Jump to content

Locutionum in Heptateuchum/6

Checked
E Wikisource

LIBER SEXTUS


LOCUTIONES DE IESU NAVE


1. (1, 14) Vos autem transibitis expediti priores fratribus vestris, omnis fortis; id est omnis, quicumque in vobis fortis est.

2. (3, 4) Ut sciatis viam quam ibitis eam; plenum esset, etiam si non haberet: eam.

3. (5, 13) Et factum est cum esset Iesus in Iericho, notanda locutio est; nondum quippe erant in eadem civitate. Cuius portae contra illos clausae fuerant; unde factum est, ut in eam intrare non possent, nisi muri eius cecidissent circumacta arca Domini. Ergo in Iericho dictum est in terra, quae pertineret ad Iericho.

4. (6, 1) De Iericho dictum est, cum clausa esset: Nec quisquam ex illa prodibat neque introibat; utique: " in illam " subauditur, non: " ex illa "; hoc appellatur graece: .

5. (6, 2) Dominus dicit ad Iesum: Ecce ego trado tibi subiugatam Iericho et regem eius qui est in ea, potentes fortitudine. Mirandum, quod non hic posuit coniunctionem copulativam, ut diceret: et potentes fortitudine, quam solet Scriptura tam assidue ponere, ut etiam ibi inveniatur, ubi sensum solitae locutionis impediat. An et Iericho et rex eius dicti sunt: potentes fortitudine?

6. (6, 25; 4, 9) Et Raab meretricem et domum paternam eius vivificavit Iesus, et commorata est in Israel usque in hodiernum diem. Notandum est, quemadmodum dicat Scriptura: usque in hodiernum diem, quod assidue dicit. Nam et de lapidibus illis duodecim, qui positi sunt, ubi Iordanes ex ima parte defluxerat et ex parte superiore constiterat arca transeunte vel populo, ita dictum est, quod ibi essent: usque in hodiernum diem; quod videtur ita sonare, tamquam post plurimum temporis per hanc Scripturam ista narrentur nec eo tempore hi libri conscripti fuerint, quo erant haec recentissima. Quisquis autem putat hoc, quid de ista meretrice dicturus est, quae utique quantum est aetas unius hominis vixit et tamen dicitur: usque in hodiernum diem? De his itaque rebus hoc dicitur, quae non ita constitutae sunt, ut postea mutarentur ab eis, qui constituerunt; quomodo dicitur aliquis in exilium perpetuum missus, quia non ad tempus praedefinitum hoc supplicio plectitur, non quia quisquam potest esse perpetuus in exilio, cum homo ipse non possit esse perpetuus. Sic ergo et ista meretrix non est praecepta ad tempus habitare in Israel; ideo dictum est: usque in hodiernum diem.

7. (7, 11) Dominus dicit ad Iesum: Peccavit populus et transgressus est testamentum meum, quod disposui ad eos. Notandum, quemadmodum testamentum appellet hoc, quod praeceperat, ut anathema esset Iericho et nemo sibi inde aliquid usurparet.

8. (8, 1-2) Dominus loquens ad Iesum ait inter cetera: Ecce dedi in manus tuas regem Gai et terram ipsius, et facies Gai sicut fecisti Iericho et regi eius et praedam pecorum praedaberis tibi. Praecipue notanda locutio est non solum, quia praedaberis tibi dixit, tamquam unius futura esset illa praeda, cum omnium esset futura; nam tales locutiones usitatissimae sunt, cum Deus tamquam ad unum loquitur, quae ad populum loquitur sed hoc novum est hic, quia praedixit Scriptura: Et dixit Dominus ad Iesum, quem constat unum hominem fuisse. Quod tamen dixit: praedaberis tibi, non utique ita dictum est, ut praeda illa huius unius hominis esse praecepta sit, sed universi populi.

9. (8, 12) Et insidiae erant civitati a mari.Qui nescit, putat istam civitatem maritimam. Consuetudinis est autem Scripturarum, ut occidentalem partem a mari appellet vel ad mare, quia ex ipsa parte terra, ubi haec agebantur, propius habet mare quam a ceteris partibus.

10. (8, 18) Extende manum tuam in gaeso quod est in manu tua contra civitatem. Ista locutio notanda non esset nisi propter nomen, quod obscurum est eis, in quorum consuetudine non est. Quid enim dicat gaeson, non facile intellegitur. Hoc interpres Symmachus scutum appellasse perhibetur; Septuaginta autem interpretes, secundum quos ista tractamus, qui posuerunt gaeson, miror si et in graeca lingua hastam vel lanceam gallicanam intellegi voluerunt; ea quippe dicuntur gaesa, quorum et Vergilius meminit, ubi ait de Gallis in scuto Aeneae pictis: Duo quisque Alpina coruscant gaesa manu 1.

11. (8, 22) Et facti sunt inter medium castrorum, hi hinc et hi hinc. Duo notanda sunt in hac locutione: unum, quod cum hostes qui vincebantur in medio essent, tamquam de his dictum est, quod hi essent hinc et hi hinc, cum potius ita Israelitae fuerint, qui eos in medio posuerant percutiendos; alterum, quod inter medium castrorum eos factos esse dicit Scriptura castra appellans etiam productas acies in proelio constitutas, cum castra non soleant appellari, nisi ubi exercitus ad manendum consistit; nisi forte ideo castra appellata sunt, quia cum omnibus suis ibant.

12. (8, 27) Exceptis pecoribus et spoliis quae erant in civitate praedati sunt filii Israel secundum praeceptum Domini, quemadmodum constituit Dominus Iesu. Ita dictum est: exceptis pecoribus et spoliis praedati sunt, quasi ipsa non fuerint praedati, cum potius ipsa praedati sint, et ideo excepta dicta sint, quia haec illo proelio sola consumpta non sunt.

13. (9, 7) Israelitae respondentes Gabaonitis dixerunt: Vide, ne in me habites, et quomodo disponam tibi testamentum? Iam et superius tales locutiones notavimus. Hoc est enim: vide ne in me habites, quod est: " apud me ", id est in terra, quam eis promiserat Deus. Et hic tamquam ad unum hominem videntur locuti, cum legatus ad eos non unus venerit; sed more suo genti et populo responsa reddentes singulari numero loquuntur, sicut plerumque et ad ipsos Deus vel ductor ipsorum. Notandum etiam quod pactum pacis testamentum vocat Scriptura more quidem suo; nam saepe ita loquitur.

14. (10, 17) Et nuntiatum est Iesu dicentes: Inventi sunt quinque reges absconditi in spelunca; pro eo, quod est: " nuntiaverunt dicentes ".

15. (10, 25) Ita faciet Dominus omnibus inimicis vestris, quos vos debellabitis eos; nihil minus esset huic sententiae, etsi non haberet: eos.

16. (11, 19-20) Et omnes cepit in bello, quia per Dominum factum est confortari cor eorum, ut obviam irent ad bellum ad Israel, ut exterminarentur; notandum est: confortari cor, non semper in bono accipiendum.

17. (14, 6) Tu scis verbum, quod locutus est Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te; non dixit: " hominem suum ".

18. (17, 16) Et dixerunt filii Ioseph: Non sufficit nobis mons et equus electus et ferrum Chananaeo qui habitat in Baethsan. Equum electum dixit pro equis electis, quod usitatum in nostro sermone non est; unde nonnulli latini interpretes noluerunt equum interpretari, sed: " equitatum ". Sic autem dictum est: equus electus pro equis, sicut in nostra consuetudine dicitur miles pro militibus.

19. (19, 33-34) Et facti sunt exitus illorum Iordanes. Et revertentur fines ad mare. Non dixit: reversi sunt aut saltem revertuntur, sicut solet de finibus dici, sed: revertentur, tamquam adhuc futurum sit, cum praeteritorum sit ista narratio. Et in omnibus fere ipsis terrarum divisionibus per singulas quasque tribus ita loquitur Scriptura, ut futuri temporis verbis utatur.

20. (20, 9) Refugere illuc qui percusserit animam nolens. Hic animam vel hominem intellegere debemus vel vitam carnis, quae fit per animam; qua locutione et illud dictum est a fratribus Ioseph: Non percutiamus eius animam 2, id est: non eum occidamus, nam si anima posset ab interfectore percuti, non diceret Dominus: Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere 3.

21. (21, 2) Mandavit Dominus in manu Moysi. Locutio familiarissima Scripturis; ita enim dicitur: verbum, quod factum est in manu illius vel illius Prophetae, hoc est in potestate dicendi datum.

22. (21, 40) Et accepit Iesus cultros petrinos, in quibus circumciderat filios Israel. Non dixit: quibus circumciderat, sed: in quibus.

23. (22, 7) Et ubi dimisit eos Iesus in domos suas, et benedixit eos dicens. Plus videtur hic copulativa coniunctio, id est: " et "; nam ita dici posset: Et ubi dimisit eos Iesus in domos suas, benedixit eos dicens.

24. (22, 8) Item alia locutio notanda est, quod cum dixisset Scriptura: Et benedixit eos Iesus dicens atque his verbis intentos fecisset audire, quid benedicendo dixit Iesus, hoc solum subiecit: In divitiis multis abierunt in domos suas; et pecora multa valde et argentum et aurum et vestem multam valde diviserunt praedam inimicorum suorum cum fratribus suis; quod magis esse narrantis quam benedicentis apparet.

25. (22, 10) Aedificaverunt ibi aram super Iordanem, aram magnam videre; ista locutio etiam in sermone latino nota est.

26. (22, 11) Et audierunt filii Israel dicentium. Non ait: dicentibus vel: dicentes.

27. (22, 27) Servire servitutem Domini. In qua locutione duo notanda sunt: et servire servitutem, quae etiam latina locutio reperitur, et: servitutem Domini, id est, quae debetur vel exhibetur Domino.

28. (22, 30) Et audientes Phinees sacerdos et omnes principes synagogae, qui erant cum illo, verba, quae locuti sunt filii Ruben et filii Gad et dimidium tribus Manasses, et placuerunt illis. Audientes pro: " audierunt " positum est, aut plus est hic: " et ". Nec tamen sine inconsequentia, quia: " cum audissent " dicendum fuit.

29. (23, 1) Et Iesus senior provectus diebus. Hoc de Abraham dictum notavimus seniorem in Scripturis non solum illum appellari, qui est infra aetatem senis, sed etiam valde senem 4, unde non omnis senior senex, omnis autem senex senior dici potest.

30. (24, 7) Et induxit super illos mare et operuit super illos; non ait: " operuit illos ", quamvis nonnulli interpretes hoc maluerint dicere.

31. (24, 17) In omnibus gentibus quas transivimus per ipsas; usitatae in Scripturis sunt istae locutiones nec tam crebro notandae quam crebro intercurrunt.