| Trōia capta |
|
| Sōcratēs. | Caupōna. |
| Aristomenus. | Sāgae duae. |
Iānitor.
| |
Sōcratēs.
[Cantat.]
- Dissolve frīgus, ligna super focō
- largē repōnēns, atque benignius
- dēprōme quadrīmum Sabīnā,
- Ō Thaliarche, merum diōtā.
Sed iam satis bibimus; dormīre cupiō, namque itinere fessus sum. Ancillam igitur arcesse, optime, quae nōs ad cubiculum perdūcat.
Aristomenus. Ēia tū, venī hūc! [Caupōna appropinquat.] Licetne nōbīs …?
Caupōna. [Interpellāns] Nōn licet vōbīs. Nimium vīnī iam bibistis. Plūs dare recūsō.
Aristomenus. Impudentem audāciam! Sine mē tōtam dīcere sententiam. Nōn vīnum quaerō sed cubiculum. Licetne nōbīs dormīre hīc? Viātōrēs sumus, quī iam multa mīlia passuum ambulāvimus; itaque itinere fessī sumus. Ostende cubiculum.
Caupōna. Ostende pecūniam, namque nesciō utrum habeātis necne. Vereor nē mendīcī vel latrōnēs sītis. Prīmum igitur solvenda est pecūnia, deinde ad cubiculum vōs perdūcam.
Aristomenus. Quālem audāciam! Quid faciendum est, mī Sōcratēs? Num aliam petāmus tabernam?
Sōcratēs. Vereor ut possim. Nōn placet mihi hoc dēversōrium; ūnam tamen maneāmus noctem, per tē deōs ōrō. Vix facere possum quīn iam dormiam. Aristomenus. Sed manēbimus sī vīs. Nōlī hiāre, sed dā pecūniam caupōnae.
Sōcratēs. Ego autem nīl habeō. Tē dare oportet.
Aristomenus. Semper negās tē habēre pecūniam. Equidem vērō nōn solvam prō tē. Sed mūtuam pecūniam tibi dabō, sī modo prōmittēs tē mihi redditūrum esse.
Sōcratēs. Mūtuam accipiam. Nōlī īrāscī.
Aristomenus. [Caupōnam allocūtus] Ecce, accipe nummōs. Velim nōs ad cubiculum perdūcās.
Caupōna. Mēcum igitur venīte.
[Intrant Sōcratēs, Aristomenus, Caupōna. Caupōna cubiculum monstrat et exit.]
Aristomenus. Quam sordidum cubiculum. [Ad lectulum it.] Vestīmenta lectulī madida esse putō. [Ea tangit.] Deōs immortālēs! Madidissima sunt. Nōn dormiam in hōc lectulō.
Sōcratēs. Ego tamen tam fessus sum ut nīl cūrem. [Vestēs exuit atque in lectulō iacet. Post breve tempus stertere coepit.]
Aristomenus. Fēlīcem hominem! Iam stertit. Crēdō eum in fluviō dormīre posse. Sed quid est hoc? Grabātulum videō. Hīc iacēbō. Prīmum tamen forēs addūcam pessulōque affīgam, nē quis intret. Grabātulus quoque post cardinēs pōnendus. Nunc dormīre possum. [Sē somnō dat.]
[Ambō dormiunt. Mediā nocte iānua aperītur grabātulusque impetū prōsternitur. Intrant sāgae.]
Aristomenus. [Ē grabātulō ēversō caput tollēns.] Quid vultis? Quae tantō impetū cubiculum intrātis?
Sāga prīma. [Gladium stringēns] Tacē, sī nōn vīs trucīdārī: nōlī nōbīs obstāre. [Aristomenus prae metū tacet, et, dum sub grabātulō latet, quid ēventūrum sit expectat.]
Sāga prīma. [Ad alteram versa] Dēpōne lucernam, spongiamque mihi dā. Ubi est Sōcratēs? Ecce! videō eum in alterō lectulō iacentem. [Ambae Sōcratem circumstant.] Altē dormit. Tū tamen caput eius dimovē ut gladium in iugulum dēmergam.
Sāga altera. Bene fēcistī; usque ad capulum dēmersistī. Nunc extrahe gladium ut sanguinem utrīculō meō excipiam, nē stīlla usquam videātur. Iam satis habeō. Plēnus est utrīculus.
Sāga prīma. Sed nōlī impōnere spongiam, namque cor prius est extrahendum. Sine mē dextram per vulnus immittere. Ecce! Extrahō. Abeāmus igitur priusquam expergīscātur.Aristomenus. [Ē grabātulō surgēns] Heus tū, iānitor, venī celerrimē! Sīcāriī adsunt quī comitem meum interfēcērunt. [Submissā vōce.] Quid mihi faciendum est? Vereor nē quis putet mē ipsum interfēcisse eum, cum māne iugulātus appāruerit. Optimum vidētur fūrtim ēvādere. [Pessulōs redūcit, iānuāque apertā, clāmat.] Heus tū, ubi es? Valvās stabulī absolve, ante lūcem īre volō.
Iānitor. [Intrat sēmisomnus.] Quid vīs? Ignōrāsne latrōnibus īnfestārī viās, quī hoc nocturnum iter incipis? Alicuiusne facinoris cōnscius morī cupis? Quōmodo scīre possum utrum comite tuō iugulātō fugā praesidium quaerās necne?
Aristomenus. [In cubiculum reversus] Mē miserum! Nōn misericordiā commōtae mihi sāgae pepercērunt, sed crucī mē reservāvērunt. Mortem mihi cōnscīscam, sed quō in locō tēlum mortiferum invenīre possum? Ecce, grabātulus restī intextus tēlum praebēbit: restī mē suspendam. [Induit laqueum.] Heu, restis collum angit! [Subitō dē altō recidēns Sōcratem superruit.] Dīs grātiās agō! Vetus putrisque fūnis dīruptus est.
Sōcratēs. [Experrēctus] Num tēctum mē obruit? Crēdō terrae mōtum tōtam dēmōlīrī tabernam.
Aristomenus. [Admīrātiōne affectus] Vērum dīcis, mī Sōcratēs. Ego quoque ē grabātulō super tē ēiectus sum. Effugiāmus igitur priusquam ruīnīs obruāmur.
Aristomenus. Num quid sēnsistī dum dormīs, Sōcratēs?
Sōcratēs. Terrae mōtum valdē sēnsī. Cūr autem rogās?
Aristomenus. Quia somnium mīrābile percipiēbam. Duae enim sāgae per somnium mihi vidēbantur cubiculum intrāre, et capite tuō dimōtō, in iugulum gladium dēmergere. Nunc autem nūllum vulnus videō, sed integrum vidētur esse.
Sōcratēs. Mīrābilem fābulam nārrās, namque ego quoque somnium eiusmodī vīdī, sed mōtus terrae mē excitāvit, cognōvīque somnium modo fuisse. Nōlī timēre nūgās. Equidem vērō—id quod multō maiōris est mōmentī--magnopere ēsuriō, namque nūllum ēdī ientāculum.
Aristomenus. [Cibum ē saccō prōmēns] Ecce! Parātum tibi adest ientāculum; optimum cāseum habeō. Iuxtā platanum istam resīdāmus. [Sōcratēs edere coepit bonamque cāseī partem avidē dēvorat.]
Sōcratēs. Satis ēdī. Bibere cupiō, namque sitiō.
Aristomenus. Flūmen adest. [Sōcratem cūriōsē spectat] Sed quid reī est tibi? Maciē et pallōre affectus es; corpus etiam dēficere vidētur!
Sōcratēs. Absurdum dīcis. Satis bene valeō. Sitim modo dēpellere cupiō.
Aristomenus. Ī igitur ad flūmen ut bibās.
[Sōcratēs ad terram sē prōiicit extrēmīsque labrīs aquam summam attigit, cum subitō in iugulō eius vulnus dēhīscit in profundum, et spongia repente dēvolvitur.]
Sōcratēs. Succurre mihi, optime! Nesciō quid acciderit. Haud multum abest quīn in flūmen cadam.
Aristomenus. Nōlī timēre, auxiliō tibi adsum. [Sōcratem ē fluviō alterō pede dētrahit.] Deōs immortālēs! Iam mortuus est. Sāgae, ut opīnor, eum magicīs artibus interfēcērunt. Nunc autem sepeliendus est in arēnā; nēnia quoque dīcenda ut placidus in sepulcrō quiēscat. [Nēniam canit.]
Multās per gentēs et multa per aequora vectus
adveniō hās mīserās, frāter, ad īnferiās,
ut tē postrēmō dōnārem mūnere mortis
et mūtam nēquīquam alloquerer cinerem,
quandōquidem fortūna mihi tēte abstulit ipsum,
heu miser indignē frāter adēmptē mihi:
nunc tamen intereā haec prīscō quae mōre parentum
trādita sunt trīstēs mūnera ad īnferiās,
accipe frāternō multum mānantia flētū,
atque in perpetuum, frāter, avē atque valē.
| Trōia capta |
|