Jump to content

Libri Decem Epistolarum/II

Checked
E Wikisource


EPISTOLA PRIMA.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI SALUTEM Hic ille est Paralius, cui accusator pater quantum discriminis movit, tantum laudis paravit. Multis enim quaestionibus, et quod est potissimum, principis ore purgatus senator, arguere non potest parentis impiam voluntatem, quae illi praestitit innocentiam clariorem. Hunc si amare postulas, imperatoris nostri testimonium lege, ut advertas feliciter factum reum, quem sic videas absolutum. Vale.

EPIST. II.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Taceat prodiga laudis vetustas, quae Apellem, Zeuxim, vel horum similes, ut quemque aetas tulit, voluminum honore dignata est. Mihi erga Lucilli praedicationem sermo parcior, fides major est. Quid enim juvat indulgere verbis, cum rem liceat experiri? Sit igitur de hoc tua existimatio, qui bonarum artium spectator semper fuisti. Ego Lucillum modestiae merae atque honestatis astipulor. Videturne tibi dignus esse, quem diligas, cujus gravitas sponsore me nititur, ars et eruditio te ipsum judicem meretur? Vale

EPIST. III.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Fratrum negotia velle cognoscere pia et honesta curatio est. Lubens igitur respondebo quaesitis. Capuam multo imbre pervenimus. Hic triduum commorati ad levandum laborem, Terracinam prius, et postridie Formias continuato petivimus excursu. Fors fuat, an possit biduo tenus ejusdem nos praedii annona retinere. Vos interea, peracto quod Romae agere destinatis, Appiam diis auspicibus inchoate, ea dimensione, ut iter nostrum proximis vestigiis urgeatis. Vale.

EPIST. IV.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Volo quiescas, et curarum vacuus otieris. Nam mihi vir honestus Antonius fecit indicium, legationis Africanae consilium torpuisse. Accessit ad fidem nuntii, quod similia super hoc negotio recentes amicorum litterae pertulerunt. Num est aliud, quod scire postules? Imo vero, ut mea fert opinio, vel primum hoc tibi debuit indicari. Ubi e Cumano navem solvimus, pene albente coelo majore ope remigum, quam ventorum favore, Formianum littus accessi. Jam sol meridiem fregerat: amicorum, quos minor navis accepit, tardior navigatio fuit; incertum vento obstante, an per negligentiam ministrorum. Haec interim ratio scribenda suggessit. Curabo ut frequentibus litteris merear de te similis officii diligentiam. Vale.

EPIST. V.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Delati Formias post multam partem diei, cum vos ejus rei sollicitos crederemus, percontationem vestram scriptione praevertimus. Nec magis de navigatione fuistis anxii, quam trepidabamus, ne diu essetis incerti. Quod igitur responderi posset litteris vestris, prior sermo consumpsit. Nunc aestimate quanto nostra de vobis melior fuerit judicatio, quam vestra de nobis. Contemplati enim sumus magnitudinem sollicitudinis vestrae, priusquam litteras mitteretis: cum ideo mitteretis, quia nos scripturos, nisi admonitos non putastis. Vale.

EPIST. VI.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Emensi haec quoque littora, quae post Formias in Anxurim porriguntur, navem ac remiges non moramur. Sed diis opus est, ut hic reditus noster nihil reperiat poenitendum. Frequens enim sermo est, tenui victu in turbas plebem moveri. Nec ulla spes datur, praesentibus angustiis copiam posse succedere. Annus ubique ad famem proximus. Classis in alios conversa cursus. Aestas prope decessit autumno. Diis, me hercule! uti praefatus sum, deleganda est hujus incerti administratio. Hominum autem remedia, diu dissimulata, jam sera sunt. Vos valete, et litteras sperate meliores, si fortuna urbis nostrae secundis amara mutaverit. Vale.

EPIST. VII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Fortunatum te cumprimis hoc in tempore judicarem, quod exemptus patriae incommodis otiaris: nisi scirem bonos cives et tui similes gravius ferre adversa, quae non vident. Ea quippe rerum natura est, ut quidquid ab altero cognoscitur, asperius et majus habeatur. Adde quod integer animus putat innocentiam suam minui, si periculis suorum desit. Haec ego, non ut celerem reditum tibi suadeam, sed ut noveris in communibus malis nihil esse, quod praeferas. Quid enim juvares rempublicam, quanquam omnium prudentissimus, si redires? Jam primum consilio locus nullus est, dum in deliberando persona censentium pondus sententiis facit. Quando resistitur potiori, quando ceditur pari? Dehinc praesens status non sapientiam, sed fortunam requirit. Defectum timemus annonae, pulsis omnibus, quos exerto et pleno ubere Roma susceperat. Fors fuat, ut his remediis convalescamus. Quanto nobis odio provinciarum constat illa securitas? Dii patrii, facite gratiam neglectorum sanctorum! Miseram famem pellite. Quamprimum revocet urbs nostra, quos invita dimisit. Plura tecum loqui, quam necesse est, de adversis communibus non libet. Cura ut valeas, et quidquid humana ope majus est, diis permitte curandum. Vale.

EPIST. VIII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Redditae sunt mihi primae litterae tuae tam breves, tam festinatae, ut iter tuum viderentur imitari. Sed si mihi credis, non est in illis desiderata prolixitas. Omnia enim, quae de amplitudinis tuae prosperis nosse cupiebam, succincta enumeratione complexus es, quanta valetudine vigeres, qua celeritate pervectus sis, quid in aeterno principe serenitatis inveneris. Ausim dicere, uberiorem rebus, quam verbis fuisse illius epistolae paginam. Nam multa erant quae gaudere deberem, cum essent pauca quae legerem. Tu tamen post haec memento, etiam familiares chartas rigare facundiae tuae copiis. Neque enim te exhaurit, quod adeuntium preces indefesso absolvis affatu, quod venerandi principis mentem loqueris et oracula. Sint ista prima; nec tamen sola. Tantum namque publico usui a te patior impendi, ut nihil solatiis meis detrahas. Vale.

EPIST. IX.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Et tui cultus, et mei officii gratia quaelibet ad scribendum amplectenda esset occasio, tantum abest, ut eam praeterire debuerim, quam civis ingessit. Agnoscis enim de septem montibus virum; et domi cognitum bonitate generis, et foris aetate militiae: pro quo mihi apud te loqui longum non est necesse. Commendatio enim praestari debet incognitis. Huic vero ad conciliationem gratiae tuae sufficit, quod et Romanus et amicus est. Vale.

EPIST. X.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Justitia quidem suffragium non requirit; sed amicitiarum plerumque respectu causarum celeritas adjuvatur. Quorsum istud, inquies? Ut noverit eximia dignatio tua, sperare quidem virum laudabilem (Carissimum ex comitibus), de negotii qualitate, quod optatum exitum possit adipisci: sed intelligere, cessurum sibi aliquid ad promerendum studium cognitoris, si meis litteris fulciatur. Quaeso igitur, ut ejus, quem fraterna affectione complector, orata promoveas. Quae ideo commendanda suscepi, quia mores petentis expendens, aequa esse praesumpsi. Vale.

EPIST. XI.

[recensere]

Ad idus Novembres Romam regressus (nam te quoque idem esse facturum putavi), adventum tuum impatienter opperior. Et sane scio litteras meas tibi haud longe ab urbe reddendas. Nam sanctus Patricius, quem praesulem itineris tui esse voluisti, brevi te affore nuntiavit. Dii vertant bene! Pro tempore pauca libavimus; sed fabulis plura servamus. Vale.

EPIST. XII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Spatiari in foro Urbis aeternae post acceptas a me litteras plerosque cognovi, etsi nimis vereor, ne quid fraudis admiserit simulata properatio. Merito apographa epistolarum mearum, simulque hominum nomina relegenda tibi subjeci. Tu vicissim mihi de singulis aut impleti officii fidem nuntia, aut violati prode perfidiam. Non minore sane cura cupio cognoscere, an omnes obsignatas sumpseris eo annulo, quo nomen meum magis intelligi, quam legi promptum est. Nihi autem fuisse, quod metuam publicari, decursis exemplaribus judicabis. Nec est ulla inter nos causa secreti. Aperto pectore officia pura miscemus. Nihil in conscientia latet, quod scriptorum cuniculis occulatur. Sed aequum non est ut simplicitati nostrae sinamus illudi. Neque enim diligentia mea debet admittere proditorem, quia cautio praestitit ne timerem. Vale.

EPIST. XIII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Cum civiles et bellicas laudes domini nostri Theodosii styli honore percurrerem (magis enim contigisse me omnia, quam satis fecisse singulis fateor), etiam leges ejus bonis pacis admiscui; quas ut noveram priscis ademisse admirationem, ita reservasse novis parem gloriam non putabam. Verum haec recens sanctio de fideicommissis, et codicillorum commodis ab optimo principe in aeternum repudiatis, tantum claritudine egreditur lucem superiorum, quantum augustius est regenti sibi, quam subditis modum ponere. Atque utinam privata avaritia mentem latoris intelligat, et mores de legibus trahat! Neque enim latet, quid sponte caeteros velit facere, qui suscepta compendia primus exhorruit. Ego certe vereor, ne improborum sitis ad rem existimet pertinere quaestum caducum; fiatque innocentium causa deterior, si ad eos tantum falsi redeat occasio, qui neque lege, neque pudore cohibentur. Ergo quia dominorum conditio restrictior est, privatis cupiditatibus medicina juris occurrat. Frigent jamdiu apud homines criminosos vetera decreta, quorum vigor cum latoribus suis occidit. Tantum denuo legibus severitatis addendum est, quantum flagitia creverint. Alioquin, si majoris partis deseritur emendatio; frustra se asperis sanctionibus solus imperator astrinxit, qui semper bonus et integer moribus fuit. Vale.

EPIST. XIV.

[recensere]

SYMMACHUS SYAGRIO Aurelianum filium meum, qui nunc cohortes urbanas gubernat, in amicitiam te jubente suscepi. Unde factum est, ut ei commendationem, quam prius de te meruit, non negarem. Neque enim tibi videtur oneri fore, quod ipse fecisti. Petitio autem pudentissimi juvenis de infortunio soceri sui nata est, cujus iste factum non tuetur, sed lapsum desiderat sublevari. Facito quod soles rogantis intuitu: et si quid negotio justitiae deest, remitte pietati. Vale.

EPIST. XV.

[recensere]

SYMMACHUS SYAGRIO Modestissimis et tui amantibus viris Marcello et Romano, magis ex usu amicitiae, quam in effectum commendationis litteras dedi, ne quid apud te adjicerem jam probatis. Nosti hominum verecundiam, diligens studium, de officiorum varietate non dubitas. Quis ergo locus testimonio meo superest, cum tuo de illis judicio nihil possit accedere? Et tamen, si cumulum sibi addi plena patiuntur, quaeso subintelligant meis precibus auctam circa se tuam gratiam. Ita fiet, ut mihi quoque acceptum referant, quod ipsi a te sine astipulatore meruissent. Vale.

EPIST. XVI.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Si necdum filii mei Nicasii laudabiles mores et honestum institutum didicisti; accipe locupletissimum vadimonium, meum Promotum, virtute et humanitate conspicuum: cui jamdiu natalis familiaritate otiatur, et bona optimi juvenis de illius expende judicio. Justa enim conjectura est, quae de amicorum pondere et aestimatione colligitur. Nam meae astipulationis minor causa est, cum superioris persona praeponderet. Cujus honori tribuendum est, ut a te, non ut novus subdendus examini, sed ut jam probatus habeatur. Vale.

EPIST. XVII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Solet generalem salutationem familiaris sermo praemittere. Hanc ergo impensius tibi voto optare studeo, quam stylo dicere. Ergo ad vicem verborum solemnium scitu digna complectar. Filii nostri in sinu aviae etiam nunc morantur. Da veniam, si annis gravis, et interim solatio tuo carens femina, tenaciter retinet secundum levamen aevi ac solitudinis suae. Nos tamen alteri eorum viae instrumenta, alteri in societatem consilii comitem praeparamus. Tibi peregrinationem senio esse, invitus audivi, vel quod est dictu dignius, parum credidi; cum patriae bona et pignorum gaudia in optimi principis dignatione possideas. Quare abjice Baianas cogitationes, et virtuti infructuosam quietem. Omni otio labor hic tuus laetior est. Amplectamur moneo amabilem sub amante militiam. Vale.

EPIST. XVIII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. (Conjunge cum hac epist. 34 et 35 lib. V.) ; Ita votis in te meis felix eventus arrideat, ut ego graviter fero, fratrem Hephaestionem per te mihi cognitum, per se probatum, nescio quid amaritudinis incidisse. Et quia virtutum tuarum contemplatio facit, ut illius fortunae applicem, quod apud te minore momento est; ad preces versus, ut tibi respondeas, famamque cogites, rogo. Praesta hoc contubernio, praesta judicio tuo, ut tibi non desit patientia, si illi modus defuit. Nolo videaris despectu amici satisfacere cuidam nuper Romam regresso, cujus apud nos querela auxit gloriam tuam. Certe Eusebius medicorum potissimus obsequio tuo a me traditus, et ad leniendas opportunus offensas, jam poterit amara condire: de cujus facetiis duo spondeo, nec Hephaestioni temperamentum, nec tibi defuturum esse solatium. Vale.

EPIST. XIX.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI En tibi filium nostrum, quem solatio decerpsimus nostro, dum desiderio tuo cedimus. Tandem fultus caro levamine redi in gratiam prioris laetitiae. Sed si accedis sententiae meae; ubi primum paternum animum visu pignoris foveris, utilia antepone jucundis, juvenemque ad civiles fasces contende dimittere. Quo tibi in castris coram duobus? Haec consilii mei forma est. Facies ipse, quod prudentia majore delegeris. Plura enim videt, qui coram de rerum conditionibus judicat. Ego quod loquor, votum est: tu de appositis assume judicium. Vale.

EPIST. XX.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Succurre fidei, quae officiis amicorum debitorem me diutius non patitur. Fratres mei, Romanus atque Magnillus, clarissimi viri, jam dudum me religionis meritis nexuerunt. Et quamvis praemia non reposcant, quae solet minor exspectare fortuna, acrius tamen animum meum saepius honestate conveniunt. Mentiar, si mihi ad praestandum deesse tempus allegem, quia potentia mea de tui honoris viribus aestimatur. Fac oro, ut effectu honoris sui sentiant, pro concordia, quae mihi tecum est, quidquid defertur uni, ab utroque deberi. Vale.

EPIST. XXI.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Officii mei ratio suasit, ut scriberem, quando ea est persona litteras redditura, ut plus de tuo judicio, quam de meo speret auxilio. Itaque omnia, quae mos est litteris explicare, ipsi potius narranda delego: a quo amplitudo tua, et quae de me cognitu digna crediderit, et quae ipsius fortuna poscit, accipiet. Vale.

EPIST. XXII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO Reparassem jamdiu corpusculi mei valetudinem, si frui agrorum salubritatem potuissem. Sed nunc intuta est latrociniis suburbanitas: atque ideo praestat macerari otio civitatis, quam pericula ruris incidere. Tuis tamen litteris proficere sanitatem meam sentio, quibus beneficia domini nostri Theodosii frequenter enumeras, et augeri merita tua magnis praemiis asseveras. Et illi quidem ad agendas gratias lingua tua sufficiet. Ego pro mediocritate ingenii mei viro excellentissimo, nostrique in Flavianum voti socio, vicem laudis exsolvi. Sed etiam tempus est, ut ipsum illum redire patiaris pro quo obligati sumus. Quousque magistratum longinquae provinciae solatio tuo vindicas? Nulla de uxoris utero causatio est, cujus exspectationem maturus partus absolvit. Vale.

EPIST. XXIII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Putabam tot monitis atque exhortationibus meis aliquid animo tuo accessisse tolerantiae. Enimvero tu etiam reverendas necessitudines nostras peregrinationis sollicitas. Sed quid promovet ista conquestio? Non ferunt impatientiam tuam, quibus reditus in voto est. Vident enim sub quibusdam aemulis civibus excessum celerem nihil laudis habiturum. Quin assume constantiam, et quid deceat magis, quam quid libeat, expende: praecipue cum ipse fatearis, in amore domini nostri Theodosii venerabilis principis, omnium te carissimorum pignorum gratiam reperisse. Vale.

EPIST. XXIV.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Simplicium agentem in rebus pene in porta Flaminia retentavi, ut ad te pauca, et non omittenda dictarem. Filius noster Flavianus Romam pridie calendas Martias venit, et brevi in Asiam secundis auspiciis ordietur, quod ideo par fuit indicari, ut sollicitudinem, quam de mora ejus hucusque tolerasti, spes promissa detergat. Vale.

EPIST. XXV.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Abundas quidem consiliis: in omnem rei usum paratus, et sapientiae cultus artibus, monitore non indiges. Sed fas est, ut meas quoque vigilias aliquid privatis negotiis tuis conferre patiaris. Quare si quid praemeditatum utrique nostrum stylus fraternus ingesserit, constantius exsequere, tanquam duobus probatum. Si quid ibi adhuc novum legeris, a te inventum puta, quod ab amante suggeritur. Subjeci capita rerum, quia complecti litteris fastidii fuga nolui. Tuum erit insinuata trutinare. Ita enim meo officio functus sum, ut tibi judicium reservarem. Vale.

EPIST. XXVI.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO Baiarum solitudine vehementer offensus, Puteolis malui commorari. Juvat enim nos istius loci salubris habitatio. Dehinc si adjutu Dei optata processerint, Capuam paramus excurrere, totumque hunc mensem Novembrem diversis Campaniae locis atque urbibus deputamus. Haec est nostri summa propositi. Sed ut animus alacrior destinata promoveat, vestris alloquiis erigendus est: quandoquidem sanitatis vestrae et felicitatis indicio nihil antiquius aestimamus. Verum hoc pro insigni religione sponte facietis. Atque ideo non est necesse voluntariis officiis aculeos exhortationis adhibere. Interea quod te, mi frater, affore polliceris, vehementer amplector. Atque utinam te domus tota comitetur! ut et nobis laetitiam pleniorem tribuat adventus omnium, et tibi causa non sit citius patriam recurrendi, desiderio et amore remanentium. Vale.

EPIST. XXVII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Quamvis litteras meas fama praevenerit, quae exoneratum te publicis necessitatibus nuntiavit: tamen quo fidelior esset assertio, scriptis confirmo rumorem. Sed licet publicae rei absolutione laeteris, volo te adversum incerta muniri: videlicet ut sub Actorum confectione tuorum, si adhuc retines potestatem, vel vicariae praefecturae, quae tibi poscenti aequa non deerit, diligentiae tuae ratio digeratur: quae possit ostendere, quot numero animalia collocaris, et quo apparatu instruxeris mansiones, et quantum in titulis fiscalibus exigendis tua cura promoverit. Hoc enim testimonio adversum omnes vel fortuitas querelas vel affectatas insidias protegeris. Vale.

EPIST. XXVIII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Argue, ut vis, rerum consilia post exitum, et mihi vitio verte, quod contemptum sui praefectura conquesta est. Facile accusatur desertus auxilio. Atque ideo in me recipere malo erroris confessionem, ne aut amicos negligentiae, aut adversarios asperitatis incessam. Fuerit fortunae, non conscientiae meae, ut victus viderer, qui necdum coeperam litigare. At etiam scribis, causis similibus abstinendum. Vides quantum liceat eventui. Oblitus es morum meorum. Ego vero solitae verecundiae ignavum quoque jungam timorem, et litteris tuis agam gratias, quae me deposita juris et amicorum fiducia, ad omnium injuriarum silentium cohortantur. Vale.

EPIST. XXIX.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Pro optimis viris quisquis intervenit, non magis illorum videtur juvare commodum, quam suum commendare judicium. Quare in eo, quod fratris mei Maximi desideria litteris prosequor, non tam illi usui, quam mihi laudi est. Est enim vita et eruditione liberalium disciplinarum pariter insignis, neque ulli praestantium philosophorum secundus, ac propterea tua familiaritate dignissimus. Cujus tibi negotia cum in rem missus absolverit, quaeso ut humanitate, qua clarus es, justas petitiones ingravato auxilio prosequaris. Vale.

EPIST. XXX.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Quo animo acceperim Siciliense negotium vulneratum, facile conjectas, qui me noveris in alienis quoque judicatorum iniquitate morderi. Quin etiam consilii imprudentis a te arguor ob amissa. Recte agis. Cur enim speravi contumeliam sacri auditorii vindicandam? Cur de amicis legitima et justa praesumpsi? Et quo redacti sumus? Justitiam perdidi, dum exspecto vindictam. Jam illud, quo pacto diluam, quod Probus mitior judicatur, qui in praejudicium vel invidiam possessionis meae parvi agelluli retentionem cessit, cum illi tota mulierculae promitteretur haereditas? Nam referendi haec sola praefecto Urbis ratio fuit; non ut receptarum appellationum poenam Siciliae rector exsolveret, sed ut injuriam suam sacri auditorii cognitor vindicaret. Nunc rescriberetur in causam, post victoriam meam, contra sententiam praefecturae, cui pars adversa consentit. Si relatio ad fortunam negotii pertineret, et supplementa, vel refutatorios jurgantes dedissent; rogo, de quibus actionibus judicabitur, quas in Sicilia post appellationem meam pars una deprompsit, quibus tyrannicorum temporum gesta sociata sunt? Tanti est invidia mei, et grata aliquibus reprehensio. Cede adversantium voluntati, et domino nostro invictissimo principi Theodosio semper augusto dignare suggerere, non pluris apud me divitias valere, quam famam. Bonum de me judicium parentis publici, conservatoris mei, cuivis antepono patrimonio. Si placet, ut omni mea haereditaria possessione decedam, lex mihi erit, quidquid omnium dominus placata auctoritate censuerit. Vale.

EPIST. XXXI.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Scio te amicum justitiae, et amantem mei, et vereor ne suscipias ullum pro absentis existimatione certamen, atque in te aliqua odia detorqueas. Peto igitur quiescas. Erit fortasse copia mihi afferendae quandoque veritatis apud aeternum principem dominum nostrum Theodosium, cujus erga me favor fecit, ut aliquid interim moliretur invidia. Non puto bonis temporibus eam causae meae conditionem futuram; quae sub tyranno fuit, cujus litteris ad Marcellini suggestionem datis homines meos scis esse multatos. Quod in panegyrici defensione non tacui. Vale.

EPIST. XXXII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Reddet tibi litteras meas, qui tuas mihi debuit exhibere. Neque enim eadem nobis silentii excusatio, quae tibi suppetit. Te multiplex actuum publicorum turba circumsonat; ego ab omnibus negotiis feriatus, triste otium tero. Et quod tui honoris gratia ante faciebam, nunc meo assumo solatio. Levatur quippe aegritudine animus, quoties in officia amica dirigitur. Me ex vero, non ad gloriam loqui, secessio mea testis est. Nam cum dolore saucius aestuarem, sedem dominae communis parentis quasi fanum aliquod Dei salutaris accessi. Nunc ejus consilio vulnus meum in cicatricem convenit. Illius acquiesco monitis, illius ope respiro. Adsunt etiam caeterae venerabiles necessitudines tuae: et quod me prae caeteris juvat, tui quotidie blandam commemorationem sermo noster exercet. Qua de re inter Campaniae terminos major pars aestatis agitabatur; quando et praesentia placet, et ea conditio est patriae, ut qui excludi per improbos possumus, abesse interim velut ex nostro arbitrio debeamus. Vale.

EPIST. XXXIII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Relatio viri spectabilis fratris nostri vicarii indignitatem deprehensi sceleris eloquetur. Atque ideo non est necesse, ut dictu et auditu nefaria noster sermo recenseat. Unum est quod mea petitio, et caeterorum vota desiderant, ut pro justitia tua inultum esse non sinas, quod exemplo gravissimum erit, nisi ausus aliorum vehemens poena compresserit. Fama est, Ampelium et quosdam alios de Sardinia, ut asseritur, senatores in crimen adductos, forum competens observare praeceperis. Hos nunc audio ad aliud judicium esse translatos. Quare si ipse ita a te reminisceris judicatum; aequum esse arbitror, ut statutis tuis adesse digneris. Vale.

EPIST. XXXIV.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Adornare te reditum, quod sacra Deum matris appeterent, arbitrabar. Tu in diei unius iter promoves, nosque et patriam post tergum relinquis. Illude, ut vis, amicorum facilitati: quos si haec morderet injuria, in vicem malae gratiae saltem litteris abstinerent. Nunc vero officiis mulcemus abeuntem, et blanda animo tuo fomenta suggerimus, cum tu omnibus curam rei familiaris anteferas. Nam recordaris hoc te praefamine epistolam texuisse: Nihil hac aetate tractandum pensius domesticis rebus. Quod ego, dum contemplor venam morum tuorum, scio ludo esse conceptum. Quando enim sublimitas ingenii tui curis vilioribus flecteretur? Censeo igitur aliis dare verba mediteris, qui sanctum penetrale animi tui nesciunt. Mihi uno genere satisfacies, si remotis epistolarum defensionibus ipse remeaveris. Vale.

EPIST. XXXV.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Ego quoque in scribendo formam vetustatis amplector, nimisque miror, quod mihi librarii error obrepserit; qui solitus epistolis meis nomina sola praeponere, usum simplicem novella adjectione mutavit. Sed id potius casu, quam consulto factum liquebit, si recorderis, superiores nunquam istius modi titulo sorduisse. Et tamen utcunque res accidit, gratulor novi aliquid oblatum, quod me a solito respondendi genere vindicaret. Quousque enim dandae acreddendae salutationi verba blaterabimus, cum alia stylo materia non suppetat? At olim parentes etiam patriae negotia, quae nunc angusta, vel nulla sunt, in familiares paginas conferebant. Id quia versi ad otium rebus omisimus, captanda sunt nobis plerumque intentata scribendi semina, quae fastidium tergeant generalium litterarum. Juvit igitur me culpa, quam delui, et si non fallor, tibi quoque viam dedit inusitata referendi. Vale.

EPIST. XXXVI.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Ergo adeo complacitum est communi parenti, ut te longius, quam vellem, necesse sit detineri? An tibi urbanorum tanta vitatio est, ut exspectationem meam pia causatione frustreris? Et revera mihi hic agitur, aut dicitur, quod bonus animus, et sincera natura possit amplecti. Sed utcunque ista sunt, si Romae ageres, aditu inter nos mutuo fortasse mitescerent. Nunc graviores rerum omnium offensiones, ut pote solus, experior. Exempli causa unum accipe, de quo reliqua conjectes. Praetextato nostro monumentum statuae dicare destinant virgines sacri Vestalis antistites. Consulti pontifices, priusquam reverentiam sublimis sacerdotii, aut longae aetatis usum, vel conditionem temporis praesentis expenderent; absque paucis, qui me secuti sunt, ut ejus officium statuerent, annuerunt. Ego, qui adverterem, neque honestati virginum talia in viros obsequia convenire, neque more fieri, quod Numa auctor, Metellus conservator religionum, omnesque pontifices maximi nunquam ante meruerunt: haec quidem silui, ne sacrorum aemulis enuntiata noxam crearent, inusitatum censentibus. Exemplum modo vitandum esse rescripsi, ne res justo orta principio, brevi ad indignos, per ambitum deveniret. Ne longum loquar, ipsa verba ad te misi bonis probata, sed numero fortasse vincenda; licet in decretis pontificum non sit eadem forma, quae curiae est. Sed hoc quoque parvi faciet inscientia. Quod si tu adesses, multum duorum sanitas promoveret. Quare ubi primum ex incerto morbi parens communis emerserit, redde te mihi, ut nobis aequiorem vitae cursum faciant participata solatia. Vale.

EPIST. XXXVII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Nequeo definire, quae potissimum mihi describendi forma conveniat. Ea quippe jam diu intemperantia variorum rumorum; ut neque decipere falsis, neque sollicitare veris amantissimos mei debeam. Spes tamen, quae rerum semper adversarum patientiam suadet, in tuto est. Et si aliquid commoditatis attulerit, nequaquam morabor index esse meliorum. Vale.

EPIST. XXXVIII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Filii mei Parthenii adventus nullis postulat commendationum lenociniis adjuvari. Sed accessurum gratiae existimo, quod ejus praesentiae etiam meus sermo conjungitur. Ex ipso Romae gesta noscetis, licet scriptum fama praevenerit. Neque enim res magnae et insperatae in secreto se esse patiuntur. In bonam partem plebs nostra mutat: adeo ut jugiter seditiosorum poena poscatur, et jam terga dederint insolentes. Multis non opus est. Neque enim quidquam narrandis debeo derogare, qui rerum plenitudinem venturo ad vos indici reservavi. Vale.

EPIST. XXXIX.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Horus philosophus, vita atque eruditione praecipuus, jam diu mihi carus et amicus est; et inter prima numerat dona fortunae, si optimis quibusque jungatur. Studens igitur ad effectum desiderium ejus adducere, quaeso te, ut et sui meriti gratia, et in honorem commendationis meae, inter familiarium tuorum praecipuos atque honorabiles censeatur. Vale.

EPIST. XL.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Ignatio meo gratulor quod nostra in eum diligentia tuo amore vincatur. Factum est, quod volebam: nam parciorem de illo testimonii cautionem praemiseram, quam sentire coepisti. Nunc si qua meorum actuum scire postulas, explicabit. Tanta illi est virtus, et utriusque nostrum ex familiaritate fiducia; ut et de me nihil possit ignorare, et apud te nihil occulere. Vale.

EPIST. XLI.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Voluntaria beneficia tua petitione praevenio, ut quae tua sponte tribuis, ego videar impetrare, et bonum naturae tuae in gratiam meam transeat. Nicagoram clarissimum virum Siciliae fascibus functum, sub custodiam adesse jussi. Hunc tibi et suae vitae integritas, et merita fraterna commendant. Accedit illi ad praerogativam precatio mea: qui etsi spero probitati ejus responsuram beneficentiam tuam; sedulo tamen postulo, ut sanctissimo juveni in bonum vertat exhibitionis occasio. Vale.

EPIST. XLII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Commendaveram tibi dudum Macedonii viri clarissimi filium, cum foro tuo nomen dedisset. Credo eam rem pro studio meo juveni commodasse. Sed quia parentibus nihil satis est, et efficacior quibusdam videtur petitionis iteratio: rogatus denuo postulatum retexo, non ut novam causidico benevolentiam praestes, sed ut jam tributam digneris augere. Meo autem nomine quaeso te, ne sic desiderium repetitum esse conjicias, tanquam me prius impetrasse diffidam. Vale.

EPIST. XLIII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Merita Sexionis, qui antehac Calabriam rexit, multi in bonam partem loquuntur; eaque propter, ut suffragio tuo a me committeretur, orarunt. Est humanitatis et consuetudinis tuae, aliis quoque placitos amore dignari. Ergo si nihil est, quod resistat precantium voluntati, effice, oro te, ut Sexioni apud te prosint et mea verba, et vota multorum. Vale.

EPIST. XLIV.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Palatinos injuriae reos, quos Brutiis celsitudo tua praecepit exciri, miles de praetorio missus, exhibuit. Sed cum sacro auditorio eadem causa competeret, dominus meus, parens noster, praefectus Urbi, auctoritate juris et fiducia tui, personas sibi ac negotium vindicavit. Quod eo scribo, ut noveris apparitori justam subesse rationem, qui et parenti tuo cessit, et legibus. Vale.

EPIST. XLV.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Qui deum beneficio potiuntur optatis, venerari ipsos coram datores bonorum, gratiae instar existimant, ut nunc frater meus Paeonius vadatus opimo testimonii tui munere audire properavit parti honoris auctorem. Commendarem tibi optimum civem; si posses parvi facere, quem dudum altius protulisti. Supersedendum est igitur his verbis, quae suffragari proficiscentibus solent. Neque enim vana spes est validiora fore apud te merita praesentis, cum absentem favore respexeris. Vale.

EPIST. XLVI.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Ferunt Socratem, si quando excidit cupitis, aut destinatis, id sibi utile, quod evenerat, aestimasse. Nil meriti sui securus interpres, ea conjectabat esse meliora quae casus dabat, quam quae animus appetebat. Sequor sapientis exemplum, et in bonam partem traho, quod Saxonum numerus morte contractus, intra summam decretam populi voluptatibus stetit, ne nostrae editioni, si quid redundasset, abscederet. Nam quando prohibuisset privata custodia desperatae gentis impias manus, cum viginti novem fractas sine laqueo fauces primus ludi gladiatorii dies viderit? Nihil igitur moror familiam Spartaco nequiorem; velimque si tam facile factu est, hanc munificentiam principis, Libycarum largitione mutari. Nam gladiaturae idoneos communi cura prospiciet; quae pars in apparatu quaestorio prior est, ut auctoramento lectos longus usus instituat. Nostros, quibus ursorum lectio et comparatio jam pridem credita est, pervectos ad te temporis aestimatione non ambigo. Sed si cursualium praepositorum avaritia retardantur, erit beneficentiae tuae moras, quibus tenentur, absolvere. Vale.

EPIST. XLVII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI ; Ope deum secunda navigatione et facili itinere ad destinata pervenimus. Appetebat commodum tempestiva hora convivii. Ubi curare corpora cibo coepimus; accurrit qui mihi amabiles litteras tuas, simulque a te captas e mari copias exhiberet, quae nobis esui mox fuere. Nam libuit indulgere genio, postquam parvulum nostrum periculo exemptum spes optata respexit. Habes omnem rem: cura, ut valeas, et patriam tui amantem quamprimum revisas, bona parentis, ut spero, venia, cui mox peracta lustrali solemnitate redderis. Vale.

EPIST. XLVIII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Ad tertium nonas Octobres primo lucis respondi litteris tuis, quas pro interjectu itineris, quo nunc distinemur, ante meridiem sumere debuisti. Sed ut scripta ad vesperam mihi reddita prodiderunt, meum officium, meamque curam tabellarii lentitudo suspendit. Ego tamen huic morae succensere non possum. Defuisset enim tibi causa sermonis iterandi, si mature responsa nostra legisses; quae confido jam tradita: nisi forte denuo aliquis ex urbanis divitibus insessor viarum scripta nostra furetur. Dii illos mentibus suis puniant! Nunc ac quaesita redeamus. Humor, qui parvuli nostri pectus obsederat atque importunam tussim ciebat, magna parte tenuatus est: itaque spiramenta faucium libera nihil jam stridulum sonant. Deum benignitas velit processum sanitatis ejus in solido collocare. Nos ut a metu praesentium respiravimus, ita voto futura munimus.

EPIST. XLIX.

[recensere]

SYMMACHUS SYAGRIO Scribere hucusque non libuit, obstrepentibus imbecillitatum querelis, quas indicare vitamus. Hinc factum est, ut officium nostrum tua alloquia praevenirent. Postquam divina ope sanitatis bono frui coepimus, redit cura sermonis. Sume igitur litteras, seras quidem, sed voto tuo et proposito congruentes: quae ut diu dilatae sunt, ita desiderium sui indicio meliore pensabunt. Vale.

EPIST. L.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Iter in patriam diis auspicibus ordiemur, quod tibi et ante compertum est. Sed religio monuit, ut diei quoque certior reddereris. Cras igitur viam nobis disce relegendam. Et quia promissi servantissimus es, fac memineris ad publicum solemne contendere. Vale.

EPIST. LI.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Emiseram prior scriptum, quod in manus tuas dudum praesumo venisse. Haud multum processit horae, cum aderat, qui a te mihi litteras exhiberet. Decursa oculis pagina requiri a me comperi diem coeptando itineri destinatum. Sed hanc curam spontaneo sermone praeveneram. Ergo respondenda consumpsimus. Quid superest, nisi ut gratuler nobis animos esse cognatos? Nam quae te scire velle praesumpsi, priusquam quaereres indicavi. Vale.

EPIST. LII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Reditus ac recursus in patriam, qui semper omnibus gratus est, festinationi nostrae nequaquam pro exspectatione respondit. Causas si desideratis, accipite. Jam primum ut communia domesticis praeferamus, rem frumentariam nostrae urbis nulla auget invectio. Spes ipsa, quae in adversis alere animos solet, recusat effugium polliceri, cum sterilis annus ne semina quidem terris commissa reddiderit. Dehinc ut apud vos familiarem curam loquamur, urget Ostiense praedium nostrum militaris impressio. Nos legum inane nomen vocamus. Dii viderint exitum causae. Interea mordemur non metu damni, sed civitatis injuria. Collegarum tractatus qui me exciverat, aeternis principibus legandorum in Africam virorum reddidit optionem. Cessante ergo patrum deliberatione non vocamur. Vale.

EPIST. LIII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Fungeris boni fratris officio. Sed desine memorem commonere. Notae nobis sunt caeremoniae deorum, et festa divinitatis imperata. Nisi forte me solum exsequi vicem tuam postulas, et ut assolet res divina mandari; mihi tuum munus injungis. Fruere deliciis copiosis. Nos mandata curaturi sumus. Sed memento exactis feriis participes facere luxuriae tuae, quos tantopere laborasti consortes habere jejunii. Vale.

EPIST. LIV.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Gratiosa est expostulatio quae requirit officium. Sed cum in scribendo nunquam residem gesserim voluntatem, frustra neglectae familiaritatis accusor. Utor in ea re testimonio hominum tuorum, qui dudum sibi epistolam traditam tabellarii vitio distulerunt. Volo igitur apud te servatae amicitiae mihi constare rationem. Nam vehementer injurium est, ex alieno peccato, naevum violatae religionis attrahere. Vale.

EPIST. LV.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Spe bonae valetudinis mari vicina delegimus. Sed nec dum auras salubres ventis obluctantibus experimur. Hinc pigrior est matronae ad sanitatem recursus: cui si quid refectionis dies melior adjecerit, optatum de ea indicium non morabor. Urbanis negotiis, ut insinuare dignatus es, inquies, monitor securus illudit. Alieno enim periculo res inefficax et copiae nocitura tentatur; ut cum vilitatis metus in angustias coegerit civitatem, tunc opum validis quaestum augeat avara venditio. Hoscine homines arbitreris, qui plus amicis consilio nocent, quam inimicis odio obesse potuissent? Sed nos publico dudum opere perfuncti, aliena sileamus. Dii meliora procurent! neque enim gaudere dignum est, si qua mihi laus ex alterius errore proveniat. Vale.

EPIST. LVI.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI In maximis quidem rebus, quid mihi studii atque amoris impendas, frequenter adverti. Sed quoque crebri sermonis officia, ut pote ex intimo affectu deprompta complector: quorum assiduitas cultum circa te meum pari lance compensat. Jucunditas vero tanta est, ut fatear me alloquio tuo potius incitari ad desiderium, quam repleri. Ea quippe rerum omnium ratio atque natura est, ut quae humanis sensibus blandiuntur, nequeant offerre festidium. Itaque cum solvendis atque agendis gratiis par esse non possim; facio quod solent improbi debitores, qui adhuc alieno aere depressi cupiunt secundo nexu fenoris obligari. Quare etsi numerosae sint litterae tuae; non ut ingratus, sed ut muneris tui cupidus postulo crebriores. Facile autem conjici potest, quam vicem colloquii otiosus ipse pollicear, cum ab occupato hujusmodi officium impatienter exposcam. Vale.

EPIST. LVII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Diu domo abesse decreveram, jucundumque otium cum familiaribus nostris in suburbano Arabianae exigebam. Sed quia Fors versat humana, nec semper ex voto destinata succedunt: Praefecti litterae ruperunt otium meum, quae bonae spei sollicita miscebant. Speciatim praesentiam meam per ambiguum poposcerunt. Non differo exspectationem tuam. Collegarum tractatu senatum commoveri, sed et oblationem faciendam scriptis secretioribus indicavit. Nihil publicatum, nihil lectum est. Quantitas postulatae rei excessit opulentiam recognitam. Vastum silentium cunctis stupor subitus imperavit. Quo longius prodeunte placuit in tempus aliud deliberanda produci, ne omitterentur absentes: quamvis ipse dixerim, Romae, aut in proximis positos, vel evocari debere, vel consuli, reliquorum nomine, de oblatione futura, ut statutis ordinis polliceantur assensum. Habes omnem rem, de qua quid sentiam satis nosti. Tibi etiamsi causa communis est, procul tamen abesse, ad solatium proficit. Vale.

EPIST. LVIII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO Paulo ante litteras dedi. Nunc reddo responsa, quia illis necessaria continentur: his salutatio sola praestringitur. Valemus, ut verum est. Si tibi omnia prospere fluunt, scriptionis fide commune bonum mecum participa. Vale.

EPIST. LIX.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO Suburbanum praedium, quod viae Appiae adjacet, incolebam, cum mihi litteras tuas in hoc missus exhibuit. Nosti rura quae loquimur, ubi magnas aedes in angustis finibus collocavi. Hic dulce otium (si quid absque te dulce est) paulisper exegimus. Nunc Vestalis festi gratia, domum repeto, incertus maneamne cum civibus, an rursus in vicina concedam. Tu quid agere decernas (nam certe justo diutius abfuisti) debeo cognoscere. Vocat enim te in curiam nostram diis auctoribus quamprimum candidati mei designatio; cui supra omnes ornamento eris, qui nos vel affinitatis vel amicitiae officiis prosequentur. Vale.

EPIST. LX.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Vacui apud Neapolim soli, quod mihi ex tuo adjacet, ut aedes novas molirer, optaveram, tu mecum opera Lucellana partiris. Et ne verecundia retfuet oblatum, negas tui juris videri, quod ego meum fateor non fuisse. Patere, ut saltim gratiam tibi debeam. Neque enim fas est, mala fide me recuperare, quod possum bona sumere. Adjicis praeterea lenocinia, quibus morbum fabricatoris irrites: geminam porticum, solido et incorrupto opere curvatam, multis in longitudinem passibus explicari; vicina esse quae construo, et parvo aedificationis negotio quod intervenit posse misceri. Quid laboras adversus verecundiam meam? Ego quoque facio, quod recusas. Gratus sum muneri tuo: sed vereor ne, accedente sumptu, dum vetera novis nitimur aemulari, intelligam te majora velle concedere, quam me posse reparare. Vale.

EPIST. LXI.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Ut habitus et crinis indicio est, Serapam non litterarum peritiam pollicetur: cujus si se meminisset exsortem, nunquam philosophis congruentem sumpsisset ornatum. Sed de hoc vestra existimatio sit, qui talium rerum profitemini notionem. Mihi religio fuit, negare verba poscenti. Facies itaque rem morum tuorum, si ope atque humanitate fortunam peregrinantis adjuveris. Vale.

EPIST. LXII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Postquam Gaudentio apparitori tuo indicem peracti a me itineris epistolam dedi, agens in rebus mihi apportavit sacras litteras spei et desiderio congruentes, quibus cognoscerem clare in aures publicas designationem consulatus mei debere proferri. Quid igitur eximio animo tuo laetitiae plenus exoptem, nisi ut simili mox fruamur etiam de te gaudio; quod spero dominum nostrum Theodosium, venerabilem cunctis et praecipue bonis, solida in amicos dignatione facturum: siquidem dignum est, ut augustissimis honorum nostrorum patronus aequet dignitatibus, quos scit mentibus convenire. Vale.

EPIST. LXIII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Cresconio amico meo amorem tuum multa conciliant. Primo quod sacras litteras, quibus consulatus mei designatio tenetur, exhibuit; dehinc quod eum patria Africa non minus tibi, quam mihi cara commendat. Cujus mores cum primore loco censere debuerim, malui tuo examini reservare. Suscipe igitur, oro te, notum militiae virum, qui se apicem felicitatis credit habiturum, si eum patrocinii tui splendor illuminet. Vale.

EPIST. LXIV.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Exercet me quidem votivis ac felicibus negotiis praeparatio consulatus. Sed ut litterae tuae frequenter indicio sunt, tua pro me cura praeponderat. Hortaris, mones, cogis, ut quidquid potissimi magistratus functio quaerit, accelerem; et cum sis meae exactor industriae, nihilominus omnia sollicitudini tuae vindicas. Eritne tempus optatum, quo istam mentem paribus pro te officiis districtus aequiparem? Spero actutum florente republ. et propagato in aevum domini nostri Theodosii principatu, virtutes tuas fascibus munerandas. Tunc epistolarum stimulos non requiram, nec exspectabo monitorem. A te enim didici sponte suscipere quidquid pro fratre curandum est. Vale.

EPIST. LXV.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO Astipulationem praeclara merita non requirunt: siquidem virtus sua luce conspicua aversatur auxilium commendationis alienae. Ergo cum dominum et fratrem meum Licinium celebrem fecerit ad normam veteris disciplinae gubernata resp., quid potest ei dignitatis adjicere privata laudatio? Hac igitur praemissa parte, optimae in amicos fidei ac diligentiae virum, praecelso animo tuo opto sociare: non quod judicium tuum serum ac difficile sit ad colligenda ingenia et explorandas voluntates bonorum, sed ne brevis inter vos usus et festinata discessio neget justum tempus examini. Vale.

EPIST. LXVI.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Si amicitiae semper ratio deposcit, cur mutua negotia alterius juvemus officiis, quanto impensior utilitatibus propinquorum cura debetur, quorum nobis bona et adversa communia sunt? Quid quod saepe bonitas causae cohortatur, ut quod debemus generi, tribuamus promptius aequitati? Quae me non minus pro illo, quam necessitudo commovit, ut ipse etiam comperto ex relatione Victoris spectabilis viri negotio judicabis. Nam quo res notior fieret, publicae epistolae malui exempla sociare, ne quid fiducia dicere per gratiam judicarer. Nunc, si tibi voluntas mea cordi est, praesta huic quaestioni maturam securitatem, quam pro justitia etiam me silente deferres.

EPIST. LXVII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Parva est commendatio scriptorum meorum, si Leontium familiarem innocens vita bonis quibusque conciliat. Suo igitur praeditus merito, astipulationis adminicula non requirit; et tamen abstinere non debeo tali genere litterarum, magis ut amicitiae satisfaciam, quam ei aliquid opis conferam. Tu tantum pro dignatione, qua clarus es, facito noverit gratiam sui meo quoque nomine esse geminatam. Vale.

EPIST. LXVIII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Brevem necesse est esse sermonem, qui properanti repente committitur. Quare et officio satis est et brevitati temporis congruit, ut circa te salutationis honore perfungar. Vicissitudinem vero efflagitare non debeo, quam mihi arbitror a viro amicitiae servantissimo etiam sine admonitione referendam. Vale.

EPIST. LXIX.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO Ut silere non possum, quoties stylum invitat occasio; ita si desit causa longioris alloquii, seriem paginae stringo compendio. Loquax enim copia est, quae in re usitata atque solemni verborum redundat eluvie. Have igitur dico, et vicissim peto, ut me prosperorum tuorum indicio munereris. Vale.

EPIST. LXX.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Humanitatis interest commendationem deferre poscentibus. In Zenobio autem talis officii causa propensior est, cum sit familiaris meus, atque adeo illi debeatur potius quam praestetur affectio. Hinc patrocinium tui cupio provenire. Nam primum est, ut meo suffragio diligatur; secundum erit, ut sui honestate complaceat. Vale.

EPIST. LXXI.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO Considerans, quid mihi amoris digneris impendere, arbitror Cyriaco domestico meo has litteras profuturas, quibus quaeso ut commoditatem ejus prompto favore respicias. Vale.

EPIST. LXXII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO Vir clarissimus Honoratus cumprimis mihi vitae honestatisque complacitus est. Credo judicium meum tibi aspernabile non videri. Id si ita est, neque me opinio frustra tui habet, futurum reor, ut ex praerogativa istius testimonii ad familiaritatem praeclarae unanimitatis tuae, quasi tibi etiam sedulo spectatus accedat. Vale.

EPIST. LXXIII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO Delectat eos frequenter affari, quorum animum mei amantem documentis habeo comprobatum. Cape igitur litteras meas, quas ideo libenter emitto, quia religionis tuae vicissim pascor alloquiis. Quae res acuere nos debet ad officia promptiora, cum tibi hinc commodi fenoris largior usura respondeat. Vale.

EPIST. LXXIV.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO Valentinianus protector dudum patrocinio culminis tui per me traditus atque commissus, domesticis occupationibus attinetur: atque ideo magnopere poposcit ob eumdem sibi aliquod negotium per suburbanas provincias impetrari. Quare decus nostrum familiari meo desideratum munus exclude, aut impetra commeatum, quo possit a militari nota sub hac impetratione defendi. Vale.

EPIST. LXXV.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO Cum in judicio praefecturae famosa causa penderet, Discolius, qui furti detulerat actionem, multosque nostri ordinis viros criminatione perstrinxerat, occulte cum reis inita pactione, non sine disceptatoris invidia elusit examen. Ad hujus investigationem missus apparitor, si praetorianorum adminiculum sortiatur, proclivior facultas retrahendi accusatoris eveniet. Interest publicae disciplinae, simulque ad famam pertinet cognitoris, ut eum summo studio conquisitum reduci in judicium sub custode praecipias, ne innocentiam senatorum obnoxia rumoribus suspicio decoloret. Vale.

EPIST. LXXVI.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO Amor tuus in Domitium notus et validus ademit mihi commendandi ejus laborem: pro quo hoc tantum dixisse suffecerit, mihi quoque eumdem prisca familiaritate conjungi. Quae res illi incrementum patrocinii tui, ut spero, praestabit: probabiliorem quippe eum tibi faciet communis similitudo judicii. Interea nos ursis saepe promissis, et diu speratis, sub ipso articulo muneris indigemus. Vix enim paucos catulos maceratos inedia et labore suscipimus. Et de leonibus fama conticuit: quorum adventus posset efficere, ut ursorum defectum congressio Libyca repensaret. Unciam panis malitiose et temere restitutam spontanea voluntas populi redegit in copia conditorum. Tuta igitur omnia atque secura sunt, quae animum tuum jure mordebant. Atque utinam sollicitudines quaestorias par successuum felicitas mitigasset! Vale.

EPIST. LXXVII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Editioni muneris nostri et usitata et insolita a te conferuntur; ita omnia ad conciliandum quaestori nostro plebis favorem et solemnium rerum largus et novarum repertor excogitas: ut nunc septem Scoticorum canum probavit oblatio; quos praelusionis die ita Roma mirata est, ut ferreis caveis putaret advectos. Ergo et hujus rei causa et praeterea munerum caeterorum, quantas possum, maximas gratias tibi ago: licet in his, quae studiose fratribus pro magnitudine animi tui tribuis, beneficium te non putes praestare, sed sumere. Vale.

EPIST. LXXVIII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO Pars hominum compendiis et quaestibus gaudent; me votiva delectat expensio. Itaque avidus civicae gratiae, quaestoris filii mei sumptibus studeo aliud genus largitatis adjicere, ut curulibus stabulis Urbis aeternae etiam quina mancipia largiamur. Et quoniam servorum per limitem facilis inventio, et pretium solet esse tolerabile; quam maxime te deprecor, ut per homines strennos viginti juvenes praedicto negotio congruentes jubeas comparari. In quam rem solidos ad te misi, habita aestimatione hominum, quorum non forma, sed aetas et sanitas deligenda est. Vale.

EPIST. LXXIX.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO Fratri nostro Andromacho omnes bonae artes familiares sunt, sed prae caeteris fides, qua exspectatus mihi tuum quoque judicium optat demereri. Itaque dum te expetit, iter imbecillis grave, gracilitatis suae oblitus intravit. Haec illi maxime causa fuit pro viribus, ut solet plerumque animus spe et gaudio morbum levare. Advertis igitur quam prompto et patulo amicitiae sinu receptandus sit, qui tui desiderium suae valetudini praetulit. Quid plura? appetendus tibi foret, nisi te sponte sequeretur. Ergo accurrenti religiosam manum porrige; ut qui te novit virtutibus superiorem, communitate parem sentiat. Vale.

EPIST. LXXX.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Commendatum mihi a fratre meo Hilario virum devotissimum Titianum; quo alio possum beneficio munerari, quam ut eum sancto pectori tuo non aspernandus precator insinuem? Et jam spero petitioni meae cessuram felicitatem, quando eo studio atque proposito es, ut instar gratiae habeas, si tibi probabilis amicus accedat. Vale.

EPIST. LXXXI.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO Filius noster Symmachus, peracto munere candidati, offert tibi dona quaestoria, et caeteras necessitudines nostras pari honore participat. Quaeso igitur ut ejus nomine dyptica et apophoreta suscipere dignemini, qui apparatui ejus plura et praeclara tribuistis. Praeterea domino et principi nostro ad referendam largitati ejus sedulam magis, quam parem gratiam, auro circumdatum dypticum misi. Caeteros quoque amicos eburneis pugillaribus et canistellis argenteis honoravi. Tuae igitur potestati, tuo quoque arbitrio committo, ut opportune singulis, quae missa sunt offerantur. Vale.

EPIST. LXXXII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO Multi a me conciliationem litterariam poposcerunt; sed quorumdam meritis, aliorum precibus parem gratiam dedi: nec tamen vereor, ne tibi civium ignota distinctio sit, judicium de his commune recolenti. Dabis igitur in quibusdam verecundiae meae veniam, quae cessit orantibus. Sequeris autem, quod scis de singulis utrumque sentire. Puto ex his verbis, quo in numero filium nostrum Attalum spectabilem virum censeam facile dignosci. Namque ista libera et aperta discretio ei tuto credita est, qui non fuit in partem cogentum. Quare tuo ac meo nomine amicitias accurrentis amplectere; ut huic in fructu sit cultus bonorum, pravis dolori, quod similiter non diliguntur. Vale.

EPIST. LXXXIII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO Jam pridem domino et fratri meo Alipio comitatum sacrum visere atque adire cupienti, sera quidem occasio, sed laeta successit, ut eum consul accires, ideo in conspectum tuum alacer occurrit, ut beneficiis votiva reddat officia et sancti animi tui fretu nubem invidiae superioris abstergeat. Quod illi arbitror ex voto esse cessurum. Neque enim famae ejus deesse aliquod patieris, qui securitatis cuncta tribuisti. Vale.

EPIST. LXXXIV.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO Recte et probabiliter judicasti, fratrem nostrum Titianum spectabilem virum consulatui tuo interesse debere: siquidem aequitas postulabat, ut voti sui voluptate frueretur. Nulli unquam nostrum tui amore cessit; quinimo semper primas sibi erga te partes observantiae vindicavit. Itaque testem alium non requirit. Scit enim sibi plus esse loci apud tuum animum, quam posset meo sermone conquirere. Relinquo igitur eum fiduciae suae, quia nihil potest esse cumulatius. Hoc tantum subjicere contentus, me quoque tibi ejus nomine, si quid gratiae ceperit, obligandum. Vale.

EPIST. LXXXV.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI Facile fratrem nostrum Elpidium ad proficiscendum traxisset affectio, nisi eum unici cura retineret. Tantum quippe est in eo sinceritatis atque dulcedinis, ut illi soli necessitudines praeferantur. Hunc ita spectatum mihi atque conjunctum, jussis tuis negare non potui: quia in talibus causis major apud me cedendi voluptas est quam fruendi. Suscipe igitur amantissimum nostri eo animo quo rogasti: aestima de gaudio adventorum, negari a te non oportere residentibus, quod praestatur accitis. Vale.

EPIST. LXXXVI.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO ; Peregrinari mihi tecum videor, si quando cursus atque recursus tuos luculentus narrator insinuas. Ita cognitiones nostras religione allicis, et nitore sermonis illuminas, ut quidquid explicat affatus tuus, id noster quodammodo visat affectus. Quare firmam valetudinem tuam tenemus, reditumque felicem votis jugiter comprecamur. Nam qui amorem in nos tuum aequiparare non possumus, solvimus votis, quod nequimus officiis. Salve igitur, mi domine inimitabilis, nosque et generaliter cum caeteris, ut nunc facis, et speciatim cum clarissimis, ut solebas, his muneribus oris ac pectoris tui benignos illustra. Vale.

EPIST. LXXXVII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO Vox juris ac legum est: bonae fidei contractum non posse rescindi. Hujus sententiae exsecutionem frater noster Elpidius optat adipisci; cui post venditionem Hispaniensis praedii sui partem emptor adjurat; cum ad soliditatem transcriptae in novum dominum possessionis cuncta ex more celebrata sint. Haec summa est postulati, quae meis quidem verbis, sed illius meritis adjuvatur. Quaeso, ut aequitate, qua praeclarus es, ut pudorem refragantis privata objurgatione confundas, aut contumaciam frangas publica auctoritate judicii. Vale.

EPIST. LXXXVIII.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO Et honoris tui, quo nunc auctus es, et continui in me amoris delector. Volo igitur, ut communia pignora curae mihi esse non dubites, quae magis merita tua quam scripta commendant. Supererat, ut assiduum styli tui munus exposcerem. Sed redundantis est operae, bona spontanea postulare, ne meus stylus extorquere videatur, quod tui animi spondet humanitas. Vale.

EPIST. LXXXIX.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO Paulo ante litteras dederam, sed debitam tibi salutationem geminare non piguit. Namque amor officiorum modum non tenet. Praeterea notitia commeantium postulavit, ut commendatione eorum adjecta pagina proficiat. Responsa non postulo securus praeclari animi tui, qui mihi sine admonitione sermonem voluntarium polliceatur. Vale.

EPIST. XC.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO Semper mihi auctor es ingentium gaudiorum. At nunc supra vota processit, quod me expetendi plane et ambiendi viri familiaritate decorasti. Neque hoc suspicione conjecto. Nam patricii sermo fecit indicium, diligentiam in me suam te praesule provocatam; qua recte caeteris benefactis tuis etiam hic titulus procedet in numerum, qui solus quamlibet voti avaritiam possit explere. Vale.

EPIST. XCI.

[recensere]

SYMMACHUS FLAVIANO Quoties parentum beneficiis obligamur, necesse est ad haeredes nexum debiti pervenire. Ad filium meum senatorem praeclarum atque ornatissimum virum praefata pertinet generalitas: cujus pater omnibus rebus illustris et mihi eximia veneratione recolendus, plurimum domui meae honorificentiae et religionis exhibuit. Cujus ego devinctus officiis, filio opto persolvere, quod de parente contraxi. Sola autem magnificentia tua potest me contractu gratiae liberare, si posteritatem ejus adjuverit, praecipue in iis rebus, quae justitiae patrocinio fulciuntur: siquidem queritur, agros suos contra judicatum vestrum magnam partem mutilari. Grave hoc et impetibile videri, nisi etiam consensus partium frustrationibus luderetur. Minus est enim alienam sententiam spernere, quam a propria discrepare. Est igitur in manu tua, in tam absoluto atque probabili petitionis genere, servatis legibus, et aequitatis intuitu, aliquid etiam meae deferre personae: cujus interventum fastidio longae litis, non diffidentia negotii postulavit. Vale.