Labyrinthus umbratilis
Appearance
LABYRINTHUS UMBRATILIS
Magni conatus in aedibus,
et parietes.
Imago sunt megalomaniae
quae te premit
semper gravius et magis.
Conatus desperati
et iactus manuum.
Transitus matutini, caffeae
quam per gulam demittis.
Sanguinis et carnis quae transeunt
atque irreparabiliter putrescunt.
Omne quod nunc video
vivere et crescere, est
Mors — futura inconcussa,
exitum certum.
Me recipio in viridia hortorum
transitūs; in labyrinthum umbratilem
virentis sepis.