Item precatio Kal. Ianuariis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Item precatio Kal. Ianuariis
saeculum IV
editio: incognita
fons: incognitus

2. ITEM PRECATIO KAL. IANUARIIS

Anne, bonis coepte auspiciis, felicia cernis
consulis Ausonii primordia: prome coruscum,
Sol aeterne, caput solitoque inlustrior almo
lumine purpureum iubar exere lucis eoae.
Anne, pater rerum, quas Iani mense bifrontis
volvis in hibernum glaciali fine Decembrem,
anne, veni et festum veteri novus adice Ianum.
Sollemnes pervade vias bis senaque mundo
curricula aequatis varians per tempora signis
praecipitem aeterna perfer vertigine cursum,
sic prono raptate polo, contraria Phoebus
ut momenta ferat servata parte dierum
et novus hiberno reparet sua lumina pulsu.
Menstrua ter decies redeunt dum cornua Lunae,
exortus obitusque manu volvente rotabis,
legitimum Phoebi cohibens per signa meatum.