootis’.) Terentius in hecyra:

 Callidemidem, hospitem Myconium.[274]

Cicero in Protagora: quid tu, unde tandem appares, o Socrate? an quidem non dubium est, quin ab Alcibiade?[275] Trogus Pompeius in libro VI: inde Scepsim petit, quo se Midias interfecta socru contulerat. is a Derculide petito colloquio.[276] M. Velleius Paterculus libro I: nec minus clarus ea tempestate fuit Miltiadis filius Cimon.[277] Plinius in II naturalis historiae: ab Euclide, in III: Thucydide, Calliphane, in IIII: Philistide, Anticlide, Philonide, in V: Sotade, in VI: Simonide minore, in VII: Agatharchide, Apollonide, Duride, Heraclide Pontico, Asclepiade, in ΧΙ: Heracleote, in XII: Mneside, in XV: Commiade, in XXXVII: Euripide.[278] possunt tamen ea, si producte proferantur, dativi esse Graeci pro ablativis, quomodo Virgilius:

 uno comitatus Achatē.[279]

Iuvenalis:

 Penelopē melius, levius torquetis Arachne.[280]

 XII 64In ‘is’ desinentia longam cuiuscumque sint generis Latina ablata s, addita ‘tis’ faciunt genetivum, ut ‘haec līs litis’, ‘hic’ et ‘haec dīs ditis’ – unde ‘hi’ et ‘hae dites’ et ‘haec ditia’, cuius nominativum singularem in usu non inveni. debet tamen secundum analogiam ‘hoc dite’ esse. nam in ‘is’ finiri neutrum non potest. Lucanus in VIIII:

 Non illic Libycae posuerunt ditia gentes
 Templa
[281] –,

‘hic’ et ‘haec Samnis huius Samnitis’. sic Caesar de analogia. Lucanus in II:

 Romanaque Samnis
 Vltra Caudinas speravit vulnera furcas
.[282]

huius neutrum Naevius Samnite protulit in carmine belli Punici, ad cuius similitudinem debet etiam ‘hoc dite’ dici. excipitur ‘hic glīs gliris’, quod pro t r habuit, et ‘haec vīs huius vis’, cuius plurale similiter ‘vis’ tam Lucretius quam Sallustius protulerunt. Lucretius in II:

 Sed quam multarum rerum vis possidet in se
 Atque potestates
.[283]

Sallustius in III historiarum: male iam adsuetum ad omnis vis controversiarum.[284]

 65Illa quoque tam in ‘is’ quam in ‘er’ finita nomina regulam servant in ‘er’ terminatorum, id est accepta ‘is’ faciunt genetivum, ut ‘hic pulvis’ et ‘pulver pulveris’, ‘hic cucumis’ et ‘cucumer cucumeris’, ‘hic cinis’ et ‘ciner cineris’, ‘hic vomis’ et ‘vomer vomeris’. praeterea Caesar declinat ‘pubis puberis’; quidam, ut Probus, ‘pubes puberis’, quidam ‘puber puberis’. ex hoc tamen compositum invenitur similem habens nominativum genetivo, ‘hic impubis huius impubis’. Virgilius in V:

 inpubis Iuli.[285]

ab eo neutrum ‘impube’ Horatius protulit in epodo:

 Vt haec trementi questus ore constitit

 . . . . . . puer,
 Inpube corpus
.[286]

Cicero tamen in IIII invectivarum: filiumque eius inpuberem, legatum a patre missum.[287] idem in II de oratore: quod nisi puberem te iam, inquit, haberet.[288] alia vero omnia eiusdem terminationis correptae similem habent genetivum nominativo, ut ‘hic collĭs huius collis’, ‘haec puppĭs huius puppis’, ‘hic’ et ‘haec suavĭs huius suavis’, ‘hic’ et ‘haec civĭs huius civis’.  66excipiuntur ‘hic lapĭs huius lapidis’ – vetustissimi tamen etiam ‘huius lapis’ protulerunt. Ennius in XV annali:

 Obcumbunt multi letum ferroque lapique[289] –,

‘hic sanguĭs huius sanguinis’, quod veteres ‘hoc sanguen’ dixerunt – Cicero in Hortensio: ut ait Ennius:

 refugiat timido sanguen atque exalbescat metu.[290]

idem in II annali:

 o genitor, o sanguen dis oriundum[291] –,

‘haec pollĭs pollinis’ – sic Charisius; Probus autem et Caesar ‘hoc pollen pollinis’ declinaverunt –, ‘haec cuspĭs cuspidis’, ‘semĭs semissis’ – Apuleius in epitoma: sed tum sestertius dipondium semissem, quinarius quinquessis, denarius decussis valebat[292] –, ‘haec cassis cassidis’, quod etiam ‘haec cassida cassidae’ declinatur, ut Virgilius in XI:

 aurea vati
 Cassida
.[293]

 67a sanguine compositum non servat simplicis declinationem, ‘hic’ et ‘haec exsanguis huius exsanguis’, a cuspide servat, ‘tricuspis tricuspidis’. Ovidius in I metamophoseon[294]:

 positoque tricuspide telo
 Mulcet aquas
.[295]

invenitur etiam ‘haec capĭs capidis’, cuius diminutivum est ‘capidula’. Arruntius: capis, vasis genus pontificalis, diminutive capidula.[296] Lucilius in VIII:

 Hinc ancilia, ab hoc apices capidasque repertas.[297]

et vide, quod magis Graecum ostenditur, cum in ‘as’ protulit accusativum pluralem. 'hic’ et ‘haec potĭs’ et ‘hoc pote’ nomina esse, ostendit comparatio ‘potior’ et ‘potissimus’. sine verbis autem raro invenis ea vel obliquo casu prolata. Persius:

 Qui pote? vis dicam? nugaris, cum tibi, calve,
 Pinguis aqualiculus protento sesquipede extet
.[298]

Virgilius in III:

 Nec potis Ionios fluctus aequare sequendo.[299]

idem in ΧΙ:

 At non Euandrum potis est vis ulla tenere.[300]

XIIIIn ‘is’ desinentia Graeca, si in genetivo Graeco consonantem habuerint ante ος, ο in i mutant et faciunt genetivum Latinum: ‘Σιμόεις Σιμόεντος, Simois Simoentis’; ‘Ἄδωνις Ἀδώνιδος, hic Adonis huius Adonidis’; ‘Εὔπολις Εὐπόλιδος, Eupolis Eupolidis’; ‘Δωρίς Δωρίδος, Doris Doridis’; ‘Θέτις Θέτιδος, Thetis Thetidis’ – quamvis ablativum eius ‘ab hac Theti’ Plautus protulit in Epidico:

 tum ille prognatus Theti
 Sine perdat: alia adportabunt ei Nerei filiae
[301] –;

Εὔχαρις Εὐχάριδος, Eucharis Eucharidis’; ‘Ἐπίχαρις Ἐπιχάριδος, Epicharis Epicharidis’.  68sin in ος puram Graecus desinat genetivus, similis erit mominativo apud Latinos: ‘Ἄδωνις Ἀδώνιος, hic Adonis huius Adonis’; ‘Νεάπολις Νεαπόλεως, haec Neapolis huius Neapolis’. sin apud Graecos in εἰς diphthongum terminant, ‘nt’ habent in genetivo: ‘Σιμόεἰς Σιμόεντος, hic Simois huius Simoentis’.

In ‘os’ masculina ablata s, addita ‘ris’ faciunt genetivum, ut ‘hic lepos leporis’, ‘ros roris’, ‘mos moris’, ‘flos floris’. execipitur ‘nepos nepotis’, quod quidam commune putaverunt, quamvis femininum sit ‘neptis’. alia vero omnia in ‘tis’ desinunt, ut ‘hic’ et ‘haec sacerdos sacerdotis’, ‘hic’ et ‘haec compos huius compotis’. Livius in XXVI: profecto satis compotem mentis esse.[302] o tamen in hoc solo corripitur. Seneca in Phaedra:

 Hippolyte, me nunc compŏtem voti facis.[303]

in eadem:

 Compŏte voto,[304]

et est Adonium. eius contrarium ‘impos impotis’. Accius in I didascalicon:

 falsidica, audax,
 Gnati mater pessimi, odibilis, natura impos,
 Excors, ecfera
.[305]

 69similiter ‘haec cos cotis’, ‘haec dos dotis’. excipitur ‘hic’ et ‘haec bos bovis’ – quod ideo assumit genetivo u loco digamma, quia Aeolis quoque solent inter duas vocales eiusdem dictionis digamma ponere, quos in multis nos sequimur, ‘ὄϝις ovis’, ‘Δᾶϝος Davus’, ‘ὠϝόν ovum’ (unde in nominativo quoque huius nominis illos sequimur. nam et Aeolis et Doris βῶς dicunt pro βοῦς, ου diphthongum in o longam vertentes. et quod hoc verum est, ostendunt epigrammata vetustissima, quae literis antiquissimis scripta in multis tripodibus legi et maxime in tripode Apollinis, qui est Constantinopoli, in loco quem Xerolophum vocant. sunt autem scrpta sic: ΔΗΜΟΦΑϜΩΝ. pro δημοφόων, ΛΑϜΟΚΟϜΩΝ. pro Λαοκόων) –, ‘haec glos gloris’, ‘hoc ŏs’ correptum ‘ossis’ – Ovidius in V metamophoseon:

 Qui posquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est.[306]

quidam tamen veterum et ‘hoc ossu’ et ‘hoc ossum’ proferebant, unde Pacuvius in Chryse:

 ossuum inhumatum aestuosam
 Aulam
.[307]

Accius vero in annalibus:

 Fraxinus fissa ferox, infensa infinditur ossis.[308]

Cato tamen ‘os’ protulit in IIII originum: si quis membrum rupit aut os fregit, talione proximus cognatus ulciscitur[309] –, ‘ōs’ productum ‘oris’. ‘hic’ et ‘haec custos custodis’ ideo in ‘dis’ desinit, quia venit a verbo ‘custodio’.

 70Graeca eiusdem terminationis genetivum Graecum sequuntur ‘os’ finali in ‘is’ conversa: ‘Χρυσέρως Χρυσέρωτος, Chryseros Chryserotis’; ‘ἥρως ἥρωος, heros herois’ ; ‘Μίνως Μίνωος, Minos Minois’. Sallustius tamen ‘Minonis’ protulit genetivuam in II historiarum: Daedalum ex Sicilia profectum, quo Minonis iram atque opes fugerat[310] – nec tamen hoc sine exemplo apud Graecos quoque invento. Syracusii enim ἥρων pro ἥρως dicunt. sic Sophron παρ᾽ ἡρώνεσσι pro ἥρωσι dixit. — similiter ergo et Μίνων pro Μίνως. Romani autem plerumque solent in ‘on’ terminantia etiam abiectione n proferre per o, ut ‘leo’, ‘draco’. sic ergo ‘Mino’, ‘gobio’ quoque dicunt pro κωβιός abiecta s, et, quod mirabilius est, ‘Athos Athonis’ protulit Cicero in III de republica: [quid ergo illa sibi vult absurde exceptio?] nisi si quis Athonem pro monumento vult funditus †efficere. quis enim est Athos aut Olympus tantus?[311] sed hoc in ‘us’ correptam dehinc. Attice prolatum est, quomodo Ἀνδρόγεος pro Ἀνδρόγεως.

 XIV 71In ‘us’ correptam desinentia masculina Latina s vel t vel x antecedentibus, si sint rerum incorporalium vocabula, quartae sunt declinationis, ut hic nisŭs huius nisus’, ‘hic casŭs huius casus’, ‘hic sitŭs huius situs’, ‘hic positŭs huius positus’, ‘hic partŭs huius partus’ – quamvis ‘haec partio huius partionis’ antiqui protulisse inveniuntur. Plautus in truculento:

 Horresco †miseram mentionem, quotiens fit, partionis[312] –,

‘hic sexŭs huius sexus’, ‘hic luxŭs huius luxus’. similiter quartae sunt, quae rerum vocabulis homonyma inveniuntur, ut ‘magistratŭs’, ἡ ἀρχὴ καὶ ὁ ἄρχων, ‘huius magistratus’, ‘hic saltŭs’, ἡ πήδησις καὶ ἡ νάπη, ‘huius saltus’, ‘hic versŭs’, ἡ στροφὴ καὶ ὁ στίχος, ‘huius versus’, ‘hic exercitŭs’, ἡ γυμνασία καὶ ὁ στρατός, ‘huius exercitus’.  72‘fastŭs’, quando a ‘fastidio’ est verbo, quartae est, quando vero pro annali accipitur, a fastis et nefastis diebus sic dictum, frequentius secundae est. invenitur tamen et quartae. Lucanus in X:

 Nec meus Eudoxi vincetur fastibus annus,[313]

quod tamen errore Lucani prolatum dicit Servius in commentario tertii libri Virgiliani,[314] cum antiquiores quoque similiter idem protulisse inveniantur. [Ovidius fastorum inscripsit libros.] nam apud Horatium duplicem invenio scripturam et ‘fastos’ et ‘fastus’ in III carminum:

 Per memores genus omne fastos[315]

et ‘fastus’ in aliis codicibus. Varro in ephemeride: postea honoris virtutum causa Iulii Caesaris, qui fastus porrexit, mensis Iulius est appellatus.[316] ‘senatŭs’ quoque ideo quartae est, quod a vocabulo ‘natus’ componitur.  73et si ante ‘tus’ alia sit sub eadem syllaba consonans, etiam corporalia quartae sunt declinationis, nisi sint propria vel mobilia, ut ‘hic fluctŭs huius fluctus’, ‘hic caestŭs huius caestus’, ‘hic rictŭs huius rictus’, ‘hic victŭs huius victus’. excipitur ‘hic lectŭs’, ἡ κλίνη, ‘huius lecti’, quod tamen etiam ‘huius lectus’ antiquissimi protulerunt. Cornificius in I de etymis deorum: ipsis vero ad Cereris memoriae novandae gratiam lectus sternuntur.[317] Plautus in Amphitrione:

 Quam lectus ubi cubuisti concaluit locus.[318]

‘mustŭs’ quoque ‘musti’ excipit Probus, quod tamen mobile videtur, cum veteres et feminino et neutro genere inveniuntur hoc protulisse pro ‘novus nova novum’. Martialis in I:

 Quid te, Tucca, iuvat vetulo miscere Falerno
 In Vaticanis condita musta cadis
?[319]

Ovidius in XIIII metamophoseon:

 Ter centum messes, ter centum musta videre.[320]

Cato Censorius de agna musta pascenda: musta agna[321] pro ‘nova’ dixit. inveniuntur tamen antiquissimi multa ex supra dictis in genetivo etiam i terminasse. Terentius in Andria:

 Nil ornati, nil tumulti,[322]

pro ‘ornatus’ et ‘tumultus’. idem in adelphis ‘fructi’ pro ‘fructus’:

 Nunc exacta aetate hoc fructi pro labere ab iis fero.[323]

‘quaesti’ pro ‘quaestus’. idem in hecyra:

 Numquam animum quaesti gratia ad malas adducam partes.[324]

‘adventi’ pro ‘adventus’ idem in Phormione:

 patrem ut extimescam, ubi eius adventi venit in mentem.[325]

‘senati’ pro ‘senatus’ Sallustius in Catilinario: senati decretum fit, sicut ille censuerat.[326] ‘versi’ quoque pro ‘versus’ Laberius in lacu Averno:

 versorum non numerum numero studuimus.[327]

Valerius[328] in Phormione:

 Quid hic cum tragicis versis et syrma facis?[329]

Laevius in polymetris:

 Omnes sunt denis syllabis
 Versi
.[330]

‘hic victus huius victi’ Plautus in captivis:

 Proin tui tu cotidiani victi ventrem ad me adferas.[331]

idem in aulularia ‘huius gemiti’ dixit:

 Tantum gemiti et †malae maestitiae mihi hic dies obtulit,
 Famem et pauperiem
.[332]

 74alia omnia eiusdem generis Latina in ‘us’ desinentia secundae sunt declinationis, ut ‘hic Virgilius huius Virgilii’, ‘somnus somni’, ‘lacertus lacerti’, ‘numerus numeri’, ‘sanctus sancti’, ‘ventus venti’, ‘cibus cibi’, quamvis et ‘huius cibus’ antiqui protulisse inveniuntur. Plautus in captivis:

 Tantus ventri commeatus meo adest in portu cibus.[333]

excipitur ‘arcus’, quod differentiae causa quidam tam secundae quam quartae protulerunt. de caelesti enim [id est de Iride] Cicero dicens in III de deorum natura in i finivit genetivum: cur autem arci species non in deorum numero reponatur?[334] invenitur tamen apud veteres etiam feminini generis, secundum quod bene quartae est declinationis. Εnnius in XV annali:

 Arcus aspiciunt, mortalibus quae perhibentur.[335]

 75‘acus’ etiam quartae est, quod tam masculinum quam femininum invenitur – Lucanus in X:

 Quod Nilotis acus conpressum pectine serum.[336]

Iuvenalis in I:

 Ille supercilium madida fuligine tactum
 Obliqua producit acu
.[337]

idem in II:

 emerita quae cessat acu.[338]

diminutio tamen a masculino fit ‘aculeus’ teste Probo, quomodo ab equo ‘equuleus’ –, et ‘lacus’ et ‘hic specus’, quod tam masculinum quam neutrum invenitur. – Horatius carminum libro III:

 Quo me, Bacche, rapis tui
 Plenum? quae nemora et quos agor in specus
?[339]

sed ‘hoc specus’ melius dici in singulari, in plurali ‘hi specus’, Servio placet.[340] feminino tamen hoc nomen quoque genere invenitur. Agellius noctium Atticarum V: sole medio, inquit, et arido et flagranti, specum quandam nanctus remotam latebrosamque, in eam me penetro et recondo.[341] Ennius in XVII annalium:

 Tum cava sub †monte late specus intus patebat.[342]

Pacuvius in niptris:

 advenio in scruposam specum.[343]

 76dicebant tamen et ‘hoc specum’ et ‘haec speca’. Cato: speca prosita, quo aqua de via abiret.[344] sed Livius etiam singulari numero hoc ponit masculinum in I ab urbe condita: lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua.[345] similiter Ovidius in III metamophoseon:

 Et specus in medio virgis ac vimine densus.[346]

idem in VII:

 specus est tenebroso caecus hiatu.[347]

idem in XI:

 Et specus in medio, natura factus an arte,
 Ambiguum
.[348]

penus quoque et masculini et feminini et neutri invenitur teste Donato et Capro. Plautus in Pseudulo:

 †Nisi mihi annuus penus ab amatoribus congeratur.[349]

Lucilius:

 Magna penus parvo spatio consumpta peribit.[350]

Horatius in I epistularum:

 Annonae prosit, portet frumenta penusque,[351]

cuius neutri genetivus est ‘penoris’, ut ‘pecus pecoris’. Caesar Strabo contra Sulpicium tribunum plebis: propinquos nostros Messalas domo deflagrata penore volebamus privare[352] ('hoc penum’ etiam Afranius protulit:

 in penum erile[353]).

etiam ‘hic ficus’, vitium corporis, quartae est. Martialis in I epigrammaton:

 Cum dixi ficus, rides quasi barbara verba
 Et dici ficos, Caeciliane, iubes.
 Dicemus ficus, quas scimus in arbore nasci:
 Dicemus ficus, Caeciliane, tuos
.[354]

ex quo ostendit, et vitium et fructum posse quartae esse declinationis, genere autem differre.  XV 77‘vultus’ praeterea quartae est, quod quasi rei est vocabulum a ‘volo’ verbo, quomodo a ‘colo cultus’ et ab ‘occulo occultus’, ab ‘ulciscor ultus’. nec mirum, cum Aristoteles species incorporales erga corpora vult esse, ‘vultum’ in facie intellegi, voluntatis enim significat affectum, quomodo ‘metus’, ‘gaudium’, ‘laetitia, ‘tristitia’, quae omnia rerum incorporalium sunt vocabula. iure igitur quartae est. similiter ‘artus’. hoc enim quoque, cum neutro etiam genere ‘hoc artu’ veteres proferebant, bene secundum quartam declinatur. omnia enim masculina, quae neutra quoque in u desinentia inveniuntur, eiusdem sunt declinationis, ut ‘hic tonitrus hoc tonitru’, ‘hic cornus hoc cornu’. ergo similiter ‘hic artus hoc artu’. Plautus in Menaechmis:

 Ita mihi imperas, ut–ego huius membra atque ossa atque artua
 Comminuam
.[355]

illud etiam possumus dicere, quod a verbo ‘arto artas’ rei vocabulum fit ‘artatus’ et per syncopam ‘artus’, quomodo a ‘poto potas potatus potus’. ideoque nomen etiam, quod significat ἄρϑρον, id est ‘artus’, quia vocabulum rei est simile, et eandem servavit declinationem quomodo ‘exercitus’, ‘saltus’, ‘magistratus’.  78et forsitan ideo etiam ‘acus’ ab acutu, ‘portus’ a portatu, ‘lacus’ a laqueatu, ‘sinus’ a sinuatu, ‘currus’ a cursu, ‘gradus’ a gressu nata primitivorum servant declinationem, quomodo univoca fixa. a portu compositum tam masculini quam neutri generis invenitur et secundae declinationis, ‘hic angiportus’ et ‘hoc angiportum, huius angiporti’. sic Plinius Secundus in I artis grammaticae. Terentius quoque in adelphis:

 Id quidem angiportum non est pervium.[356]

idem in Phormione:

 Sed hinc concedam in angiportum hunc proximum.[357]

‘gradus’ quoque quartae est, ut ostendimus, et ‘sinus’; dicitur tamen ‘hoc sinum’ i producto et significat vas. Varro de vita populi Romani libro I: ubi erat vinum in mensa positum aut galeola aut sinum.[358] Virgilius in bucolico:

 Sinum lactiset haec te liba, Priape, quot annis.[359]

sed hoc etiam masculino quidam protulerunt. Plautus in Curculione:

 hic cum vino sinus fertur.[360]

forte igitur etiam differentiae causa hoc secundae, illud quartae declinaverunt. ‘currus’ similiter excipitur, quod quartae est declinationis, ut ante docuimus. et possumus non inverisimilem de his omnibus rationem, ut superius demonstravimus, reddentes dicere, quod ea, quae a participiis derivantur in ‘us’ desinentia, si sint fixa, quartae sunt: ‘portatus portus’, ‘artatus artus’, ‘arcuatus arcus’, ‘laqueatus lacus’, ‘acutus acus’, ‘sinuatus sinus’. a cursu quoque vel ‘curro currus’, a gressu vel ‘gradior gradus’.  79adeo autem cognatio est currus ad cursum, quod diminutivum pro cursu accipitur. Cicero pro Marcello: nec fas esse ducebam, versari me in nostro vetere urriculo.[361] quomodo igitur, si essent participiis similia, fixa quartae proferrentur declinationis, sicut omnia quae similia sunt participiis non mobilia, sic etiam per syncopam prolata vel mutatione consonantium ante ‘us’ positarum eandem tamen declinationem servaverunt nec mirum in nominibus hoc fieri, cum etiam ipsa participia inveniuntur est quando per syncopam prolata, ut ‘potus’ pro ‘potatus’, ‘cretus’ pro ‘creatus’, ‘dictus’ pro ‘dictatus’, ‘saucius’ pro ‘sauciatus’, ‘truncus’ pro ‘truncatus’, ‘lassus’ pro ‘lassatus’. ‘tonitrus’ quoque et ‘cornus’, quando sint masculina, notantur, quod quartae sunt. nam plerumque neutra inveniuntur, ‘hoc tonitru’, ‘hoc cornu’, de quibus supra quoque docuimus. quomodo autem quaedam quartae declinationis nomina etiam secundae regula protulisse superius vetustissimos ostendimus, sic ex contrario, quae debuerunt secundae esse, quasi quartae est quando declinaverunt, ut ‘hic sibilus huius sibilus’, ‘vadus’, ‘vulgus’, ‘fretus’. Sisenna in XII historiarum: procul sibilu significare consulis coepit.[362]  80excipitur etiam ‘lepŭs leporis’, quod solum in ‘us’ correptam desinens masculinum tertiae declinationis invenitur. nam ‘vetŭs veteris’ commune est trium generum et ‘Ligŭs’ quoque ‘Liguris' commune. Sallustius in II historiarum: sed ipsi ferunt taurum ex grege, quem prope litora regebat Corsa nomine, Ligus mulier.[363] invenitur tamen etiam in ‘ur’ desinens, ‘Ligur’, ut Lucanus in I:

 Et nunc tonse Ligur, quondam per colla decore
 Crinibus effusis toti praelate Comatae
.[364]

quamvis ‘veter’ etiam analogia exigit, ut bene sit dictum. Accius in Hecuba:

 Veter fatorum terminus sic iusserat,[365]

pro ‘vetus’. quod Capro quoque prudentissime videtur, cum comparativus ‘veterior’ et superlativus ‘veterrimus’ ‘veter’ desiderent positivum. Cato in I originum: Antemna veterior est quam Roma. Plautus in Bacchidibus:

 Senem †tibi dedo illum veteriorem, lepide ut lenitum reddas.[366]

 XVI 81Monosyllaba quoque in ‘us’ omnia, cuiusceumque sint generis, tertiae sunt declinationis, quae et producuntur. est autem masculinum unum a Graecis sumptum μῦς, ‘hic mus muris’, quod per obliquos casus producit u, ‘mūris mūri’, ideoque assumpsit r, quia non poterat u vocalis paenultima produci vocali altera consequente. itaque nominibus monosyllabis u longa est per omnes casus et similis declilnatio supra dicti nominis, ut ‘mās māris’, ‘plūs plūris’, ‘iūs iūris’, ‘tūs tūris’, ‘crūs crūris’, exceptis ‘grūs’ et ‘sūs’, quae sola in monosyllabis communia inveniuntur et in nominativo producuntur, in obliquis vero corripiuntur, quod apud Graecos quoque σῦς productum in nominativo reliquos casus corripit. et u paenultima ante vocalem posita longa non invenitur apud Latinos, ut ‘ardŭus’, ‘sŭa’, ‘fluctŭi’, ‘rŭo’. sunt autem nomina in ‘us’ desinentia communia quattuor, duo in us’ productam monosyllaba et duo disyllaba in ‘us’ correptam, de quibus supra diximus, ‘hic’ et ‘haec sūs suis’, ‘grūs gruis’. Virgilius:

 Strymoniae dant signa grues.[367]

Horatius sermonum libro II:

 discerpta ferentes
 Membra gruis, sparsi sale multo non sine farre
.[368]

‘vetŭs’ etiam ‘veteris’ et ‘Ligŭs’ (quod in ‘ur’ terminat nominativum ‘Ligur’, ut supra dictum est) ‘Liguris’.  82praeterea ‘unus’, ‘ullus’, ‘nullus’, ‘solus’, ‘totus’, ‘alius’ quamvis verissima ratione nomina esse ostendantur, ut in pronomine docebimus, tamen pronominum sequuntur declinationem illorum, quae in ‘ius’ terminant genetivum, quamquam inveniantur apud veteres et nominum modo declinata, id est genetivum in i et dativum in o desinentia, nec solum haec, sed omnia, quae simili declinatione proferuntur, sicut iam in superioribus ostendimus. Titinius in barbato:

 quod quidem pol mulier dicet,
 Namque uni collegi sumus
,[369]

‘uni’ pro ‘unius’. Afranius in suspecta:

 Adeo ut te satias caperet toti familliae,[370]

pro ‘totius’. Cato in I originum: nam de omni Tusculana civitate soli Lucii Mamilii beneficium gratum fuit,[371] ‘soli’ pro ‘solius’. idem: qui tantisper nulli rei sies, dum nil agas, ‘nulli’ pro ‘nullius. Plautus in truculento:

 quasi vero corpori reliqueris
 † potestatem coloris ulli capiendi, mala
,[372]

‘ulli’ pro ‘ullius’. ‘alius’ quoque tam ‘huius alîus’ paenultima circumflexa quam ‘alii’ genetivus invenitur apud veteres. Caelius in V: nullius alii rei nisi amicitiae eorum causa,[373] ‘ali’ pro ‘alius’ dixit. Caesar in Anticatone priore: uno enim excepto, quem alius modi atque omnis natura finxit, suos quisque habet caros.[374] M. Cato in censura de vestitu et vehiculis: nam periniurium siet, cum mihi ob eos mores, quos prius habui, honos detur, ubi datus est, tum uti eos mutem atque alii modi sim.[375] G. Licinius in II: perversum esse alii modi postulare.[376]

 83Feminina eiusdem terminationis correptae, si sint arborum nomina, secundae erunt declinationis, ut ‘haec ornŭs huius orni’, ‘haec fagŭs fagi’, ‘haec pirŭs piri’, ‘haec cupressŭs cupressi’. excipilur ‘quercŭs’, ‘laurŭs’, ‘pinŭs’, ‘cornŭs’, ‘ficŭs’, quae tam secundae quam quartae inveniuntur. Cicero in chorographia: ibi quercorum rami ad terram iacent, ut sues quasi caprae ex ramis glande pascantur.[377] Virgilius in VIII:

 Arma sub adversa posuit radiantia quercu.[378]

Statius in VII Thebaidos:

 cornu depressus Achiva.[379]

Virgilius in ΧΙ:

 ferro sonat alta bipenni
 Fraxinus, evertunt altas ad sidera pinus
.[380]

Cicero in II de oratore: cum familiaris quidam quereretur, quod diceret uxorem suam suspendisse se de ficu, amabo te, inquit, da mihi ex ista arbore, quos seram, surculos.[381] Martialis in epigrammatibus:

 Dicemus ficus, quas scimus in arbore nasci.[382]

sin vero in productam ‘us’ terminentur, ablata s, addita ‘tis’ faciunt genetivum, ut ‘haec servitūs huius servitutis’, ‘virtūs virtutis’, ‘salūs salutis’, ‘senectūs senectutis’, ‘iuventūs iuventutis’. excipiuntur ‘tellūs teluris’, ‘palūs paludis’, quae duo non habuerunt t in genetivo. ‘palus’ tamen etiam correpta ‘us’ invenitur apud Horatium de arte poetica:

 Debemur morti nos nostraque: sive receptus
 Terra Neptunus classes aquilonibus arcet,
 Regis opus, sterilisque diu paläs aptaque remis
.[383]

 84alia nomina eiusdem generis [id est feminini] in ‘us’ correptam desinentia quartae sunt declinationis, ut ‘haec nurŭs huius nurus’, ‘haec tribŭs huius tribus’, ‘haec manŭs huius manus’ – ex quo compositum eius declinationem sequitur, ‘hic centimanŭs huius centimanus’. Horatius in II carminum:

 Testis mearum centimanus †gygas
 Sententiarum
[384] –,

‘haec anŭs huius anus’. nam Terentius contra hanc regulam in heautontimorumeno dixit ‘anuis’ more antiquo:

 ipsam offendimus
 Mediocriter vestitam veste lugubri,
 Eius anuis causa, opinor, quae erat mortua
.[385]

excipitur ‘haec alvŭs huius alvi’, quod veteres frequenter masculino genere protulerunt. Accius in annalibus:

 ut quam fragilissimus alvus.[386]

Cato ad filium: ex dolore, ex febri, ex siti, ex medicamentis bibendis, ex cataplasmatis, ex alvo lavando.[387] Cinna in Smyrna:

 At scelus incesto Cinyrae crescebat in alvo.[388]

itaque secundum hoc genus bene declinatur ‘alvus alvi’ Virgilius tamen femininum hoc protulit in II:

 In latus inque feri curvam conpagibus alvum.[389]

 85‘humŭs humi’: hoc etiam neutrum in ‘um’ desinens invenitur apud veteres, secundum quod oportune hanc declinationem servavit Laevius in Adone:

 Humum humidum pedibus fodit.[390]

Gracchus[391] in Thyeste:

 Mersit sequentis humidum plantis humum.[392]

‘domŭs huius domi’ et ‘domŭs huius domus’. Terentius in eunucho:

 domi focique fac vicissim ut memineris.[393]

Virgilius in VI:

 Hic labor ille domus et inextricabilis error.[394]

Ovidius in IIII metamophoseon:

 domui communis utrique.[395]

‘colŭs coli’ et ‘colus’. Virgilius in VIII:

 Cui tolerare colo vitam tenuique Minerva.[396]

Statius in VI:

 sed huius
 Extrema iam fila colu, datur ordo senectae
.[397]

 86‘Venŭs Veneris’ quoque excipitur, quod solum proprium femininum invenitur Latinum in ‘us’ desinens correptam. et forte ideo sic declinatur, ne, si ‘Venus Veni’ declinaretur, dubitationem haberet genetivus cum ‘veni’ verbo imperativo. — ‘incus’ etiam ‘incudis’, quod ponit Nonius Marcellus de doctorum indagine: massa malleis cuditur, unde etiam incus est appellata.[398] euius quia et genetivi paenultima ‘cu’ et in verbo ‘cudo’ eadem syllaba producitur, debet quoque in nominativo produci. ‘pecus’ quoque femininum ‘pecudis’ facit, quod etiam neutrum est, ‘hoc pecus pecoris’. Caesar in auguralibus: si sincera pecus erat. Virgilius in I:

 Ignavum fucos pecus a praesepibus arcent.[399]

vetustissimi etiam ‘hoc pecu’, unde ‘haec pecua’ plurale, dicebant. Hostius in I annali:

 Saepe greges pecuum ex hibernis pastibus pulsae.[400]

Plautus in mercatore:

 Nec pecua ruri pascere nec pueros nutricare.[401]

item in truculento:

 Pecua ad hanc collo in crumina ego obligata defero.[402]

idem in rudente:

 Non vides referre me uvidum rete sine squamoso pecu?[403]

et Solinus in memorabilibus de Britannia dicit: ita pabulosa, ut pecua, nisi interdum a pastibus arceantur, ad periculum agat satias.[404]  87praeterea invenitur apud vetustissimos ‘intercus intercutis’, et proprie ‘intercus aqua’ dicitur, quam Graeci ὕδρωπα nominant. Plautus in frivolaria:

 Is mihi erat bilis, aqua intercus, tussis, febris.[405]

Cato autem quasi adiectivo eo est usus, dicens intercutibus stupris obstinatus pro ‘intestinis’, ut sit secundum eum ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc intercus’, id est ‘qui’ vel ‘quae’ vel ‘quod intra cutem est’. nec mirum declinationem simplicis sui id quoque servare, quamvis nominativi terminatione mutata, quod in omnibus paene fieri compositis invenimus: ‘hoc cor huius cordis, hic’ et ‘haec’ et ‘hoc concors concordis’; ‘hoc caput huius capitis, hic’ et ‘haec’ et ‘hoc triceps tricipitis’; similiter ‘hoc corpus corporis, tricorpor tricorporis’ et omnia talia. excipitur ‘exanguĭs’, quod, quia commune est in ‘is’ brevem desinens et in e brevem facit neutrum, parem habuit nominativo genetivum ‘huius exanguis’, quomodo omnia similia.

 XVII 88Graeca, quae apud Graecos in ος desinentia mutant o in u, secundae sunt declinationis, ut ‘Κῦρος Cyrus Cyri', ‘Πύλος Pylus Pyli’, ‘πέλαγος pelagus pelagi’ (sic ‘Χάος Chaus Chai’. Ovidius in XIIII metamorphoseon:

 Et Noctem Noctisque deos Ereboque Chaoque
 Convocat
,[406]

id est ‘ab Ebebo’ et ‘a Chao’, sicut ‘a pelago’), absque illis, quae in ρος desinentia antecedente alia sub eadem syllaba consonante ρος in ‘er’ vertunt plerumque, ut ‘ἀγρός ager’, ‘Μένανδρος Menander’, de quibus supra docuimus. si eiusdem sint et apud Graecos terminationis, in ‘is’ faciunt genetivum Latinum, ut ‘Οἰδίποθς Οἰδίποδος, Oedipus Oedipodis’ – quamvis Plautus ablativo casu ‘ab Oedipo’ dixit pro ‘Oedipode’ in Poenulo:

 Nam isti quidem hercle orationi †.Oedipo
 Opus [est] coniectore, qui Sphingi interpres fuit
[407] –,

Μελάμπους Μελάμποδος, Melampus Melampodis’. ‘Panthus’ enim et ‘Eunus’ et ‘Antinus’, quae per synaeresim in ους diphthongum apud Graecos proferuntur, cum apud illos secundum integrorum regulam declinantur – id est in ος desinentium: in ου enim dipbthongum terminant genetivum –, apud nos quoque debent secundae esse declinationis, sicuti si integra eorum inveniantur, necesse est ea declinare. ‘Πάνθοος Πανϑόου, Πάνϑους Πάνθου’. et nos ergo ‘Panthous Panthoi, Panthus Panthi’. Horatius ‘Alcinous Alcinoi’ declinavit in I epistularum:

 Nos numerus sumus et fruges consumere nati,
 Sponsi Penelopae, nebulones, Alcinoique
.[408]

apud Virgilium tamen nominativus et vocativus secundum Graecorum regulam invenitur prolatus in II Aeneidos:

 Panthus Othryades arcis Phoebique sacerdos.[409]

in eodem:

 Quo res summa loco, Panthu? quam prendimus arcem?[410]

 89Neutra eiusdem terminationis, si sint monosyllaba, producuntur et ablata s, addita ‘ris’ faciunt genetivum, ut ‘hoc ius iūris’, ‘tus tūris’, ‘rus rūris’, ‘crus crūris’. alia vero d vel l vel n ante ‘us’ posita mutant ‘us’ in e correptam et accepta ‘ris’ faciunt genetivum, ut ‘hoc pondus huius pondĕris’, ‘vellus vellĕris’, ‘holus holĕris’, ‘munus munĕris’, ‘onus onĕris’, ‘scelus scelĕris’, ‘genus genĕris’, quod Latinum esse ostendit et declinatio et verbum ‘genero generas’. excipitur ‘fenus fenoris’ – Iuvenalis in IIII:

 aere paterno
 Ac rebus mersis in ventrem, fenoris atque
 Argenti gravis et pecorum agrorumque capacem
[411] –,

quod tamen antiqui ‘feneris’ dixerunt, unde et ‘fenero’ verbum et ‘fenerator’ – et ‘pignus pignoris’ et ‘pigneris’, unde ‘pignero pigneras’. Lucanus in II:

 Pignora nulla domus, nulli coiere propinqui.[412]

Iuvenalis in III:

 viginti milia fenus
 Pigneribus positis
.[413]

alia omnia mutant ‘us’ in o productam quidem, si sint comparativa, et accepta ‘ris’ faciunt genetivum, ut ‘hoc melius huius meliöris’, ‘hoc felicius huius feliciōris’, correptam vero, si non sint comparativa, ut ‘hoc decus huius decŏris’, ‘hoc stercus stercŏris’, ‘hoc pecus pecŏris’, ‘hoc frigus frigŏris’, ‘hoc tergus tergŏris’, ‘hoc nemus nemŏris’, ‘hoc corpus corpŏris’, ‘hoc tempus tempŏris’.  90excipiuntur ea, quibus verba adiacent e habentia in paenultima syllaba: ‘ulcus ulceris ulcero’, ‘opus operis operor’, ‘latus lateris latero’, ‘viscus visceris viscero’, ex quo compositum ‘eviscero’. Ovidius in VI metamophoseon:

 E quibus una trahens haerentia viscere tela.[414]

et alia tamen paene omnia e habentia ante ‘ris’ in genetivo habent similiter huiuscemodi verba, ut ‘pondus ponderis pondero ponderas’, ‘sidus sideris sidero sideras’, unde compositum ‘considero’ et ‘desidero’, ‘munus muneris munero muneras’, ‘genus generis genero generas’, quae pro o e habent in paenultima syllaba.  91breviter igitur possumus colligere regulam et sic dicere: omnia neutra supra syllabam in ‘us’ desinentia, si habuerint verba in ‘ero’ exeuntia, per ‘eris’ faciunt genetivum, ut ‘pondus ponderis pondero ponderas’, ‘ulcus ulceris ulcero ulceras’, ‘latus lateris latero lateras’, ‘holus holeris holero holeras’ – Gn. Mattius:

 Meos hortulos plus stercoro quam holero[415] –;

alia vero o habent paenultimam correptam, nisi sint comparativa: ‘tempus tempŏris’, ‘litus litŏris’. excipitur ‘virus’, quod quidam indeclinabile, quidam secundae declinationis esse voluerunt secundum Lucretium, qui sic protulit:

 Liquit enim supera taetri vestigia viri.[416]

idem:

 Concoctosque suo contractas perdere viro.[417]

‘vulgus’ quoque excipitur, quod tam neutri quam masculini est generis et secundum regulam masculini declinatur. similiter ‘pus’ non habet in usu genetivum, ne, si ‘puris’ diceretur, esset quantum ad eandem scripturam dubitatio, utrum dativus esset pluralis a puro ‘puris’, an genetivus singularis ab eo quod est ‘pus’, quod indeclinabile est.

 XVIII 92In ‘ys’ Graeca sunt tantummodo et tertiae declinationis. mutant enim ος genetivi Graeci in is’, ut ‘Phorcys Phorcyis’, ‘Erinys Erinyis’, ‘amphibrachys amphibrachyis’, ‘chlamys chlamydis’. sed haec Graece quoque prolata inveniuntur.

In ‘aes’ diphthongum duo inveniuntur: ‘hic praes huius praedis’, ‘hoc aes huius aeris’.

In ‘aus’ desinentia feminina sunt et ablata s, addita ‘dis’ faciunt genetivum, ut ‘haec laus laudis’, ‘haec fraus fraudis’.

In ‘eus’ Graeca sunt et ‘us’ in i mutantia faciunt genetivum: ‘hic Tydeus Tydei’. in huiuscemodi tamen terminatione quaedam inveniuntur mutatione ‘eus’ diphthongi in ‘es’ longam prolata, ut ‘Ἀχιλλεύς Achillēs’, ‘Περσεύς Persēs’, ‘Οὐλιξεύς Vlixēs’, in quo Doris sequimur, qui pro Φυλεύς Φύλης, pro Ὀρφεύς Ὄρφης et Ὄρφην dicunt, pro Τυδεύς Τύδης. sic Antimachus in I Thebaidos:

 Τύδης τ᾽ Οἰνείδης,

et vocativum in e productam:

 Τὸν καὶ φωνήσας προσέφης, Οἰνήϊε Τύδη,[418]

teste Herodiano, qui hoc ponit in I catholicorum. similiter Ibycus

 ὀνομακλυτὸν Ὄρφην[419]

dixit. et quia Graeci ab huiuscemodi nominativis [id est quae ‘eus’ in ‘ēs’ vertunt] vocativum in e longam terminant: ὦ Τύδη, ὦ Ὄρφη, in eo quoque casu aliquando illos sequuntur Latini: ‘Achillē’, ‘Persē’. Ovidius in XIII metamophoseon:

 Tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille.[420]

ab ‘Vlixeus’ quoque nominativo proferunt in ‘ei’ genetivum – Horatius in carminum libro I:

 Nec cursus duplices per mare Vlixei.[421]

idem in I epistularum:

 Caerite cera
 Digni, remigium vitiosum Ithacensis Vlixei
.[422]

Ovidius in XIIII metamophoseon:

 Neritius Macareus, comes experientis Vlixei[423]

et ab ‘Achilleus’ accusativum Graecum protulit Lucanus in X:

 famulumque tyranni
 Terribilem iusto transegit Achillea ferro
.[424]

ex quo apparet, Latinos quoque tam in ‘eus’ quam in ‘es’ haec nomina solitos esse proferre. econtra tamen in quibusdam ‘es’ productam terminantibus fecerunt Graeci poetae ‘eus’ pro ‘es’ proferentes: Ἀντιφατεύς pro Ἀντιφάτης, Γηρυονεύς pro Γηρυόνης, Ἀρεύς pro Ἄρης, ut Sappho:

 Ὁ δ᾽ Ἄρευς φαῖσί κεν Ἅφαιστον ἄγην βίᾳ.[425]

 93In x desinentia, si a verbis sint in ‘go’ desinentibus, ablata x, addita ‘gis’ faciunt genetivum, ut ‘grego grex gregis’ – Statius in I Achilleidos:

 Qualiter Idaliae volucres, ubi mollia frangunt
 Nubila, iam longum caeloque domoque gregatae
[426] –,

‘remigo remex remigis’, ‘lego lex legis’, ‘rego rex regis’, ‘coniungo conjunx coniugis’, quod etiam in genetivo differentiae causa n amittit, ne, si ‘coniungis’ dicamus, verbum putetur. nec mirum: Graecos enim in omnibus fere imitati Latini in hac quoque regula sequuntur. apud illos enim si in x desinentia nomina habeant verba cum g, nominum quoque genetivus per g declinatur, λέγω Λέλεξ Λέλεγος, unde ‘frux’ etiam ‘frugis’ facit genetivum, quia ἀπὸ τοῦφρύγω’ Graeco verbo nascitur. – Ennius in XVI annali:

 Si luci, si nox, si mox, si iam data sit frux.[427]

idem in VIIII pro ‘frugi homo’ ‘frux’ ponit, quod est adiectivum:

 Sed quid ego haec memoro? dictum factumque facit frux.[428]

id est ‘frugi homo’. –

Alia vero omnia Latina ablata x, addita ‘cis’ proferunt genetivum, ut ‘fallax fallacis’, ‘lux lucis’, ‘vox vocis’, ‘nex necis’. Cicero pro Milone: insidiatori vero et latroni quae potest inferri iniusta nex?[429] nota tamen, quod, si e habeant correptam ante x positam, si non sint monosyllaba vel ab illis composita, mutant e in i correptam per obliquos casus, ut ‘apĕx apĭcis’, ‘vertĕx vertĭcis’, ‘remĕx remĭgis’.  94similiter in ‘ix’ desinentia masculina tantum Latina corripiunt i paenultimam in obliquis, ut ‘hic fornix fornĭcis’, ‘calix calĭcis’, ‘varix varĭcis’. barbara quoque in x magis corripiunt paenultimam: ‘Volux Volŭcis’, ‘Pharnax Pharnăcis’. Lucanus in II:

 Tigranemque meum; nec Pharnacis arma relinquas.[430]

alia vero in x desinentia omnia per obliquos casus longam habent paenultimam natura vel positione, exceptis ‘grex grĕgis’, ‘crux crŭcis’, ‘fax făcis’, ‘nux nŭcis’, ‘pix pĭcis’, ‘dux dŭcis’, ‘trux trŭcis’, ‘coniunx coniŭgis’, ‘salix salĭcis’. excipiuntur ea quoque, quae nec g nec c habent ante ‘is’ in genetivo: ‘nix nivis’ – antiqui tamen etiam ‘ninguis’ dicebant, unde Apuleius in I Hermagorae: aspera hiems erat, omnia ningue canebant[431] –, ‘supellex supellectilis’ – vetustissimi tamen etiam ‘haec supellectilis’ nominativum proferebant. Cato adversum Tiberium Sempronium Longum: si posset auctio fieri de artibus tuis, quasi supellectilis solet[432] –, ‘senex senis’, quamvis Plautus genetivum eius ‘senecis’ protulit in cistellaria:

 datores
 †Bellissimi vos negotioli senecis soletis esse
.[433]

‘nox’ quoque ‘noctis’ secundum Graecos, qui νύξ νυκτός declinant. Graeca enim eiusdem terminationis illam servant in genetivo ante ‘is’ consonantem, quam in Graeca declinatione ante ος habuerunt, ut ‘Φαίαξ Φαίακος Phaeax Phaeacis’, ‘Σφίγξ Σφιγγός Sphinx Sphingis’, ‘ὄνυξ ὄνυχος onyx onychis’ [genus est lapidis]. composita simplicium declinationem sequuntur: ‘pernox pernoctis’, ‘exlex exlegis’. Cicero pro Cluentio: non quod illi aut exlegem esse Sullam arbitrantur.[434]

 95In ‘bs’ vel ‘ms’ vel ‘ps’ desinentia interposita i faciunt genetivum, ut ‘urbs urbis’, ‘hiems hiemis’, ‘inops inopis’. notandum hic quoque, quod, si e ante ‘ps’ vel ‘bs’ sit et non sint monosyllaba, mutatur e in i, ut ‘princeps principis’, ‘municeps municipis’, ‘caelebs caelibis’. a capite solum composita ablata s et mutata e in i et addita ‘itis’ faciunt genetivum, ut ‘anceps ancipitis’, ‘praeceps praecipitis’, ‘biceps bicipitis’. antiqui tamen ‘ancipes’ et ‘praecipes’ et ‘bicipes’ proferebant in nominativo, et sic secundum analogiam sequebatur genetivus ‘ancipes ancipitis’, ut ‘sospes sospiti’. Plautus in commorientibus:

 saliam in puteum praecipes.[435]

idem in rudente:

 Post altrinsecus est securicula ancipes, itidem aurea.[436]

idem tamen vetustissimi etiam ‘praecipis’ genetivum, qui a nominativo ‘praeceps’ est, secundum analogiam nominativi protulerunt. Laevius in Ione:

 Seque in alta maria praecipem impos, aegra sanitatis
 Herois
.[437]

Ennius in XV annali:

 Obcumbunt multi letum ferroque lapique
 Aut intra muros aut extra praecipe casu
.[438]

 96In ‘ns’ vel ‘rs’ vel ‘ls’ desinentia ablata s, addita ‘tis’ proferunt genetivum, ut ‘mons montis’, ‘sapiens sapientis’, ‘cohors cohortis’, ‘ars artis’, ‘pars partis’, ‘haec puls pultis’. excipiuntur duo differentiae causa: ‘frons frondis’, quando de arborum foliis loquimur – nam ‘frons frontis’ ad capitis partem pertinet –, et ‘lens lendis’ animal – nam ‘lens lentis’ legumen est – et ‘glans glandis’. sic Ovidius in XIIII metamophoseon:

 ut lata plumbea funda
 Missa solet medio glans intabescere caelo
.[439]

similiter Lucretius[440] protulit et Livius in XXVII: et est non simplicis habenae, ut Balearica aliarumque gentium funda, sed triplex scutale crebris suturis duratum, ne fluxa habena volutetur in iactu glans, sed librata cum sederit, velut nervo missa excutiatur.[441] nam quod apud Virgilium in IIII georgicon invenitur, ‘glandis’, in dubium venit, utrum nominativus sit an figurate genetivus:

 Nec de concussa tantum pluit ilice glandis;[442]

potest enim ‘tantum glandis’ intellegi τοσοῦτον βαλάνου, ut ‘hoc regni’ et ‘tantum lucri’. a pendendo quoque compositum ‘libripens libripendis’. Gaius in I institutorum: adhibitis non minus quinque testibus, item libripende.[443] in eodem: qui libram aeneam teneat, qui appellatur libripens.[444] a corde quoque composita ablata s, addita ‘dis’ faciunt genetivum, ut ‘vecors vecordis’, ‘discors discordis’, ‘concors concordis’. antiquissimi tamen solebant genetivo similem proferre in his nominativum. Caecilius in Cratino:

 Modo fit obsequens, hilarus, comis,
 Communis, concordis, dum id quod petit potitur
.[445]

Pomponius in satura:

 Blanda, fallax, superba, inpotens,
 Discordis
.[446]

 Liber V Liber VII 
  1. Thebais 4.180
  2. Factorum et dictorum memorabilium libri IX 2.1.10
  3. deest
  4. deest
  5. Aeneis 3.221
  6. Aeneis 7.127
  7. deest
  8. Pro Marco Tullio 15
  9. Rhetorica ad Herennium 4.61
  10. Heautontimorumenos 2.271
  11. Eunuchus 10002
  12. ambigitur qui sit
  13. deest
  14. Odusia 4
  15. Odusia 8
  16. Odusia 8
  17. Bellum Punicum 1.7
  18. Bellum Punicum 1.18
  19. Annales 428
  20. In Verrem 2.2.136
  21. De Catilinae coniuratione 43
  22. In Verrem 2.3.79.183
  23. Amphitruo 116
  24. ambigitur qui sit
  25. deest
  26. Persa 463
  27. deest
  28. deest
  29. deest, paginam hanc vide
  30. Miles gloriosus 148-149
  31. cf. 7.82
  32. deest
  33. Pharsalia 2.426-427
  34. Pharsalia 2.407
  35. Aeneis 7.714
  36. Aeneis 7.717
  37. deest
  38. Aeneis 3.207-208
  39. Thebais 4.287-288
  40. Thebais 6.515
  41. Fasti 4.933-934
  42. Carmina (Horatius) 1.9.1-2
  43. Aeneis 11.785
  44. deest
  45. deest
  46. deest
  47. deest
  48. deest
  49. Mostellaria 1041
  50. Truculentus 610
  51. Pseudolus 817-818
  52. Ab urbe condita 49.5
  53. deest
  54. Saturae (Persius) 3.75
  55. Saturae (Persius) 5.55
  56. Saturae (Iuvenalis) 5.14.292-293
  57. Poenulus 366
  58. deest
  59. Pro Cluentio 70.199
  60. Pharsalia 5.168-169
  61. Aeneis 1.328
  62. Annales 141-142
  63. deest
  64. Captivi 764-765
  65. deest
  66. Andria 3.506
  67. Aeneis 9.6
  68. Sermones (Horatius) 2.3.310-311
  69. deest
  70. Metamorphoses (Ovidius) 14.329
  71. deest
  72. Carmina (Horatius) 1.7.13
  73. Thebais 3.407
  74. Saturae (Iuvenalis) 1.1.5
  75. deest, Odusia 23 vide
  76. Ab urbe condita 37.3.4
  77. deest
  78. deest
  79. deest
  80. Aeneis 10.199
  81. deest
  82. deest
  83. Aulularia 555-556
  84. deest
  85. desst, Odusia 4 vide
  86. Annales 8.269
  87. deest
  88. Pharsalia 7.217
  89. Pharsalia 7.197
  90. desunt
  91. deest
  92. desunt
  93. Metamophoses (Ovidius) 2.874
  94. Metamorphoses (Ovidius) 5.383
  95. De rerum natura 6.876-878
  96. deest
  97. Menaechmi 1089
  98. Epigrammata (Martialis) 3.77.5
  99. Sermones (Horatius) 2.8.9
  100. deest
  101. deest
  102. desunt
  103. Andria 58
  104. In Verrem 2.4.83
  105. deest
  106. Aeneis 8.344
  107. Menaechmi 854
  108. Aeneis 7.605
  109. Aeneis 8.706
  110. deest
  111. deest, Bellum Poenicum 7 vide
  112. Pharsalia 9.732
  113. Saturae (Iuvenalis) 4.10.150
  114. Aeneis 8.460
  115. deest
  116. Carmina (Horatius) 2.13.39
  117. Georgicon 3.264
  118. Carmina (Horatius) 2.15.14-16
  119. Carmina (Horatius) 2.1.195
  120. Aeneis 11.774
  121. Thebais 2.716
  122. Saturae (Persius) 2.52
  123. Saturae (Iuvenalis) 1.3.203-204
  124. Saturae (Iuvenalis) 4.10.14
  125. Pro Aemilio Scauro 1o
  126. Pro Aemilio Scauro 9
  127. Pharsalia 9.626
  128. Metamorphoses (Ovidius) 4.15
  129. Thebais 5.94
  130. Aeneis 6.617
  131. In Verrem 2.5.15
  132. deest
  133. In Verrem 2.5.108
  134. deest
  135. Achilleis 1.553
  136. Carmina (Horatius) 3.6.13
  137. Sermones (Horatius) 2.3.163
  138. Epistulae (Horatius) 2.1.217
  139. Aeneis 6.882
  140. Metamorphoses (Ovidius) 3.674-675
  141. Metamorphoses (Ovidius) 6.141
  142. Pharsalia 2.183-184
  143. Pharsalia 4.482
  144. Aeneis 7.517
  145. Annales 7.255
  146. Eclogae 8.75
  147. Pharsalia 9.256
  148. Aeneis 9.14
  149. Aeneis 5.744
  150. Aulularia prologus.2
  151. Aeneis 11.133
  152. In Verrem 1.12.36
  153. Vidularia 55a-55c
  154. Vidularia 55d
  155. Persa 110
  156. Aeneis 3.108
  157. Aeneis 3.185
  158. Aeneis 8.558
  159. Aeneis 10.515-516
  160. ambigitur qui sit
  161. deest
  162. De re publica 17
  163. Pro Marcello 7.21
  164. Pharsalia 6.7-8
  165. deest
  166. deest
  167. Vidularia
  168. Vidularia 55b
  169. deest
  170. deest
  171. deest
  172. deest
  173. deest
  174. deest
  175. desunt
  176. Andria 608
  177. Truculentus 292-293
  178. deest
  179. deest
  180. deest
  181. Mercator 929
  182. deest, Lycurgum vide
  183. deest
  184. deest
  185. Casina 334
  186. Aeneis 6.685
  187. deest, Bellum Poenicum 1.5 vide
  188. deest, Annales 12.363-365 vide
  189. deest
  190. deest
  191. Aeneis 6.684-685
  192. Metamorphoses (Ovidius) 5.400
  193. deest, Odusiam 1 vide
  194. deest
  195. deest
  196. deest, Imbriorum fragmenta vide
  197. deest
  198. deest
  199. deest
  200. deest, Odusiae fragmenta vide
  201. deest, Belli Poenici fragmenta 2.21 vide
  202. deest
  203. deest
  204. Saturae (Iuvenalis) 2.6.231
  205. deest
  206. inventum non est apud Servium
  207. Metamorphoses (Ovidius) 10.95
  208. De rebus mirabilibus 33.8
  209. Pharsalia 6.258
  210. Pharsalia 4.23
  211. Pharsalia 6.476
  212. Pharsalia 10.350
  213. Pharsalia 10.523
  214. deest
  215. deest
  216. Vidularia 17c
  217. Rudens 582
  218. deest
  219. Aeneis 11.845
  220. Aeneis 12.25
  221. deest, Belli Poenici fragmenta 53 vide
  222. desunt
  223. deest
  224. Aeneis 6.289
  225. deest
  226. Aeneis 12.94
  227. Aeneis 7.109
  228. desunt
  229. Pharsalia 6.117
  230. Hecyra 769
  231. Sermones (Horatius) 1.2.81
  232. Aeneis 10.786-788
  233. Saturae (Persius) 1.24-25
  234. Menaechmi 748
  235. Aeneis 11.97
  236. Aeneis 11.169
  237. Ιλιάς Μ.231
  238. deest
  239. Metamorphoses (Ovidius) 3.79
  240. Thebais 7.585
  241. Saturae (Iuvenalis) 4.11.80
  242. Aeneis 4.135
  243. Aeneis X.892-893
  244. Sermones (Horatius) 1.3.13-14
  245. Metamorphoses (Ovidius) 13.928
  246. In Vergilii Aeneidem commentarii 6.120
  247. deest
  248. deest
  249. Aeneis 4.433
  250. Cato maior de senectute 15.52
  251. deest, Bellum Poenicum 2.30 vide
  252. deest
  253. deest
  254. deest
  255. Aeneis 6.420-421
  256. Saturae (Iuvenalis) 5.14.83-85
  257. Saturae (Iuvenalis) 5.15.102-103
  258. Andria 368
  259. Andria 361
  260. Aeneis 5.456
  261. Aeneis 5.463
  262. Epistulae (Horatius) 2.2.184
  263. Tusculanae disputationes 4.29.63
  264. desunt
  265. Noctes Atticae 8.15
  266. Aeneis 12.644
  267. Aeneis 1.220-221
  268. Aeneis 1.30
  269. Aeneis 2.6-7
  270. Heautontimorumenos 1065
  271. In Verrem 2.2.136
  272. In Verrem 2.2.69
  273. deest
  274. Hecyra 5.801
  275. deest
  276. deest
  277. deest
  278. Pliniana haec nomina ex indicibus auctorum libro primo naturalis congestis desumpta sunt, naturalem historiam 1 vide.
  279. Aeneis 1.312
  280. Saturae (Iuvenalis) 1.2.56
  281. Pharsalia 9.515-516
  282. Pharsalia 2.137
  283. De rerum natura 2.586
  284. deest
  285. Aeneis 5.546
  286. Epodi 5.11-13
  287. In L. Catilinam orationes 4.6.13
  288. De oratore 2.55.224
  289. deest, annales 15.385 vide
  290. deest; Ennii Alcumaeonis hoc esse fragmentum docent loci Ciceroniani de oratore 3.58.218
  291. deest, annales 2.120 vide
  292. deest
  293. Aeneis 11.774-775
  294. Metamorphoses (Ovidius)
  295. Metamorphoses (Ovidius) 1.330-331
  296. deest
  297. deest
  298. Saturae (Persius) 1.56-57
  299. Aeneis 3.670
  300. Aeneis 11.148
  301. Epidicus 35
  302. Ab urbe condita 26.15.13
  303. Phaedra 710
  304. Agamemnon 379
  305. deest
  306. Metamorphoses 5.39
  307. deest
  308. deest, fragmenta vide
  309. deest
  310. deest
  311. De re publica 3 fragmenta vide
  312. Truculentus 195
  313. Pharsalia 10.187
  314. In Vergilii Aeneidem commentarii 3.326
  315. Carmina (Horatius) 3.17.4
  316. deest
  317. deest
  318. Amphitruo 513
  319. Epigrammata (Martialis) 1.18.1-2
  320. Metamorphoses 14.146
  321. deest
  322. Andria 365
  323. Adelphoe 870
  324. Hecyra 836
  325. Phormio 154
  326. De Catilinae coniuratione 53.1
  327. deest
  328. 7 vide
  329. deest
  330. deest
  331. Captivi 855
  332. Aulularia 722-722a
  333. Captivi 826
  334. De natura deorum 3.20.53
  335. deest, annales 15.387 vide
  336. Pharsalia 10.142
  337. Saturae (Iuvenalis) 1.2.93-94
  338. Saturae (Iuvenalis) 2.6.498
  339. Carmina (Horatius) 3.25.1-2
  340. In Vergilii Aeneidem commentarii 7.568
  341. Noctes Atticae 5.15.18
  342. deest, annalium fragmenta 17.427 vide
  343. deest
  344. deest
  345. Ab urbe condita 1.21.3
  346. Metamorphoses (Ovidius) 3.29
  347. Metamorphoses (Ovidius) 7.409
  348. Metamorphoses (Ovidius) 11.235-236
  349. Pseudolus 178, cf. liber 5.44
  350. deest, liber 5.44 vide
  351. Epistulae (Horatius) 1.16,72
  352. deest, liber 5.44 vide
  353. deest, liber 5.44 vide
  354. Epigrammata (Martialis) 1.65
  355. Menaechmi 855-856
  356. Adelphoe 578
  357. Phormio 891
  358. deest
  359. Eclogae 7.33
  360. Curculio 82
  361. Pro Marcello 1.2
  362. deest
  363. deest
  364. Pharsalia 1.442-443
  365. deest tragoediarum fragmenta vide
  366. Bacchides 1150
  367. Aeneis 10.265
  368. Sermones (Horatius) 2.8.86-87
  369. deest, fragmenta vide
  370. deest, fragmenta vide
  371. deest, fragmenta vide
  372. Truculentus 292-293
  373. deest
  374. deest
  375. deest
  376. deest
  377. deest
  378. Aeneis 8.616
  379. Thebais 7.647
  380. Aeneis 11.133-134
  381. De oratore 69.278
  382. Epigrammata (Martialis) 1.65.3
  383. Ars poetica 63-65
  384. Carmina 3.4.69-70
  385. Heautontimorumenos 285-287
  386. deest, fragmenta vide
  387. deest
  388. deest, fragmenta vide
  389. Aeneis 2.51
  390. deest
  391. ambigitur qui sit
  392. deest
  393. Eunuchus 815
  394. Aeneis 6.27
  395. Metamorphoses (Ovidius) 4.66
  396. Aeneis 8.409
  397. Thebais 6.379-380
  398. De compendiosa doctrina 12
  399. Aeneis 1.465
  400. deest
  401. Mercator 509
  402. Truculentus 956
  403. Rudens 942
  404. De rebus mirabilibus 22.2.
  405. Deest, fragmenta vide.
  406. Metamorphoses (Ovidius) 14.404-405.
  407. Poenulus 443-444
  408. Epistulae (Horatius) 1.2.27-28
  409. Aeneis 2.319
  410. Aeneis 2.322
  411. Saturae (Iuvenalis) 4.11.39-41
  412. Pharsalia 2.270
  413. Saturae (Iuvenalis) 3.9.140-141
  414. Metamophoses (Ovidius) 6.290
  415. deest
  416. De rerum natura 2.476
  417. De rerum natura 2.853
  418. desunt
  419. deest
  420. Metamorphoses (Ovidius) 3.130
  421. Carmina (Horatius) 1.6.7
  422. Epistulae (Horatius) 1.6.62-63
  423. Metamorphoses (Ovidius) 14.159
  424. Pharsalia 10.522-523
  425. deest
  426. Achilleis 1.372-373
  427. Deest, fragmenta vide.
  428. Deest, fragmenta vide.
  429. Pro Milone 4.10
  430. Pharsalia 2.637
  431. deest
  432. deest
  433. Cistellaria 373
  434. Pro Cluentio 34.94
  435. deest
  436. Rudens 1158
  437. deest
  438. Deest, fragmenta vide.
  439. Metamorphoses 14.825
  440. De rerum natura 6.179 et 306
  441. Ab urbe condita 29.6
  442. Georgicon 4.81
  443. Institutiones (Gaius) 1.113
  444. Institutiones (Gaius) 1.119
  445. deest
  446. deest