Jump to content

Liber de Filii et Patris unitate

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber de Filii et Patris unitate
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 10


Qui hunc librum anno 1535 typis Frobenianis edi curaverunt, vix illum e prelo subduxerant, cum compererunt illum non novum Hilarii opus, sed rhapsodiam esse studiosi cujuspiam, tum e secundo libro de Trinitate, tum maxime ex nono consarcinatam, cui aliunde pag. 0883D| adtexta est appendix de variis Christi cognominibus. Haec porro appendix descripta est ex cap. 6 libri de fide orthodoxa, apud Ambrosium et apud Gregorium Naz. vulgati, quem Gregorii Boetici esse plurimi arbitrantur. Ex eodem additamento conficitur sermo in appendice Augustini nunc 113.

Deus qui ubique est * , et ubique totus est, ita regimen intelligentiae pag. 0884C| excedit, extra quem nihil est, cui sempre sit, ut hoc modo se velit in veritate sacramenti intelligi. Hoc imperspicabilis naturae est nomen in Patre, quod Deus invisibilis, ineffabilis, infinitus, ad quem et eloquendum sermo sileat, et investigandum sensus hebetetur, pag. 0884D| et complectendum intelligentia coarctetur. Deficit ergo * in nuncupatione confessio, et quidquid illi sermonum aptabitur, Deum ut est, quantusque est, non loquetur. Perfecta scientia est, sic Deum scire, ut licet non ignorabilem, tamen inenarrabilem scias. Credendus est, intelligendus, adorandus est, et iis officiis eloquendus.

Est autem Filius progenies ingeniti * , pag. 0885A| unus ex uno, verus a vero, vivus a vivo, Perfectus a Perfecto, virtutis virtus, sapientiae sapientia, gloriae, imago invisibilis Dei, forma patris ingeniti: habet igitur nativitatis hujus utique secretum * . Et si quis forte intelligentiae suae imputaverit, generationis hujus sacramentum non posse consequi, cum tamen et Pater sit Absolute intellectus, et Filius nec major eo, nec minor; sine dolore a me audiet, Ignoro, ego nescio, non requiro. Consolabor me tamen: Archangeli nesciunt, Angeli non audierunt, Propheta non sensit, Apostolus interrogavit, Filius ipse non edidit. Cesset dolor querelarum. Non te, quisquis es qui haec quaeris, revoco in excelsum, non in amplitudinem tendo, non deduco in profundum.

pag. 0885B| Haec de natura divinitatis attigimus * , non summam intelligentiae comprehendentes, sed intelligentes incomprensibilia esse quae loquimur. Nullum ergo, dicis, officium fidei est, si nil poterit comprehendi. Immo hoc officium fides profiteatur, id unde quaeritur incomprensibile sibi esse scire. Superest de inenarrabili generatione Filii adhuc aliquid: immo aliquid illud adhuc totum est. Aestuo, differor, hebesco, et unde incipiam nescio. Nescio enim quando natus sit Filius: et nefas est mihi scire quando natus sit Filius. Che imprecer? quem implorem? ex quibus libris ad tantarum difficiletum narrationem verba praesumam? Evolvam omnem Graeciae scholam? Sed legi, ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor saeculi? In hoc ergo mundo sophistae pag. 0885C| multi et sapientes sunt: ​​sapientiam autem Dei reprobaverunt. Scribam legis consulam? Sed ignorat, et crux Christi scandalum est. Hortabor forte vos connivere et tacere: quia ad venerationem ejus satis sit, quod in Evangeliis praedicatur tanta inter homines fecisse stupenda prodigia.

Ex num. 13.--Consistit enim meum in patrocinium meditatarum difficiletum piscator egens, ignotus, indoctus, manibus lino occupatis, veste umido, pedibus limo oblitis, totus e navi. Quaerite et invenite, utrum mirabilius fuerit mortuos suscitasse, an imperito scientiam istius doctrinae intimasse? Ait enim, In principio erat Verbum. Transeuntur tempora, transmittuntur saecula, tolluntur aetates: piscator meus illitteratus liber a tempore est, vicit omne pag. 0885D| principium.

Principio lib. IX. Tractantes ante paucos dies de indifferenti natura Dei patris et Dei filii, ecc., usque ad haec num. 44. Ac sic Perfectam fidem docuit, cum id quod modo est, ejusdem temporis opus sit; et id quod operatur Pater operatur et Filius extra singularis sit unionem.

Ex capit. 6 Tractatus de fide orthodoxa. --Denique pro captu, pro viribus, pro fide nostra intueamur Deus quid sit: et videamus an illi possit aliquid comparari. Certe hoc est Deus, quod et cum dicitur, non potest dici; cum aestimatur, non potest aestimari; cum comparatur, non potest comparari; cum definitur, ipsa definizione sua crescita: qui coelum pag. 0886A| manu sua operit, pugno omnem mundum claudit, quem totum omnia nesciunt, et metuendo sciunt, cujus nomini et virtuti famulantur, hunc orbis ex ipsa elementorum sibi succedentium momentanea vicissitudine testatur.

Ratio quaedam est, quae apud Graecos λόγος appellatur, quae inter Patrem et Filium personas vel vocabula distinguit: quia ipse Filius ratio dicitur, quae tamen ratio multis nominibus appellatur. Modo enim verbum, modo virtus, modo sapientia, modo dextera, modo brachium, modo margarita, modo thesaurus, modo retia, modo aratrum, modo fons, modo petra, modo lapis angularis, modo agnus, modo homo, modo vitulus, modo aquila, modo leo, modo via, modo veritas, modo vita, cum sit Deus omnia et pag. 0886B| nell'omnibus. Et per haec vocabula divinarum dispensationum mysteria cognoscuntur.

Nam et ob hoc Verbum nuncupatur: quia et proprie divino ore processit, et nihil Pater sine eo aut jussit, aut fecit. Virtus dicitur: quia vere de Deo, et semper cum Deo, et omnis potestas Patris in ipso consistit. Sapientia appellatur: quia de corde Patris adveniens arcana in coelestibus * reseravit. Dextera nuncupatur: quod per eum omnia opera divina Perfecta sunt. Brachium dicitur: quia ab ipso omnia continentur. Margarita appellatur: quia nihil illo pretiosius invenitur. Thesaurus dicitur: ut in ipso omnes divitiae regnorum coelestium, quae reconditae sunt, agnoscantur. * Retia dicitur: quia pag. 0886C| per ipsum, et in ipso de mari saeculi, gentium quasi multitudo piscium in Ecclesia congregantur, ubi bonorum malorumque discrimina cognoscuntur. Aratrum nuncupatur: quia signo crucis suae gentium pectora subiguntur, ut necessario semini praeparentur. Fons aquae appellatur: quia ex eo sitientium corda coelestis aquae gratia irrigantur. Petra dicitur: quia credentibus fortitudinem, incredulis duritiem praestat. Lapis dicitur angularis: quia utrosque parietes veteris ac novi Testamenti unus mediator in semetipso continens copulavit. Agnus appellatur: ut innocentia Christi et passio demonstretur. Homo ditur: quia secundum carnem propter nos homines nasci dignatus est. Vitulus dicitur: quia propter nostram salutem pati sustinuit. Aquila dicitur: quia pag. 0886D| post venerabilem resurrezionem, quasi remis alitum, ad Patrem revolavit (rex alitum ad Patris revolat sedem). Idem leo dictus est: quia ipse est rex regum, qui mortem ac diabolum virtutis suae potestate comminuit. Via est: quia per ipsum accessum habemus (adscensus est) ad Deum patrem. Veritas est: quia mendacium nescit. Vita est: quia ipse universa vivificat. Vides ergo, quia per haec vocabula significationes dispositionum et operum divinorum praeostensae sunt: ​​non tamen ipse Deus per haec proprie definitus est.

¶ Es. cap. 8 praedicti Tractatus. --Est ergo Pater Deus immensus, aeternus, incomprehensibilis, inaestimabilis. Est et Filius ejus Dominus noster tantus, pag. 0887A| quanto est Pater; sed non aliunde, sed de Patre: quia inquit, De Patre exivi, hoc est, lumen de lumine. Quod si filium * Dei, ut jam dictum est, visum a patribus approbamus, ut non totum in illo quod Dei est videretur: sed dispositiones rerum futurarum, quae suis quibusque temporibus complendae erant, in ipso per pag. 0888A| immaginam cernerentur. Nam Filium quis videre potuit antequam conspicabilem materiam cum placuit assumpsit, vel ipsum hominem induere dignatus est? Quia et si Abrahae visus est, sed in forma humani corporis visus est, qua de ejus fuerat carne * .