EPISTOLA CONTRA PEREGRINATIONEM
MARTINI HORKII.
PERILLUSTRI ATQUE EXCELLENTISSIMO
GALILAEO GALILAEO
NUNC MAGNI DUCIS
HETRURIAE MATHEMATICO.
Quam antea videram oppugnationem Nuncii Siderei manuscriptam, eam mihi
quarto Kal. Augusti ostendit Excellentiss. Papazonius noster, a Martino Horkio
impressam. Martinum autem non ita consilii expertem arbitrabar, ut eam ederet
censuram, quam quemadmodum, propter puerilem doctrinam, quilibet mediocriter
rerum mathematicarum peritus nullo refutaret negotio, ita ipse, propter male-
10 dicta, si Excell. Magino et mihi paruisset, perpetuis tenebris damnare debebat:
et Maginus quidem non solum disertis verbis dissuasit ne ederet, sed etiam aegre
tulit, homines suspicari posse cum invido hoc partu nato domi suae obstetricis
munere sese esse perfunctum, et furioso tandem critico edixit, se illum, vel sub
praelo, perempturum; verum quae singula alios ab incepto revocassent, ea simul
cuncta ne incitatum quidem Martini impetum retardare potuerunt. Mutinam
igitur, ubi impressionem meditabatur, se animi gratia iturum simulat; Maginus,
statim ut factus est a quodam Mutinensi patricio hac de re certior, hominem
ab se dimittit, tanquam eius, quem paulo ante Florentia redeuntem hospitio exce-
perat, amici proditorem: et satius profecto fuisset Martino apud hominem huma-
20 nissimum in studia medicinae incumbere, donec ei laurea decreta fuisset, quam
in eius, qui tot annos Patavinae Academiae dignitatem etiam cum incremento
sustinuit, tam acerbe invehi existimationem: sed Martino et a Magino et a nobis
dimisso, rem ipsam attingamus. Ut Nuncius Sidereus Bononiam perlatus est, rei
novitate multorum animos esse perculsos negare non licet: aliis enim incredibile
videbatur, tot saeculis iam elapsis, quibus tot viri in rerum caelestium observatione
praeexcellentes fuerunt, hos quatuor circa Iovem planetas non illuxisse: alii affir-
mabant haec nova caeli prodigia reiicienda in visus hallucinationem, provenientem
ex refractione concavarum convexarumque lentium in tubo ad invicem eo dispo-
2-4. Galileo Galileo Patavini gymnasii publico mathematico Ioannes Antonius Rofenus 196
EPISTOLA APOLOGETICA
sitarum intervallo; quamobrem huius rei occasione conspicilia experiri placuit,
quibus utitur eques Butrigarius, vir nostris temporibus praeclara eruditione atque
doctrina, quae una cum lente res obiectas triplicatas atque in linea recta dispositas
repraesentant; quod licet ita se haberet, omnes tamen desiderabant tuo uti organo,
ut ex eius usu certi aliquid colligere possent, reiecta post accuratam experientiam
sententia. Interim multi nobilitate doctrinaque insignes viri ad Maginum, apud
quem commorabaris, confluxerunt, cupidi tuomet, te docente, tubo conspiciendi
planetas a te recens circa Iovem inventos: acerrimi vero visus hominibus aliquo
modo satisfactum est, et licet Martinus id inficiari non dubitaverit, eos tamen
quodam pacto se vidisse confiteri videtur, pag. 15, inquiens primo: < 24 Aprilis 10
nocte sequenti vidi duos solummodo globulos, aut potius maculas minutissimas >,
et inferius: 25 Aprilis vidi omnes quatuor maculas minutissimas a Iove prosilientes
cum ipsius Galilaei perspicilio, in quo illos se invenisse gloriatur: sed quid, bone
Deus, putabat se videre homo iste? planetas novos ea qua sunt alii planetae et
stellae fixae mole, quae in sex magnitudines tributae sunt, quid conspiciliis ad
obiecta maiora repraesentandum opus fuisset? nonne eos superioribus saeculis vi-
dissent cacli contemplatores? Hinc apparet argumentum ab ipso in priori proble-
mate positum nullius esse momenti, septem tantum esse planetas; his enim neque
plures neque pauciores, ab iis, qui in rerum caelestium contemplatione defixi
fuerunt, nunquam observari potuerunt. Sed cur, obsecro, inter eos adeo parvus
est Mercurius ut raro videatur, et ab omnibus videri non possit, sed ab iis solum,
qui alios visus acumine praestant? Ergo aliquis novus mathematicus dicendi ansam
hinc accipere posset, sex tantum esse planetas: quia, ut maxime contenderit Mer-
curium videre, quamlibet ille frustratus est industriam; et tamen, si nunc oculis
solum hoc organum admoveret, Mercurium, nunquam fere antea visum, facillime
et diutissime intueretur. Quemadmodum igitur Mercurius minor est aliis, qui, ex
Tichonis sententia, minor est terra novendecim vicibus, ita non ab re fuerit, alios
adesse planetas Iovis circulatores, qui ut plurimum cerni non possunt, non tam
propter parvitatem, quam propter intervallum quo distant a terra. Nam si, cum
Iuppiter, quem circumeunt, est in mediocri distantia a terra, eius distantia est 30
semidiametrorum 3990 terrenorum, nequeunt illi planetae a terra minus abesse:
quare si tantumdem, quantum Mercurius, distarent a terra, id est, semidiame-
tris 1150 terrenis, quae distantia est tertia parte minor Ioviali, forsitan a nobis
felicius quam Mercurius cernerentur, nec alio egeremus conspicilio, cuius bene-
ficio res, licet exiguae, maximum intuentibus accipere videntur incrementum. Utitur
deinde Martinus hoc dilemmate, quod validissimum esse putat, cum dicit: < Nam,
si quattuor illi planetae circa Iovis stellam re vera existunt, aut fuerunt antea in
caelo, aut non; at neutrum horum Nuntium bona conscientia dicere posse certo scio;
8-9. hominibus satisfactum 13. quo illas se- 14. videre rediculosus hic homo? planetus-23. hinc uripere
possetCONTRA PEREGRINATIONEM ETC.
197
ergo in caelo quattuor novos Iovi famulos associare est ridiculosum >. Etenim dum
profitetur, se primam partem confutaturum, < si Nuntius, inquit, Sidereus prius fuit,
sequitur Mathematicos illos videre potuisse, quia minutissimas in caelo stellulas
instrumentis sumptuosissimis dimensi sunt >, utitur Tichonis auctoritate cum dicit:
< Qui visus acumine excelluerit, quam sumptuosissima instrumenta ad observationes
caelestium planetarum et caeterorum asterismorum confecerit, asserens ipse a
Tichone mille stellas observatas, quae et Ptolemaei et aliorum Mathematicorum
ingenium et oculos fugerunt. Equidem nescio ubi apud Tichonem legerit hanc
inauditam mille stellarum observationem, quae totam latuit antiquitatem. Cum
10 ego viderim stellarum fixarum indicem iamdiu trasmissum a Tichone ad Maginum,
quae mille sunt a laudato saepius Tichone observatae, qui quidem longe copiosior
est indice in progymnasmatis suis impresso, et in epistola, qua illam Mathema-
ticam lucubrationem Rodulpho secundo Imperatori invictissimo inscribit, expresse
leguntur haec verba. < Sicque millenas stellas exquisitissime restituimus, singulas
tamen in longitudine, quam in latitudine adeoque in ipso minuto, imo nonnunquam,
ubi opus videbatur, eiusdem semisse, quia vero multae erant quae, a veteribus
notatae, in nostro orizonte non orirentur, alias quasdam licet admodum aspectu
pronas, et ob id ab his omissas, hinc inde applicuimus, ut numerus de quo dixi com-
pleretur, quem antiquitus solummodo 22 excesserunt; quas vero addidimus a ve-
20 teribus haud observatas, stellula quadam in hunc modum * insignitae sunt etc. >. Si-
gnatae autem asterisco sunt tantummodo 31, quae, licet instrumentis observatae
non fuerint ab antiquis, ab eis tantum visae fuerunt. Ex his coniicere licet, Marti-
num Tichonis mentem non assequi, cum extra rem eius utatur testimonio, qui non
tam hic laudatur, quam vituperatur, inferius ab eo dicente, pag. 13: < Alius, ad pom-
posam iactantiam et arrogantiam, libros suos exornat cochleis, claviculis, rotulis
deque toto illo foro scrutario, vano, inani, futili et falsissimo, de quo totum Pragense
et Bononiense forum posset repleri, omnesque in mea patria possent ditari vetulae >:
quae verba de verbo ad verbum a Raimaro Urso, qui olim in Tichonem scripsit,
desumptae sunt, cuius expressa verba sunt haec quae sequuntur: <Quibus ad nau-
30 seam refertae sunt passim illae epistolae Tichonicae de nescio quibus cochleis,
pinacidiis, rimulis visoriis, cylindris, armillis, laminis, catenulis, claviculis, rotulis,
deque toto illo foro scrutario omnino vano atque inani, de quo repleri posset totum.
Pragense forum scrutarium, omnesque ditari vetulae etc. >. Imo hic non solum ma-
ledictis, quibus Raimarus Tichonem insectatur, quibusdam in locis Galilaeum
proscindit, sed ab ipso etiam verba mutuatur, veluti pag. 18: Et propterea ad ta-
lem observationem etc. >. Ita fere Raimarus inquit: Requiritur enim ad astrono-
miae restaurationem adque perfectum observatorem triceps seu potius tricorporeus
quidam Geryon: ex Atlante, quantum ad artem et potentiam, eque Nestore quantum
ad vitae longaevitatem, eque denique Lynceo quantum ad acumen visus, conflatus
15. minuto non nunquam 198
EPISTOLA APOLOGETICA
atque compositus etc. >. Alterum eius argumentum, quando ait si quatuor novi
planetae in caelo circa Iovis stellam essent, videri possent >, nihilo validius est primo,
tantumque habet ponderis in delendis e caelo stellis fixis quae et sex magnitudi-
nibus sunt inferiores, et passim non conspiciuntur, quantum habet in auferendis
quattuor a love circulatoribus planetis: et sacrae nihilominus testantur paginae,
innumerabiles esse stellas firmamenti, in quam pariter sententiam semper ab Astro-
logis omnibus itum est, quorum est pervulgatum axioma, eas propter suam ipsarum
parvitatem sub oculos intuentium non cadere; frustra igitur affert Martinus corum
auctoritatem, qui in ea claudicant, planetas fictitios esse, cum propria experientia
hos discere recusarint; pluris enim aestimatur unus testis oculatus, quam decem 10
auriti: equidem ut de me ipso taceam, iis potius, qui apud Maginum affirmabant
se vidisse aliquo modo hos planetas, quam iis, quorum depromit nescio quibus ex
litteris Martinus testimonium, fidem habebo; coque magis, quo certius affirmatur
a nobili Lucensi viro Antonio Santino, rerum mathematicarum peritissimo, quodam
suo organo a se saepius visos Venetiis hos planetas, idque in ea urbe ab eodem
dictum et confirmatum est coram quibusdam Bononiensibus patriciis, qui per ea
tempora ibidem simul commorabamur; imo et Martino fidem adhibere libet, qui
quidem affirmat, eos se vidisse, quamvis id acceptum referat reflexionis refractio-
nisque hallucinationi, licet addat: Nihil vidi, quod naturam veri planetac redo-
leat>. Quid voluisset intueri in Iovis hisce circulatoribus? Dicat, obsecro, Martinus 20
quaenam sit planetarum natura: non loquimur hic de illorum elementari qualitate,
de efficacia, influentia, iisque actionibus quas habent in haec inferiora. Placeret ne
Martino, quemlibet planetam circa hanc molem libero cursu circumvolvi, ita ut
quencunque aspectum cum aliis planetis efficere posset? non autem omnes quatuor,
perinde ac satellites, Iovis latus stipare, a quo hinc inde non nisi paucorum minu-
torum spatio abesse possunt? Placuit ne rerum opifici Iovem hac dignitate caeteris
praestare? an potius habent ctiam alii planetac, ut ait Keplerus, suos circulatores,
qui a nobis propter parvitatem magnamque a nobis distantiam videri non possunt?
Verum si Venus Mercuriusque, ut est Copernici sententia, circa solem circumagun-
tur; cur non poterunt esse quatuor alii planetae, Iovem circumeuntes habentesque 30
circuitum suum cum eo communem annoruni plus minus duodecim. Quemadmodum
Venus et Mercurius singulis annis una cum sole suum cursum absolvunt? Quibus
praeterea sunt alii motus, ex quibus fit, ut nunc orientales, nunc occidentales appel-
lentur; velut etiam hi Iovis circulatores modo sunt ad illius partem orientalem,
modo ad occidentalem. Respondet hic Martinus: si quattuor autem isti novi planetae
in caelo essent, sequeretur illos habere proprios orbes et proprios motus. Hoc
sane me quoque non fugit, et tibi etiam, vir eruditissime, perspectum est, et ultro
Martino concedis; ca tamen conditione, qua idem caeteris planetis a Mathematicis.
concedi solet. Id autem dictum volo, quia novi non neminem reperiri, qui nullam
9. cu saat hueret: hos Planctas-9-10. cxperientia hor dicer recusarint- 12. vidisse hos CONTRA PEREGRINATIONEM ETC.
199
putat esse corporum caelestium soliditatem, idemque existimat sidera perinde ac
volucres in aëre insita a Deo propensione moveri: sed esset ab re de re prae-
senti in praesentia disputare. Addit etiam aliam illationem Martinus, cum ait:
< et sic per consequens oporteret undecim planetarum calculo elaboratas epheme-
rides Mathematicos condere». Audaciae ignoscas oportet, Galilaee, hominis in
rebus, non dixerim caelestibus, sed terrestribus, imperitissimi; quod appositum ne
quis credat temere Martini nomini praefigi, noverint omnes eum apud Maginum,
non multo ante didicisse, quomodo apte caeli figura ab astrologis describatur, nec
mihi constat, an illam satis commode unquam hactenus delinearit; et tamen, quae
10 est illius audacia, profitebatur sese, quod peritorum est, de integro anno mathema-
tice praedicturum. Et ne videretur maiora pollicitus, quam praestare posset, in
huiusmodi praedictione conglutinanda pro virili elaborabat, dum figuram caelestem
delineare discebat. Sed cui non profuit, primum apud Keplerum Caesareum Mathe-
maticum, deinde apud Maginum vixisse, mirum non est illum tam petulanter scri-
psisse: cum ad disciplinas Mathematicas ineptissimum ingenium sortitus sit, id
ex eo liqueat, quod si aliquam haberet cognitionem Astrologiae, haec nunquam lit-
teris, et praelo consignasset. Nam et si perfecte revolutiones ac motus a nobis
horum planetarum cognoscerentur, tanti tamen non esset, ut in ephemerides refe-
rentur; quia cum vix a Iove paullulum concedant, eaque sint parvitate, ut non, nisi
20 benefitio conspicilii artificiosi, cerni possint, maiora, quam sint, repraesentantis
obiecta, sequitur eorum effectus in haec inferiora ita mutilos et infirmos esse,
ut nulla digni sint observatione, et forsan pro varia eorum habitudine effectus
Iovis aliquo pacto immutare possunt, non ita tamen, ut haec immutatio a nobis
unquam facile depraehendatur. Nunc autem satius est probare, an sint hi pla-
netae; nam si id oculis perspectum fiat, quaelibet alia ratio, quae contra sensum
minime hallucinantem obstrepat, audienda non est.
Addit tamen Martinus: si has undecim planetarum calculo elaboratas Ephe-
merides haberemus, falsum esset quidquid Ptolemaeus de septem planetis dixit;
quia omnia septem planetarum axiomata reformatione indigerent, corrueret, Car-
30 dane, tota tua de septem planetis scriptura». Sed quomodo infert hic doctrinam
Ptolemaei, Cardani aliorumque Mathematicorum de septem planetis esse falsam,
licet inventi sint hi quatuor circa Iovem circulatores? Oportebit ne singulis pla-
netis aliquam peculiarem domum seu exaltationem attribuere, cum Iovi ita sint
affixi, ut ab eo non nisi paucorum minutorum spatio, secedere possint? Cur, quaeso,
falsa Ptolemaei et aliorum astrologorum doctrina qua Astrologiae principia expli-
cantur, et fundamenta iaciuntur, si illam tot saecula totiesque repetitae obser-
vationes constantissime confirmarunt? Sed ut incommodum est cum iis, qui prima
alicuius disciplinae elementa nondum didicerunt disputare, ita temerarius habendus
est ille, qui, ut dicitur, falcem mittit in alienam messem. Sed, his in praesentia
40 praetermissis, nunc perquirendum est, an hi quatuor planetae circa Iovem re-
III.
28 200
EPISTOLA APOLOGETICA CONTRA PEREGRINATIONEM ETC.
perti fuerint, atque id sensu explorare oportet, ut quilibet qui secus sentit et lo-
quitur, in posterum conticescat. Si igitur Martinus est fassus disertis verbis, se
hos vidisse planetas, quos globulos, seu maculas minutissimas, vocat, experiri non
solum debebat, an id esset solidum quid, vel apparens, vel hallucinatio visus,
antequam publice suam ferret sententiam; sed et se ipsum considerare et Ma-
thematicae et Perspectivae expertem, sibi cum viris eiusmodi disciplinarum peri-
tissimis rem esse, seque facilius quam eos decipi posse, et, in lucem edita huius
novi inventi censura, facile se reperturum doctissimos viros qui, ut quid comperti
haberent, rem illico experirentur, et alios certiores redderent quam temere nescio
quis Germanus in Galilaeum, virum in rebus mathematicis spectatissimum, pri- 10
vatim et publice invehi non dubitarit. Satius igitur fuisset huic homini aut tacere,
aut ad diluendam hanc novam sententiam, non fictitia, sed vera et solida, afferre
fundamenta. Verum, mi Galilaee, ne tibi longiori epistola taedium afferam, pluribus
supersedebo. Reliquum est, ut quando nobiles patricii doctique viri saepe me con-
veniunt, ut de hoc novo Astrologiae invento colloquantur, in lucem quam primum
edas reperti a te organi theoricam, ut te ab adversariorum calumniis vindicare
possim. Exigo hoc a te, quia tumet hoc ipsum in Sidereo Nuntio polliceris cum ais:
Quod tandem in causa fuit, ut ad rationes inquirendas, necnon media excogi-
tanda, per quae ad consimilis Organi inventionem devenirem, me totum conver-
terem; quam paulo post, doctrinae de refractionibus innixus, assequutus sum; ac 20
tubum primo plumbeum mihi paravi, in cuius extremitatibus vitrea duo Perspi-
cilla, ambo ex altera parte plana, ex altera vero, unum sphaerice convexum, alterum
vero cavum, aptavi; oculum deinde ad cavum admovens obiecta satis magna et
propinqua intuitus sum; triplo enim viciniora, nonuplo vero maiora apparebant,
quam dum sola naturali acie spectarentur, etc. >. Interim vale, et me redama. Sole
cum regulo currente, anno ab initio mundi 5572, a Virgineo partu 1610.
Excellentiss. Dominationis tuae
Imprimatur
Vice Vic. S. Officii Inquis. Bonon.
Fr. Albertus Dielaitus Ordinis Carmelitarum
pro Illustriss. Dom. Archiep.
Addictissimus
IAR
Io. ANTONIUS ROFFENUS.
25. redama. Bononie, Sole 26. Anno Dominice incarnationis 1610 et ab initio mundi 5579 28-29. Ew.tine
tuae studiosissimus
30