Jump to content

Itinerarium sive epistola ad Fiscannenses

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Itinerarium sive epistola ad Fiscannenses
saeculo X

editio: J. P. Migne (post: Neustria pia, p. 22)
fons: PLD

Baldricus, Dolensis archiepiscopus, Fiscannensibus.

|1173A| 1. Mentis raptus in culmine, colonias, quas hospes aliquando transieram, libuit retractare; et per earum singulas coepi delitiari et deambulare. Descendi In hortum pomorum, ut viderem mala punica (Cant. VI) . Videbam cedrum altam Libani, Cluniacum, et arridebam; inspiciebam odorem cupressum, Majus-Monasterium, et excultabam: admirabar paradisum opimam, quae me inter mala sua granata diu nutrierat, Burgulium, et jucundabar; praesertim, quoniam horto illi, ferme sex lustris custos et hortulanus exstiteram. Occasione autem accepta non inhonesta ultroncus minorem migravi ad Britanniam, et praecipue, quia roseto nostro, plerumque ut |1173B| assolet, adulterina suboriebantur frutela, quae, cum evellerem, vel dissimularem, vel non possem, aufugi: quia malui transmigrare, quam vepribus exuendis insistere. Timebam si quidem sub fasce laborioso deficere: et jam inquietus Pictaviensis turbo inchoaverat nequiter efflare. Altius igitur sublatus, et in cathedra pontificali collocatus, ego Guillelmus, olim Burguliensis abbas, et in Dolensi sede pallio archiepiscopali decoratus, Britannorum citeriorum fines coepi deambulare; sed rosas Burguliensibus assimiles illis in campestribus nequaquam potui reperire; seu enim aliquantulum emarcuerant, seu penitus aruerant, seu radicitus exstirpatae nulla signa, quod saltem fuerint, proferebant; sed deserta, |1173C| inculta, et squalidas salsugines solitudo illa praetendebat. Cum Axa, Caleb filia, super asinum sedens, coepi suspirare (Jos. XV) , non quia migrationis nostrae me poenituerit, et ad gazas pristinas reverti voluerim; sed quia copiosiorem florum ubertatem quam videbam, videre voluerim. Institi paulisper agris exossandis, oleis plantandis; sed terrae maritimae barbara mephita devictus, substiti; et quia incassum laboraveram, vehementer erubui.

II. Rubore confusus, in Angliam velivolus remigravi, si forte illuc possem invenire quod, operibus derelictis, haud dissimile rerum amissarum imagine, me saltem posset recreare. O quantum auri et argenti ibi reperi! quantum ciborum crapulatorum copiositatis! quantum laetitiae et exsultationis, quam dapsiles fratres, quam facundos, quam jucundos, quam admirandos! Laetatus sum, et ad Angliae |1174A| comparationem, Britanniam, quam incolere coeperam, autumavi exsilium. Gavisus sum, inquam, quia religionis odore, quo pene illa tota regio flagrabat, exhilaratus sum. Bone Deus! quam olentes rosas, quam albicantia lilia ibi persensi! quam ditium aromatum redolentiam ibi hausi; quam amicis complexibus astrictus, quam non fictis obscurationibus, quatenus cum eorum singulis manerem adjuratus! Non tamen, sicut arbitror, me magnum aliquid, praeter peregrinum, aestimabant: sed charitate, quae in eis redundabat, cogente, cogebar. Paschale siquidem illud responsorium cantabant: « Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata dies tua jam ad occasum vergit. Dignum est igitur ut amodo in isto Dei requiescas contubernio. » |1174B| Excusationes et excusatiunculas forsitan in paucis opposui, et non sine communibus lacrymis reditum maturavi.

III. Northmannia quaedam provincia est terrae Brittonum contigua et continua, utpote quas a se quidam fluviolus Coisnanus duntaxat dirimit et collimitat; hanc intrare et explorare disposui, et intravi: ibi revera mansiones paradisicas inveni: ibi jam nubium incolas, coenobitarum choreas vidi: ibi a deicolis illis immensa suscipiebar laetitia, et ad pausandum compellebar. Explorabam singulorum mores, si forte per industriam transeunti mihi ad horam facti fuissent hilares, an propter personae nostrae reverentiam nobis existerent affabiles, an puro |1174C| propter Deum venerarentur hospites, an ad oculum, an ad charitatis experimentum. Quid dicam? prima die adventus nostri boni fuerunt, die vero crastina tanto meliorati sunt ut, nisi quos heri videram vultus agnovissem, non ipsos sed alteros aestimarem. Gratias egi: et quoniam Deus septem millia sibi reliquisset, qui non curvassent genua ante Baal (III Reg. XIX) , indubitanter recognovi, in gratiarum actione et mentis exsultatione Northmanniam peragrabam; et ad Becci gratissimam cohabitationem accedere oportuit: et ibi revera totius religiositatis plenitudinem assistricem inveni: quia nullatenus ibi deprehendi poterat, seu fictio, seu adulatio, seu mutatio, sed quaedam sincera temperies naturalis honestatis, quo in loco, pro certo, dici posset: Ne quid nimis. Ibi postquam pernoctaveram, ab abbate venerabili recedendi licentiam |1175A| poposci, sed non accepi: nam illud sancti Spiritus et charitatis organum illico respondit: « Pater, et nos legimus, nec oblivioni tradimus, imo ad exemplum duximus: Et coegerunt eum: Mane nobiscum (Luc. XXIV) . Certe, tua salva reverentia, verba ista fuere pusillanimitatis, non amplitudinis charitatis. Cogendus es igitur, et cogimus te. » Tanquam divinum responsum, ludicrum illud accepi, et acquievi: et quia Deus apud homines inhabitaret, et in eis loqueretur, recognovi, meamque pusillanimitatem redargui.

V. Demum tandem avulsus a longe, velut ortum surgentis aurorae, Fiscannum de quo multa per peregrinos audieram, vidi; et ipso limpidissimi domicilii vestibulo, fateor, obstupui. Praeter enim |1175B| aedificiorum venustatorum composituram decentissimam inter parietum lapides, pompis regalibus, condignos in occursum nostrum fratres, parcimonia monachali dediti, prodierunt: parvitatem nostram salutantes, et tanquam charitativo pede saltantes, non tanquam ignotum, sed velut ab ipsis incunabulis familiarem venerabantur atque domesticum. Mirum in modum, quem tunc usque nec viderant, nec audierant, me singuli complexabantur, et gratulabantur; senes cum junioribus properabant, et unusquisque se ultimum adventare erubescebat. Excusabat se, si quis advenisset ulterior de sua ultimitate: et omnes applaudebant mihi in commune. Venerabilis abbas prius advolaverat, |1175C| quoniam prior de adventu nostro audierat; loqueretur pro omnibus, sed singuli pro ipso, et pro se loquebantur. Anticipabat alius alium, ut id ipsum exprimeret, humanitatis affectum. Dulcedo gentis, et plenitudo charitats, ita disponebat: sed nostra gens ferrea tale quid abominaretur, quae verae charitatis distillante favo privatur. Siquidem beata simplicitas nescit suspicionem: sed suspiciosa protervitas ignorat simplicitatem. Melior tamen est censura charitatis, quam dispositio humanae traditionis. Susceptus sum in claustrum, invitatus sum in animarum fornacem, purgatoriam, capitulum, sermocinantis mei dependebant ab ore: quidam autem in lacrymas ciebantur, non quia sermo noster aliquid saporis habuerit, sed charitas omnia sperat, |1175D| omnia credit, charitas neminem negligit. Quidam nobis seorsim locuti sunt, et super animabus suis suspiriose quaesti sunt; in omnibus Spiritum sanctum habitatorem inveni: qui (Deus scit) nulli reperti sunt vitiosi. Non enim vitiosus est, qui jam vitii, si quod fuit, reprehensor est.

V. Quaedam persona, Adelelmus nomine, litteris liberalibus apprime eruditus, mihi dux et custos deputatus est et minister, qui, quandiu ibi fui, nobis familiariter lateralis adhaesit. Hunc de rebus monasterii familiaribus segregatim percunctabar; et ore diserto per singula respondebat. De abbate superstite, utpote de noviter sublimato, bona multa insinuavit, potiora promisit, et tandem ad eum qui nuper obierat, sermonem suum singultuosus ita divertit: |1176A| « Ecclesia ista, domine, memorandos habuit rectores; sed bonae memoriae, qui nuper decessit D. abbas Guillelmus, praedecessoribus suisque provincialibus tantum enituit conspectior, quantum caeteris luminaribus sol rutilat eminentior. Iste siquidem, magna litterarum peritia praeditus, primus Bajocensis archidiaconus, postea Cadomensis monachus, demum Fiscannensis abbas, reverenda et cana persona, quondam religionis majestas, domum istam morum suorum extulit censura, parietibus dilatavit, et quod ei specialiter praecipuum fuit, fratrum conventu ditavit. Multi siquidem nobiles laici et clerici, religionis ejus odore provocati, ad conversionem exuti sunt, et ultronei monachum induerunt, et sanctis ipsius institutis informati sunt. Ego ipse, |1176B| qui vobiscum loquor, in longinquo positus, bonam domni nostri Guillelmi opinionem audivi: qua illectus, per licentiam nostri abbatis (abbatem siquidem alium habebam et habeo) gratia ei adhaerendi, Fiscannum adii, gratanter susceptus sum, licet homuncio nullius momenti. Omnes nos, quos vides, penes ipse aggregavit, sed plures quam modo sumus, fuimus: quoniam ducem suum, post ipsius transitum; quidam nostrum, pene centum secuti sunt. Domine Pater, conjice et cogita qualis et quanta fuerit mensa, cujus adhuc tales intueris reliquias, Ordinis ipse vigor perstitit; verbis et exemplis nos instruxit, paterno affectu sibi nos omnes invisceravit. Nam, ne veritatem tacuerim, propter Deum omnibus |1176C| omnis fuit; idcirco subsequuntur eum nostrae lacrymae, propterea comitantur eum suspiria nostra. Quis enim ejus reminisci potest siccis oculis? Immolamus tibi, reverende Pater, nos ipsos, quoniam, ut credimus, ad curiam Dei nostri te patronum praemisimus, non amisimus. Quis enim dum noster eras, in lacrymis fuit uberior! In lectulo tuo suspirando, tecum litigabas; in turba nobiscum quietus eras: in angulo ecclesiae, vel in grabati solitudine, totus turbatus eras; disceptabas siquidem tecum pro nostris excessibus, et, o pater dulcissime, crucifigebas teipsum immisericorditer, si qui contigissent, pro fratrum reatibus. Cujus enim excessum compatiendo non fecisti tuum? Toties teipsum mactasti, quoties aliquis vel ego miser peccavi; in orationibus frequenter |1176D| pernoctabas, Deumque quietissimum gemebundus inquietabas, sine offensa cum eo litigabas, et per amicum litigium, ipsum tibi nobisque, velut alter Salomon, pacificabas; redimebas cum nobis eleemosynis, quia quod tibi committebat, fideliter erogabas. Cujus enim pauperis necessitas manum tuam sterilem sensit! quae Ecclesia non habuit munificentiam? Circuibas angulos et compita leprosorum etiam, cum ipsis familiariter locuturus, manus etiam elephantiosas plerumque deosculaturus: tuguriola subintrabas, ut omnium necessitatibus adesses, ut te miselli cujuslibet angustia cognovisset: amplitudinem pectoris tui, chare Pater, quis explicet? Melius igitur fecero, si a modo, de te loqui supersedero. Non enim potest enucleari verbis sanctitas |1177A| tuae bonae conversationis. Habemus tamen, Deo gratias, unum de tuis, tuae dignitatis haeredem, nobis abbatem, olim tibi familiarem, virum satis industrium, D. Rogerium, ministrum, ut speramus, idoneum, magistrum nobis profuturum. Sed mutata sunt ipsa, mutati sunt principes, mutati sunt et mores: humanum est plangere quod amisimus, quoniam de melioratione omnino diffidimus. » His dictis, heros luculentus siluit; sed a lamentis statim non destitit. Mihi etiam maduerunt oculi, quoniam compatiebar enarranti. Colloquium intermisimus, et ad alia procuranda festinavimus.

VI. Inspiciebam templi porrecturam, decoram domus Dei capacitatem, copiosam ornamentorum speciositatem; praediorum etiam enarrabat amplitudinem, |1177B| et per singula mirabar. Gratiam tum actitabam, quia Deo, cujus omnia fuerant, ut tot et tanta fideles contulerant pauperum usibus profutura. Ut autem de fratrum conventu non tacuerim, vidi multos homines unius moris illa in domo, unius animi, unius identitatis, ut ibi jure legeretur: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una (Act. IV) . Si quempiam interrogares, Quis est ille? tantis eum efferebat laudibus, quatenus ei vix alium comparari posse crederes: non quod mentiretur, quoniam in uno quoque erat, unde merito extolleretur. Sed alius alium sibimet praeferebat; et hoc totum de mutua dilectione, et de Regulae monachilis institutione procedebat. Litterarum notitia sic redundabant, ut Scripturae sanctae affluentiam pleniter plures |1177C| attigerint, memoriae commendaverint: non ob id minus avide alios loquentes audiebant, neque caeteros tanquam minus sciolos aspernabantur; sed humilitatis gratia quoslibet supervenientes complexabantur. Videns illos orationi frequenter deditos, lacrymis saepius irroratos, parcimoniae convenienter intentos, silentio aedificationis verba proferentes, conventibus monasticis assistentes, et nihil officii sui negligentes. Dei milites cum antiquo serpente pugnabant, ideoque semper in procinctu erant; togam exspectabant, et idcirco indefessi dimicabant. Talis legio, talis exercitus, tale collegium D. abbatem Guillelmum, ut dominum timuerant, ut magistrum audierant, ut patrem dilexerant; et adhuc |1177D| omnes pro eo suspirabant.

VII. Illa in ecclesia unum quid erat quod mihi non mediocriter complacuit, quod ad Deum laudandum et excitandum, David canticis suis inseruit: Laudate, inquit, Dominum in chordis et organo (Psal. CL) , ibi siquidem instrumentum vidi musicum, fistulis aeneis compactum, quod follibus excitum fabrilibus suavem reddebat melodiam, et per continuam diapason, et per symphoniae sonoritatem, graves, et medias, et acutas voces uniebat, ut quidam concinnentium chorus putaretur clericorum, in quo pueri, senes, juvenes, jubilantes convenirent et continerentur: organa illud vocabant, certisque temporibus excitabant. Non tamen ignoro quia sunt multi qui tale quid in suis non habentes ecclesiis, eos qui |1178A| habent, murmurando dilapidant quos nos obloquentes et detrahentes audemus nuncupare: qui quod organa nobis innuant, nesciunt exponere. Hi dederunt oblivioni, quoniam psalterium lyrici composuere pedes. Hi forsitan non legerunt David sanctissimum Saul arrepticii chordarum modulatione furorem mitigasse (I Reg. XVI) . Hi pro certo didicerunt quod Elisaeus ad seipsum, quem graviter rex Israel exacerbaverat, complacandum, suis jusserit: Adducite mihi psaltem: dum vero psaltes caneret, super eum ita mansuetum facta est manus Domini (IV Reg. III) , videlicet Spiritus sanctus venit; in iracundam enim animam et malivolam spiritus sapientiae nequibat introire. Intravit igitur in exhilaratum, per psalterii ministerium. Non igitur aberramus, |1178B| si tantorum patrum vestigia, ut possumus, imitamur: non tamen in his Dominum non oblectari ambigimus, sed hujusmodi multa viscera fiunt ecclesiastica, sicut aurea, vel argentea, vel serica ornamenta, ad laudem Dei et ad sollicitandam hebetudinem corporis humani. Ego siquidem in modulationibus organicis non multum delector, sed per hoc ad intelligendum excitor: quod sicut multimodae fistulae varii ponderis et diversae magnitudinis, in unam vento agitatam conveniunt cantilenam; ita homines in unam debent convenire sententiam, a Spiritu sancto inspirati, in eamdem convenire voluntatem. Porro, si ligna indolata dolando; si lapides impolitos poliendo, ad commodum opus compellimus: quid de hominibus autumas agendmm intelligibilibus? |1178C| ut couniantur, dolendi sunt; ut conveniant, bituminandi sunt charitatis glutino, ne dissideant: id totum me docent organa quae sistuntur in ecclesia. Nonne et nos organa sumus Spiritus sancti? Denique, qui haec eliminat ab ecclesia, omnem eliminet ab eadem vocalem strepitum, et cum Moyse immotis oret labiis; sustineat, donec ei dicat Dominus: Quid clamas ad me? (Exod. XIV.) Quod si jubilum, quod si vocum sonum cuncordent non refutamus, dicant aemuli, dicant reprehensores, dicant qui a seipsis dissident, quid agendum est. Nos absolute dicimus quia bona sunt organa, si intelligamus mystica, si ex eis spiritualem hauserimus harmoniam; harmoniam etenim hanc omnium moderator |1178D| insinuavit nobis, cum elementa a seipsis multum dissona simul associavit, et rhythmo consono colligavit. Hoc mihi praestant organa, hoc tympana, hoc cymbala, quod psalterium, quod voces jubilantium: excepto, cum syllabatim et distincte Scripturas proferimus. Si igitur organa habemus, eis uti ecclesiastica consuetudine promittimus; sin autem, sine sacrilegio eis carere possumus. Audientes organa, interiori uniamur harmonia, et bituminemur dilectione bifaria.

VIII. Porro, in eadem ecclesia vidi rotam, quae, nescio qua arte conducta, descendebat et ascendebat, semper rotabat; quod prius vanitatem putavi, donec ab hoc intellectu me ratio avocavit. Intellexi tandem per haec veteranorum indicia patrum, |1179A| quod fortunae rota omnium saeculorum adversatrix, nos ad ima plerumque dejicit; iterum blanda deceptrix, ad cacumen altitudinis nos extoliere se promittit, sed tamen in circuitu vergit, ut nos de instabili fortunae vertigine caveamus, neque arridentis, et male blandientis rotae volubilitate confidamus. Sapientes illi doctores veterani nihil inconsultum egerunt. Sed talia faciendo, nos ad intelligentiam invitaverunt. Sic Moyses insinuavit, cum per enigmata loqueretur, et de pecudibus ruminantibus, et non ruminantibus, manducandis et non manducandis testaretur; idipsum de adipibus, idipsum de renunculis, dum scriberet, significavit (Levit. XI; Deut. XIV) . Quidquid ejusmodi fecerint, et facimus, lectio nobis esse potest, si quis |1179B| rationis capax est; sollicitamur, in singulis ut provideamus de periculis. Haec fratres illi saepe vident, et admirantur, et quid opus facto sit, taliter edocentur; nobiscum autem, qui jam desipimus, ista viluerunt et idcirco detractamus, quoniam intellectuali oculo caremus. Non cuique difficile dicere: Hoc nigrum est, si nescierit discernere, quod hoc candidum est: plus tamen id insipientiae praesenti deputo, quam imperitiae inventorum imputo. Projiciam casulam, si nesciero quid sit casula? Quidquid de institutionibus patrum indagationi nostrae residuum est, non illico contemnamus, sed, ut scriptum est (Levit. XIX) igne comburamus.

IX. Abbas Fiscannensis, inter morulas illas, nobiscum frequens protelabat colloquium, in qua confabulatione |1179C| mihi satis compertum est illum simpliciter Dei servum esse, qui de animarum salute frequenter volebat disputare. Quaerimonias suas in sinum nostrum expendebat, et de multis conquerebatur et gemebat. Onus grave et grande confitebatur abbatiam; et si posset inculpabiliter, et sine pudore, dimitteret libenter eam. Omne vitiosum perfecto odio oderat; neque tamen zelotypus erat. Quantum experire potui, largus, non prodigus, erat; et in ipsis conviviis sobrius. Discedendi licentiam postulavi, et vix impetravi, quoniam, ut adhuc multis secum diebus requiescerem, obnixe precabatur. Victus tamen instantia et improbitate nostra, tandem assensum praebuit: et interim seorsim accito cubiculario nostro, manticam nostram largitate sua |1179D| implevit, et me nesciente, famulo nostro taliter intimavit: « Haec quidem ad praesens, pauca sunt, sed si Deus vitam praestiterit, nos emendabimus. » Minister noster, apprehensa pecunia, secreto locuturus ad nos accessit; et pium furtum abbatis auri nostrae propalavit. Miratus sum, nec tamen indignatus, sed cur ista fecerit, inquirere coepi. « Istius, ait, monasterii consuetudo est, et a praedecessoribus nostris ad nos usque manavit, nec persona quaelibet a nobis indonata recedat, quin istius Ecclesiae charitatem sentiat. Sensissetis autem, Pater reverende, largius; sed me disturbat, quod in hac dignitate sum adhuc novus, et ad comparationem D. abbatis Guillelmi, Patris nostri, idiota et nescius. |1180A| Non tamen recedetis jejunus, quia hiems est, et scriptum est: Si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via (Marc. VIII) . Post mensam recedebam, cum forte in itinere reperi birotam onerariam victualibus D. abbatis refertam, quae ad locum, quo hospitandus eram, sulcabat. Ad dictum, inquam, et ipsum hospitium jam abbas mandaverat, et qui comitatui nostro deservirent, nepotem suum, suosque ministros comites nobis adjunxerat; nec etiam, quin quaedam indumenta mihi contulisset, praetermiserat. Accurate servitum est nobis, et summo diluculo, vix ab invicem avulsi sumus, et nos ad Brittanniam nostram repedavimus.

X. Biennio elapso, Fiscannum reversus sum, nec minori laetitia, quam ante susceptus sum. Tunc |1180B| etiam discedenti mihi dedit abbas scyphum Mauzerimum, quem tota aviditate suscepi, quoniam et ita suscepturus erat: quia et tornum, et formam, et materiam decentissimam praetendebat, et lapis pretiosus, scilicet chalcedonius, summum coopertorii decorabat; adjecit etiam quaedam alia. Neve remitteret manu vacua, Romam ituro, mihi, eodem anno, auream consolationem transmisit; ut sic ostenderet, quod adhuc mei meminerit. Haec videlicet dixerim, ut largitatem Ecclesiae Fiscannensis, et liberalitatem praedicaverim, et abbatis meminerim, meque non immemorem accepti beneficii demonstraverim. Reversus sum tertio, et, ut mihi visum est, majori, quam tunc usque nobis obviatum est gaudio; et quamvis in proverbio soleat dici: Pisces et hospites |1180C| fetent post tres dies, tertia vice accuratius acceptus sum; tertio accessu, diligentiori studio procuratus sum. Non fatigati sunt Fiscannenses, quin seipsos probaverint alacriores, vultuque jucundiores: testabantur, et jurabant quia quantum ad se, falsum erat proverbium, quod eis ludendo dixeram, quia nunquam eos mei taeduerat, quoniam et reditum frequentiorem nostrum exorabant. Exoraverunt igitur, quatenus ad dedicationem Ecclesiae, quam annuam et festivam agere habebant, recurreram, quae et proxima erat, et de taedio nullatenus dubitarem. « Plus etenim, inquiunt, tristamur in nostro abscessu, quam in nostro accessu: simpliciter loquimur, quoniam corde et corde loqui erubescimus. |1180D| Non est nostrum loqui aliquid fictitium, quia puritatem novit Fiscannense collegium. Possessiones nostrae, Deo gratias, dilatatae sunt, res sanctuarii nobis commissi copiosae sunt; et quid contra hospitalitatem murmuraremus, nunquid hilarem datorem non diligit Deus (II Cor. IX.) ; et hospitales invicem esse, sine murmuratione jubemur (I Petr. IV) ? Grande periculum est, si a bono hospitalitatis tepuerimus, quia quod hospitale nostrum sustentet, abundanter Ecclesiae nostrae suppeditat Deus. Locus noster huc usque neminem novit creditorem; novit dare, sed ignorat fenerare. » Petitionibus poscentium acquievi et de reditu nostro pepigi: abbas autem defuit, quia necessitas inevitabilis eum detinuit; sed ego tot inveni abbates, |1181A| pene quot fratres, non quia inordinate se habuerint, sed quia nostro servitio singuli et omnes studuerunt? Erat ibi quidam Robertus, unus ex prioribus, adhuc imberbis, prolixi tamen temporis, canus animo, ingens capillo, capellanus abbatis, vir amplectendae castitatis; qui tanta curiositate ministrabat, et missae celebrandae summo mane tanta diligentia praeparabat, ut pene quotidie celebrare me coegerit, et ad ecclesiasticas prosecutiones me compulerit.

XI. Ut autem Fiscanni situs, non praetermittam, de loco Fiscannensi paucis absolvam. Locus ille velut quidam paradisi hortus, in formosa connvalle sistitur, inter duas colles, abhinc agriculturae, abhinc silvula gratissima circumseptus. Quae tantae aequalitatis esse videtur ut vel in eadem die orta |1181B| putetur, vel a proceritate sua ad aequalitatem recisa intelligatur; brachiorum et frondium et ramusculorum cacumina tantae sunt densitatis, ut ex obumbratione, et virore suo, terram et visum gratificent, solis ardores repellant, pluviarum ingruentiam sustineant. Arbores a caudicibus aliquantulum eriguntur, non tamen multae proceritatis, sed amoenae deambulationis. Mare Oceanum Fiscanno proximum est, non enim distat a loco saltem milliario, piscibus abundat, recessus et accessus quotidianos generat, portum habet tranquillum: vallum aqua dulcis aluit et lympida. Fontes habet, et hortis habilis est, nutritque pomiferas arbores. Rivus, qui castellum |1182A| praeterfluit, gratiosos et utiles habet excursus: castrum nobilissimum, munitissimis ambitum est moenibus. A Fiscanno Sequana fluvius naturalis distat quasi quindecim milliariis: piscatura redundat, et Fiscannum praeda illa sustentat. Monasterium altis et decentissimis in altum parietibus, et magna ex parte plumbo coopertum est: Porta coeli, et Palatium ipsius Dei aula illa dicitur, et coelesti Jerusalem assimulatur, auro et argento refulget; sericis honestatur pluvialibus, sanctorum reliquiis, precipue invocatione sanctae Trinitatis, et custodia sanguinis Domini Jesu, humati a Nicodemo, ut testatur B. Joannes (Joan. XIX) , de membris recollecti gloriatur: solemniter et catervatim ad ipsam confluunt peregrini, et maxime, quia locus dicatus est |1182B| in honore summi Dei. Locum illum complector, diligo, extollo, toto meo conatu veneror: vos fratres nostri, commilitones mei, abbas, et monachi, nostra de parte salvete, et me, quaeso, inter amicos et fideles vestros computate. Non tantum diligo vos quia mihi estis duntaxat munifici; sed quia, ut credo, vera religione polletis, et omnibus, pro Christo, adesse satagitis. Diligo vos propter communitatem vestram, commendo me vobis, propter necessitatem meam: augeat Deus desiderium meum, ad vobis satisfaciendum; serenet mihi benignitatem vestram, ad me diligendum; et nos et vos juvet et excitet ad sibi serviendum. Amen.