Jump to content

Laches (ed. Bekker)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Laches
Marsilius Ficinus Latine vertit e Graeco, s. XV
IV s. a.Ch.n

editio: ex Platonis Dialogi Graece et Latine, pars I, volumen I, Berolini 1816; Augustus Emmanuel Bekkerius recensuit
fons: librum vide


Virum spectastis armis dimicantem, o Nicia atque Laches. quam vero ob causam spectare hunc nobiscum una ego et Melesias hic vos iussimus, supra minime declaravimus, nunc autem aperiemus. nam libere vobiscum loquendum existimamus. Sunt enim nonnulli, qui haec derident, ac si quis eos consulat, sententiam suam non exprimunt: sed illud de quo consultatur, et consultantis mentem coniicientes, alia praeter ea quae sentiunt, proferunt. Cum autem vos arbitremur et ad intelligendum sufficere, et quae cognoscitis simpliciter explicare, socios ad eorum, quae referemus, deliberationem ascivimus. Est autem, de no altius sum exorsus, eiusmodi. Hi nobis filii sunt, hic quidem huius filius, avito nomine Thucydides nuncupatus: meus item: alter, avi similiter nomen servans. nam Aristidem nominamus. Videturque nobis quam diligentissima horum cura suscipienda, neque agendum putamus, quod multi solent, qui filios suos, cum primum adoleverint, ad propriam sinunt libidinem vivere: immo vero tunc studium diligentius adhibendum. Cum itaque adesse nobis filios. videamus, iudicavimus, vos prae ceteris cogitasse, qua ratione educandi sint, ut optimi fiant. quod si non multum animadvertistis, in praesentia admonemus, vos id negligere non debere, exhortamurque, ut una nobiscum de filiorum educatione deliberetis. quam vero ob causam. nobis haec videantur, o Nicia atque Laches, audire decet, quamvis paulo prolixiora sint, quae sequuntur. discubuimus in convivio simul ego et Melesias hic, atque hi nobiscum adolescentuli. Ut igitur in principio sermonis significavi, libere vobiscum audacterque loquemur. sane uterque nostrum multa potest patris sui praeclara facinora tum pace, tum bello filiis enarrare, patrisque gesta. erga. rempublicam sociosque insignia recensere; a nobis vero res gestas referre nullas possumus. Quare et horum nos pudet eaque damnamus, et patrum negligentiam saepe culpamus, quod nos, postquam adolevimus, in mollitie quadam et delitiis vivere permiserunt, resque aliorum gessere. Eademque adulescentibus his ostendentes, edicimus, «i se ipsos neglexerint, nostraque praecepta contemserint, ignobiles eos futurus: sin autem curaverint, forte dignos avitis nominibus evasuros. ipsi vero parituros se nobis respondent. Nobis autem de hoc invicem consultantibus, qua disciplina vel consuetudine potissimum optimi fieri possunt, exposuit quispiam, operae pretium esse, ut armis dimicare perdiscant: laudavitque istum, quem vos modo certantem spectastis, et contueri iussit. Optimum itaque fore putavimus, nt et nos ad hoc spectaculum veniremus, et vos una convocaremus, tum ad spectandum, tum etiam, si vultis, de adolescentum educatione communi consilio deliberandum. Haec sunt, quae vobiscum conferre cupiebamus. Vestra nunc interest, tam de hac re, utrum discenda sit necne, consulere, nam de aliis, si quam disciplinam vel studium adolescentis laude dignum invenitis: et quid circa communionem facturi estis, praedicere. Ni. Sententiam profecto vestram, o Lysimache et Melesia, probo, et vobiscum una investigare paratus sum: similiterque affectum hunc Lachetem existimo. La. Vera perpendis, o Nicia. profecto, quod paulo ante referebat Lysimachus de suo-et Melesiae patre, quam aptissime dictum mihi videtur adversus illos, et nos, et omnes, quicunque civilia tractant. nam, quod querebatur Lysimachus, illi tam filios, quam cetera domestica, negligunt. in his itaque probe, Lysimache, loqueris. Quod autem nos ad consultandum de eruditione adolescentum accersis, Socratem autem istum non invitas, admiror: primo quidem concivem; deinde hic ut plurimum conversantem tractantemque, ubi aliqua sit disciplina decora talis, qualem exigis, et exercitatio iuvenum. Ly. Quid ais, Laches? Socrates hic talia unquam curavit? La. Et maxime quidem, Lysimache. Ni. Ego quoque ad hoc non deterior, quam Laches, testis esse possum. Nu enim hospitem ad me deduxit erudiendi filii gratia Agathoclis discipulum Damonem, musicae praeceptorem, urbanum quidem virum prae ceteris, atque pretium non in musica solum, sed etiam in ceteris facultatibus, quibus certe dignus fit, ut eius disciplinae consuetudinique adolescentes eiusmodi committantur. Ly. Haud amplius, o Socrates, Niciaque, et Laches, atque aequales mei, iuniores cognoscimus, utpote qui nos domi ob aetatem plurimum continemus. verum si quid boni, o Sophronisci fili, concivi huic tuo consulere potes, consule. decet enim: nam paternus nobis es amicus. semper enim:ego ac pater tuus familiares amicique fuimus, ac ille vita prius decessit, quam ulla inter nos simultas exoriretur. Mihi quoque quodammodo aures adhuc Socratis momen circumsonat, quod hi pueri domi altercantes invicem frequenter usurpant, celebrantque summopere: quos ego nondum percontatus sum, utrum Socratem Sophronisci hilium dicant, an alium. Sed, o pueri, dicite mihi, hicne Socrates ille, quem adeo frequenter commemorare soletis? Pa. Iste procul dubio, pater. Ly. Bene quidem per Iunonem, o Socrates, quod erga patrem tum recte te geris omnium virorum optimum, et quod nobis propria tua erunt, tibique nostra. La. Ne virum hunc dimittas, Lysimache. nam ego alibi ipsum inspexi. quandoque non erga patrem tantum, verum etiam erga patriam mirum in modum. officiosum. porro in ipsa apud Delium fuga mecum una pedem retulit: idque ratum habeas velim, quod si ceteri similiter se gessissent, hanc totam perpessa luisset civitaS nostra ruinam. Ly. Optima haec Ilius est, o Socrates, quae tibi nunc a viris fide dignis tribuitur, qui in iisdem laudandi: et, ipsa sunt, in quibus te laudant. Scito igitur, me tua laetari gloria, tibique summa benevolentia. esse. devinctum. existimato., Oportet. ergo, te primum ed nos accedere, domesticosque, ut decet, censere, Quare posthac, postquam nos invicem agnovimus, ne aliter. facias: immo. benevolentia quadam domestica complectaris et nos, et hos iuniores, ut mutua inter nos amicitia. utrinque servetur. Haec sane et tu facies, et nos deinceps MWerum in memoriam revocabamus. Ad id autem, quod inquirere coepimus, quid dicitis? Num conducere putatis adolescentibus. ut armis pugnare perdiscant?. So. Conabor equidem. o Lysimache. si quid potero de his consulere. et quae postulas cuncta perficere. Verum par esse mihi videtur. ut. cum et iunior bis. et ad haec imperitior ipse sim. audiam primo quid ipsi sentiant. discamque: ac si quid ultra sententias illorum habuero. tunc demum tibi hisque aperiam. Ceterum cur non ipse prior. o Nicia. loqueris? Ni. Nihil. probibet. Socrates. Videtur mihi peritia haec passim prodesse iuvenibus: neque in. his immorandum. quibus iuvenes otium nacti sese dare consueverunt; sed eam facultatem comparare praestat. per quam habitus corporis robustus adquiritur. nulla enim alia exercitatione inferior haec est, aut minus laboriosa. decet praeterea liberum hominem maxime exercitatio talis. et equestris peritia. nam in eo certamine. cuius nos athletae sumus. et in his quorum nobis est certamen propositum. hi soli decertant. qui in eiusmodi belli instrumentis se exercent. Conferet quin etiam peritia haec in ipsa pugna. quoties in acie ordineque certandum. maxime vero tunc proderit. cum acies dissolventur. et singulari certamine oportebit vel insequi repugnantem. vel invadentem in fuga repellere. Nunquam sane. qui hac facultate instructus est. uni succumbet. forte vero nec etiam pluribus: immo hac passim exsuperabit. — Praeterea alterius cuiusdam praeclarae disciplinae facultas haec desiderium affert. quilibet enim. cum didicerit armis pugnare. disciplinam circa ordinandas acies. quae statim sequitur. affectabit. haec autem assecutus. et circa haec cupiditate gloriae inflammatus. ad exercitus praefecturam se conferet. ac summatim ad omnia. quae circa haec versantur. instituta studiaque praeclara et cognitu usuque digna. sese prima illa ducente convertet. Adiiciemus item quiddam non contemnendum. quod unumquemque in proelio audentiorem fortioremque mirum in modum haec facultas efficiet. Neque illud insuper reticendum. quamvis levius cuiquam videri possit. quod et aptiorem ibi virum efficiet, ubi maxime aptum promtumque apparere oportet. ibidem certe ob ipsam dexteritatem hostibus terribilior apparebit. Mihi itaque. o Lysimache. operae pretium esse videtur. ut haec adolescentes percipiant: quamve ob causam ita putem. exposui. Verumtamen libenter audirem. si quid praeter haec Laches velit afferre. La. Absurdus profecto sermo existimaretur. o Nicia. si quis aliquam disciplinam diceret minime comparandam. praestare enim videtur. scire omnia. enimvero facultas haec circa arma. si disciplina quaedam est. ut ferunt qui eam docent. et talis praeterea qualem Nicias praedicat. discenda est: sin autem disciplina non est. sed nos decipiunt qui hanc pollicentur: vel disciplina est quidem. sed haud multi pretii: quid discere hanc oportet? Ad haec dicenda ea sane coniectura me movet. quod. ut reor. si alicuius haec esset pretii. nunquam Lacedaemonios latuisset. quibus nihil aliud curae est in omni vita. quam ita se in omnibus comparare. ut bello ceteros omnes exsuperent. quod si forte illos fugit. non tamen hos praeterisset huius rei magistros. quod huiuscemodi rebus illi summopere student. quodque in his honoratus ah illis aliquis multas apud alios pecunias cumularet; quemadmodum tragoediarum posta apud nos: honoratus. nempe qui tragoediis confidit suis, haud extrinsecus Atticam circumlustrat. per alias urbes ostentatus. verum statim huc adventat. et sua merito iis viris ostendit. Hos vero. qui in animorum ludis versantur. video Lacedaemonem putare quasi quoddam inaccessibile templum. neque summo etiam pede ascendere unquam audere. immo circumoberrant. et apud alios se potius iaciant. praecipue inter illos. qui et ipsi se aliis multis in re militari inferiores esse confiterentur. Praeterea non paucis. o Lysimache, generis huius hominibus interfui dimicantibus. et quales sint novi. inde quoque coniectare licet. quasi enim dedita opera nullus unquam in belle illustris evasit eorum. qui his ludis incubuerunt: quamvis in ceteris omnibus ii proficiant maxime, qui se frequenter exercent. soli tamen hi praeter ceteros ad hoc voti impotes sunt: usque adeo infortunati videntur. Etenim Stesileum hunc. quem vos mecum tanta in turba sese ostentantem contemplati estis. et mira nimium profitentem, alibi quandoque inspexi. certius revera se ipsum haud sponte intuentibus demonstrantem. Ascendit. quandoque navem. et adversus ingentem navem aliam decertavit instrumentum quoddam militare tenens manibus ab aliis longe diversum, quippe cum et ipse ab aliis discrepet: habebat hic dorydrepanum, id est telifalcem. Reliqua quidem viri huius gesta haud. digna auditu sunt: hoc tamen non est silentio praetereundum. quid contigerit ex tam mira cautione huiusque viri machinamento. qui telo falcem addidit. eo siquidem dimicante. falx pavis se fulcimentis implicuit. Trahebat autem Stesileus. ut explicaret. neque potest: navis navem transibat. ille autem interea. navem cursu comitabatur. hastam continens. Cum vero navis navem iam transiret. eumque hastam tenentem attraheret. ad extremum, teli manu. devenit. Risus ergo ac strepitus ampla in navi concitus. oh Stesilei habitum et ob id insuper. quia ad summam quis navem iacto lapide in pedes eius coegit. ut hastam dimitteret. tunc sane et illi, qui triremi vehebantur. haud ulterius risum continere potuerupnt. cum eius telifalcem illa navi suspensam intuerentur. Forte alicuius haec pretii sunt. nt Nicias asserit: verumntamen ea, quibus interlui. talia quaedam sunt. quamobrem. nt in principio dixi. sive disciplina haec est. parum est: aive non est. sed simulant qui hanc profitentur. haud re studio digna videtur. Ita sane arbitror. si quis timidus facultatem hanc sequatur. audaciorem ob hanc effectum. clariorem fore quam fuerit. Sin autem fortis quispiam eam sectetur. observatum ab hominibus. si parum quid oberret. magnas calumnias subiturum. invidiosa namque scientiae huius professio. quocirca. nisi virtute mirum in modum ceteris praestet. qui hanc sibi scientiam vindicat. vitare non poterit quin ridiculus habeatur. Eiusmodi videtur mihi. Lysimache. huius disciplinae studium. Oportet autem. ut ab initio dicebam. summopere hunc Socratem obsecrare. ut circa propositam quaestionem sua ex sententia consulat. Rogo equidem. Socrates. etenim discernentis. cuiusdam sententiam consultatio haec desiderat. nam Si invicem hi convenissent. minus eiusmodi consultatione opus foret: tamquam vero Laches. ut cernis. et Nicias dissident. praestat audire nunc. cuius ipse sententiae potius suffrageris. So. Quid vero. Lysimache? hisce tu adhaerebis. si plures nostrum laudabunt? Ly. Quidnam aliud quis agat. o Socrates? So. Numquid et tu, Melesia, similiter faceres? ac si de exercitatione filii consultares, num pluribus nostrum fidem praestares, an potius illi, qui sub perito. exercitandi magistro didicisset. seque exercuisset? Me. Illi merito. Socrates. So. Ipsi itaque maiorem fidem adhiberes uni. quam. nobis quatuor. Me. Forsitan. So. Scientia enim. non multitudine. iudicare oportet, quod recte est iudicandum. Me. Procul dubio. So. Nonne id in primis considerandum est. si quis inter nos est peritus ea in re, de qua nunc deliberamus: an non? et si quis talis inveniatur, illi credendum. sententia ceterorum postposita? si nullus, alius quidam nobis investigandus?. An circa exiguum quiddam nunc periculum subire censetis, ipse atque Lysimachus, potius quam circa rem quandam vestrarum possessionum omnium pretiosissimam? Filis namque bonis vel malis effectis, universa domus paterna eodem modo gubernabitur, quo et filii affecti erunt. Me. Vera loqueris. So. Diligenter igitur huic rei invigilandum. Me. Valde. So. Quonam igitur pacto quod modo dicebam consideravissemus, 81 invenire voluissemus, quis nostrum maxime in certando artificiosus evaderet? nonne eum perscrutati essemus, qui. et didicit, et exercuit, cui videlicet idonei huius rei praeceptores exstiterint? Me. Ita equidem arbitror. So. An non prius etiam, quid illud sit, cuius praeceptores indagaremus? Me. Qui isthuc ais? So. Sic clarius forte percipies. non videtur inter nos in principio constitisse, quid illud sit, in quo perquirimus, quis nostrum sit peritissimus, et huius gratia praeceptores habuerit, quis non. Ni. Nonne quaerebamus, o Socrates, utrum oporteat discere adolescentes armis dimicare, necne? So. Ita prorsus, o Nicia. sed cum de oculorum medela quaerit aliquis, adbibendane sit, an non, tunc de medela putas, an de oculis, consultari? Ni. De oculis. So. Et quando quaeritur, utrum fraenum equo adhibendum, necne, et quando, hanc non de fraeno, sed de equo potius, consultatur? Ni. Verum, So. Ut autem paucis comprehendam, quoties quis aliquid alicuius gratia quaerit, de illo ipso consultatio est, cuius gratia aliud quaeritur, non de eo quod quaeritur alterius gratia. Ni. Necesse est. So. Oportet itaque consultorem examinare, utrum ad illius curationem peritus sit, cuius gratia in praesentia deliberamus. Ni. Omnino. So. An non dictum est, de disciplina perquiri, adolescentum animi gratia?. Ni. Dictum. So. Ergo, Si quis nostram curandorum animorum arte polleat, valeatque eos sufficienter excolere, et praeceptores eruditos habuerit, inquirendum? La. Nunquamne vidisti, o Socrates, sine praetoribus aliquos in re quadam peritiores, quam cum praeceptoribus evasisse? So. Vidi equidem, Laches: quibus ipse tamen non crederes, si se optimos artifices praedicarent, nisi opus aliquod artis illorum recte constructum et unum et plura monstraverint. Ni. Verum est quod dicis. So. Nos itaque decet, o Laches et Nicia, Postquam Lysimachus atque Melesias ad consultandum de filiis convocarunt, cupientes optimos illorum animos effici, si praeceptores nos habuisse fatemur, eos ostendere, qui et ipsi primum optimi fuerint, et multorum adolescentum animos erudiverint, postea nos quoque docuerint. vel si quis nostrum praeceptorem habuisse neget, opera Sua monstrare debet, in mediumque afferre, quinam Atheniensium, vel hospitum, aut servi, aut liberi, diligentia sua absque controversia boni evaserint. Sin autem neutrum ostendere possumus, ut alios consultores adeant, iubere debemus, neque in amicorum filiis depravandis id subire periculi, quo apud adolescentum domesticos accusationem maximam mereamur. Equidem, o Lysimache atque Melesia, de me ipso in primis assero, nullum hac dere mihi magistrum exstitisse, quanquam a tenera aetate semper rem hanc affectavi. verum tamen sophistis mercedem solvere non valeo, qui soli polliciti sunt bonum. me et clarum efficere. ipse vero proprio ingenio artem hanc invenire etiam nunc minime possum. Quam si Nicias hic vel Laches invenit, vel didicit, haud equidem admirabor. etenim pecuniis magis abundant, ut ab aliis discere queant: et seniores sunt, ut iam invenire potuerint. Videbitur autem mihi ad erudiendum sufficere. neque enim usque adeo intrepide de studiis iuveni. bonis vel malis statuissent, nisi putassent svfficienter haec cognoscere. Cetera his equidem credo: quod vero dissentiant, admiratus sum. Atqui quemadmodum nuper Laches iubebat, ne me dimitteres, sed percontareris: ita nunc ego vicissim te rogo iubeoque, Lysimache, me Lachetem Niciamque dimittas, sed ab his scisciteris, dicens eis Socratem dixisse; rem ipsam non intelligere, neque diiudicare posse, quis vestrum vera loquatur: quippe cum nec inventor harum rerum ipse fuerit, neque ab alio docente didicerit. Tu autem, Laches ac Nicia, dicite utrique nobis, quem circa iuvenum educationem doctissimum conveneritis: et utrum discentes ab aliquo sciatis haec, an ipsi potius inventores sitis. Quod si didicistis, quis utriusque magister? quive alii artis eiusdem professores? ut si minus vobis ad haec a reipublicae negotiis superest otii, eos adeamus, persuadeamusque vel muneribus, vel gratia, vel utrisque, ut et nostrorum et vestrorum filiorum curam suscipiant, ne improbi facti; maioribus suis dedecori sint. Sin autem ipsi vos hoc invenistis, adducite in medium, si quos forte alios diligentia vestra ex pravis honos clarosque homines reddideritis. Enimvero si nunc primum docere incipitis, animadvertendum est, non Carem quendam mercede conductum, sed et vestros et amicorum filios in discrimen nos ducere: et profecto, ut habet proverbium, in vasis ipsius iactura artem figulariam experimini. Dicite itaque, quid ex his adesse et competere vobis asseritis vel negatis? Haec tu ab ilis sciscitare, Lysimache, neque eos dimittas prius, quam respondeant. Ly. Probe loqui Socrates, o viri, mihi videtur. Si ergo vobis gratum futurum esa, o Nicia atque Laches, interrogantibus respondere, ipsi videritis. mihi certe et huic Melesiae gratum, si veliti omnia, quae interrogat Socrates, ratione percurrere. Etenim statim a principio dixi, idcirco ad consultandum vos accersi, quod excogitata vobis haec iam, ut decens est, arbitraremur: praesertim cum filios habeatis, ut nos, ea ferme in aetate iam constitutos, in qua de eruditione sit cogitandum. Si ergo nihil prohibet, dicite, obsecro, unaque cum Socrate hoc considerate, et reddentes, et accipientes invicem rationem. recte namque et hoc iste dicebat, de maximo quodam nostrorum omnium in praesentia nos deliberare. Videte itaque, utrum sic agendum existimetis. ani. Videris certe mihi, Lysimache, Socratem ex patre tantum cognoscere, neque cum eo unquam consuetudinem habuisse: nisi forte, dum esset puer, patrem secutus aliquando vel in templo, vel alio populari conventu, tibi adhaeserit. virum autem hunc factum, nendum, ut apparet, es allocutus. Ly. Cur, o Nicia? Ni. Ignorare videris, quod quicunque sermone, si gene Propinquat Socrati, illique disputans haeret, licet de alio quoquam coeperit disputare, cogitur tandem Socratis verbis adductus suae vitae reddere rationem, quae sit praesentis, quae anteactae ipsius vitae conditio: et postquam in haec incidit, non prius eum dimittit Socrates, quam cuncta haec sufficienter examinaverit. Ego autem hoc familiariter usus sum, ec necessarium esse cognosco huius ex verbis haec perpeti, quodve nunc ipse patiar non ignoro. Delectat me a huius, o Lysimache, consuetudo. neque enim obesse puto ut in memoriam reducatur, si quid non recte vel fecerimus, vel fecimus. , immo vero necesse est eum qui haec non refugi cautiorem in posterum fieri, existimantem secundum illud Solonis tamdiu discendum, quamdiu vivit, neque sperantem senectutem ipsam mentem nobis daturam. Mihi itaque nec insuetum est, nec iniucundum a Socrate hoc examinari. atqui iampridem id sciebam, sermonem nobis non de pueris praesente Socrate, sed de nobis ipsis, futurum. Quamobrem nihil prohibet, quo minus cum Socrate, utcunque vult ipse, disseram. verum considera, quo pacto ad hoc Laches afficiatur. La. Simpliciter equidem, Nicia, erga sermones afficior, immo vero, si vis, dupliciter. porro verborum studiosus videri cuipiam possem, et aliquando contra. nam quoties de virtute vel de sapientia quadam aliquem audio disputantem, revera virum dignumque sermonibus ipsis, mira quadam afficior voluptate, contemplans dicentem simul, ac dicta, quam congrua inter se et consona sint. Atque hic profecto vir musicus esse mihi videtur, harmoniam suavissimam modulatus, non lyram, neque iocularia quaedam instrumenta, sed vitam revera contemperans concordia verborum et operum, concinentem secundum Doricam videlicet melodiam, non Ionicam, aut Phrygiam, aut Lydiam, sed eam certe, quae sola Graeca est harmonia. Talis itaque vir mirifice suis me verbis delectat, efficitque, ut verborum avidior esse videar: tanta attentione dicta illius accipio. Quisquis autem agit contra, meas offendit. aures, et quo loqui videtur ornatius, eo efficit magis ut videar a sermonibus abhorrere. Socratis quidem verba nondum expertus sum, opera certe quandoque: mihique compertum est, hunc praeclaris sermonibus, omnique libertate loquendi dignum esse. Si ergo et hoc habet, cum eo plane consentio, atque libentissime ab eiusmodi viro examinabor, neque molestum mihi erit ab eo aliquid discere. Atqui et Soloni hoc adiecto concedo: quod a bonis viris dumtaxat multa senescens discere volo. Hoc igitur sit mihi concessum, ipsum praeceptorem bonum esse, ne forte, dum invitus disco, indocilis esse videar. neque mihi curae est, utrum sit praeceptor iunior, vel nondum opinione hominum clarus, vel aliud tale quid habeat. Tibi igitur praedico, Socrates, ut me quomodocunque vis et doceas, et redarguas, et discas quod ipse noverim. Sic certe erga te affectus sum ex eo dic, quo mecum subiisti discrimen, tuaeque virtutis fecisti periculum, testimonium illud perbibens, quod exhibere debet quisquis iuste periculum est facturus. Dicas ergo quod lubet, nihil aetatem nostram veritus. So. Ergo incusare vos non pote— rumus, quasi minus ad consulendum investigandumque paratos. Ly. Sed nostrum utique opus, o Socrates. unum namque ego te nostrum reputo. Cogita itaque pro me adolescentum gratia, quod ab iis quaerere nos oporteat, cumque ipsis disserendo consulta, nam mihi quidem. multa excidunt e memoria ob senium ex his, quae perquirere statuerim: atque ea rursus quae audierim, si qui alii sermones intervenerint, non satis recolo. Quapropter vos invicem quae proposuimus, percurrite: ego vero audiam, et cum audivero, una:cum hoc Melesia quidquid statueritis, peragam. So. O Nicia atque Laches, Lysimacho Melesiaeque parendum. Quae igitur supra investigare contendimus, videlicet quinam praeceptores nobis disciplinae talis ex. stiterint, vel quos alios ipsi nos meliores fecerimus, forte nihil obesset inter nos ipsos examinare. verum eiusmodi quaedam consideratio in idem redibit, ut arbitror, et altius repetetur. Si de aliquo forte sciremus, quod praesens alicui melius efficiat illud, cui sit praesens, atque rursus admovere illi ipsum possemus: constat quod illud ipsum cognosceremus, circa quod aliquando consilium iniremus, investigantes, quo pacto facillime quis et optime illud adipiscatur. Forte non intelligitis: verum Sic facilius comprehendetis. Si sciremus, quod visus oculis praesens meliores illos efficit quibus adest, rursusque possemus ipsum oculis adhibere, patet quod etiam quid ipse visus sit, cognosceremus, de quo aliquando consultandum nobis esset, qua ratione quam facillime et commodissime ipsum quis comparet. Si enim id ipsum nobis esset ignotum, quid ipse visus est, quid auditus, nunquam idonei consultores medicinae circa oculos auresve essemus, investigantes quomodo optime quis visum, auditumve recuperet. La. Vera narras, o Socrates. So. Nonne hi nos in praesentia, o Laches, elegerunt consultaturos, qua ratione virtus animis filiorum suorum adhibita, eos meliores efficiat? La. Profecto. So. Nonne igitur constare id oportet, videlicet quid ipsa virtus sit, intelligere? Si enim, quid virtus sit, penitus ignoremus, quo pacto consulere cuiquam poterimus, viamque optimam et facillimam ad virtutem ostendere? La. Nullo modo, o Socrates. So. Fatemurne, Laches, quid virtus sit intelligere? La. Fatemur certe. So. Si intelligimus, certe quid sit etiam exprimere possumus. a. Nihil prohibet. So. Haud tamen quid universa sit virtus, statim, vir optime, perquiramus. maius namque id opus. sed de parte primum aliqua videamus, utrum satis nobis pateat: atque hunc in modum facilior nobis erit investigatio. La. Utcunque placet, agamus. So. Quam itaque potissimum virtutis partem eliciemus? an videlicet eam, ad quam ipsa armorum disciplina spectare videtur? videtur autem multis ad fortitudinem. nonne? La. Et maxime quidem. So. Primum ergo, quid fortitudo sit, o Laches, aperire conemur: deinde investigabimus, quo pacto ab adolescentibus, quoad exercitatione et doctrina feri potest, comparetur. quapropter annitere, quid fortitudo sit, nobis exponere, La. Haud dictu difficile istud, o Socrates. certo scito, illum esse fortem, qui ordinem servans expugnandis hostibus instat, neque refugit. So. Bene loqueris, Laches. sed ego forsitan, cum verbis obscurioribus te rogarem, causam dedi, ut aliud responderis, quam quod interrogans ipse senserim. La. Qua ratione id ais, Socrates? So. Explicabo, si potero. Fortis utique is est, quem dicis ipse, quicunque ordinem non deserens adversus hostes pugnat. La. Hunc ipsum dico. So. Atqui et ego. Sed numquid et ille, qui non permanens, sed fugiens pugnat? La. Quomodo fugiens?. So. Quemadmodum Scythae dicuntur non minus fugiendo quam insequendo pugnare. unde et Homerus equos Aeneae laudans ait, celerrime hinc et illinc persequi atque fuere: Aeneamque ipsum similiter ab ipsa metuendi scientia quandoque laudavit, dixitque illum esse metuendi fugiendique peritum. La. Et recte quidem, o Socrates: nam de curribus loquebatur. tu. vero de Scytharum equitibus loqueris. equites sane illorum sic dimicant: armaturae autem Graecae periti, quemadmodum ipse dicebam. So. Praeter Lacedaemones, Laches. Nempe Lacedaemones inquit in Plataeis, cum scutiferis propinquassent, non sustinuisse primum illorum impetum, neque perstitisse, sed fugisse potius: postquam vero Persarum solutae sunt acies, se convertisse, atque equitum more dimicantes in ea pugna victores evasisse, La. Vera narras. So. Merito ergo dicebam, interrogationem meam non rectam minus rectae responsionis tuae causam exstitisse. interrogare enim volebam, non solum de iis qui circa levem armaturam fortes sunt, sed etiam de itibus, deque omnibus simpliciter in quovis belli genere fortibus; neque in terra dumtaxat, sed et in maritimis tempestatibus: immo etiam de his, quicunque adversus morbos, vel inopiam, vel civilia negotia fortes sunt. neque de his tantum, qui adversus dolores metusve constantes sunt, verum de illis etiam, qui contra voluptates concupiscentiasque pugnare fortiter possunt, sive persistentes, sive etiam tergiversantes. sunt namque et in hisce rebus, 9 Laches, fortes nonnulli. La. Et maxime quidem, o Socrates. So. Nonne omnes hi fortes sunt? verumtamen partim circa voluptates, partim circa dolores, partim circa cupiditates, partim circa timores fortitudinem possident: et qui timidi sunt, circa eadem, ut arbitror, timidi. La. Sic est omnino. So. Quid sit utrumque horum, interrogabam. Rursus itaque pro viribus exprime, quid ipsa fortitudo sit, quae in his omnibus eadem reperitur. Nondum intelligis? La. Non satis. So. Dico autem perinde ac si interrogassem, Quid est ipsa velocitas, quae in currendo nobis adest, citharamque pulsando, et in loquendo, et in discendo, ceterisque permultis? quam quidem possidemus, ut dictu dignum est, vel in manuum, vel pedum, vel oris vocisque, vel intelligentiae motibus. Nonne et tu similiter dicis? La. Prorsus, So. Ergo si quis me percontaretur, O Socrates, quid esse dicis istud quod in omnibus velocitatem nominas? responderem utique, Vim brevi in tempore multa peragentem velocitatem vocare, tam circa vocem, quam cursum, ac cetera omnia, La. Recte. So. Conare igitur et tu, Laches, fortitudinem similiter definire, quaenam potentia ipsa sit eadem in voluptate, doloreque, et omnibus, quibus convenire illam modo pariter dicebamus, et fortitudinem per singula nominari. La. Videtur mihi fortitudo tolerantia quaedam animi esse, si quod per omnia fortitudini convenit, dicendum. So. Dicendum prolecto, si nobis ipsi ad interrogata respondeamus. arbitror autem, non quamlibet tolerantiam fortitudinem te putare. quod hinc sane coniicio. hoc ferme cognosco, Laches, te pulchrum quiddam fortitudinem esse putare. La. Immo certe pulcherrimum. sso. Nonne tolerantia, qguam prudentia comitatur, et pulchra est et bona? La. Omnino. So. Ea vero, quam inprudentia, nonne contra. damnosa ac noxia? La. Nempe. So. Pulchrumne ipse vocabis quod tale sit, damnosum ac noxium? La. Nefas istud, o Socrates. So. Non. ergo. tolerantiam eiuscemodi fortitudinem nuncupabis, quandoquidem haud pulchra est, cum tamen fortitudo ipsa sit pulchra. a. Vera loqueris. So. Prudens itaque tolerantia, secundum orationem tuam, est. fortitudo. La. Videtur. So. Videamus ergo quaenam tolerantia, et ad quid prudens, sit fortitudo: numquid ad omnia tum magna, tum parva? veluti si quis toleret. dum prudenter argentum erogat, cognoscens ex hoc sumtu se lucraturum, huncne fortem dices? La. Nequaquam. So. An vero si quis medicus, cum filius eius, vel alius quivis, pulmonum anxietate gravatus, potum dari cibumque petit, tolleret, neque flectatur? La. Neque tolerandam hanc fortitudinem appellabo. So. At vero in bello tolerantem virum promtumque ad pugnam, qui prudenter singulis circumspectis praevideat, aliorum sibi fore praesidium, et adversus pauciores debilioresque suis pugnandum, loca quin etiam et praesidia habeat commodiora: virumne, inquam, tali cum providentia et apparatu tolerantem, fortiorem dices eo, qui in contrario quodam exercitu constat ac tolerat? La. Immo vero hunc qui in contrario, Socrates. So. Imprudentior tamen est huius, quam illius alterius, tolerantia. La. Vera loqueris. So. Ergo et hominem equestri scientia praeditum, et in equestri certamine tolerantem, minus fortem dices eo, qui expers huius scientiae tolerat? La. Mihi quidem ita videtur. So. Atqui et illum praeterea, qui sciens funda iacere, arcumque intendere, vel aliud quodvis, toleret, minus fortem? La. Omnino. So. Item quicunque sine arte natandi in puteum descendentes, eo, in opere tolerare ac persistere audent, vel in alio quovis opere sine arte, eos tu fortiores dices his qui sunt in eis artibus eruditi? La. Quid aliud quis dixerit, Socrates? So. Nihil, si modo ita quis putet. La. Puto equidem. So. Attamen imprudentius hi pericula subeunt, tolerantque, quam illi qui arte haec aggrediuntur. La. Videntur. So. Nonne supra turpis ac noxia nobis audacia toleratioque imprudens apparuit? La. Maxime. So. Constitit autem fortitudinem pulchrum aliquid esse. ia. Constitit plane. So. Nunc rursus concessimus turpem illam imprudentemque tolerantiam fortitudinem esse. La. Sic apparuit. So. Rectene loqui tibi videmur? La. Non mihi per Iovem, o Socrates. So. Non ergo secundum Doricam harmoniam, ut verbis tuis utar, ego ac tu modo concinimus. nam opera nobis verbis non consonant. re quidem ipsa diceret aliquis fortitudinis nos esse participes, verbis autem minime, ut arbitror, si nos in praesentia audiverit disputantes. La. Verissima narras. So. Videturne tibi pulchrum esse, ut sic affecti simus? La. Nequaquam. So. Visne sermoni quem induximus, hoc saltem credamus, pareamusque? La. Quidnam, et cui potissimum? So. Sermoni inquam, tolerare iubeniti. Si ergo tibi placet, et nos in. hac ipsa quaestione constemus toleremusque, ne ipsa nos fortitudo derideat, quod minus fortiter ipsam investigemus, si saepenumero tolerantia ipsa constantiaque fortitudo est. La. Ego quidem, o Socrates, sum ad perseverandum paratus, quamvis insueti mihi hi sermones sint. Sed quidam:ne adversus superiora contendendi instigat ardor: ac nimium aegre fero, si usque adeo ineptus sum ad ea quae sentio proferenda. Nempe mihi videor quid fortitudo sit, intelligere. nescio tamen, quo pacto paulo ante me subterfugerit, ut quid ipsa sit, verbis complecti nequiverim. So. ionne bonum venatorem decet, amice, explorando discurreve, et sagaciter insequi, meque ignave desistere? La. Decet profecto. So. Vis itaque Niciam istum ad venationem hanc vitemus, si quo pacto esset nobis sagacior? La. Quidni velim? So. Age, Nicia, micis tuis sermonum fluctu nutantibus subveni. vacillantibusque, si quam vim habes, accurre. cernis, quantum nostra deficiant, ac dubia sint. Tu ergo explicans, quid esse fortitudinem putes, ambiguitatem solve, tuamque sententiam ratione confirma. Ni. Vigemini, o Socrates, mihi iamdiu: non recte fortitudinem definisse. Eius porro sententiae, quam recte abs te inductam quandoque audivi, nullam facitis mentionem. So. Cuiusnam sententiae, Nicia? Ni. Saepenumero ex te audivi, quemlibet ad ea bonum esse, in quibus est sapiens: ad ea malum, in quibus inscitus. So. Vera per Iovem refers, o Nicia. Ni. Nonne igitur si fortis vir bonus est, est. et sapiens? So. Audis, Laches? La. Audio equidem: sed quid dicat, non satis intelligo. So. At ego mihi intelligere videor. opinor enim hunc sapientiam quandam, fortitudinem dicere. La. Quam sapientiam, Socrates? So. Nonne ab hoc istud quaeris? La. Certe. So. Age, Nicia, huic declara, qualis sapientia secundum orationem tuam sit fortitudo. neque enim tibicinaria. Ni. Non. So. Neque etiam citharistria. Ni. Neque ista. So. At vero quaenam ista, et cuius rei scientia? La. Recte admodum interrogas illum, o Socrates: ideoque exponat, quam sapientiam esse dicat. Ni. Scientiam metuendarum rerum, et non metuendarum, tam in bello, quam in ceteris omnibus. 'La.' Quam absurde hic, o Socrates, loquitur. So. Quamobrem ita dicis, Laches? La. Quia diversa est a fortitudine sapientia. So. Non dicit Nicias. La. Non hercle: et idcirco delirat. So. Quin doceamus illum, omissis conviciis. Ni. At cupit Laches iste, o Socrates, me tanquam nihil dicentem redargui, postquam sibi idem nuper accidit. La. Absque dubio, Nicia; idque conabor ostendere. nihil enim dicis. Nonne in morbis medici metuenda cognoscunt? an videntur tibi fortes ista cognoscere? vel tu medicos fortes vocas? Ni. Minime. La. Neque agri cultores, ut arbitror: licet hi in agris colendis, quae sint metuenda, cognoscant. quin etiam artifices alii quae audere decet, et quae metuere suis in. artibus, sciunt, qui nihilo magis fortes sunt. So. Quid tibi dicere Laches videtur, o Nicia? Ni. Aliquid certe dicit, non tamen verum. So. Quare? Ni. Quoniam medicos arbitratur ulterius quidquam nosse circa aegrotos, praeter id quod agrum noxiumque, vel quod sanum. et salubre. ipsi vero hoc dumtaxat intelligunt. utrum vero extimescendum, malumque alicui sit esse sanum potius, quam aegrotare, censesne hoc, o Laches, medicos intelligere? an non puteas praestare nonnullis ex morbo non surgere, quam convalescere? dic enim, tune asseris omnibus praestare ut vivant, nec multis conducere mortem? La. hoc equidem potius, Ni. Quibus mori praestat eadem metuenda malaque existimas, quae et illis quibus vivere?. La. Nequaquam. Ni. Harum vero rerum iudicium medico tribuis, vel alteri cuidam artifici, praeterquam metuenda et non metuenda intelligenti, quem ego fortem voco? So. Advertisne, Laches, quid iste loquatur? La. Adverto equidem, quod vates fortes nuncupat, nam quis alius norit quibus mori praestet, quam vivere? Atqui, o Nicia, utrum fateris vatem esse te, vel neque vatem, neque fortem? XN;. Numquid vatis officium putas, metuenda et invadenda dignoscere? La. Puto equidem. nam cuius alterius?. Ni. Eius plane quem ipse dico, multo magis, vir optime. quippe ad vatem spectat solum futurorum portenta signaque praenoscere, sive mors cuiquam immineat, sive morbus, seu iactura rerum, vel victoria, vel clades in bello, aut alio quovis certamine. Quid autem ex his cuique, aut pati, aut non pati praestet, cur vates potius, quam quivis alius, iudicabit? L« Nescio quid iste sibi velit, Socrates. neque enim vatem, neque medicum, meque alium quempiam declarat, quem fortem esse dicat: nisi forte Deum quendam esse ipsum dixerit. Mihi quidem videtur Nicias ingenue fateri nolle, se nihil dicere: sursum vero deorsumque fertur, et ignorantiam suam abscondit. Enimvero et nos paulo ante, ego scilicet ac tu, Socrates, tergiversari similiter poteramus, si) dissimulare: voluissemus, adeo ut non videremur nobis ipsis contraria loqui. Si igitur in iudicio nobis esset orandum, deceret quodammodo hoc efficere. nunc autem quid opus est in hoc coetu frustra se verbis ornare? So. Nihil, ut mihi videtur, Laches. Sed videamus, ne forte Nicias aliquid se dicere putet, neque verborum gratia ista dicat. quare ab ipso planius sciscitemur, quid sentiat: ac si quid veri afferre videtur, assentiemur; alioquin docebimus. La. Ipse, si vis, interroga, Socrates, ego enim Satis percontatus sum. So. Nihil. me prohibet. communis enim et mihi et tibi erit interrogatio. La. Omnino quidem. So. Dic mihi. o Nicia, immo dic nobis: (nam. et mihi et Lacheti quaestio haec est communis:) fortitudinem esse dicis metuendorum et non metuendorum scientiam? Ni, Equidem. So. Hoc autem dignoscere non cuiuslibet viri opus esse: postquam neque medicus, neque vates hoc noscit: neque fortis est, nisi hanc ipsam scientiam sit adeptus. an non ita dicebas? Ni. Ita prorsus. So. Quare, ut proverbio fertur, Non sus hoc quaevis nerit, neque fortis erit. Ni. Non certe, ut mihi videtur. So. Constat utique, Nicia, quod neque Crommyoniam suem fortem fuisse credis. neque iocandi gratia haec dico: verum arbitror, eum qui ita loquitur, nullius bruti admittere fortitudinem; neque concedere, brutum aliud adeo sapiens esse, ut quae perpauci homines propter difficultatem cognoscunt, ea leo, vel leopardus, vel aper aliquis noverit: sed necesse est illum, qui ita, ut tu, fortitudinem definierit, dicere, leonem, cervum, taurum ac simiam ad fortitudinem aeque natura institui, La. Per Deos recte loqueris, Socrates; idque nobis, o Nicia, revera declara, utrum sapientiores nobis has feras esse dicas, quas omnes fortes esse fatemur; vel contra omnium opinionem fortes esse negare audeas. Ni. Equidem, Laches, neque bruta fortia voco, neque aliud quidquam terribilia propter ignorantiam non formidans, sed intrepidum atque fatuum. An pueros omnes fortes vocare me putas, qui ob inscitiam nihil metuunt? Arbitror equidem, intrepidum non idem esse, ac forte. nam fortitudinem et providentiam in paucis admodum reperiri existimo: ferocitatem vero, audaciam, intrepiditatem absque providentia, in multis et viris, et mulieribus, puerisve, et feris. Quae igitur et tu, et alii multi fortia nominatis, ego ferocia nuncupo: fortia vero, quae prudenter discernunt, quae audacia et quae metu sint digna. La. Vides, o Socrates, quam belle hic vir, ut putat ipse, se verbis subornat. eos autem fortitudinis munere privare contendit, quos alii omnes fortes esse consentiunt. Ni. Ergo vero nequaquam, o Laches. sed bono esto animo. Aio enim, et te et Lamachum sapientes esse, si, fortes estis: et alios insuper multos Atheniensium La. Nihil adversus haec inferam, etiamsi quid valeam, ne me dicas revera Aexoneum quendam maledicum et detractorem esse. So. Ne dicas, o Laches. haud enim advertisse videris, hunc a Damone amico nostro eiusmodi sapientiam accepisse: Damon autem Prodici est admodum studiosus: Prodicus vero prae ceteris sophistis egregie talia quaedam nomina distinguere dicitur. La. Profecto his studiisS se extollere, Socrates, magis sophistam decet, quam virum publicis merito fungentem muneribus. So. Decet eum, Laches, qui res maximas gerit, maximam quoque habere prudentiam. inquirendum vero nunc censeo, ad quid potissimum significandum Nicias fortitudinis nomen instituit. . Tu ipse perquire haec, Socrates. So. Efficiam, vir optime. ne tamen putes ex communione te disputationis excludi, sed et tu mentem adhibe, et nobiscum dicenda considera. La. Esto ita, si tibi agendum ita videtur. So. Immo certe videtur. tu autem, Nicia, dic nobis iterum a principio. scis in sermonis principia nos fortitudinem velati quandam virtutis partem consideravisse, Ni. Equidem. So. Nonne et tu quod supra est inductum, ut partem aliquam respondisti, tanquam sint et partes aliae, cunctae autem viriutis nomine nuncupentur? Ni. Quidni? So. An tu easdem, quas ego, partes nominas? nam ego quidem ultra fortitudinem, temperantiam, iustitiamque, et talia quaedam nomino. num et ipse? Ni. Ego quoque similiter. So. Attende iam. haec enim admittimus. De his autem, quae metu digna et terribilia sunt, et de his quae audacia digna sunt, deinceps consideremus, ne forte tu alia esse putes, alia quoque et nos putemus. quae enim nos ducimus, exponemus. tu vero si dissentis, doce. Arbitramur terribilia esse, quae metum incutiunt: audacia digna, quae metum nullum obiiciunt. metum vero inferunt non praeterita mala, non praesentia, sed quae exspectantur. metum siquidem futuri mali exspectationem vocamus, An non et tu idem sentis, o Laches? La. Et maxime quidem, Socrates. So. Audis, o Nicia, terribilia metuendaque fatura mala nos dicere; audacia vero digna, futura bona, vel certe non mala. Tune ita de his, an aliter sentis? Ni. Ita certe. So. Horum scientiam fortitudinem vocas? Ni. Prorsus. So. Videamus praeterea, utrum de hoc tertio nobiscum sentias. Ni. Quid istud?. So. Dicam equidem. Mihi sane atque huic videtur, quorumcunque scientia aliqua est, non aliam scientiam esse praeteritorum, ut facta sunt: aliam praesentium, ut fiunt: aliam futurorum, ut optime fieri possint: sed eiusdem scientiae opus esse haec omnia esse. quemadmodum circa sanum et salubre per omne tempus, non alia praefer unicam medicinam scientia prospicit quae fiunt, quae facta sunt, quae fient, quo pacto fiant. et circa illa quae terra nascuntur, agricultura se similiter habet. Quin etiam in bello vos ipsi testes eritis, rem militarem, subtiliter et alia omnia, et futura prospicere. neque enim subiici illam vaticinio vultis, sed praeesse potius: utpote acutius quae in bello fiunt, quaeve futura sunt providentem. atqui et lex ita statuit, non vatem praefecto exercitus dominari, sed praefectum exercitus vati praeesse. Asseremus haec, o Laches? La. Asseremus. So. An tu nobis consentis, o Nicia, ad eandem scientiam pertinere, eadem ut praeterita, ut praesentia, ut futura sunt cognoscere? Ni. Equidem. nam ita mihi videtur, o Socrates. So. Nonne, vir optime, fortitudo scientia est metuendorum contrariorumque, ut ipse praedicas? ani. Est utique. So. Constitit autem, ea quae metuimus, futura mala: quae vero audemus, futura bona esse. Ni. Plane. So. Eadem vero scientia est earundem rerum praeteritarum, praesentiumque et futurarum. Ni. Vera haec sunt. So. Non solum igitur metuendorum contrariorumque fortitudo scientia est. neque enim futura dumtaxat bona malave intelligit: verum etiam praesentia praeteritaque, et omnia simpliciter, ut aliae scientiae, prospicit, Ni. Ita videtur. So. Partem itaque tertiam fortitudinis nobis, Nicia, respondisti: quanquam nos, quid universa fortitudo sit, interrogavimus. enimvero, ut videtur in praesentia, secundum orationem tuam non modo metuendorum contrariorumque fortitudo scientia est, sed bonorum omnium atque malorum, omniumque simpliciter quomodolibet sese habentium. Sicne modo, an aliter iudicas, Nicia? Ni. Ita mihi videtur, o Socrates. So. Putas, o beate vir, huic aliquam deesse virtutem, qui norit bona omnia prorsus, ut effecta sunt, fiuntque et fient: malave similiter? eumque virum indigere temperantia et iustitia putas vel sanctitate, cui soli competit, ut tam circa deos, quam circa homines bona et mala prudenter intelligat; haec devitet, porrigat illa; quandoque scit recte cum omnibus vivere? Ni. Vera loqui videris, o Socrates. So. Quod ergo abs te inductum est, Nicia, non pars virtutis, sed universa virtus est. Ni. Apparet. So. Verumtamen fortitudinem diximus partem aliquam esse virtutis. Ni. Diximus plane, So. Quod vero nunc dicitur, non apparet. Ni. Non. So. Non ergo invenimus, Nicia, quid ipsa sit fortitudo. Ni. Non videmur, La. Atqui rebar, o amice Nicia, inventurum te, postquam me Socrati respondentem despiciebas. ideoque sperabam, te ex Damonis sapientia haec nobis declaratum. Ni. Quam belle agis, o Laches, quod nullius momenti existimas apparuisse te supra nihil de fortitudine intelligere: solum vero id curas, utrum ego quoque talis videar: neque quidquam interesse censebis, modo et ipse-tecum nihil intelligam ex his rebus, quas scire debet, quisquis se magni facit. Videris ergo revera humanum quiddam agere, quod non te ipsum, sed alios respicis. Ego autem arbitror, mihi satis de superioribus esse dictum. si quid vero minus sufficienter dictum est, posthac cum Damone isso corrigam, quem tu, cum nunquam videris, existimas deridendum: cumque aliis etiam emendabo: ac postquam omnia confirmavero, absque invidia te docebo. nam hac maxime indigere disciplina videris. La. Sapiens quidem es, o Nicia: verumtamen Lysimacho huic et Melesiae consulo, ut studium meum ac tuum circa filiorum eruditionem non exigant, sed Socratem hunc, ut in principio dixeram, obnixe ad hoc opus accersant. ego quoque, si mihi adulti essent filii, idem fecissem. Ni. Enimvero et ipse censeo, si modo velit Socrates curam adolescentum suscipere, alium neminem esse quaerendum. nempe Niceratum huic libentissime commendarem, si ipse acciperet. verum quoties de hoc sibi verba facio, alios quosdam offert, ipse renuit. Experire ergo, Lysimache, num Socrates tibi magis obtemperet. Ly. Par est, o Nicia: quandoquidem et ipse multa vicissim erga hunc facere studerem, quae erga alios multis non facerem. Quid ais, Socrates? moremne geres, curabisque, ut optimi adolescentes evadant? So. Durum certe id esset, Lysimache, si quis eiusmodi curam renueret. Quapropter si ego in superiori disputatione sapiens apparuissem, hi autem inscii, merito ad opus hoc ipse praecipue vocandus essem. cum vero pari in dubitatione versemur, quis nostrum potius eligatur? mihi quidem nullus praecipue eligendus esse videtur. Ceterum, cum haec ita se habeant, videte, an recte nobis consulam. Oportere, o viri, existimo, (haec enim non efferentur) communiter omnes invicem quaerere, primum quidem nobis ipsis optimum praeceptorem: egemus enim: deinde adolescentibus, neque pecuniis neque aliis parcentes. ita vero vivere, ut nunc vivimus, et filios ipsos ita curere, non consulo. Si quis autem nos irriserit, quod tam grandes natu praeceptoris ludum ingredi statuamus, Homeri illud obiiciendum. ait enim, viro egeno verecundiam non conferre. Quamobrem spretis omnibus detractorum verbis, communem nostri adolescentumque curam suscipiamus. Ly. Placent mihi quae loqueris, Socrates: statuoque, quo senior sum, eo studiosius una cum adolescentibus discere. Verum haec mihi servato. cras prima luce domum venito: neque aliter facito, ut de his rebus consilium ineamus. nam hodiernus iam solvendus est coetus. So. Efficiam quod iubes, Lysimache: et si Deus voluerit, cras ad te veniam.