Ladislaus dux Opoliensis, super donatione villarum in districtu Premisliensi pro Herbordii militis et validi Fridrusii fratrum dictorum Pawcze, anno dominice MCCCLXXIV incarnationis mense 23 Novembris

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
IN NOMINE DOMINI AMEN.

Decei excellenciam principum suorum subditorum commodis et utilitabus intendere, ut dum eorum suffulti praesidiis ipsos in sui honoris promotione et servitiis sentieat promptiores. Nos igitur Ladislaus Dei gratia dux Opoliensis, dominus Vielunensis et Russiae ad perpertuam rei memoriam volumus devenire, quod inspectis dignis et commendabilibus obsequiis strenui Herbordii militis et validi Fridrusii fratrum dictorum Pawcze fidelium nostrorum exhibitis servitiis et adhue futuris temporibus nobis et successoribus nostris erebrius exhibendis, muturo nostrorum seniorum praehabito consilio, de nostrae largitatis munificientia eisdem fratribus Herbordo et Friderisio et ipsorum heredibus et legitimis successoribus villas nostras dietas Dobromil, Smolnioch, Starawa, Sohussicz, Chirolb, Grodowicz, Leszki, Chephi, Susadrincz cum ommnibus eorum manasteriis circumiacentibus sitas in districtu nostro Premisliensi. Et g r a n i c z e dictarum villarum sic diffiniuntur seu distinguuntur; Primo de villa Grodowicz, excepto sale, prius usque ad quercum, extunc de Czupli usque ad lapidem et sic de ceteris villis praenominatis, sicuti in earum metis ab antiquo sunt distinctae et limitatae. In graniciebus vero dictarum villarum praedietis nostris, fidelibus fratribus Herbordo et Fredrusio et eorum legitimis successoribus perpetuae (!) dedimus et contulimus, assignamus et appriopriamus (!) vigore praesentium mediante, dantes facultatem unam civitatem locare, construere seu edificare cum uno castro quodam, et civitatem murare possint vel munire valeant, et ad hec villas, quanto magis poterint, in praefatis graniciebus vero locare, extunc civitatem villasque universas iuxta ipsorum voluntates ad ius Theutonicale vel Polonicale seu Theutonicale (!), Valachale exponi vel mutari valeant, vel quomodo ipsis vel ipsorum successoribus melius aut utilius videbitur expediri; et sic donamus fratribus praedictis, domino Herbordo et Fredrusio et eorum legittimis successoribus, prout prius villas praenominatas cum omnibus eorum pertinentiis, utilitatibus, fructibus et usu, iuribus et dominiis, proventibus, censibus et emolumentis, cum agris cultis et etiam de novo ex(s)tirpandis, silvis, rabetis, nemoribus, venationibus, aucupationibus, aquis, aquarum decursibus, molendinis, curiis, pratis, modiis, montibus, planitiebus, piscaturis, cum omnibus quoque pertinenciis et adherentiis infra limites dictarum villarum existentibus vel eisdem provenire valentibus, temporibus damus, conferimus et donamus iure hereditario perpetuae (!) libere possidendas, tenendas, utifruendas, commutandas, vendendas, obligandas et in usus suos necessarios convertendas, cum omni iure et dominio, prout easdem villas soli tenuimus vel possedimus ac usi sumus, sicut in suis metis et graniciebus sunt limitatae circumferencialiter et distinctae, nullis penitus exclusis, hoc tamen adiecto, quod singuli kmethones dictarum villarum de qualibet curia passessa duos grossos Boemicales nobis et nostris successoribus singulis annis in festo sancti Martini pro censu nostae camerae sint astricti solvere, et quod praenominati fratres Herbordus et Fredrosius aut ipsorum heredes seu ipsorum successores cum quatuor hastis et quatuor balistis in equis bene valentibus et in armis bene praeparatis nobis et nostris successoribus servire teneantur, quotienscunque in terra nostra Russiae expedicio fuerit proclamata. Promittimus insuper dictis fratribus aut eorum heredibus et successoribus, quod si in exercitu nostro capti fuerint seu aliqua damna notabilia in equis interfectis et sub nostro benerio perceperint, ipsos ab eiusmodi captivitate singulis ipsorum damnis restitutis liberare. In cuius rei testi(mon)ium praesentes fieri fecimus et sigilli nostri maioris roboratione communiri.

Actum et datum in Sanok, in die sancti Clementis martinis, anno Incarnationis Dominicae millesimo tricentesimo septuagesimo quarto. Praesentibus strenuis nobilibus et validis viris daminis Demetrio regni Poloniae thesaurario, Michaele dicto Habduk (!), militibus, Andrea Penaconis burgrabio Sanocensi, Venceslao de Ossow, Franczkone de Mansovich, Joanne advocato Sanocensi et Joanne de Glogowa nostro cancelario, cui praesentia dedimus in commisso, ceterisque pluribus nostris fidelibus fide dignis praemissa ad praemissa.


Super donatione villarum in districtu Premisliensi pro Herbordii militis et validi Fridrusii fratrum dictorum Pawcze. Sanok, die 23 Novembris anno MCCCLXXIV datas. [in:] Matricularum Regni Poloniae Summaria. 23 XI 1374. Transumpt 29 X 1425, in trans. 16 III 1546.