Legenda Regis Stephani

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Legenda Regis Stephani
anno incognito
editio: incognita
fons: incognitus

LEGENDA MAIOR SANCTI REGIS STEPHANI

1. Incipit prologus in Vitam Sancti Stephani regis.

'Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum.' Neque enim quippiam boni potest in rebus esse existentibus vel fieri absque gratis venientis miserationis Dei. Oculis quidem divine providentie, quibus sibi famulantum celestium virtutum statum inconcussum secundum placitum suum intuetur, hisdem etiam hominis perditi restaurationem dignatus est misericorditer contemplari et operari, ut imaginis sue dignitate creando decoraverat, paterni regni coheredem fiæri per incarnationis sue sacramentum mirabiliter æfficeret. Perfectis igitur in redemptore nostro patriarcharum ac prophetarum oraculis, per virginem inæffabiliter nascendo, per crucis passionem ac mortis assumptionem tertia die resurgendo, cum discipulis suis XL dies conversando postquam ipsis cernentibus celorum alta penetrans patris dextre naturaliter et potentialiter est associatus, inde spiritum sanctum paraclitum a patre et a se procedentem in filios adoptionis mirabili sonitu vehementis [378] adventus transfudit, qui linguis in igneis apparens eos omnium linguarum scientia divites effecit et miraculorum insigni potentia, virtute dominica mirificavit. Cuius ardore caritatis inflammati, secundum quod eis salvator noster ante preceperat, ævangelice predicationis functa legatione totum mundum divini semina verbi spargendo perlustraverunt. Quidam eorum regna cum regibus, quidam principatus cum principibus, quidam partes et divisiones provinciarum cum prefectis et prepositis ad christiane religionis cultum perduxerunt et in tantum fervore sancti spiritus exardescente per orbem universalis ecclesie sunt stabilita fundamenta, quod etiam ipsa mundi totius metropolis Roma, cum monarchia dignitatis imperatorie Christi fidei colla submittens vanitatum erroribus renunciavit. Non remansit patria neque natio, ubi quorundam miserationis Christi non fuisset assumptio.

Unde contigit divine pietatis intuitu in 'filios perditionis' et ignorantie, populum rudem et vagum, creaturam Dei se nescientem, Ungaros videlicet, Pannonie patriam inhabitantes clementi visu de celo prospicere, ut quos ad ulciscendas prevaricationes christianorum de sedibus naturalibus in occiduas partes occulto perpætuitatis consilio prius destinaverat, hos tempore sue predestinationis iam instanti de via iniquitatis ad iustitie semitam deleta nebula ad spem in eternum permanentis perduceret retributionis.

2. Erat tunc princeps quartus ab illo, qui ingressionis Hungarorum in Pannoniam dux primus fuit nomine Gæiza, qui [379] et credulus in Ihesum potentialiter agens in suos, misericors autem et liberalis in alienos et precipue in christianos, ritu paganismi licet obvolutus, tamen appropinquante spiritualis fulgore carismatis cum omnibus circumquaque positarum provinciarum vicinis de pace, cuius numquam antea fuerat amator, cepit attente tractare, ut iam in illo poscit agnosci, cuius filius desideraret fieri secundum dictum salvatoris nostri dicentisin ævangelio: 'beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur'. Statuit insuper preceptum cæteris christianisregnum suum intrare volentibus hospitalitatis et securitatis gratiam exhibere, clericis ac monachis potestatem concessit presentiam suam adeundi, quibusvoluntarium libenterauditum prebens, orthodoxe fidei semen pectoris in orto statum delectabatur germen æmittere. Quid plura? Adest tempus celitus dispositum, credidit ipse cum familiaribus suis et baptizatus est, omnes ditioni sue subditos se pollicens Christiano nomini mancipaturum.

3. Cumque nimium æsset sollicitus de rebellibus domandis et ritibus sacrilegis destruendiset episcopatibus secundum estimationem suam ad profectum sancte ecclesie statuendis, mirabili visione noctuconsolatur eum Dominus, fecit adstare sibi iuvenem delectabilem aspectu, qui dixit ei: ,,Pax tibi ælecte, iubeo te de sollicitudine tua fore securum. Non tibi concessum est, quod meditaris, quia manus pollutas humano sanguine gestas. De te filius nasciturus egredietur, cui hec omnia disponenda divine providentie consilio Dominus commendabit. Hic unus erit de regibus electis a Domino, 'coronam vite' secularis commutaturus æterna. Verumptamen virum spirituali legatione tibi transmittendum honorabiliter suscipito, susceptum honest<at>o timore perditionis ultime perterritus et amore raptus iugiter manentis [380] spei, que non confundit, exortationibus eius non fictum cordis fidelis prebeto assensum.

4. Expergefactus princeps visionem stuporis prius secum, post cum Christi fidelibus et suis pertractans Deo gratias pavimento manibus expansis adherens humiliter egit, se principatumque cum filio nascituro custodie illius, qui non dormit neque dormitat, lacrimis fusis commendavit. Dum ergo miratur divinitus de viro predicto, nunciatur ei Beatus Adalpertus Boemiensis ecclesie pontifex ad se venturus propter conversionem ipsius et 'fidei non ficte' profectum, Domino Deo 'hostiam laudis oblaturus'. Oritur lætitia novis Christi militibus inenarrabilis, dux obviam tyroni Christi cum fidelibus procedit, honorabiliter suscepit et ut per visum monitus est, propter timorem et amorem Dei modis omnibus obedientie filium se ei fore demonstravit. Igitur iubente principe fit ubique congregatio gentis indomite, per Sanctum episcopum fiunt orationes continue, convertuntur et baptizantur alumpni patrie, statuuntur multis in locis ecclesie. 'Lux' quippe, 'que illuminat omnem hominem' tenebris expulsis cepit in Ungaria ænitescere, et impleta sunt verba prophete dicentis: 'Gentium populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam'. Lux lucis invisibilis Christus est, quem tunc gentes videre meruerunt, quando revocati de tenebris, ipsum verum lumen, Deum et hominem verum æsse crediderunt.

5. Nascitur interea predictus a Domino principis filius, quem secundum prophetam, antequam in utero conciperetur, novit Dominus. Hunc Deo dilectus Adalbertus episcopus crismali baptismate secundum credulitatis sue veritatem intinxit et susceptor eius fuit. Nomen sibi inpositum est Stæphanus, quod [381] alienum a consilio Dei non credimus, Stephanus quippe Grece, coronatus sonat Latine. Ipsum quod et in hoc seculo Deus voluit ad regni potentiam, et in futuro corona beatitudinis semper permanentis redimere decrevit ad percipiendum iugis indeficientemgloriam. Crevit infans regali nutritus educatu, qui transvadata pueritia, postquam primum gradum adolescentie transcendit, convocatis pater suus Ungarie primatibus cum ordine sequenti, per communis consilium colloquii filium suum Stephanum post se regnaturum populo prefecit et ad hoc corroborandum a singulis sacramentum exægit. Post hec plenus dierum anno dominice incarnationis dcccc xc VII. seculi nequam erumpnas cælesti mutavit gaudio, et eodem anno Beatus Adalpertus episcopus causa predicandi verbum Dei Pruziam ingressus est, et ibidem cum palma martyrii coronatus est.

6. Regno denique Pannonico beati iuvenis nutu adtendente pacem cum exterarum provinciarum populis fideliter statutam corroboravit, ut in eo securius, quod in mente tractabat, in novella plantatione christianitatis explere sufficeret. Sed adversarius totius bonitatis, invidie plenus et malitia diabolus, ut sanctum Christi tyronis prpositum disturbaret, intestina contra æum bella commovit, quoniam eius instinctu plebs gentilis christiane fidei iugo colla submittere rennuens, cum principibus suis a dominio ipsius se subtrahere moliebatur. Quos omnes eum protegente gloriosissime crucis signaculo, patrocinantibus Dei genitricis ac perpetue Virginis Marie meritis, sub vexillo Deo dilecti pontificis Martini Sanctique martyris Georgii ducibus [382] eorum interfectis in brevi suo servitio subegit, et baptismatis unda lotos unum Deum colere, monita salutis per fideles sacerdotes distribuendo, compulit.

7. Dævictis ergo Christi miles hostibus gaudio spirituali repletus, totius ingenii consilium evangelici seminis decrevit fore receptaculum, elemosinis et orationibus vacans, frequenter pavimento adherens domus sancte æcclesie, lacrimis fusis perfectionem propositi sui Dei commisit voluntati, ut qui sine ipso nichil agere valeret, opitulante dispositionis ipsius expletione, bonum quod cogitaverat cum inceptione virtutum, ad finem perducere posset. Ad hoc igitur incipiendum et consumandum, quoniam fidelium Christi consultum habebat necessarium, nunciis et litteris in omnes partes suum diffamavit desiderium. Inde multi presbiteri et clerici, spiritus paracliti compuncti, relictis sedibus propriis ælegerunt peregrinari; abbates et monachi nichil proprium habere cupientes sub tam religiosissimi principis patrocinio regulariter vivere desideraverunt. Inter quos vite religiosus Ascricus pater cum suis discipulis advenit, quorum unus, Bonifatius nomine, in loc patris constitutus abbas, dum a beato rege causa predicationis in inferiores Ungarie partes essæt missus, in cervice percussus gladio, licet postea viveret, non est privatus martyrio. Venerunt et alii duo de terra Poloniænsi, heremiticam vitam causa contemplationis æligentes, quorum unus, Andreas nomine, per confessionis meritum angelicis choris est associatus testibus miraculorum signis per ipsum a Domino factis, alter, Benedictus pro Christo sanguine fuso mirabiliter laureatus. Aescricus abbas cum suis honorifice susceptus, ad radicem Montis [383] Ferrei cenobium sub titulo Sancti patris Benedicti construxit, ubi usque hodie congregatio monasterialis disciplina regulari pollens temporalium sustentatione copiarum superhabundans non est alicuius egens, nisi ut suos et aliorum pedes secundum ævangelicum lavet.

8. Cum his Dei servus, princeps Christianissimus, aliquando communiter cum omnibus, aliquando singillatim cum uno quoque eorum colloquium habens provincias in decem partitus est episcopatus, Strigoniensem æcclesiam metropolim et magistram per consensum et subscriptionem Romane sedis apostolici ceterarum fore constituens. Cui iam dictum venerabilem Ascricum abbatem pontificalis dignitatis infula decoratum, electione canonica prefecit, cuius consilio ceteras sedes patrum curis et provisionibus commisit. Iaciuntur ubique sacrarum fundamenta domorum, surgunt claustra canonicorum, florescunt cenobia regulariter conversantium congregationum. Undique fit concursus Deo famulantium, quorum desiderium tam liberalis principis excitavit benigne susceptionis solatium.

Et quoniam Pannonia Beati pontificis Martini nativitate gloriatur, cuius etiam patrocinantibus meritis rex Christo fidelis, ut iam dictum est, de hostibus victoriam reportaverat, inito cum theophilis consilio, iuxta fundum sancti presulis in loco, qui Sacer Mons dicitur, sub titulo ipsius monasterium construens, [384] possessionibus et reditibus cunctisque sufficientiis ditavit et suffragio <domitorum> decimationibus simile fecit episcopatibus.

9. Quinto post patris obitum anno, divina sic volente clementia, benedictionis apostolice litteris allatis, presulibus cum clero, comitibus cum populo laudes congruas acclamantibus, dilectus Deo Stephanus rex appellatur et unctione crismali perunctus, diademate regalis dignitatis feliciter coronatur. Post acceptum imperialis excellentie signum, qualis vite vir et discretionis fuerit, cum episcopis et primatibus Ungarie statutum a se decretum manifestum facit, in quo scilicet uniuscuiusque contrarium dictavit antidotum. Et, ut pacis, per quam Christus mundum coadunavit, se fore probaret filium, quod nullus alium hostiliter invaderet, nemo inimicum sine iudicii examinatione lederet, viduas et orphanos nullus obprimeret, subscriptione federis non pereuntis posteris suis reliquid stabilitum.

Ad consortium vero regni, precipue causa sobolis propagande, sororem Romane dignitatis augusti, videlicet Heinrici, qui ob mansuetudinem morum pius est appellatus, Gi<se>llam nomine sibi in matrimonio sociavit, quam unctione crismali perunctam gestamine corone sociam esse notificavit. Que qualis erga Dei cultum ornandum extiterit, quam frequens et benefica [385] circa Deo servientium congregationes apparuerit, multarum æcclesiarum cruces et vasa vel paramenta opere mirifico facta vel contexta usque hodie testantur. Pre cunctis tamen episcopatus Besprimiensis, quam ipsa a fundamento ceptam omnibus sufficientiis ad servitium in auro vel argento vestimentisque multiplicibus adornavit. Ipse vero rex episcopia nuper incepta simul cum abbatiis, prediis et curiis, famulis et reditibus regaliter disposuit, crucibus et vasis aliisque suppellectionibus ad ministerium Dei pertinentibus, secundum quod unicuique opus fuit, sufficienter decoravit. Monachorum vitam et conversationem nunc per alios, nunc per semet ipsum explorandodiligenter examinabat, torpentes arguens, vigiles sub dilectione constituens, canonicorum ministerium episcoporum providentie sub testimonio Christi et æcclesie commendabat secundum apostolum 'omnibus omnia factus, ut omnes' lucrifaceret.

10. Erat vir iste fidelis, in omnibus actibus suis Deo perfecte deditus, per votum et oblationem semet cum regno suo sub tutela perpetue virginis Dei genitricis Marie precibus assiduis conferens, cuius honor et gloria tam celebris inter Ungaros habetur, quod ætiam festivitas assumptionis eiusdem virginis sine additamento proprii nominis ipsorum lingua regine dies vocitetur. Et, ut maiorem ipsius defensionis misericordiam consequi valeret, in ipsa regalis sedis civitate, que dicitur Alba, sub laude et titulo virginis eiusdem perpetue famosam et grandem basilicam opere mirifico, celaturis in chori pariete distinctis, pavimento tabulis marmoreis strato construere cepit. Quam qui vidit, testimonium [386] veritati verborum nostrorum perhibet innumerabilia palliorum, paramentorum et aliorum ornamentorum ibi esse genera, circa altaria tabulas plures auro purissimo fabricatas, lapidum series preciosissimorum in se continentes, cyborium arte mirabili supra Christi mensam erectum, cameram omni genere vasorum cristallinorum, aureorum, argenteorum pleniter refertam.

Decrevit iam filius Dei, que tunc habebat et adquirere poterat, omnia Christo, que ipsius dono iunxerat, conferre, ut, qui eum gloria et honore mundi presentis dignum fecerat, celestis patrie civibus clementer associare dignaretur.

11. Legimus in prophetia de apostolis scriptum, quod 'in omnem terram exivit sonus eorum' et cetera. Hoc non solum de duodecim, sed de omnibus a Deo missis ad ævangelizandum dictum probatur, quorum fide et verbis et moribus incrementum pavit æcclesia. De quibus iste christianissimus non minimus fuisse computatur, bone voluntatis et operis fama, quam in edificandis æcclesiis in amplitudine proprii iuris exercuit, longe positas terras et famosissimas disperserat. Construxit enim in ipsa conversationis Christi secundum humanitatem civitate Iærusalem monachorum cenobium, prediis ditavit et vineis, ad victum cottidianum copiam ministrantibus. In capite quoque mundi, Roma sub titulo protomartyris Stephani XII. canonicorum congregationes cunctis pertinentiis habundanter statuit et maceriam in circuitu lapide muratam cum domibus et hospitiis Ungarorum orationis causa beati principis apostolorum, Petri limina querentium. Ipsam quoque regiam urbem Constantinopolim beneficiorum munere non privavit, qui ecclesiam mirifici operis constructam cum omnibus necessariis suis donavit. Merito igitur infra terminos sue dominationis nomen adeptus est apostoli, quoniam et si ipse ævangelizandi non assumpsit officium, predica- [387] torum tamen dux et magister æius tutaminis et sustentationis instituit solatium.

12. Inter omnia superne miserationis beneficia beato regi divinitus concessa pre omnibus sunt illa dinumeranda scriptisque commendanda, que locum primum obtinent ad eternae vite gaudia promerenda. In omnibus enim factis suis felicibus illud intendebat æsse principium, quod ex ævangelio fideli pectoris contemplatus est visu per veritatis ipsius testimoniumdicentis: 'beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur', et in alio loco: 'date et dabitur vobis'. Tantis igitur misericordie et pietatis brachiis Christi pauperes, immo Christum in ipsis amplexabatur, quod nullus umquam hospes et peregrinus ab eo sine benignitatis alicuius solamine tristis abscessit. Ad recreationem egenorum cottidianas expensas indesinenter fieri instituit, nocturnas vigilias in Christi fidelium pedibus, in abscondendis in sinum pauperum elemosinis agiliter et ylariter transigere solebat, egenum Christum in membris suis consolari deliberans temporaliter, ut ipse vite cælestis cameram cunctis delectamentis refertam inveniens iocundari meruerit eternaliter.

Quadam vero nocte spirituali monitu tactus, nemine sciente solus plenum dono Dei gerens sacculum, Christi pusillum gregem solito more perrexit visitare, statimque pauperes distribuende cælestis thesauri pecunie distrahentes, viri Dei ævulsione barbe prebuerunt testimonium. Ob hoc gaudio repletus miles Christi maximum confugium fecit ad beatissimam creatoris omnium genitricem, prostratus terre gratias agens sic exclamavit: ,,Regina celestis et mea, quem tu regem statuisti, milites tui sic honoraverunt. Si ab aliquo adversario mihi hoc illatum fuisset, meas iniurias per tuum ulciscerer adminiculum. Sciens ergo, domina, per hoc æterna felicitate dignum nimus exulto, gratias agens salvatoris nostri verbis consolatoriis, quibus discipulos suos consolatus [388] est dicens: 'Capillus de capite vestro non peribit'. His dictis se vir Dei celesti gratia percipiens visitatum et spirituali carismate perfusum, cordis ianuas opem querentibus numquam claudere decrevit et per se deinceps et per alios, sed precipue per Christi servos et familiares: clericos et monachos, celitus sibi datas facultates in eternis thesauris permanentes per manus pauperum fecit collocari.

Huius rei testimonium perhibet in æternum cum ipso celestis vite particeps monachus ex seculari nobilitate et heræmita, beatus Guntherus, qui liberalitate caritativi principis illectus solebat eum sepius de terra Boæmorum visitare. Quotienscunque enim curiam ipsius adventus sui fulgore perlustravit, camera regis sub manu sua posita prægrinis egenis et indigenis, viduis et orphanis, cænobiis et æcclesiis distributa re, quam continebat, in brevi fuit exinanita. Ad nutum etiam ipsius servi Dei, rex Deo devotus monasterium, quod Bæli nuncupatur, incipiens, omnibus bonis ditavit, ubi monachus Gerardus de Venetia veniens vitam contemplativam agere cepit. Qui constitutione superna pontifex ælectus post obitum sancti regis instante disturbatione Christianitatis lapidatus est, et per donum gratie spiritualis dignus effectus est consortio martyrii.

13. Non hoc preteræundum estimo, quod in viro Dei quanti meriti post obitum foret, divina virtus in vita sua demonstrare voluit, quippe quotiens alicuius hominis infirmitas auribus suis intimata fuit, missa sibi pro medicina, quam tunc in [389] presenti poterat habere, particula panis, vel pomi, vel herbe aromatice, mandatum, ut sanus surgeret, transmisit, et Dei propiciatione verbum ipsius comitante statim sospitatem recepit. Post gloriosam ascensionem ad cælos et mirabilem patris consessionem, salvator noster paucis corporaliter apparuisse perhibetur, per visionem vero multos consolatos futurorum prescios esse docuit, quod et huic beato contigit. Quadam igitur nocte repente per revelationem quandam expergefactus, veredarium quendam infra diem et noctem ad Albam Transsilvanam precepit festinare et omnes in rure manentes ad munitionem civitatum, quam citissime posset congregare. Predixit enim superventuros christianorum hostes, videlicet qui tunc Ungaris imminebant, Bessos, et possessiones eorum depredaturos. Vix nuncius mandata regis complevit, et æcce Bessorum inopinata calamitas incendiis et rapinis cuncta devastans, per revelationem Dei meritis beati viri concessa animabus hominum salute per receptacula munitionum.

14. Accidit post hec defuncto beati regis per sociam cognato, Romane dignitatis augusto Heinrico pio, Cuonradum imperatorie potestatis per Germannorum electionem assumere, qui destructa pacis tranquillitate, totius Teutonie manu coadunata Pannonie terminos hostiliter conatus est invadere. Contra quem rex consultum habens episcoporum et principum, ad tuendam patriam armatos totius Ungarie contraxit. Prius tamen recolens [390] se nichil posse sine suffragio Christi, manus et cor lævans ad æthera, domine sue, perpetue virgini, Dei genitrici Marie iniurias commendans, talem erupit in vocem: ,,Si placet tibi, domina mundi, tue hereditatis ab inimicis devastari et novellam plantationem christianitatis aboleri, non mee, precor, imputetur desidie, sed potius dispositioni voluntatis tue. Si pastoris culpa, quod meretur, ipse luat, insontibus parce, precor, ovibus. His dictis quasi consolatus ab ea fiducialiter adversus hostem iter arripuit. Altera mox die nuncius ad unumquemque ducem Germanorum in castra, cæu missus ab imperatore venit, qui eis redæundi mandatum detulit. Regredientibus adversariis, ubi sanctus respectu miserationis Dei se visitatum intelligens, Christo sueque genitrici terre prostratus gratias egit, cuius se cum regni provisione tutamini precibus assiduis commendavit. Imperator vero suorum tam repentina perterritus defectione, sciscitans, qualiter res facta fuerit, cern<ensque> reversio<es> eorum fuisse veraciter per consilium divinitatis ad corroborandam regis fidelissimi spem factum non dubitavit, seque dehinc ab invasione regni eius timore iudicis æterni detentus abstinuit.

15. In beato quoque constat apostolicum illud impletum, quod legitur, 'quoniam per multas tribulationes oportet intrare in regnum Dei' et in libro Sapientie: 'quos diligit Deus, castigat et pater flagellat filium, quem recipit'. Multis enim modis correptioni divine succubuit, tribus annis infirmitate continua laborans. Postquam inde propitiationis Dei medicamine convaluit, iterum æterni per secretum consilii quandam examinationem in filiorum suorum obitu sensit imminere verbera, quod in ipsis infantie gradibus insontes, qui dedit, abstulit. De quorum morte mestitiam genitor propter amorem filii superstitis, sancte indolis [391] viri Hæinrici solacio compescuit. Quem quasi iam unicum diligens affectu precibus Christo cottidianis et eius genitrici virgini perpetue commendavit. Hunc igitur fore superstitem, hunc regni eiusdem votis omnibus preesse desideravit. Et, ut efficacior fieret ad tenenda tanti regiminis gubernacula, virorum documentis orthodoxorum usu lectionis cottidiane fecit auditum utrumque prebere. Ipse quoque paterne dilectionis ardore compunctus libellum de institutione morum constituit, in quo fideliter et amicabiliter verbis eum admonitionis spiritualis alloquitur instruens, qualiter ante omnia debeat observare fidem catholicam, confirmare statum æcclæsiasticum, honorem impendere dignitati pontificum, principes et milites diligere, iudicium observare, patientiam in cunctis actibus habere, hospites benigne suscipere, benignius nutrire, sine consilio nichil agere, maiores suos ante oculos semper habere et ad exemplum statuere, orationis officium frequentare, pietatem et misericordiam cum cæteris virtutibus possidere. Talibus et his similibus discilinis institutus iuvenis preclarus dispositioni eterne, cui cuncta subiacent, obediendo, millesimo XXXIo dominice incarnationis anno vitam hanc exitialem commutavit sempiterna, supernorum civium adiunctus contubernio. O quantus luctus omnium, sed maxime principum, inter quos pater desolatus grave traxit suspirium. Videns enim se solum sine spe posteritatis derelictum, pietatis affectu doluit. Sciens vero scriptum: 'non est prudentia, non sapientia, non consilium contra Dominum', et illud in canonibus: neminem propter obitum carorum nimis debere contristari, deposito merore se totum contulit ad querendam largitatem misericordie divine.Cenobiorum et ecclesiarum ministros, monachos et clericos diversis ælemosinarum donis consolatus, expensas totius sumptus, que ad presens habere poterat, peregrinis, viduis, orphanis erogavit. [392] Exterarum etiam monasteria provinciarum munificentie regie donis innumeris per nuncios suos sepe visitavit.

16.. Gravedinem morum, quam in iuventute perceperat, usque ad finem vite tenuit. Vix umquam ad risum labia movit recolens scriptum: 'risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat', semper sic apparens, ac si ante tribunal Christi staret, in interioribus oculis eius presentia<m> vultu verendo conspiciens, Christum in ore, Christum in corde, Christum in cunctis actibus se gestare demonstravit. Diem ultimum semper ante cordis desiderio toto mentis statuens, iam inter patrie cælestis cives, quasi quodam angelice conversationis habitu cupiebat habitare. Cunctis Deo placitarum virtutum generibus adornatus et in iustitia sanctitatis coram ipso omnibus diebus vite sue conversari decrevit, ut in eo iam quedam future glorificationis species clarescere videretur. Tandem per misericordiam Dei dignus centuplicate retributionis bravio, tactus febre, cum sibi transit<um> imminere non ambigeret, accersitis episcopis et primis palatii de Christi nomine gloriantibus, primum cum eis tractavit de substituendo pro se rege, Petro videlicet, sororis sue filio, quem in Venetia genitum ad se vocatum iam dudum exercitui suo prefecerat ducem, deinde monuit eos paterne fidem orthodoxam servare.