Auriferi qui dona Tagi, quis munera versu,
Efferat, et merito celebret praeconia cantu,
Νοn tantas Pactolus opes, non Hermus arenas
Tam dites, non tot gemmas pretiosus Hydaspes
5Amne trahit, non Indus aquis tam fertilis ambit
Arua suis, Nilus non tam felicibus errat
Lapsibus, aut vena currit tam diuite Ganges.
Quid memoro? Tagus unus opes supereminet omnes
Fluminicas. Testor Neptunum, faxe tridentis
10Arbiter, undarumque potens Neptune, quid optas?
Quod de fonte bibis iucundius, ecqua sub undas
Gratior unda tuas evoluitur? incipit Heros
Neptunus. Non ulla meos iucundior intrat
Unda sinus, quam missa Tago, Tagus omnibus unus
15Gratior Occeano. Condant se flumina retro
In caput alta suum, condant; tam nulla penates
Influet unda meos, patior: de finibus errent
Stagna meis expulsa, fero: tamen ostia pulset
Nostra Tagus, nostrisque suas infundat arenas,
20Diues ero: quae dona Tagus, quae munera defert
Humanis maiora: sacros amplectitur artus
O Irena tuos, et mollibus abluit undis.
His opibus, quam diues abit, quo marmora fastu
Ingreditur, qua mole ruit, quibus aequora fraenis
25Vincit, et aethereos supra volat altior orbes?
Tu faciles Irena notos in vela secunda,
Tu fluuiis compone minas; tu pande latentes
Amnis opes, tu sacra tui monumenta pudoris
Detege, et arcanas sine vatem nare per undas.
30Qua liquidis Nabanus aquis vicina frequentat
Arua Tago, sub colle iacent fundata supino
Moenia Lysiadum quondam penetralia Regum:
Hic fata sydereos obscuras lumine vultus
Diua tuo: tibi Luna faces, tibi Phoebus habenas
35Tradit, et in munus lustrandi vendicat orbem;
Sed quo Diua petis? Quid circumfusa tenebris
Tecta subis? Quid clara lates? Quid uiua sepulchro
Conderis? et gratam violento funere vitam
Mergis, Olympiacas nunquam ventura sub auras,
40Arcanos Irena petit latebrosa recepit,
Humanosque fugit visus. Procul omnis abesto
Vulgus, ait, procul aula, procul commercia genti,
Blandimenta procul: coeli mihi gaudia, coeli
Rura paten; quibus ampla dabunt spectacula ciues
45Aetherei, sine labe iubar, sine crimine morum
Aspiciam secura mei; sic fata decoros
Induit, ac viles, dictu mirabile, cultus
Induit. Obsistunt crudeli marte Penates.
Cui tantas Irena domos, cui tanta paremus
50Iugera, cui tantas alto sine lumine dotes?
Siste parum, teque aspectu ne subtrahe nostro;
Hos artus dum vita regit non longa seniles.
Hos Irena dolos patrio sub amore tacentes
Cauta fugit: secreta petit non serius antra
55Legibus addicit puerilia membra seueris.
Haec Virgo: fraudes sed enim molitur Auernus,
Pestifero tabo cuiusdam corda venenat
Caeca viri, dirumque vomit sub pectore virus,
Tartareas in corde faces, et in ossibus ignes
60Implicat, ac totis incendia saeua medullis
Aestuat, ignescit, furit, implacabilis ardet:
Humanam iam tentat opem, tam poscit Auerni
Praesidium, nunc fraude ruit, nunc viribus, omnes
Exploratque aditus, ac tentamenta viarum;
65Postquam virgineum, nec vi, nec fraude pudorem
Euertit, variisque assultibus irritus urget,
Saeuit atrox, mouet arma, neces meditatur, et enses.
Ergo flumineas tunc forte Irena sub oras
Venit, et aethereas multa prece compulit arces.
70O si virgineum seruato in corpore florem
Sustineam, vel tela ferox scelerata minetur
Hostis, et aduersum per costas exigat ensem,
Nunc animis opus est; validas mihi suspice vires
Summe parens. Nec plura, loco iam miles eodem
75lmprouisus adest, rapidas vomit ore fauillas,
Corde faces, totis procudit fulgura venis.
Obstupuit Virgo: vagina liberat ensem
Barbarus, et fauos intentat feruidus ictus.
Improbe, quid fatuas violentus surgis in iras,
80Siste parum, depone minas, compesce furorem,
Quo ruis? Insanus quo te tuus incitat error?
Ille nihil, sed mentis inops, rationis egenus
Saeua furens; moriere meis nunc obruta telis
Virgo, ait, et mortis causam cognosce pudorem;
85Quem colis, hic saeuo teste pudor immolat ictu.
Attollit cum voce manus Irena; supremum
Numen, ait, ciues caelestes, agmina summi
Clara poli, coetus diuorum, castra Tonantis
Accipite hanc animam; ne quicquam (barbarus inquit)
90Quaeris opem; moriere libens. In vulnera collum
Extendo, supreme parens: fluat undique sanguis,
Rumpantur venae: lacerentur viscera, totum
Corpus hiet: felix pro te, tot vulnera felix
Accipio: alifero potius truncabere letho
95(Miles ait) morere, et morere infelicibus umbris
Hostia; sic fatus, capulo tenus induit ensem
Virginis in pectus; multaque in caede cruentat
Ora, manus, humeros, et hiantes vulnere malas.
Virgo cadit moritura, color pallescit, ab alta
100Fronte supercilium demittitur, halitus exit
Aegrior, arescunt fauces, conduntur in antrum
Lumina virgineis priscus viror excidit oris.
Instat adhuc hostis: rotat ensem saeuus, et ictus
Acrior ingeminat. Adoriens inclamat Iesum
105Virgo suum; moriens oculos ad sidera tendit.
Aeternum moriens, inquit, patria arua valete.
Sanguineo de fonte bibunt iucundius agri,
Vernat humus, crescunt flores, languentia surgunt
Lilia, marcentes nouus halitus excitat herbas,
110Totaque virgineum testantur rura pudorem.
At miles ne forte suum vestigia prodant
Ulla nefas: trahit exanimum, versatque sub undas
Corpus, et in medio purum tegit amne cadauer.
Virgineos Nabanus aquis gratantibus artus
115Excipit, et placidis paulatim deuehit undis.
Donec seruandas maiore in flumine gemmas
Auriferi sub regna Tagi deuoluit: ab imo
Fonte Tagus caput attollit: noua munera nostris
Illabuntur aquis, noua merces additur, inquit:
120Virgineos vultus agnosco, gratia vultus
Mentis opes testatur: adest Irena, rubescit
Vultus adhuc de caede, patent in pectore plagae.
Eia meos quaecumque Lares, et littora Nymphae
Accolitis, precor a vestris excedite lustris;
125Festinos huc ferte pedes, date carmina, plausus
Tollite, ineundis incendite stagna choreis.
Accurrunt Nymphae, celeresque natantibus undas
Praeuertunt: quacumque prior festinat ad artus
Virgineos labi: varios circumque supraque
130Adglomerant gyros, et circum plausibus haerent.
Illa sacros amplexa pedes subit: illa decorum
Prona caput, tenet illa manus, sustentat apertum
Illa latus; latis subeunt ceruicibus omnes
Exuuias Irena tuas: quo nobile Nymphae
135Fertis onus? Quo sacra vado tumulabitis ossa?
Non procul a fluuvii supremo limite, castrum
Surgit Ulyssaeis vicinum moenibus, amni
Desuper incumbens: veteres cui nomen Iüli
Praesidium dixere: nouumque ad postera nomen
140Fama dedit, Scalabim Graeco cognomine dixit:
Nunc Irena suo de nomine moenia signat,
Sanctarena vocant: huc virgo labitur amplo
Nympharum deducta choro, placet ista liquentis
Meta viae, sistunt mediis in fluctibus omnes.
145Iamque sepulchralis meditantur pondera molis.
Fundamenta cauant, aduoluunt saxa, columnas
Educunt, pinnis includunt testa superbis.
Cum supera de sede fragor procul intonat, adsunt
(Nec mora) caelicolam numerosa examina, quorum
150Ductor ait, superis fluuiales cedite Nymphae.
Sit fatis in vestris fabricari fluctibus aulam
Virgineis membris, tantos partimur honores,
Vos loca, Nos tumulo nostras impendimus artes.
Ergo omnes superi succedunt; area sulco
155Cingitur, et vitreis consternitur apta lapillis:
Hinc atque hinc paries crystallo conditus undas
Excludit, visus admittit, gemmea surgunt
Limina, portarum rutilant in cardine ualuae,
Atque adamanteis incumbunt tecta columnis
160Aurea. Quid memorem varias in fornice gemmas?
Lucent Chrysolitus, Saphyrus, Belus, Achates.
Chrystallus, Beryllus, Onix, Hyacinthus, Iaspis,
Mille aliae rutilant gemmae, velut astra coruscant
Mille faces, et mille vomunt laquearia flammas.
165In medio torus orbe nitet, quem mille pyropis
Distinguunt superi, vanoque emblemate caelant:
Hac Irena tuis componitur urna, vel ara
Ossibus, hic sacros diuum sortiris honores;
Hic tibi sacratis adolent flammis
170Coelicolae, spargunt flores, multoque vaporant,
Thure Lares, huc dona ferunt fluuialia Nymphae,
Hic pisces, hic monstra iugo famulantia subdunt
Colla tuo, latoque obeunt hac templa meatu.
Hunc Tagus auriferis tumulum circumdat arenis,
175Sed quis tanta ferat cohiberi dona sub undis?
Quis non inuideat tacitis hac munera lymphis?
Ergo secretis miracula profer ab undis
Summe parens, quas flumen aquis occultat auaris
Diuitias ostende polo iam pande silenti
180Mausolea vado: iam Virginis effer honores.
Aetheras tunc forte plagas pulsabat in urbe
Selius, ut Numen sibi Diuae panderet artus,
Cum Deus afflatu diuino pectora complet:
Vade, ait, ad ripas, et tecum plurima circum
185Turba ruat, dabitur Corpus reperire quod optas.
Ille volat, totamque implet clamoribus urbem,
Ut quocumque ferat, vestigia certa sequantur
Millia circumstant vadentem, plurima tendunt
Agmina, et innumeris umbrantur littora turmis.
190Cum subito (res mira!) sui Tagus immemor, ire
Desinit in praeceps: medio secat aequore fluctus:
Hos iubet in pelagus rapidos intrare, sed illos
Fraenat, et insolitos orditur ab inde meatus
In caput, ac refluas in fontem colligit undas.
195Apparent vada sicca; stupent in littore coetus
Ignari, quae tanta retro vis cogeret amnem.
Haec vobis, haec (ductor ait) via panditur: eia
Ferte pedes: Irena viam qua monstrat eamus.
Inuadunt omnes, quaerunt in flumine flumen,
200Inque Tago iam nemo Tagum videt, ecce repente
Obiicitur moles oculis operosa: propinquant,
Turmatimque ruunt: cernunt (mirabile dictu!)
Virgineum corpus, violis florentius, auro
Pulchrius, aethereis rutilantius ignibus; omnes
205Procumbunt: nec tam studio meditantur inani
Sedis opus, quam virgineos mirantur honores:
O quas effundunt liquefacto e pectore grates!
Quas voces! Quae vota ferunt! Quae carmina pangunt!
Iamque parant sacra membra suis ceruicibus omnes
210Exportare, nouus cum mentibus aduenit horror,
Scilicet ossa loco nituntur pellere: frustra.
Acrius incumbunt: nec quidquam plurima vires
Turba mouet, nil praestat: opem collecta sub unam
Agmina tota ruunt; tanquam mons magnus eodem
215Haeret firma loco; vanas deponite curas,
Selius inquit, amat sedes Irena sub undis,
Cedamus Diuae, vicinos illa Penates
Pace teget, nostrisque e flumine consulet aruis.
Ergo vale, iam virgo, Tagi cole rursus honores:
220Ille tuos: haec ara vadis celebretur in imis,
Aeternamque tuam seruat tua Lysia sedem.
Interea tu corda, domos, iuga, littora, campos,
Moenia, diuitias, quidquid sumus, accipe: tecum
Seruemur, tecum pariter claudamur in undis.
225Iamque omnes pariter discedunt, lumina retro
Saepe trahunt, sacros diuae saluete Penates
Saepe iubent; tumulum lachrymis affantur obortis,
Euadunt tandem celeres, ac tuta capessunt.
Cum Tagus a primo dimittit carcere fontes,
230Praecipitant undae, flumen redit, alueus implet
Littora, et in campos exundat fluctus apertos.
I Tage, virgineis infundere sedibus hospes,
Tange lares et tecta, sinus excurre per omnes,
Diuitias hic siste tuas, et quidquid ab alto
235Fonte refers, totusque in virginis addere templum;
Inde per Occeanum, mihi crede, augustior ibis.
Irenes Virginis Lusitanae Martyrium triumphale
Appearance
Irenes Virginis Lusitanae Martyrium triumphale
e Viridario Sacrae ac profanae eruditionis
ante 1626