Interpretatio Sibyllinorum verborum

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Interpretatio Sibyllinorum verborum
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 91

Auctor incertus (Beda?)


Interpretatio Sibyllinorum verborum (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne

(1181B)Sibyllae generaliter omnes feminae dicuntur prophetantes, quae ob divinam voluntatem, omnibus interpretari, et ventura pronuntiare solebant. Tradunt autem doctissimi auctores decem fuisse Sibyllas: quarum prima Persis, secunda Libyca, tertia Delphica est, quae ante Trojana bella vaticinata est; quarta Cumea, in Italia; quinta Erictea, in Babylonia orta, dicta Erithrea, ab insula in qua ejus dicta sunt carmina; sexta Samiana, a Samo flumine Beneventano vocata; septima Almiteia, vel Cumana; octava Hellespontica; nona Phrygia; decima Tiburtina Graece, Albunea Latine vocatur: ex cujus carminibus multa de Deo et Christo scripta continentur. Fuit igitur haec Sibylla, Priamidis regis filia, et ex matre Hecuba procreata. Vocata est autem in Graeco Tiburtina, Latine vero Albunea nomine, vel Cassandra; et illa circuiens diversas provincias ac partes orbis, praedicavit Asiam, Macedoniam, Erostachiam, Agagusdeam, Ciliciam, Pamphyliam, et (1181C)Galatiam. Cumque mundi partes vaticiniis suis replesset, inde venit Aegyptum, Aethiopiam, Bragadam, Babyloniam, Africam, Libyam, Pentapolim, Mauritaniam, et Palarinum. In omnes has provincias praedicavit, et spiritu prophetiae repleta, prophetavit bonis bona, malis mala. Scimus namque quae in praeconiis suis annuntiavit, et quae in novissimis erant ventura praedixit. Audientes igitur famam ejus Romani, statim nuntiaverunt in conspectu senatorum. Mittentes ergo senatores legatos ad eam, fecerunt ipsam cum magno honore deduci Romam. Centum igitur viri ex senatu Romano somnium in una nocte viderunt singuli. Videbant singuli quasi novem soles esse in coelo, qui sigillatim divisi, divisas in se figuras habebant. Primus sol erat splendidus et fulgens super omnem terram. Secundus sol splendidior et magnus, aetheream habens claritatem. Tertius sol sanguineo colore flammiger, igneus et terribilis, ac demum splendidus satis. Quartus sol, quarta generatio est tempore Christi. Quintus sol (1181D)erat tenebrosus, sanguineus et lampas, sicut in tonitruo tenebroso. Sextus sol tenebrosus nimis, habebat aculeum stimulum scorpionis. Septimus vero sol terribilis erat, et sanguineum iterum habens in medio gladium. Octavus autem sol erat effusus sanguineum habens colorem in medio. Nonus autem sol erat nimis tenebrosus, unum tamen habens radium fulgentem. Cumque Romam ingressa esset Sibylla, videntes eam cives Romani, admirabantur nimiam pulchritudinem ejus: erat enim venusto aspectu, decora vultu, eloquens in verbis; atque Dei pulchritudine satis bene composita, suis auditoribus dulce praebebat eloquium. Venientes autem viri qui sommia viderant, dicunt ad eam: Magistra et domina, quam ad magnum decorem est corpus tuum, qualem nunquam in feminis, praeter te vidimus. Precamur (1182B)ut somnium quod omnes nos in una nocte vidimus, quid futurum praemonstret aperias. Respondens Sibylla dixit ad eos: Non est aequum in hoc loco stercoribus pleno, et diversis contaminationibus polluto, sacramentum hujus visionis detegere. Sed venite ascendamus, ad Apenninum montem, et ibi annuntio vobis quae ventura sunt civibus Romanis. Et fecerunt ut dixit. Quos interrogavit: et illi visionem quam viderant, narraverunt ei. At illa dixit ad eos: Novem soles quos vidistis, omnes futuras generationes praesignant. Quod vero dissimiles eos vidistis, dissimilis erit vita in filiis hominum. Primus autem sol, prima generatio est: erunt homines simplices et clari, amantes libertatem, veraces, mansueti, benignissimi, amantes consolationes pauperum, et satis sapientes. Secundus autem sol, secunda generatio est: erunt homines splendide viventes, crescentes multum, Deum colentes, sine malitia conversantes in terra. (1182C)Tertius vero sol, tertia generatio est: exsurget gens contra gentem, et erunt pugnae multae in Roma. Quartus autem sol, quarta generatio est: erunt homines quod verum est abnegantes, et in diebus illis exsurget mulier de stirpe Hebraeorum nomine Maria, habens sponsum nomine Joseph, et procreabunt ex ea sine commixtione viri, de Spiritu sancto, nomine Jesus: et ipsa erit virgo ante partum, et virgo post partum: qui ergo ex ea nascetur erit verus homo, sicut omnes prophetae praedicaverunt: adimplebitque legem Hebraeorum, et adjunget sua propria insimul, et permanebit regnum ejus in saecula saeculorum: nascente autem ex eo, exercitus angelorum a dextris et a sinistris erunt, dicentes, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Veniet namque vox super eum dicens, Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite. Erant ibi ex sacerdotibus Hebraeorum, qui audientes haec verba, indignati dixerunt ad eam: Ista verba terribilia sunt: sileat haec regina. Respondens Sibylla dixit eis: O Judaei, necesse est ista fieri, sed vos non credetis in eum. (1182D)Dixeruntque: Nos non credemus, quia verbum et testamentum dedit Deus patribus nostris, et non auferet manum suam a nobis. Respondit eis iterum: Deus coeli sibi generaturus est Filium, ut scriptum est: qui similis erit Patri suo, et postea ut infans per aetates crescet, et insurgent reges in eum et principes terrae. In diebus illis erit Caesari Augusto celebre nomen, et regnabit in Roma, et subjiciet omnem terram sibi. Non multi, vel non pauci; non tres, neque duo sunt dii, sed unus Deus, solus et immensus, qui fecit coelum, solem, stellas et lunam, frugiferamque terram et mare. Qui autem illum honorant, aeternam vitam haereditabunt, perpetuum cujus ipsi haereditabunt paradisum. Mortuorum vero simul resurrectio erit, et claudorum cursus velocissimus (1183A)erit; surdi audient, et caeci videbunt; non loquentes, loquentur; ex quinque panibus quinque millia hominum saturabit, et colligentur reliquiae fragminum duodecim cophini, exinde replebunt in specie populorum. Ventos compescens verbo, mare calcans, ambulans super undas, infirmitates omnibus solvet; surgere faciet mortuos, repellens multos dolores: et de pane uno saturatio erit vivorum. Sed cum omnia fuerint perfecta quae dixi, in ipso omnis resolvetur lex, et impias manus infidelium postea inveniet. Post haec convenient sacerdotes Hebraeorum contra Jesum, quia multa signa faciet, comprehendentque eum, dabunt Deo alapas manibus incestis, et in vultu sacro expuent venenata sputa. Dabit vero ad verbera sanctum dorsum simpliciter, et colaphos accipiet; tacebit, ne quis agnoscat unde verbum venit: corona spinea coronabitur: ad cibum autem fel, et ad sitim acetum dabunt et suspendent eum in ligno, et occident. Templi vero velum scindetur (1183B)in medium, et dies erit tenebrosus per horas sex, et sortem mortis finiet tribus diebus somno suscepto, et tunc ab inferis regressus ad lucem veniet. Et nihil valebit eis, quia die tertia resurget, et ostendet se discipulis suis, et ipsis videntibus in coelum ascendet, et regni ejus non erit finis. Dicunt me Judaei insanam et mendacem Sibyllam; cum autem facta fuerint omnia, tunc demum reminiscentur mei, et nullus postea me dicet insanam, sed Dei magnam Sibyllam. Dixitque principibus Romanorum: Quintus autem sol quinta generatio est: eliget sibi Jesus duos piscatores de Galilaea, et leges suas docebit eos, dicens: Ire, et doctrinam quam accepistis a me, docete omnes gentes, et per septuaginta et duas linguas subjicientur omnes nationes. Sextus autem sol sexta generatio est, et expugnabunt istam civitatem annos tres et menses sex. Septimus vero sol, septima generatio est; et exsurgent duo reges, et multas facient persecutiones in terra Hebraeorum, propter Dominum. (1183C)Octavus autem sol octava erit generatio, et in desertatione erit Roma, et praepugnantes ululabunt in tribulationibus et doloribus dicentes: Putasne periemus? Nonus autem sol, nona generatio est: et exsurgent principes Romani in perditione multorum. Tunc exsurgent duo reges de Syria, et exercitus eorum innumerabilis sicut arena maris, et obtinebunt civitates et regiones Romanorum usque ad Chalcedoniam. Et tunc multa erit sanguinis effusio. Omnia quae cum reminiscuntur, civitas et gens contremiscunt in eis, et disperdent Orientes. Et post haec surgent duo reges de Aegypto, et expugnabunt quatuor reges, et occident eos, et omnem exercitum eorum, et regnabunt annos tres et menses sex. Et post eos alius rex per C litteram nomine, potens in praelio, qui regnabit annis triginta, et aedificabit templum Deo, et implebit legem, et faciet judicium propter Deum interea. Et post eum surget alius rex, qui regnabit paucis temporibus, et expugnabunt et occident eum. Post haec (1183D)vero erit rex per B nomine, et de B praecedet rex Audon, et de Audon egredietur A, et de A praecedet A, et de hoc generabitur A; et ipse secundus A erit bellicosus nimis et praeliator. Et de ipso A nascetur rex per R nomine, et de R, nascetur L, et potestatem habebit super decem et novem reges. Et post haec surget rex Salicus de Francia, per K nomine: ipse erit magnus et piissimus, potens et misericors, et faciens justitiam pauperibus. Tanta enim erit in eo virtutis gratia, ut per viam gradientem, arborum contra eum inclinentur cacumina. Aqua enim occurrens, minime cursum ejus tardabit. Similis autem imperio Romanorum rex ante non fuit, nec post eum futurus est. Et veniet rex post eum per L nomine, et post hoc regnabit L, et post L triginta, et de L egredietur A, et ipse A erit nimis bellicosus et fortis in praelio, et multus erit per terram sive per aquas, et non dabitur in manibus inimicorum, et morietur exsul extra regnum, et in (1184A)manu Dei anima ejus erit. Tunc exsurget rex per V nomine, et ex una parte Salicus et alia Longobardus, et ipse habebit in terra potestatem contra pugnantes, et contra omnes inimicos. Et in diebus illis procedet rex per O nomine, et erit potentissimus et fortis et bonus, et faciet justitiam pauperibus, et recte judicabit, et de ipso procedet alius O potentissimus, et erunt sub eo pugnae inter paganos et Christianos, et sanguis Graecorum eorum effundetur, et cor ejus in manu Dei, et regnabit annis septem, et de ipsa muliere nascetur rex per O nomine: hic erit sanguinarius et facinorosus, et sine fide et veritate, et per ipsum multa erit malitia in terra, et multa sanguinis effusio, et destructae erunt Ecclesiae in ipsius potestate. In aliis namque regionibus tribulationes erunt multae et praelia. Tunc surget gens contra gentem in Cappadociam, et Pamphyliam captivabunt in illo tempore, eo quod non intravit per ostium in ovile: hic namque rex regnabit per annos (1184B)quatuor. Et post eum surget rex per H nomine, et in diebus ejus pugnae multae erunt, Syriam expugnabunt, et Pentapolim captivabunt. Ipse enim rex erit ex genere Longobardorum. Tunc exsurget alius rex Salicus per C nomine, et expugnabit Longobardos, et erunt praelia et pugnae. Ipse autem Salicus erit fortis et potens, et paucis temporibus erit regnum ejus. Tunc exsurgent Agareni, et tyranni, et captivabunt Tarentum et Barro, et multae civitates depraedabuntur. Et etiam volentes venire Romam, et non est qui resistat eis, nisi Deus deorum, et Dominus dominorum. Tunc venientes Armeni Persidem disperdent, ita ut non recuperentur civitates, quas depraedabunt, et accurrentes ipsi ponent fossas juxta Orientem, et expugnabunt Romanos, et obtinebunt pacem aliquantisper. Et intrabit rex Graecorum, vir belligerator in Aepolim, destruet templa idolorum; et veniet locusta et bruchus, et comedent omnes fructus Cappadociae et Ciliciae, ac fame cruciabuntur, et postea non erit amplius. Et consurget rex Salicus (1184C)alius, scilicet H, vir fortis et belligerator, et indignabuntur contra eum multi vicini et parentes. In diebus illis tradet frater fratrem, et cum sorore commiscebitur, et multa nefanda hominum erunt in terra. Senes cum virginibus cubabunt, et sacerdotes mali cum deceptis puellis. Episcopi malefactorum sectatores erunt, et fiet effusio sanguinis in terra, et templa sanctorum polluent. Et erunt in populo fornicationes, immunditiae, et sodomiticum scelus, ita ut visio ipsorum in contumelia ejus appareat. Et erunt homines raptores, contumeliosi, odientes justitiam et amantes falsitatem, et judices Romae immutabuntur. Si hodie ad judicandum admittuntur, alio die mutabuntur, propter pecuniam accipiendam, et non judicabunt rectum, sed falsum. Et erunt in illis diebus homines rapaces, cupidi et perjuri, et amantes falsitatem, et destruetur lex et veritas, et fiet terrae motus per loca diversa et insulares civitates, et regiones dimergentur. Et erunt per loca pestilentiae (1184D)hominum, et terra ab inimicis desolabitur, et non praevalebit consolari eos vanitas deorum. Postea exsurget rex per L nomine. Et erunt sub illo bella et XII annis regnabit. Et post hunc surget rex per F nomine, et veniens obtinebit, et regnabit aliquanto tempore, et veniet Romam, et captivabit eam, et non mortificabitur anima ejus in manu inimicorum ullis diebus vitae suae. Sed erit bonus et magnus, et faciet justitiam pauperibus, et ipse vivet multo tempore. Post haec vero surget alius rex per H, nomine; et de ipso H praecedent duodecim H et erit de genere Longobardorum et Teutonicorum, et regnabunt per annos centum. Tunc post eum exsurget rex H nomine, Salicus de Francia. Tunc initium dolorum erit, qualis non fuit ab initio saeculi. Et erunt in diebus ipsius multae pugnae et tribulationes multorum et sanguinis effusio, et terrae motus per civitates et regiones, et terrae multae captivabuntur, et non erit qui inimicis resistat, quia Dominus iratus (1185A)erit in terra. Roma in persecutione et gladio expugnabitur, et erit deprehensa in manu ipsius regis. Et erunt homines rapaces, cupidi, tyranni, odientes pauperes, opprimentes insontes, et salvantes noxios. Eruntque injusti et nequissimi, et dominatores extermini captivabuntur; et non est in terra qui pro eis resistat et eruat eos, propter malitias eorum et cupiditates. Et tunc exsurget rex nomine H animo constans. H ille idem constans erit rex Rom. et Graecorum; hic statura grandis, aspectu decorus, vultu splendidus, atque per singula membrorum lineamenta decenter compositus, et ipsius regnum CXXII annis terminabitur. In illis ergo diebus erunt divitiae magnae, et terra abundanter dabit fructum suum, ita ut tritici modium denario uno venundetur, modium vini denario uno, modium olei denario uno. Et ipse rex Scripturam habebit ante oculos, dicentem: Rex Rom. omne sibi vindicat regnum Christianorum. Omnes ergo insulas et civitates paganorum (1185B)devastabit, et universa idolorum templa destruet, et omnes paganos ad baptismum convocabit, et per omnia templa crux Christi Jesu erigetur. Tunc namque praeveniet Aegyptus Aethiopiam munus dare Deo. Qui vero crucem Jesu Christi non adoraverint, gladio punientur. Et cum completi fuerunt CXXII anni, Judaei convertentur ad Dominum, et erit ab omnibus sepulcrum ejus gloriosum. In diebus illis salvabitur Israel, et habitabit confidenter. In illo tempore surget princeps iniquitatis de tribu Dan, qui vocabitur Antichristus. Hic erit filius perditionis, caput superbiae, magister erroris, plenitudo malitiae, qui subvertet orbem, et faciet prodigia et signa magna per falsas simulationes; deludet autem per artem magicam multos, ita ut ignis de coelo descendere videatur. Et minuentur anni sicut menses, et menses sicut septimana, et septimana sicut dies, et dies sicut hora. Et exsurgent ab Aquilone spurcissimae gentes, quas Alexander rex inclusit, Gog, videlicet, et Magog. Haec duodecim regna, quorum numerus est (1185C)sicut arena maris. Cum autem audietur rex Roman., convocato exercitu, debellabitur eos, atque prosternet usque ad internecionem. Et postea rex veniet Jerusalem, et ibi deposito capitis diademate, et omni habitu regali, regnum Christianorum Deo Patri relinquet, et Filio ejus Jesu Christo. Et cum cessaverit imperium Romanum, tunc revelabitur manifeste Antichristus, et sedebit in domo Domini in Jerusalem. (1186A)Regnante autem eo, egredientur duo clarissimi viri, Elias et Henoch, ad annuntiandum adventum Domini; et Antichristus occidet eos, et post dies tres a Domino resuscitabuntur. Tunc erit persecutio magna, qualis non fuit antea, nec postea subsequetur. Abbreviabit autem Dominus dies illos, propter electos, et occidetur virtute Domini Antichristus a Michaele archangelo in monte Oliveti. Cumque haec Sibylla et alia multa Romanis praediceret futura, quibus etiam signis ad judicandum Dominus venturus est, vaticinando versus intonuit dicens:

Versus sibyllini de Christo.
Judicii signum: tellus sudore madescet,
E coelo rex adveniet per secla futurus,
Scilicet in carne praesens, ut judicet orbem:
Unde Deum cernent incredulus atque fidelis,
Celsum cum sanctis jam terminus exstat in ipso,
Sic animae cum carne aderunt, quas judicat ipse,
(1186B)Cum jacet incultus densis in vepribus orbis,
Rejicient simulacra viri cunctam quoque gazam,
Exuret terras ignis pontumque polumque:
Inquirens tetri portas effringet Averni,
Sanctorum sed enim cunctae lux libera carni,
Tradentur fontes, aeternaque flamma cremabit.
Occultos actus manifestans quisque loquetur,
Secreta atque Deus reserabit pectora lucis;
Tunc erit et luctus, stridebunt dentibus omnes.
Eripitur solis jubar, et chorus interit astris,
Volvetur coelum, lunaris splendor obibit,
Dejiciet colles, valles extollet ab imo:
Non erit in rebus hominum sublime vel altum,
Jam aequantur campis montes et caerula ponti,
Omnia cessabunt, tellus confracta peribit;
Sic pariter fontes torrentur fluminaque igni.
Sed tuba per sonitum tristem dimittet ab alto,
Orbe genus facinus miserum variosque labores,
Tartareumque chaos monstrabit terra dehiscens.
(1186C)Et coram hoc Domino reges sistentur ad unum,
Recidet e coelis ignisque et sulphuris amnis.

Tunc judicabit Dominus secundum uniuscujusque opus, et ibunt impii in gehennam ignis aeterni; justi vero vitae aeternae praemium recipient; et coelum novum, et terram novam; et mare jam non erit. Et regnabit Dominus cum sanctis in saecula saeculorum. Amen.