Lex Anglorum et Werinorum hoc est Thuringorum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Lex Anglorum et Werinorum.

Capitula legis Anglorum et Werinorum.

I. De homicidiis.

II. De jctu læsis.

III. De uulneribus.

IV. De fractura ossium.

V. De trans-punctione et membris laesis.

VI. De aloidibus.

VII. De furtis.

VIII. De jncendio.

IX. De liberto occiso.

X. De vі.

XI. Si quadrupes damnum fecerit.

XII. De minoribus causis.

XIII. De potestate testandi.

XIV. De veneficiis.

XV. De campo.

XVI. De dilecto seruorum.

XVII. De animali alieno Iæso.

Incipit lex Anglorum et Werinorum, hoc est Thuringorum.

Titulus I.

De homicidiis.

I. Si quis Adalingum occiderit DC. sol. componat.

II. Qui liberum Occiderit; СС. sol. componat.

III. Et de utroque si negauerit, cum XII. juret, aut in campum exeat, utrum ille voluerit, ad quem causa pertinet.

IV. Qui servum occiderit; XXX solid. componat: aut si negaverit; cum V juret.

II.

De jctu læsis.

I. Qui Adalingum ictu percusserit; XXX sol. componat, aut cum V juret.

II. Liberum X solid. componat, aut cum V juret.

III.

De vulneribus.

I. Sanguinis effusio Adalingi XXX sol. componatur, aut cum sex hominum sacramento negetur.

II. Liberi hominis X sol. aut sex hominum sacramento negetur.

IV.

De fractura ossium.

I. Os fractum Adalingo XC sol. componatur, aut XII hominum sacramento negetur.

II. Libero XXX solid. componatur, aut sex hominum sacramento negetur.

V.

De transpunctione et membris laesis.

I. Corpus transpuntum, similiter

II. Coxa uel brachium transpunctum, ut sanguinis effusio.

III. Oculus unus, uel ambo excussi Adalingo CCC. sol. componatur, libero C. sol. aut si negat; XII hominum sacramento negetur.

IV. Nasus abscissus similiter, auris similiter, lingua simiter.

V. Manus, uel pes abscissus similiter, aut si manca pependerit; medictus componatur.

VI. Qui Adalingo unum uel ambos testiculos excisserit; CCC. sol. componatur, si libero C. sol. componat, uel juret, ut superius.

VII. Si vectem similiter.

VII. Qui pollicem absciderit XXXIII sol. et tremissem componat, si indicem, et impudicum similiter, si medium et minimum similiter.

IX. Articutus pedis abscissus, ut os fractum componatur.

X. Vultivam L sol. componat; vel cum VI juret.

XI. Qui alium percusserit, ut surdus fiat; Adaligno CCC. sol. componat, libero C. sol. componat vel cum XI juret.

Haec judicia Vulemarus (Γ) dictauit.

XII. Si contra stomachum vulnus factum erit et claudi no potuerit; XII sol. pro ipsa apertione componat.

XIII. Si ipse stomachus perforatus fuerit, nec vulnus medicamento claudi potuerit; pro vulneris apertione totidem sol. componat, quod pro ipso vulnere composuit.

XIV. Si intestina uel botelli perforati claudi non potuerint; similiter faciat, id est: totidem solid, apirtionem vulnerum componat, quod pro ipsis vulneribus composuit.

XV. Si utraque coxa ferro, vel quolibet telo trajecta fuerit; VI. sol. componat.

XVI. Si folliculus testiculorum cum coxa IX. sol. componat.

XVII. Si utraque coxa cum testiculis fuerit perforata; XV. sol. componat.

XVIII. Si quis alium in facie percusserit, ut oculus, vel os torqueatur IV. sol. componat.

XIX. Qui harpatorem, qui cum circulo harpare potest, in manum percusserit; componat illum quarta parte majori compositione, quam alteri ajusdem conditionis homini, aurifixes similiter, feminas fresus facientes similiter.


VI.

De aloidibus.

I. Hereditatem defuncti filius, non filia suscipiat: si filium non habuit; qui defunctus est, ad filiam pecunia et mancipia; terra vero ad proximum paternae generationis consanguineum pertineat.

II. Si autem nec filiam habuit; soror ejus pecuniam et mancipia, terram proximus paternae generationis accipiat.

III. Si autem nec filiam, neque sororem habuit, sed matrem tantum superstitem reliquit, quod filia vel soror debuerunt; mater suscipiat: id est pecuniam et mancipia.

ІV. Quod si nec filiam, nec sororem, aut matrem dimisit superstites; proximus, qui fuerit paternæ generationis heres ex toto succedat, tam in pecunia atque mancipiis, quam in terra.

V. Ad quemcumque hereditas terræ peruenerit; ad illum vestis bellica, id est: lorica, et ultio proximi, et solutio leudis debet pertinere.

VI. Mater moriens filio terram, mancipia, pecuniam dimittat, filiæ uero spolia colli, id est murenas, nuscas, molina, inaures, uestes, armillas, vel quidquid ornamenti proprii uidebatur habuisse.

VII. Si nec filium, nec filiam habuerit; sororem uero habuerit, sorori pecuniam et mancipia; proximo uero paterni generis terram relinquat.

VIII. Usque ad quintam generationem paterna generatio succedat, post quintam autem filia ex toto, siue de patris siue matris parte in hereditatem succedat, et tunc demum hereditas ad fusum a lancea trauseat.

VII.

De furtis.

I. Qui gregem equarum in parco furatus fuerit, in triplum componat; si autem foris gregem commouit, quot equæ fuerunt, tot capita in commotionis mulctam componat, et quod abstulit, tot triplum componat. Hoc de ceruo, boue, uacca, oue, porco, judicatum est.

II. Qui scrophas sex cum uerre, quod di cunt son, furatus est; in triplum componat, et delaturam sol VII. et in freda totidem.

III. Qui ornamenta muliebra, quod rhedo dicunt, furto abstuleret; in triplum componat; delaturam XII. sol et in freda similiter.

IV. Homo in furto occisus non soluatur, sed si proximus ejus dixerit innocentem occisum, campo eum comprobet innocentem, vel XII hominum sacramento furem credijuste, esse insuste occisum.

V. Qui hominem liberum infra patriam vendiderit, soluat eum, quasi occisum et in fredam XII solid: qui liberum extra solum uendiderit; soluat eum similiter et in fredam sol. LX. similiter in femina.

VI. Qui liberum ligauerit; X sol. componat , qui Adalinqum XXX sol. si negat; cum XII. juret, aut campo decernat.

VII. In omni re furto oblata, si is cui res componenda est dixerit capitale peius esse, quam quod ablatum est, juret de debito solus, peius non esse, quod offert illo, quod abstulit, et ita soluat secundum legem.

VIII.

De incendio.

Qui domum alterius noctu incenderit; damnum triplo sarciat, et in freda solid. IX: aut si negat, cum XI juret, aut campodecernat.

IX.

De liberto occiso.

Seruus a Domino per manumissionem libertate donatus si occisus fuerit LXXX sol. componat: vel quid ei solui debeat medictas liberi hominis soluatur.

X.

De vi.

I. Qui liberam feminam rapuerit; reddat eam cum solid. CC. et quid quid cum ea tulit; restituat addens ad unam quam que rem sol X.

II. Si libera foemina sine uoluntate patris, aut tutoris, cuilibet nupserit; perdat omnem substantiam, quam habuit, vel habere debuit.

III. Qui feminam nobilem, virginem, non dum parientem occiderit DC. sol componat; si pariens erit, ter DC. sol. si jam parere desuit, DC. solid.

IV. Qui liberam non parientem occiderit, bis LXXX et VI solid, et duos trimisses componat, si pariens est DC solid, si jam desiit CC solid. componat.

V. Si Seruus liberam faeminam rapuerit; dominus compositionem soluat, ac si occisa fuisset.

VI. Similiter de uiduae raptu uel interfectione judicatum est.

VII. Qui alterum intra septa propria occiderit; in triplum componat, vel quid quid damni ibi commiserit tripliciter emendet.

VIII. Qui nolis, sed casu quolibet hominem vulnerauerit, vel occiderit, compositionem legitimam soluat.

IX. Qui domum atterius collecta manu hostiliter circumdederit; trium primorum, qui fuerint, unus quisque solid. LX componat, et rei similiter de ceteris, qui eos secuti sunt, solid. X unus quisque et in bannum Regis solid LX.

XI.

Si quadrupes damnum fecerit.

Si quadrupes damnum quodlibet fecerit; possessor pro qualitate damni vel compositionem soluat, vel sacramentum juret.

XII.

De minoribus causis.

Quidquid homo alteri fecerit, quod injustum factum dicitur; X sol. componat, aut cum quinque juret.

XIII.

De potestate testandi.

Libero homini liceat, hereditatem suam, cui voluerit, tradere.

XIV.

De veneficiis.

Si mulier maritum venefitiis, dicatur, occidisse, vel dolo malo ad occidendum prodidisse; proximus mulieris campo eam in nocentem efficiat: aut si campionem non habuerit, ipsa ad nouem uomeres (e) ignitos examinanda mittatur.

XV.

De campo.

A duobus solidis usque ad maximam compositionem in furto et vulneribus campus judicat.

XVI.

De delictis seruorum.

Omne damnum, quod seruus fecerit; dominus emendet.

XVII.

De animali alieno laeso

I. Qui quadrupedia alterius in sepem cuiuslibet, seu fossam minauerint, ibique vel mortua fuerint, vel damnum aliquod pertulerint; is qui ea minauit: damnum emendet.

II. Si homo laqueum, vel pedicam, vel quod libet machinamentum ad capiendas feras in silua posuerit; ibique pecus, vel jumentum alterius captum, vel mortuum fuerit; qui machinamentum fecit, damnum emendet.