Jump to content

Libri Decem Epistolarum/VIII

Checked
E Wikisource

EPISTOLA PRIMA.

[recensere]

Compertum habeo, quolibet honorum culmine animum tuum non solere mutari. Quidquid enim bene meritis honestatis accedit, id solutum magis videtur esse quam praestitum. Et ideo mirari me ac stupere confiteor, cur tanta virtute atque humanitate praeditus, jampridem circa me munere litterarum abstineas. Quod ego etsi causarum occupatione magis quam voluntate arbitror accidisse, tamen orare non desino ut censuram tuam nostri memorem frequens sermo declaret. Vale.

EPIST. II.

[recensere]

SYMMACHUS ALMACHIO. Mihi quidem a te multiplex, atque varium munus exhibitum est: sed adverti verecundia factum, quod tibi in solidum assumere noluisti omnem capturae silvestris eventum. Nam tua indagine captum leporem gloriatus, aprum serviles manus asseris incidisse. An saevitas ferae indigna tibi visa est, quam laudi propriae vindicares? Sed haec joco dicta ridebis. Nunc alia quae de me requiris adverte. Diebus pauculis etiam nunc morari Capuae destinavi; dehinc mutationibus vicinorum totum hunc mensem producere; atque ita, si dii juverint voluntatem, relegere Appiam potero molestae accessu hiemis. Vale.

EPIST. III.

[recensere]

SYMMACHUS FRUCTIANO. Sollicitatus jamdudum litteris tuis tandiu angar, quandiu de te secunda cognoscam. Quid igitur, vel medicorum curatio, vel abstinentia tua ad salutem promoverit, opto cognoscere. Ipse bonae valetudinis compos revisere patriam fortuna suffragante constitui, priusquam labor itinerum processu adultae hiemis augeatur. Vale.

EPIST. IV.

[recensere]

SYMMACHUS LOLLIANO. Primas litteras sponte tribuisti; secundas mea cura debet elicere. Sume igitur salutationem, quam vicissitudine munereris, polliceor itidem cum responsis tuis paria me facturum. Vale.

EPIST. V.

[recensere]

SYMMACHUS PRISCILLIANO. Essent mihi gratae litterae tuae, vel si nihil de meis apud Africam meritis ac laudibus continerent. Nam ut mihi decus aliquod, ita tibi pro mutua amicitia gaudium praestiterunt. Hinc factum est, ut epistolam laetus emitteres. Exsultans quippe animus gloriatur, et ostentatione sui non potest abstinere. Pro tanto igitur in nos amore deorum benignitas te muneretur. Etenim cum ipse me non solvendo dignum arbitrer, ad vicem meae gratiae, favorem tibi praesidii coelestis exopto. Vale.

EPIST. VI.

[recensere]

SYMMACHUS SEVERO. Gratae quidem semper litterae tuae nunc legentis animum momorderunt, cum te indicarent morbi diuturnitate macerari. Quaeso custodes bonorum deos valetudini tuae medicas applicent manus: ne optimi senatoris longa vexatio fidem faciat, nihil curare coelestes, a qua opinione dissentio, teque protinus ope salutarium potestatum solidae sanitati praesumo reddendum, si modo ipse plenus spei laetis cogitationibus elucteris adversa. Vale.

EPIST. VII.

[recensere]

SYMMACHUS CAPREOLO. Adventante Euscio speravi litteras tuas; sed fiduciam casus fefellit. Ego tamen silentii tui imitator esse non potui, quare indebitis fungor alloquiis: ut qui praesul hujus officii esse debueras, exempli necessitate ad diligentiam provoceris. Vale.

EPIST. VIII.

[recensere]

SYMMACHUS EUSEBIO. Fuerit verecundiae tuae, quod hactenus nihil nobis alloquii detulisti: nunc sume fiduciam, quam ad invitamentum familiaritatis ingerimus, et gratas fuisse litteras meas sermonis assiduitate testare. Vale.

EPIST. IX.

[recensere]

SYMMACHUS MARTIANO. Scriptionis auspicio fiduciam tuam provoco. Quare familiaritatis nostrae aditum ingredere securus. Vicissitudo officii tui faciet, ut inchoata per me amicitia convalescat. Vale.

EPIST. X.

[recensere]

SYMMACHUS IRENEO. Exspectasse te arbitror litteras meas, ut in mutua officia provocatus erumperes. Sume igitur sermonem cujus sequeris exemplum. Ero posthac in scribendo diligentior, si coeptis nostris vicissitudo respondeat. Vale.

EPIST. XI.

[recensere]

SYMMACHUS . . . . . Affectio in te animi mei non litteris aestimanda est. Religio enim fide pectoris continetur: in verborum officiis latet plerumque aemulatio. Quare tibi in scribendo rarior videar, nihil amori existimes decerptum. Et saepe evenit ut homines tui nec profectionis suae mihi indicium faciant, et mutuas paginas non reposcant. Sed de hoc loqui largius non oportet: quia sufficit amanti brevis et districta purgatio. Ad ea transeo quae utrique votiva sunt. Hilaratus sum sanitatis tuae nuntio, et rependo, quo gaudeas. Nam mei quoque corporis vigor post infirmam valetudinem coepit assurgere. Vale.

EPIST. XII.

[recensere]

SYMMACHUS PACATO. Et in deferendis et in rependendis tibi litteris desidem me arbitror non videri. Quare, etsi memini ad te diebus proximis officia nostra manasse: curavi tamen etiam debito fenore sermonis absolvi. Sed si unquam brevi intervallo usus iste cessaverit, velim cogites amicitiarum non frigere respectum. Religio enim magis fide animi metienda est quam ostentatione verborum. Vale.

EPIST. XIII.

[recensere]

SYMMACHUS APOLLODORO. Pervenisse arbitror famam, quae te absolutum non modo honoris, verum etiam curarum fasce vulgavit. Si ita est, ero tibi nunc confirmator boni olim desiderati. Mea cum filio sanitas ope divinitatis in solido est. Tibi ut et salus valida, et reditus felix secundet, tam nostra vota quam tua merita praestabunt. Vale.

EPIST. XIV.

[recensere]

SYMMACHUS CAECILIANO ET PROBINO. Abundo laetitia, quostquam valere vos didici, nostraeque amicitiae inter negotiorum dura meminisse. Sed quando fiet ut solatiis litterarum damna abstinentiae sarciantur? Ego autem vos praetoriis meis fascibus primos interesse voluissem, festisque communibus decus facere. Sed feram necesse est, anteferri mihi causam senatus. Quare in superioribus verbis desiderii magis contestatio est, quam querela dissidii. Praestabit coelestium favor, ut mandatis patriae absoluti, iter felix ad ludorum nostrorum solemne relegatis. Valete.

EPIST. XV.

[recensere]

SYMMACHUS ALLEVIO. Ex debito venit sermo qui redditur, ex beneficio, qui sponte defertur. Secundae mihi partes relictae sunt, postquam stylus tuus mea scripta praevertit. Nunc vice salutationis repensa, operam tuam curamque deposco in his quae Castor ex usu atque utilitate nostra promovenda suggesserit. Vale.

EPIST. XVI.

[recensere]

SYMMACHUS CARTERIO. Gratum habeo de testimonio meo non esse dubitatum, receptumque in familiam tuam Auxentium filium nostrum lectissimum juvenem, in meo aere duco. Quo nomine amicitia nostra in arctiora fidei jura convenit. Et praestabit usus longior, ut cum in eo bona plura cognoveris, astipulationem meam de meritis ejus infra terminos veritatis stetisse fatearis. Vale.

EPIST. XVII.

[recensere]

SYMMACHUS RUFINO. Provinciali actione decursa, quae ad sacri auditorii cognitorem necessaria provocatione pervenit, delectatus sum fide ac diligentia tua: et fortunam negotii, non defensoris inscientiae, sed voto judicis imputavi. Hortor igitur amicitiae meae fiduciam geras, et testimonii interim astipulatione contentus, domum nostram, quae multis circumlatratur injuriis, forensis industriae tuearis officio. Nos ut sponte gratiam nudo et simplici protestamur alloquio, ita ad referendam vicissitudinem, si fors juverit, pares esse nitemur. Vale.

EPIST. XVIII.

[recensere]

SYMMACHUS PATRUINO. In agro me esse miraris. At ego justius stupeo ad communem te patriam spreto ruris otio revertisse, nisi quod causam tibi reditus iterata lis attulit. Alioquin, ut est mens tua quietis cupida, malles negotiis rusticis immorari. Mihi suburbanitas pedum aegritudine laboranti magis solatio quam voluptati est. Nullam jucunditatem tristis morbi sensus admittit. Sed spero, si innocentiam divina respiciunt, et forensi observatione sanandum. Gratus et facilis erit, aut mihi Romam reditus, aut tibi ad agrum, in quo nunc diversor, excursus. Vale.

EPIST. XIX.

[recensere]

SYMMACHUS PATRUINO. Ipsum te malo, quam delinimenta verborum. Tu contra epistolis absentiae moras redimis. Quid si tibi respondisset optimitas segetis, aut vindemiae arrisisset ubertas? Omnium temporum vices in otio ruris exigeres, qui patriae famem agris demorando non respicis. An solo juvaris aucupio, cujus me parte donasti? Sed hic quoque positus gulae illecebris largiter utereris. Nam simul tibi, et coempta ex foro Cupedinario, et ex suburbano tuo perlata suppeterent. Quid, quod etiam jactari morbo matronam tuam simulas? cujus valetudini, si vera praedicas, solitudo non competit. Plura enim Romae salubritatis instrumenta sunt, major medentium numerus. Vide igitur ne aliud genus suspicionis incurras, si obsessam a morbo conjugem vacuo secessu et intuta ablegatione maceraveris. Vale.

EPIST. XX.

[recensere]

Prae caeteris temporum vicibus aestate delector: non quod diurnas horas longior solis meta producit, nec quod res rationesque nostrae nova fruge ditescunt: sed quia pacata navigatione desideratas mihi litteras tuas frequens invehit commeatus. Quid enim vel animi voluptate jucundius, vel ad officium amicitiae accommodatius praestari potest, quam ut te mei amantem usu crebri sermonis experiar? Ergo dum anni tempus invitat, dum pervium mare est; pabula quaedam et nutrimenta mutuae affectionis veluti in hiemem congerantur. Cum haec scriberem salus mihi ex sententia suppetebat, tuis videlicet adjuta votis. Neque enim alia nobis de causa arbitror optata succedere, quam judicio, et amore Carthaginis. Vale.

EPIST. XXI.

[recensere]

SYMMACHUS LUCILLO. Indulgere te otio, opinionis falsus putabam: tu vero animum lectione, labore corpus exerces. Hoc indicant scripta, et munera tua stylo exsculpta, et parta venatu. Mihi Flaminia emetienda est, ad novos fasces generosi consulis evocato. O si reditus tuus antecaperet profectionis meae molitiones! juvari me amplissimo viatico crederem. Sed quia multo itinere discernimur, et neque mihi mora, neque tibi properatio commoda est, verbis pagina fungetur. Praefata numinum venia, praetorem Symmachum meum mox urbanum tribunal accipiet. Festa ejus frequentari potissimis amicorum, quibus annumeraris, exopto. Da istam gratiam procul abfuturo iisdem diebus. Gratius est quod defertur absentibus. Vale.

EPIST. XXII.

[recensere]

SYMMACHUS ANDRONICO. In ore tuo vernat Cecropia musa: mihi lingua Latiaris est. Nec desideraveris aequa styli mei munera. Litteris vincimur, amore certamus. Sed merito rescriberem, si solam epistolam detulisses. Tu vero, ut es amicorum diligens, bibliothecae nostrae carminum tuorum divitias intulisti. Quid tibi hoc dignum rependam, tenuis ipse facundiae, et paupertini ingenii? Tradam publicae admirationi, quae legenda misisti. Et quanquam laudator impar, bonum saeculi publicabo. Nihil ex hoc derogabitur operis tui gloriae. Nam et Homerum novimus a dissimilibus praedicari. Careret quippe fama magnorum virorum celebritate, si etiam minoribus testibus contenta non esset. Sed quid haec longius traho, cum brevitatem verecundia tua postulet? Cura ut valeas. Et si quid stylo adjeceris, cum mediocri judice, sed non ingrato lectore, participa. Vale.

EPIST. XXIII.

[recensere]

SYMMACHUS MARCIANO. Deos oro, ut quae mihi interim valetudo est, eadem tibi ac tuis suppetat. Videor plene hoc anteloquio scribenda complexus, de tua sanitate votum meum, de mea gaudium. Sed epistolas breves esse non pateris. Quae igitur ὑπόθεσις erit paginae longioris? Ubi sim, quid egerim (nam praecipue amicitia rerum talium curiosa est) si placet prosequar. Principium voluptatum de Formiano sinu nascitur, quae civitas quondam Laestrygonum populo fertur habitata. Hos ventri et gulae usque ad feritatis invidiam legimus obsecutos. Plusculos in eo littore dies, sed deliciarum parcus exegi; tantam coeli salubritate et aquarum frigore suadentibus moram. Affuerunt pignora mea; quorum cupiens nostra urbe processeram. Nec fuit operae, mox ulterius iter aggredi, cum praesto essent desiderati. Illorum dehinc arbitratu legi oram, quae Formias et Cumanum littus interjacet. Nunc mutuis invitationibus aut in Baulos, aut in Nichomachi Gaurana migramus. Amicorum subinde mihi affluentium largiter est. Non vereor, ne me lascivire in tanta locorum amoenitate, et rerum copia putes. Ubique vitam agimus consularem, et in Lucrino serii sumus. Nullus in navibus canor, nulla in conviviis helluatio, nec frequentatio balnearum, nec ulli juvenum procaces natatus. Scias nullum esse in luxuria crimen locorum. Vale.

EPIST. XXIV.

[recensere]

SYMMACHUS MAXIMINIANO. Nihil inter te, et parentem tuum optimum re aut affectione divisum est. Ergo et litteras, quas ad ejus reverentiam misi, ut omnium particeps, in acceptum referre potuisti. Sed jam colendus es nobis etiam tuo nomine. Praeterea cavi, ne respondente uno imputaretur mihi vicissim munus duorum. Convenit tamen brevitas huic paginae, quia relatu digna praecerpsi. Quare sermonem istum tanquam amoris in te nostri tenebis testem. Verum te in rescribendo decet esse prolixum. Neque enim par conditio est iterati a me, utrique autem nostrum singularis laboris. Duos meatus replere uno fonte difficile est: uni alveo abunde influunt duplicata principia. Vale.

EPIST. XXV.

[recensere]

SYMMACHUS ALBINO. Credo arbitreris circumsessum me Campaniae amoenitatibus, scribendi ad te hactenus negligentem fuisse. Non est ea fortuna horum locorum, ut seriam curam sepeliant voluptates. Insolitis omnia necessitatibus strepunt, et oneri cessere deliciae. Quare negotium pro otio reperi. Nec possum facile ad haec amicitiae munia animum retorquere. Spondeo tamen reverentiae tuae, quae litteris meis praeferas. Relegere ad vos iter avidissime studeo. Eadem quippe me causa, quae vetuit scribere, cogit redire. Vale.

EPIST. XXVI.

[recensere]

SYMMACHUS GREGORIO. Dedi ad parentem tuum litteras, quibus contentus esse potuisti. Nam ut est utrique vestrum unus animus; ita satisfaciet idem cultus ambobus. Sed metui imitationem, ne mihi alter e vobis duorum vice et ore rescriberet. Quare, ut in honore Numinum fieri solet, litationi addo donarium, breve, fateor, et quod prolixius esse voluisses. Sed in adjectis mensura non quaeritur. Ipse copiam redde brevitati; quia familiares paginas eos oportet extendere, quibus non est necesse geminare. Vale.

EPIST. XXVII.

[recensere]

SYMMACHUS CENSORINO. Prompta et avida manu litteras tuas, cum mihi offerrentur, invasi, ut prospera cogniturus. Sed cum percurrerem lectione enumerationem dispendiorum tuorum, voluptati successit offensio. Et illa quidem adversa, quae cum plurimis pertulisti, more humani ingenii, habent aliquod de societate solatium: hunc vero piraticae depraedationis ictum, quem speciatim casus tibi durus adjecit, impressum altius puto: quia neque habet participem, et geminavit dolorem. Contra haec fortuita, virtute ac ratione animus armandus est, spes quoque assumenda meliorum. Saepe titubantia in solidum reverterunt. Nihil hominibus aeternum est. Volvunt mortalia vices crebrae, et omnium rerum fuga visitur. Paucis ista perstrinxerim, cum tibi pro eruditione plura succurrant. Nunc ad illa respondeo quae tu me scire voluisti: Quamprimum Neapolim petitu civium tuorum visere studeo; illic honori urbis religiosae intervallum bidui deputabo. Dehinc, si bene destinata dii juverint, Capuano itinere venerabilem nobis Romam, laremque petemus. Inter haec, si mihi evenerit aspectu et colloquio tuo defrui, explebor gaudii satietate. Sin major necessitas negaverit nobis tui copiam, velim curarum nube detersa eam sapienter resumas animi alacritatem, quam tibi congressus noster sedulo conciliare potuisset. Vale.

EPIST. XXVIII.

[recensere]

SYMMACHUS ROMANO. Meminisse te scio quod me quoque idem de amico dolor perculit; sed jam nobis sermonum vices debent esse solatio. Scribo igitur, respondere cogaris, et a funestis cogitationibus redeas in officia viventium. Fecerit religiosa causa ne prior scriberes: non eris tam irreverens, ut provocatus abstineas. Vale.

EPIST. XXIX.

[recensere]

SYMMACHUS SALVIO. Vidi in litteris nuper mihi redditis religiosum pro nobis animi tui gaudium, et apertissime deprehendi quid voluptatis ex amicorum prosperis usurpes. Promptius igitur te diligo, postquam hoc votum bonae mentis inspexi. Et quamvis ipse domino pectoris mei excellentissimo viro scriptorum gratiam pro Flaviani fratris tui honore retulerim, nihilominus tamen quaeso, ut etiam magnitudinem gratulationis meae apud auctorem tanti beneficii digneris astruere. Vale.

EPIST. XXX.

[recensere]

SYMMACHUS JOVIO. Interfuit publicae utilitatis ut tibi majora negotia crederentur. Quare prolixa non debet esse gaudii mei attestatio, ne adulationis suspicio devenustet judicii veritatem. Opto igitur, tibi suscepti officii cursus arrideat. Quamvis dubitare non possim, nec mutari probitatem, et bonas artes stimulo praemiorum felicius incitari. Vale.

EPIST. XXXI.

[recensere]

SYMMACHUS EUDOXIO. Exsultavi gaudio ob amicitiae honorem, cum litteras tuas sumerem. Sed ubi Annius noster, quam sis dubius valetudinis, indicavit, in gravem curam laetitia derivata est. Video enim peregrinationi, quae morbi instar est, damnum sanitatis adjectum. Solatur tamen sollicitudinem meam, quod parcimonia tibi familiaris est, quod cognata sapientia, et adversis fortunae animus ingentior: quae bona reducere solent valentiam corporis, et vigoris serenum. Spero igitur de te cognitu laetiora, et aures jam felicibus nuntiis paro. Faciet justitia, quae pios respicit, ut post hujus incommodi citum transitum, vitae tuae prospera longius porrigantur. Vale.

EPIST. XXXII.

[recensere]

SYMMACHUS URBICO. Auspicium mihi scribendi prior, ut mos est, facere debuisti, cum te hujus diligentiae domestici tabellarii reditus commoneret. Sed quia nobis vel oblivio, vel occupatio religionis tuae desideratum munus invidit, ego usurpo principium: aestimaturus in reliquum de varitate vel copia tuorum apicum, utrum voluntate litteris ordiendis, an magis necessitate defueris. Vale.

EPIST. XXXIII.

[recensere]

SYMMACHUS JUSTINIANO. Scio me in scribendo tardum fuisse. Consulto stylum distuli, dum refoveo tenuatum itinere vigorem, quo tibi de me laeta cupienti voto similis pagina traderetur. Fiat igitur ex optimo nuntio morae compensatio. Certe ego eam dico legem litteris amicorum, ut assiduitate illorum animos probent, meum bonitate delectent. Vale.

EPIST. XXXIV.

[recensere]

SYMMACHUS EUSEBIO. Scribere ad te ante voluissem; sed commeantibus multis fidam occasionem debet excerpere scribentis electio. Accepisti causam tardioris officii: quae si animo tuo satisfecit, curare dignaberis ut ad me quoque responsa tua idoneis commissa perveniant. Vale.

EPIST. XXXV.

[recensere]

SYMMACHUS JOHANNI. Quod sero ad te scribo, amicitiae tenacis indicium est, cujus memoria repetitis ex intervallo probatur officiis. Ipse quoque silentium tuum non aliter interpretor. Nam etsi styli honorificentiam quaero, certus fidei tuae, etiam de tacito amore non dubito. Sed vereor, ne ista sententia tibi suadeat negligentiam scriptionis, et haec amicitiae munia judicii mei securus omittas. Hortor igitur, quaesoque, ut illam potius cogites partem, quae assiduitati gratiam parit; non quae promittit veniam raritati. Vale.

EPIST. XXXVI.

[recensere]

SYMMACHUS QUINTILIANO. Ad indicium mei circa te amoris haec scribimus, et ut ipse ad respondendum provoceris exemplo. Cum igitur ego partes religionis impleverim, exspecto ut ipse etiam vicissitudinis solutione fungaris. Vale.

EPIST. XXXVII.

[recensere]

SYMMACHUS CRISOCOMAE. Proxime penatibus meis redditus, etiam nunc te mente et cogitatione respicio. Itaque animi illa jucunditate, quam coram de sermone tuo hucusque capiebam voluptatem, compenso. Cui si mutua cura responderit, cum tantam mihi delata amicitiae tuae scriptio gratiam tribuat, quanto amplius relata praestabit? Vale.

EPIST. XXXVIII.

[recensere]

SYMMACHUS ROMULO. Salus pignoris communis in tuto est, cujus studia sollicitudini meae delegata proficient Meae quoque valetudinis esto securus, et ad vicem talium nuntiorum curam de te meam similibus responsis absolve. Vale.

EPIST. XXXIX.

[recensere]

SYMMACHUS . . . Queri de silentio non potes, qui nihil scriptorum mihi hucusque tribuisti. Sed si simile styli opperiris auspicium, sume exemplum religiosi officii, quod debeas aemulari. Ero deinceps ad exercendum stylum promptior, si me fructu mutui sermonis animaveris. Vale.

EPIST. XL.

[recensere]

SYMMACHUS AVENTIO. Secessionem tuam etiam tacitus approbavi. Nam cum interveniente discordia supremis generi interesse non posses, ea moesta profectione visus es satisfecisse pietati. Ipse, quantum civi optimati fuerat deferendum, triduo domi commoratus implevi, non famam captans, sed humanae fortunae vices cogitans. Quid enim tam rationabile est, quam tribuere collegae, quod tibi quandoque bonos cupias exhibere? Vale.

EPIST. XLI.

[recensere]

SYMMACHUS ANTIOCHO. Nunc primum honoris limen ingressus, nimis immature adventum successoris exoptas. Agnosco impatientiam Graecis deliciis congruentem, quam velim toto anni orbe dissimules, ac te migrasse in tribus Romuleas recorderis. Quid enim dignum conquestione perpessus es? Nondum te militares contumeliae perculerunt, nondum catervas mulierum scissa veste fugisti, nondum ante januas eminentium potestatum vigilem noctem salutator expertus es; et jam delicato fastidio renuis magistratum? Commuta, si vales, animum, teque in annum, vel biennium obdura.

EPIST. XLII.

[recensere]

SYMMACHUS . . . Probabilem causam . . . Quis enim Siciliam recto itinere petens, sermonem meum potest reddere in longinquis studiis constituto? Sed desino. Tu tene, curam circa te meam de numero epistolarum non debere perpendi. Diligentia enim erga amicos jugiter manet, occasionum vero raritas scripta distinguit. Sed de hoc satis dictum puto. Nunc elegantia ingenii tui, et inventionum subtilitas praedicanda est. Novum quippe musivi genus, et intentatum superioribus reperisti, quod etiam nostra ruditas ornandis cameris tentabit affigere, si vel in tabulis, vel in tegulis exemplum de te praemeditati operis sumpserimus. Vale.

EPIST. XLIII.

[recensere]

SYMMACHUS CALLISTIANO. Inter caetera parentum decedentium bona, amicitiae quoque affectanda successio est. Et fortasse studio validiore captanda familiaritatis haereditas: quia facultates fortuna praestat, caritas judicio foederatur. Volo igitur inter nos promptius convalescat familiae tuae propagata conjunctio. Consentaneum quippe naturae est, ut officia a te inchoata, a me probata coalescant. Ergo in reliquum sermonis esto munificus: me cura non deerit, quae te styli vicissitudine muneret. Vale.

EPIST. XLIV.

[recensere]

SYMMACHUS PASTINATO. Litteras tuas agrorum fructibus jure contulerim. Nam ut illorum proventus non fallit temporis sui debitum, ita fidem nostrae exspectationis annuus dignationis tuae sermo non decipit: hujus nunc mihi per homines nostros advectio satisfecit. Lectis igitur paginis, valere te gaudeo, et alloquii tui honore detector. Nec me arbitror respondendo imparem judicari. Praestabit divinus favor ut has inter nos officiorum vices aetas prolixa multiplicet. Vale.

EPIST. XLV.

[recensere]

SYMMACHUS PIERIO. Redditum mihi est annuum quodammodo sermonis tui debitum. Tibi quoque gaudium solemne de nobis, haec responsa praestabunt, quae propter tantam longinquitatem frequentare non possumus, sed bona fide certis temporibus exhibemus. Maneat igitur hic usus, et quodam salutis indicio mutua inter nos securitas recondatur. Vale.

EPIST. XLVI.

[recensere]

SYMMACHUS STRATEGIO. Agis mecum desiderio amantis, ut redeam: jam dudum hoc animus meus vestri expetitor efflagitat. Sed valetudo saucia obstrepit voluntati. Humor enim noxius articulis illapsus etiam nunc me tenet lectulo, et vix littorali siccitate tenuatur. Tribue igitur tempus refectioni, quod ego vendicaveram voluptati. Prae te autem fers in tanta bonorum multitudine post discessum meum nihil ut ante jucundum esse. Sed puto quod pia affectione fallaris, quia rarum est in amante judicium. Et ego quidem non ex his primum litteris, quid de me sentias, scio. Prope est tamen, ut agere gratias absentiae meae debeam, quia mihi syngrapham quamdam testimonii tuae praestitit. Verum haec missa faciam. Non morabor exspectationem tuam post conciliationem vigoris. Sed quia hoc longum est diligenti, visis quae in proximo possidemus, reditum maturabo. Spero enim tantumdem accessurum sanitati meae ex conspectu vestro, quantum sperari posset ex otio. Vale.

EPIST. XLVII.

[recensere]

SYMMACHUS VALERIO. Vellem sedatam filii mei aegritudinem nuntiare, sed nihil prosunt figmenta sollicitis. Audeo tamen sperare meliora. Imminutio enim febrium, Deo auctore, ad fiduciam sanitatis coepit accedere. Tuae pro nobis sollicitudini gratias ago, et coelestem comprecor potestatem ut tuo circa amicos animo prosperorum omnium vicissitudo respondeat. Vale.

EPIST. XLVIII.

[recensere]

SYMMACHUS MAXIMILIANO. Soles in scribendo esse prolixus pro ingenii tui viribus. Postquam te honor aulicus in procinctum vocavit, tu quoque verba succingis, et tanquam levis armaturae miles rorarios aemularis. Quid faciam senex garrulus, cui mensura sermonis a juvene praescribitur? Trahit nos vitium senile verbositas: sed occurrit exemplum, et fastidia aurium tuarum de styli brevitate conjecto. Non enim violanda est interim mihi paginae tuae formula. Exspectabo tamen an copiam de me exigas, si plura rescripserim. Vale.

EPIST. XLIX.

[recensere]

SYMMACHUS VITALI. Diu sanitati pariter ac venustati litterarum tuarum, mediocris eloquii conscius respondere dubitavi: sed religio rupit timorem. Malui enim stylo, quam superbia displicere. Quidquid igitur hoc est, quod tenet pagina, quaeso boni consulas, teque submittas ad mediocritatem scriptorum meorum, ne retundatur officium meum, dum desperatur imitatio. Vale.

EPIST. L.

[recensere]

SYMMACHUS JOVIO. Jamdudum datis ad te litteris mutua scripta non merui; et tamen propositum meum servans, honorificentiam scriptionis instauro. Credo enim quod negatam primo officio vicem, vel nunc impetrare possit iteratio. Vale.

EPIST. LI.

[recensere]

SYMMACHUS MAXIMILIANO. Assiduitatem scriptorum meorum tibi esse fastidio prope asserit tuorum raritas. Es enim praeter solitum parcus alloquii. Sed tueor constantiam diligentiae, nec a proposito argumentatione deducor. Erit potestas tua hunc animi mei habitum, vel augere silentio, vel litteris amoliri. Vale.

EPIST. LII.

[recensere]

Quatenus me absentia contristet, intelligis. Nam ideo necessitatem tibi a filio meo scribis injunctam, ut publici negotii excusatione purgeris. Alterum igitur religioni tuae ex utroque faciendum est, ut aut cervorum ac aprorum copiam mittas, aut in conspectum amici celerius revertaris. Nulla enim satisfactioni justitia suppetit; si et illi venatum, et mihi solatium denegaris. Vale.

EPIST. LIII.

[recensere]

SYMMACHUS LEPORIO. Debitum tibi rependo sermonem; dudum enim parem mihi scriptorum tuorum honorificentiam communis amicus exhibuit: cujus verecundia et honestate diligenter inspecta, dignum esse quem diligas approbavi. Vale.

EPIST. LIV.

[recensere]

SYMMACHUS MARCIANO. Seras tibi videri arbitror litteras meas. Sed si itineris dies numeres, ratio moram diluet. Intervenit praeterea ex humore solito dolor corporis, officiorum familiarium sequestrator. Nunc quia labori et valetudini quies reddita est, salutationis verba non differo, pretium laturus obsequii de remuneratione responsi. Vale.

EPIST. LV.

[recensere]

SYMMACHUS MAXIMILIANO. Si bene in te animum meum nosti, dubitare non potes, adversam valetudinem corporis mei missitandis hucusque litteris obstitisse. Hac parte purgatus salutatricem tibi paginam reddo, quae testabitur esse me sospitem.  ;***; Postquam sanitas silentii excusationem removit, venturum te ad Campaniam filii mei assertione cognoveram. Hinc factum est ut epistolis abstinerem. Sed dum te aut curae urbanae, aut voluptates morantur, pene culpam taciturnitatis exspectatio nostra contraxit. Fungor igitur erga te salute dicenda, et eligendum relinquo utrum mihi adventum praestare malis, an responsum persolvere. Vale.

EPIST. LVI.

[recensere]

SYMMACHUS ROMANO. Servo observantiam, quam mos priscus instituit, ut domo profecti litteras auspicentur, et salvere me nuntio. Ex debito venit ut tu emisso a me muneri solvas amica responsa. Vale.

EPIST. LVII.

[recensere]

SYMMACHUS VALERIO. Filium meum Romulum accerso; tu retines. Ego in eum mihi personam parentis arrogo; tu jus affinis exerces. Mihi ex voluntaria sponsione praesentiam suam debet; a vobis spe sociandi itineris retentatur. Sed cum etiam tuus praenuntiatur adventus, quaestuosa taxatio est morae, quae mihi pro uno utrumque promittit. Cedo igitur voluntati tuae, et paucorum dierum patientiam non nego. Fratri quoque tuo Romulo nimis gratulor, cujus solatium pio et amico certamine nobis ambo vindicamus. Vale.

EPIST. LVIII.

[recensere]

SYMMACHUS MARCIANO. Filius meus, cum bona Dei venia, periculo caret, sed defectum virium patitur prope usque ad aegritudinem. Redire consilium est, paulatim mansionibus in spatia minora divisis. Ego quoque meorum contagia socius accessi. Credo ex vigiliis nocturnis, quarum in praesentia exiguus fuit sensus, noxa post eruduit. Comprimere tamen nitor diligentia, et parcimonia ingruens malum. Ergo coelestibus advocatis iter paramus ordiri. Vestrae in nos beneficentiae gratias referrem, si se amor speratus et ex mutuo debitus lactari laude pateretur. Vale.

EPIST. LIX.

[recensere]

SYMMACHUS ROMANO. Ad scribendum creber esse voluissem, et hoc sperandum esse promiseram: sed valetudo filii mei diu in dubio versata, cessationem ab hujusmodi officiis imperavit. Qui ubi primum suffragio salutarium potestatum coepit emergere, secutus est illico scribendi usus securitatem. Accipe igitur libens dictam salutem, quam, si fors optata juverit, mox sequemur. Vale.

EPIST. LX.

[recensere]

SYMMACHUS SERVIO. Opperiris, ut intelligo, litteras meas: quasi ipse familiaris officii praesul esse non debeas. Fortasse allegatione moris uteris, quoniam plerisque persuasum est, auspicium salutationis profectis esse capiendum. Absolvo te consuetudinis observantia, aut lege pigritiae. Satis erit mihi ad plenam satisfactionem, si aversatus scribendi occupare principium, saltim sequaris exemplum. Vale.

EPIST. LXI.

[recensere]

SYMMACHUS AMICIS ROMAM. Iter Capuam promovemus; forsitan suspicemini interventuram soliti in vos officii oblivionem per longitudinem viae. Vulgati quippe proverbii est, enavigato Maleo oblimari eorum memoriam, quos domi reliqueris. Me quoquo versum pedem tulero, amicorum cura comitatur. Sperate igitur honorem hujus muneris circa vos esse mansurum, si optatis fortuna consenserit. Vale.

EPIST. LXII.

[recensere]

SYMMACHUS ROMULO. Non sum opinionis ambiguus exspectari litteras meas. Nam parem desiderii impatientiam de tuis patior. Una igitur est nostri causa sermonis, ut tuum merear: cujus, ut in potu fontium, ideo major est sitis, quia sapor dulcior. Vale.

EPIST. LXIII.

[recensere]

SYMMACHUS LAMPADIO. Admonueras, cum proxime urbe digrederer, si velem tibi aditum scriptionis aperire, ut prior litteras inchoarem. Satisfacio voluntati tuae, quae observantiam prisci moris amplectitur. Absolutus igitur hac religione, erumpe in familiaris styli munera, mecumque communica, quidquid in administranda urbis tutela ex bono publico feceris. Nec quidquam vero scribentis detrahat pudor, ne voluptati meae damno sit epistolae verecundia. Vale.

EPIST. LXIV.

[recensere]

SYMMACHUS DIONYSIO. Offenderat bonos quod immature ante discesseras. Doluit fortuna peccatum suum, quae nobis te pari festinatione restituit. Sed quid absentem juvat amici reditus? Solare hunc casum litteris frequentibus: scribe etiam quid tibi apud Urbem mandata cura permiserit: ut cum mihi spem visendae eximietatis tuae promiserit dies largior, ego quoque vix post urbanas molestias usurpato otio longius defruar. Vale.

EPIST. LXV.

[recensere]

SYMMACHUS LAMPADIO. Indicio quietis urbanae tempus quodammodo usurpandi otii prorogasti: abesse enim longum, placiditas civium me sinit, tuis parta consiliis, quibus plebes redacta est in poenitendi verecundiam. Nunc ergo post curarum omnium fugam producere mihi ferias, ut ita dicam, pingues licebit. Quamvis praecipere animo incerta non debeam, qui sim mihi conscius tenerae in vos affectionis, et illius desiderii, quo prae cunctis vitae voluptatibus patriam meam diligo. Vale.

EPIST. LXVI.

[recensere]

SYMMACHUS HERCULIO. Agerem tibi largiter gratias, quoniam me haud dudum a vobis profectum dicenda salute praeveneris, nisi hanc sibi gratulationem meam spes auctioris beneficii vendicaret. Ipse enim diceris adfuturus; cujus rei nomine vadari me tibi in majoris gratiae modum fateor. Velim tamen scriptis tuis sperato bono fidem astrui, ut qui tali opinione delector, multo amplius gaudeam confirmationis securitate. Vale.

EPIST. LXVII.

[recensere]

SYMMACHUS DYNAMIO. Litteras meas amore desideras, sed infrequentem me videri communis filius facit, qui rescripta non repetit. Hoc tamen strictim dixisse sufficiat, ne illius verecundiae oneri sit nostra purgatio. Nunc tibi honorem salutationis impendo, nec reposco, quod sponte facturus es, ut nos mutuis alloquaris; cum mihi hanc vicem et religio animi tui, et consuetudo promittat. Vale.

EPIST. LXVIII.

[recensere]

SYMMACHUS TICIANO. Desideratas quidem litteras tuas libens sumpsi; sed cognitio tuorum actuum, quorum testis atque narrator Euscius fuit, uberiorem mihi attulit voluptatem. Itaque hortor ac moneo ut bene coepta non deseras, et praemium laudis honestate secteris. Subjungerem curam meorum, si esset alius alloquendus, sed cum facias ultro quae meus sermo posset expetere, partes commendationis omitto: quia quidquid ex fiducia amicitiae praesumitur, plus habet gratiae, si sponte praestetur. Vale.

EPIST. LXIX.

[recensere]

SYMMACHUS VALERIANO. Rusticari te asseris, et ducendis vitibus, aut arboribus inserendis crudam senectutem fovere. Non hoc litterae tuae sapiunt, nisi forte Gallia tua redux sit ab Helicone. Alios sulcos stylo intermoves, alios ordines pangis. Ego autem, quoniam scire nostra desideras, in domicilio Latiaris facundiae, otio et studio torpeo. Dii dabunt incrementa annorum meo parvulo. Ipse me, praefata fortunae venia, ad studiorum suorum societatem vocavit. Interea frequentibus epistolis desidiam meam stimula. Unum quippe hoc litterarum genus superest, post amaros casus orationum mearum, quod me ad usum scribendi possit allicere. Vale.

EPIST. LXX.

[recensere]

SYMMACHUS ROMANO. Nunc demum affluo voluptate, quod te curarum vacuum nuntiasti. Nam me hactenus rerum tuarum amaritudo mordebat. Itaque salutis praesides deos comprecor, ne unquam paginas tuas mens tristis infuscet. Interea talibus litteris pretium rependendum est. Quare vicissim sume quo de me gaudeas. In bono statu valetudinis sumus, et relegere Urbi propinqua meditamur. Sinat fortunae benignitas hoc inter nos manere commercium, ut prosperis scriptis responsa consentiant. Vale.

EPIST. LXXI.

[recensere]

AD PRAET. MULT. INVIT. Praefato divinitatis favore, urbanae praeturae fasces filius meus Symmachus kalendis Januariis sortietur. Praesentia tua ornari ejus officium participata petitione deposcimus. Vale.

EPIST. LXXII.

[recensere]

SIMILIS. Divinitatis honore praemisso, filius meus Symmachus calendis Januariis praeturae urbanae accipiet magistratum. Quaeso, ut praesentia tua festa nostra cohonestet. Vale.

EPIST. LXXIII.

[recensere]

SYMMACHUS MARCIANO. Silentium mihi duci vitio non oportet: familiarium quippe officiorum usus inter adversa negligitur. Sed quia spes datur Symmacho meo integrandae paulatim bonae valetudinis, redit animus ad amicitiae munia: ut si quem tibi taciturnitas mea metum fecerat, sermonis securitas absolvat. Vale.

EPIST. LXXIV.

[recensere]

SYMMACHUS ANCHIO. Certum habeo, nihil te litteris meis antiquius aestimare. Nam mihi quoque eadem de tui sermonis jucunditate sententia est. Merito amicitiae munus arripui. Quod si pari lance reddideris, studium meum incitamento religionis acuetur. Vale.