| Īnsula cyclōpum |
|
| Mangō prīmus | Servus Fōrmōsus |
| Mangō alter | Portitor |
| Servī | Āliī portitōrēs |
| Praetor |
| Patrōnī |
| Iūdicēs |
Mangō prīmus. Haud multum abest quīn portum attingāmus.
Mangō alter. Ipsam crepīdinem iam vidēre possum magnamque portitōrum multitūdinem quī nōs expectant.
Mangō prīmus. Mē miserum! Quantum pecūniae prō portōriō solvendum erit.
Mangō alter. Equidem certē vereor nē tōtum quaestum āmittāmus: nōnne fierī potest ut portitōrēs fallāmus?
Mangō prīmus. Optimum cōnsilium: sed rēs summī perīculī est; cavendum igitur est nōbīs: sed fortasse efficere possumus ut crēdant hunc tam fōrmōsum servum ingenuum esse.
Mangō alter. Sciō quid faciendum sit: bullam et praetextam togam eī impōnēmus.
Mangō prīmus. Quālem sollertiam prae tē fers! Haec statim faciāmus. [Īnsignia ingenuitātis servō fōrmōsō impōnunt.]
Mangō alter. Quam pulchram speciem prae sē fert! Crēderēs eum rē vērā esse ingenuum!
Mangō prīmus. Bene fēcistī; nunc autem tacē: iam in portū sumus et portitōrēs adsunt. Mangō alter. [Nautās alloquēns] Ancorās iacite, vēnālēsque per forōs ēdūcite.
Portitor prīmus. Unde vēnistis?
Portitor secundus. Mercātōrēsne estis?
Mangō prīmus. Vēnāliciī Dēlō venīmus ut servōs hōs vēndāmus.
Portitor secundus. [Fōrmōsum servum digitō suō mōnstrāns.] Hic autem nōn vidētur vēnālicius esse.
Mangō alter. Nōn est, sed Rōmānus quīdam, quī nōs ōrāvit ut nōbīscum nāvigāre sibi licēret.
Portitor prīmus. Solvite igitur quīnquāgēsimam prō portōriō.
Mangō prīmus. Ecce! Accipe: nunc sine nōs ad nūndinās illōs perdūcere.
Servus fōrmōsus. Valēte nunc, amīcī; grātiās vōbīs agō quod mē tam benignē manūmīsistis.
Mangō prīmus. In mālam crucem! Ō scelestē! Quam manūmissiōnem dīcis?
Servus fōrmōsus. Cavēte nē cīvī Rōmānō maledīcātis.
Mangō alter. Deōs immortālēs! Quantam audāciam! Cīvem Rōmānum sē dīcit esse.
Servus fōrmōsus. Vēra dīcō, namque vōs quī bullam praetextamque togam mihi imposueritis, ultrō mē in lībertātem vindicāvistis.
Mangō prīmus. [Submissā vōce] Vix facere possum quīn audāciam virī admīrer. [Clārā vōce] Quae, malum, est haec tanta audācia? Mox reperiēmus utrum līber sīs necne. [Alterum mangōnem allocūtus.] Comprehende eum ut ad praetōrem dūcāmus, quī diem dicat iūdiciumque nōbīs det.
[Adsunt praetor, servus quī lībertātem sibi vindicat, duo mangōnēs eōrumque patrōnus, iūdicēs, portitor ut testis, servīque ut testēs dīversae partis.]
Praetor. Omnēs, quōs oportet, videntur adesse. Petītōrem audiam ut iūs dīcam. Mangō. Licetne patrōnō meō ōrātiōnem prō mē facere, namque ipse meam causam nōn bene agere possum?
Praetor. Nihil obstat quīn patrōnus prō tē causam agat: statim modo incipiat.
Mangōnis patrōnus. Id vōbīs hodiē, iūdicēs, quaerendum est, utrum ingenuus an servus sit quī Dēlō in vēnālium numerō Brundisium ā clientibus meīs adductus est. Sed forsitan quaerat aliquis, quō modō scīre possumus num reus īdem sit quem vēnāliciī intrōdūxērunt? Testem statim praebēbō.
Portitor quīdam. Ex animī meī sententiā iūrābō vērumque dīcam. Nōn dubium est quīn hic servus sit quem Brundisī vīdī inter aliōs servōs Dēlō invectōs.
Mangōnis patrōnus. Servus ipse nōn negat sē anteā servum fuisse; sed lībertātem iam sibi vindicat quia ā dominīs suīs manūmissus sit. Clientēs tamen meī hoc vehementer negant: nūllum servum manūmīsērunt, sed servus ipse suā manū signa ingenuitātis sibi imposuit. Nunc eum vidētis, iūdicēs, bullam praetextamque togam gerentem. Quōmodo tamen is ingenuus esse potest quī iam cōnfessus sit sē anteā servum fuisse? Nēmō dubitāre potest quīn aliquid fraudis īnsit: namque nē lībertō quidem, nēdum servō, licet signa ingenuitātis gerere. Et quō modō manūmittendī sunt servī? Num bullam praetextamque togam impōnendō? Minimē! Sed vindictā tangendī sunt. Nēmō tamen hunc vindictā tetigit; usque adhūc igitur servus est.
Praetor. [Ad reum versus] Quid tū habēs quod respondeās?
Servus fōrmōsus. Necesse est, iūdicēs, ut ipse meam causam agam, quia nēmō mihi prō patrōnō exstat. Quae autem ā mangōnum patrōnō dicta sunt vehementer negō. Dīxit enim mē ipsum meā manū signa ingenuitātis mihi imposuisse; id quod nūllō modō facere potuī, namque neque bullam neque togam praetextam habēbam. Sed mangōnēs ipsī suā manū haec mihi imposuērunt. Testēsque adhibēbō mē vērum dīcere. Servus quīdam. Ex animī meī sententiā iūrābō vērumque dīcam. Vīdī hōs mangōnēs ipsōs suā manū signa ingenuitātis huic impōnere.
Servus alius. Ex animī meī sententiā iūrābō vērumque dīcam: ego quoque haec vīdī; putōque mangōnēs ita ēgisse ut portitōrēs fallerent, namque portōrium solvere nōlēbant.
Praetor. Nunc mihi iūs dīcendum est. Patrōnus mangōnum negābat hunc līberum esse quia nōn rīte manūmissus esset. Lēx certē dīcit "sī neque cēnsū neque vindictā nec testāmentō līber factus est, nōn est līber." Servus igitur adhūc esse mihi vidētur. [Mangōnēs plaudunt.]
Sed servus mangōnum nōn potest esse, namque quī simulāvērunt eum ingenuum esse negāvērunt servum esse. Equidem vērō cēnseō eum pūblicandum esse ut servus pūblicus sit, mangōnēs quoque multā pecūniā multandōs esse putō, quia portitōrēs fallere cōnābantur. Sed oportet vōs, iūdicēs, sententiās dare.
| Īnsula cyclōpum |
|