ISAGOGE
Idest, breve Introductorium Arabicum, in Scientiam
Logices: cum versione Latina: ac Theses
sanctae Fidei.
R. P. FR. THOMAE NOVARIENSIS
Ord. Min. Reg. Obser. nuper Orientis Apost. Commissarii,
Ierosolymorum Guardiani, ac linguarum Orientalium
Magistri, opera, studioque editae, ac
EXCELLENTISS. ILLUSTRISSIMOQUE D. D.
PHILIPPO DE BETHUNE
Comiti de Selles, Regis Christianissimi a secretioribus
Consiliis, Regium Ord. Equiti torquato, et pro
eadem Christianissima Maiestate apud Summum
Pontif. Urbanum Octavum, eximio
Oratori dicatæ.

Quae quidem publice disputabuntur, Romae, idiomate Arabico, in comitiis
Generalibus Fratrum. Min. de Obser. in Conv. S. Mariae de Aracaeli. Obiectis
satisfaciente P. F. Petro Marietta Gallo sub auspiciis praefati R. Patris. Anno
Iubilei 1625. Die Mensis Maii. Hora 21.
ROMAE, Excudebat Steph. Paulinus. 1625. Sup. Permissu. Ego Ioannes Hesronita, Maronitarum Collegii in Urbe olim Alumnus: Linguarum Arabica, ac Syriacarum Regis Christianissimi Interpres: hos duos libellos, quorum alter Isagoge: alter, Theses Fidei sancta, nuncupatur: de mandato sacra Congregationis de Propaganda fide, vidi, et omnia quae Arabice dicuntur, Latina lingua cohaerere, approbo, et confirmo, immo utilia admodum esse censeo.
Imprimatur, si videbitur Reverendiss. P. Mag. Sac. Pal. Apost.
A. Episcopus Hieracen, Vicesgerens.
Imprimatur
Fr. Vincentius Martinellus Magister et Socius Reverendiss. Patris Fratris Nicolai Rodulfii, Sac. Apost.
Pal. Mag. Ord. Praedic.EXCELLENTISS. ILLUSTRISSIMOQ. D. D.
PHILIPPO DE BETHVNE
Comiti de Selles, Regis Christianissimi a secretioribus
Consiliis, Regium Ord. Equiti torquato, & pro eadem
Christianissima Maiestate apud Summum Pontif. Urbanum
Octavum, eximio Oratori.
UANTI fecerint virtutes, ac bonas artes, veteres
Galli, quantunq. in ipsis antiquitus profecerint
(Illustriss.) si Berosio assentimus, longe alias
nationes etiam Graecas, Latinasque praecelluisse,
clarum erit. Nam literis, et legibus Celtas
imbuit Samotes cognomento Dis; Celtiberos
Tubal, 4. Nini anno: a quibus demum post annos
mille, Graeci suas acceperunt, non a Cadmo: quas
enim prımum advexit Cadmus, eas a Galatis paulo
ante excidium Troianum traxerat, quas Galatae, et Maeones prius a
Gallis acceperant. Non ergo Galli a Graecis, sed potius a Gallis, Asia et
Graecia literas susceperunt. Nec ab hinc, virtutis percupidi homines, Galliae
defuerunt, qui tam divinis, quam humanis scriptis suis, seipsos, Galliam,
Ecclesiam, mundumque universum illustrarunt; ut fidem faciunt veterum
monimenta. Ipse ergo virtutis amor (fere Gallis nativus) mihi ab aliquibus
annis quasi vim faciens, ut me ad Reveren. Patris Benigni a Genta,
Gener. Min. pedes conferrem: tam meae professionis (suo exemplo) sincere
exercendae gratia; quam sanctam hanc Urbem, ac sacra Hierosolymorum
loca visitandi desiderio, ibique adorandi ubi steterunt pedes Iesu Christi D.
nostri, suae Matris immaculatae, necnon omnium Apost. ac primorum
Ecclesiae procerum: mihi quoque ditavit, ut non mihi soli satisfacerem in tanta
peregrinatione, verum etiam ut miseris illis Orientalibus, faelicium adeo
locorum incolis, ob schismata, infidelitatemqum ab Eccles. Rom. seiunctis,
iuxta professionem meam opitularer: libera, scilicet, sancti D. nostri Iesu
Christi Evangelii praedicatione, pro quo mihi mori lucrum esset. Verum enim
vero, cum non potuissem tantorum esse compos votorum, nisi me ad
studium linguae Arabicae, omnibus Orientalibus omnino familiaris,
applicarem; faeliciter meis cessit optatis, ut sub cura unici illius nostrorum
temporum linguarum Orientalium oracul., Reverendi, scilicet, Patris Thomae a
Novaria, illi studio incumberem, quippe cum decem annorum decursu,
universas illas Orientis plagas peragrarit, ibique diversa sibi commissa negotia,
tam a Sancta fede Rom. quam a suis Superioribus, faeliciter expedierit: nemo
inficias ibit, quin tale Idioma perfecte calleat, cum in eodem frequenter
conciones publicas variis in locis habuerit, ob idque ipsis Orientalibus valde
admirationi fuerit. Cum ergo per aliquot menses, et annum integrum, me
ipsius curae fubegissem, aliquemque profectum (auspice Deo) fecisse, primum
iussit ut conclusiones publ. ad honorem Illustriss. Card. de la Valletta, quas
secum tua benevola praesentia cohonestare dignatus es, haberem: imminete
vero comitiorum nostrorum Generalium tempore, mihi insuper addidit, ut
Philosophiae ac Theologiae theses, hac ipsa lingua, proponerem; ob idque mihi
curam dedit mandandi typis Isagoge id est introductorium in Logicam; et
alterum libellum de fide, in gratiam Orientalium; cui quidem negotio cum
humerulos meos supponere formidarem, non potui tamen, quin ipsi pro mea
in eum observantia obtemperarem, maxime vero ut nostris patribus etiam
fatisfacerem: ea tamen lege, ut te duce, et protectore: cum me non lateat te
omnibus numeris adeo absolutum esse, ut ex tot tantisque nostrae Galliae
principibus, proceribus, virtutisque alumnis, tibi fere uni, vel iis, qui ex
contributibus tuis sunt, urgentiora, gravioraque cum suis conterminis Principibus Magnatibusque Reges nostri Christianissimi, committant negotia:
ita ut te hac etiam vice in tantis rerum discriminibus apud Summum
Pontificem Urbanum VIII. destinarit, commiserit, delegaveritque Ludovicus
Iustus XIII. quem Deus in omnibus faelicitet. Hunc ergo libellum solita
tua humanitate, excipe, et eo quo semper virtutis studiosos prosequutus es
amore, me, hocque studium Arabicum futurum Ecclesiae propugnaculum,
tibi valde deditum prosequere, posterisque tuis commenda; et assidue pro
tua ipsorumque incolumitate nos Praepotentem deprecari certo teneas.
Romæ, ex museolo nostro apud Sanctum Petrum in monte aureo, Idibus
Maias, Anno Iubilei. MDCXXV.
Illustriss. Dominationis tuae.
ISAGOGE
Idest, breue Introductorium Arabicum, in
Scientiam Logices: cum versione
Latina.
R. P. FR. THOMAE NOVARIENSIS
Ordinis Minorum Regularis Obseruantiae, nu-
per Orientis Apostolici Commissarii, Iero-
solymorum Guardiani, ac linguarum
Orientalium Magistri, opera,
ac studio editum.

ISAGOGE
Ideſt,breue Introductorium in Logicam.
بَاب دَُلالَةِ اللفظ
|
Caput ſignificationis vocis, | |||
وتقسيمه
|
& partitionis eius. | |||
اللفْظُ الدَالُ يَدُل
|
١ | 1 | Vox ſignificariua, ſignificat | |
عَلَى مَا وُضِعَ لَه
|
id totum cui impoſita eſt , | |||
:بالمطابقة
|
coniunctim | |||
وَعَلَى جُزيِهِ بالتضمن
|
٢ | 2 | Et partemeius ſeparatim | |
ْإِنْ كَانَ لَهُ جُز
|
ſi fuerit illi pars : | |||
وَعَلا ما يلازِمُهُ فِي
|
٣ | 3 | Etquod idipſum cõſequitur in | |
.ِالدِّهنِ بِالْأَلْزَام كـ
|
mente , concomitanter ; vt
| |||
الْإِنْسَان فَِإِنَّهُ يَدُلُّ عَلَى
|
homo; nam enim ipſe ſignificat | |||
الحيوان الناطق بالمطابقة
|
animal rationale, per cõiūctione; | |||
ِوَعَلَى أحدِهُمَا بِالتَّضَمُّن
|
& vnum horum, per ſeparationé: | |||
وَعَلَىَ قابِل صَِنْعَةِ الْعِلْم
|
& capacem artis ſcientiæ,. | |||
والكتابة بالالتزام
|
& ſcripturæ; per cocomitantia. | |||
ثُمّ اَللَّفْظُ إِمَّا مُفَرَدُ وَهُو
|
۴ | 4 | Proinde vox, aut eſt siplex, & ea | |
ُالَّذِي لَا يُرَادُ بِالْجُزِْ منْه
|
eſt de quanon intenditur, per
partem eius (ſeparatam) | |||
دلالة كالإنسان
|
ſignificatio; vt homo: | |||
وَأَمَّا مُؤَلَّفََ وهُواَلَّذي لَِا
|
٥ | 5 | Aut eſt cópoſita, & ea eſt quę | |
يكون كذلك كرامي
|
non eſt ſic; vt Proiector | |||
ِالْحُجَارَة
|
lapidum. | |||
والمفرد اما كلى وهو الذي
|
٦ | 6 | Simplex autem, aut eſt vniuerſalis;
& ea eſt, cuius | |
لايمنع نفس تصور مفهومه
|
non prohibet proprietas ſimplicis
apprehenfionis notitiæ fuæ, | |||
وقوع الشركة كالإنسان
|
deſcenſum communicationis; vt
homo: | |||
وَإِمَّا جزءىٌّ وَهُوَ الَّذِي
|
٧ | 7 | Aut eſt particularis, & ea eſt
| |
مِنْ مُقَدِّمَايتَنْبَسِط
|
٣ | expremiſsis,ex quibusdilatatur | ||
مِنْهَا النَّفْسُأوتنقيض
|
anima,aut reſtringitur. | |||
الْمُغَالَطَة
|
Fallacia. | |||
المغالطة قياس مولف
|
Fallacia, eſt argumétu, cópositu | |||
منْ مُقَدِّمَات شَبِيهة
|
ex præmiſsis ſimilibus | |||
ِبِالْحَقّ أَِوْ بِالْمَشْهُور
|
cum veritate , aut per ſe noto | |||
أَومِْن مُقَدِمَاتِ وَهمِيَّة
|
Aut expremiſsis ſuſpicabilibus | |||
كاذبة
|
falſis | |||
ُوَالْعُمْدَةهُُوَالْبُرْمَان
|
Stabilimentü autem veritatis,
eſt ipſademonſtratio .. | |||
تَمَّ الْكُتِيبُ الْمُسَمَّى
|
Abſolutus eſt libellus,nominatus. | |||
ِبِإِيْسَاغُوجِي عَوْن
|
Introductorium . Auxilio,. | |||
َالله تَعَالى
|
Dei excelſi . |
