Migne Patrologia Latina Tomus 10
Liber de essentia Patris et Filii
pag. 0887A| Hunc quoque librum a Ludovico Miraeo ex Victorina bibliotheca vulgatum, e libris de Trinitate conflatum esse primus observavit Gillotius: qui locis, e quibus centones quique distratti sunt, notatis, caetera soppressiva. pag. 0887B| Et vero quis rivulos quaeritet faeculentos, cum purum fontem ad manum habeat?
¶ Loquitur Evangelium, qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Conclusa sunt omnia adversus haeretici furoris ingenia, ecc., ex lib. VII de Trin. un numero 21 post medium, ad haec ejusdem libri num. 31. Et quia calumnia dicti tamquam insolentis exsisteret, ut conscientiam (potentiam) potius naturae demonstraret. Quibus subnectit auctor haec num. 33. Et audiamus eum omnem fidei hujus cognitionem Apostolis revelantem: ait enim, Ego sum via et veritas et vita, nisi quod pro Et audiamus, ponit audi: ac prosequitur usque isthaec num. 39, ut hic Domini sermo sequeretur, Non creditis pag. 0887C| quoniam ego in Patre, et Pater in me? Hinc pag. 0888A| transito a volontà. VIII, unde primum praemissis vocabulis, Fratres mei, exscribit haec num. 14. Quae scripta sunt legamus, et quae legerimus intelligamus: et ubi pervenit ad verba num. 20. Omnia quae habet Pater, Filii pag. 0888B| sunt: et omnia quae Filii sunt, Patris sunt. Ipse enim ait, Et mea omnia tua sunt, et tua mea; omettit quae ab hinc ad medium num. 21 intercedunt: unde rursum exscribit: Vivificamur ergo propter inhabitantem in nobis Spiritum Christi, ecc., ad haec usque num. 26. Habitat enim in nobis Christus: et habitante Christo habitat Deus. Demum reliquis hujus numeri verbis omissis, comparet initium numeri 27, quo toto ac nexte fere toto descripto, clauditur liber his verbis: Si vero per adoptivum nomen hic dominus est, Spiritu sancto carens spiritu erroris animaris; quia nemo nisi Spiritu sancto Dominum Jesum potest dicere: quibus auctor adjecit dumtaxat, quia ipse operatur omnia in omnibus.