LIBER PRIMUS
[recensere]
Perdiderant freta saeva minas; et ab aequore tutus,
Tutus ab insidiis imbellibus, et sceleratâ
Aegypti rabie, consedit litore Caesar,
Vindictam spirans; tantâque efferbuit irâ,
Quantam non Pharii potuit restinguere regni
Exitium. Justa est belli data causa gerendi:
Sed pudor, et magnam premit indignatio mentem,
Bella dari tam justa, aut mollem audere Canopum
Caesareas iras, infestaque tela, mereri,
Quae vix armipotens est ausa lacessere Roma;
Nec damno tantas iras leviore luisset,
Quam libertatis jacturâ, et funere Magni.
Quod tamen incolumis per tanta pericula Caesar
Evasit, Superis poteras ignoscere, Roma,
Si sola Aegyptus redivivae vulnera dextrae,
Et saevos posthac gladios sensura fuisset.
Inferias tibi, Magne, pias haec bella dedissent,
Et gratas Latio. Phariâ de clade triumphum
Victori placidâ donâsset fronte senatus;
Templa coronâsset votis; plausuque superbum
Spectâsset laeto currum Romana juventus.
Haec patriae forsan victoria conciliâsset
Caesaris arma suae, ni dira sequentia bella,
Ni Libycae clades, et tristis funera Mundae,
Victrices alio fodâssent crimine dextras.
At Nili scelerata cohors, quae sceptra dedisset
Reginae Arsinoë, subito mutata, rebellat,
Femineum imperium, fastusque exosa superbos
Eunuchi Ganymedis, et implet castra tumultu.
Nec pavidum murmur; consensu audacia crevit;
Tantaque turba metu ponarum solvit ab omni.
Nec mora; delecti ad tentoria Caesaris ibant,
Invitâ Arsinoë, pacem regemque petentes,
Et delictorum veniam; dirumque Pothinum,
Ut scelerum auctorem, et saevum exsecrantur Achillam,
Qui facinus meritâ jam tandem morte luissent.
Ausonius ductor, quamvis jam fervidus irâ,
Pacem optans, Phariâque timens regione teneri,
Dum procul Emathiae coëant fragmenta ruinae,
Dum, quas dispersit clades Pharsalica, rursus
Jungantur vires, et castra hostilia crescant,
Castigat primo dictis; mox fronte serenâ
Dat veniam precibus; nec tantâ Caesaris irâ
Dignatur viles populos, impendere totos
Irarum fluctus cupiens civilibus armis.
Nil nisi Romani imperii patriaeque ruinas
Aut scelera esse suis aut digna pericula fatis
Credit, et imbellem Ptolemaeum in regna remittit.
Quid tandem, miserande puer, tibi proderit ista
Libertas, quam morte lues, regnique ruinâ?
Tutior, ah! longe custodia Caesaris esset,
Quam data libertas; nec, cum captivus agebas,
Esse nocens poteras: te saevi Caesaris ira
Liberat, ut fieris. Phariae nam noverat aulae
Perfidiam, morosque tuos, tua crimina sperans,
Ut mox justa cadas Cleopatrae victima regno;
Cujus adulterii pretium Nilotica sceptra
Donabit Caesar, dulcique impendet amori.
Nec Latium versuta ducem spes ista fefellit.
Namque infelicem Ptolemaeum, in regna remissum,
(Sive Aegyptiacae fuit inconstantia gentis,
Seu regis vitium) confestim oblivio cepit
Et dextrae fideique datae. Nova bella parabat
Consiliis pravis, et spe delusus inani;
Inque suam accelerat properantia fata ruinam.
Et, ne subsidiis accrescant castra marinis
Caesarea, instructam disponit in aequora classem,
Quâ levis Aegypto disteminat unda Canopum.
Inceptum visa est primum Fortuna juvare.
Incidit in classem hanc sociis divisa carinis
Caesaris una ratis, quae fortem Euphranora vexit:
Hanc omni Phariae puppes statione solutae
Circumeunt: periit numeris oppressa triremis.
Regius interea per Deltam exercitus ibat
Terrestris, multasque viâ muniverat arces.
Jam belli molem pulcherrima Delta tenebat,
Delta, Aegyptiaci decus atque opulentia regni;
Per cujus virides sinuato gurgite campos
Huc illuc ludit Nilus, gyrisque recurrens
Nunc ambit, nunc implicitis intersecat undis
Pinguia culta suis, et nigrâ ditat arenâ.
Huic nomen terrae dat litera Delta triformi.
Oceano Boreale latus defenditur, in quem
Infundit sese septeno gurgite Nilus.
Quae restant latera inde duo, duo brachia Nili
Ultima constituunt. Haec inter brachia, quinque
In mare gurgitibus per Deltam volvitur amnis.
Magnus ab Aethiopum campis nigrantibus amnis
Volvitur, atque uno longe decurrit in alveo
Usque ad planitiem, quâ surgit maxima Memphis,
Pyramidum aggeribus totum celebrata per orbem.
Indulsit nimium faciles telluris opimae
Fertilitas fruges populo, nimiumque pepercit
Agricolae manibus, tanti jactura laboris
Ut fieri posset; moles ut vulgus inanes,
Vanaque pyramidum miracla stupesceret orbis.
Tot potuêre manus steriles invertere glebas,
Emendare solum, muris circumdare terras,
Et tanto imbellem munimine cingere gentem,
Ut non incursum populi timuisset Eoi,
Non Persarum acies, pharetrataque robora Susae;
Nec Macetûm aeratae cessisset praeda phalangi
Fertilis Aegyptus; sed inexpugnabilis armis,
Atque sui juris, saeclum mansisset in omne.
Volvitur a Memphi partito gurgite Nilus,
Extremoque, Eurum versus, ferit aequora cornu
Ad Pelusiacas arces; at gurgite mollis
Alluit Occiduo litus portumque Canopi.
Huic dedit antiquum Menelai navita nomen,
Litore (si famae credas) tumulatus in isto,
Cum Pharii justus tenuit diademata regni
Proteus. Eripuit Paridi castissimus ille
Tyndarida; et, nullo vitiatam crimine servans,
Post Trojam excisam ferro flammisque, marito
Reddidit. Haec tellus inter duo flumina Delta est,
Dives opum, dives pecorum, laetisque colonum
Frugibus exsaturans, atque urbibus inclyta magnis.
Quid Butum, Butive lacum, quo gentibus olim
Niliacis responsa dabat Phobeia mater;
Quid servam hospitibus memorem Busiridis urbem,
Funestasque aras? teve, urbs pulcherrima, nomen
Cui Venus ipsa dedit? vel te, delubra Minervae
Alta tenens, Saïs, quam rex Psammiticus olim
Condidit? antiquae juxta stant monia Mendes,
Quâ Deus Arcadiae Pan pastoralis in urbe
Relligione patrum colitur. Cum matribus illic
(Ut perhibent) capri coiêre, et semine mixto
Fodavêre uteros: olim sic ille creatus,
Qui pueri nimio Cyparissi ardebat amore.
Ante tamen, quam rex Ptolemaeus ab urbe Canopo
Per Deltam transire parat, (nam nota Canopo
Templa Serapis habet) scrutari oracula Divum,
Et belli casus cupit explorare futuros.
Hic Deus, alta tenens molli delubra Canopo,
Quem serpentinâ Nilotica terra figurâ
Vicinique colunt, non voce oracula reddit,
Corniger ut Libycis colitur qui Syrtibus Hammon;
Non esuve fameve, velut Memphiticus Apis,
Certa boni, fative mali praesagia pandit;
Nec, Phobo similis Cirrhaeo, virginis implet
Concussos artus miserae, quam pona recepti
Numinis, aut pretium, mors immatura sequatur;
Erudit at placide humanum per somnia mentem,
Nocturnâque quiete docet; nulloque labore
Hîc tantum parta est pretiosa scientia: nullo
Excutitur studio verum: mortalia corda
Tunc Deus iste docet, cum sunt minus apta doceri,
Cum nullum obsequium praestant, meritisque fatentur
Nil seses debere suis; tunc recta scientes,
Cum nil scire valent. Non illo tempore sensus
Humanos forsan dignatur numen inire,
Cum propriis possunt per se discursibus uti,
Ne forte humanâ ratio divina coiret.
Jamque sacerdotes regem in penetralia templi
Duxerunt. Tyrio resplendens sanguine et auro,
Stratus erat lectus, quo tu, Ptolemaee, recumbens,
Fatidici infelix captas praseagia somni.
Sacratos intrant templi sola illa recessus
Somnia, quae Deus ipse creat; nam caetera cuncta,
Quae vel temperies varias variosve sequuntur
Corporis humores, vel quae repetita diei
Aut studia, aut curae finxerunt somnia, templo
Exteriore volant, multas imitantia formas.
Illic prae reliquis fuscam exhilarantia noctem
Formosâ specie, roseisque volantia pennis,
Sanguinea apparent, templique in margine ludunt.
His quoque, Veneris campo, placidoque vireto,
Mille pharetrati fratres, gens mollis Amorum,
Occurrunt noctu, et templo consortia jungunt.
Illic flammatis alis, vel fulguris instar,
Nocturnaeve facis, per summa cacumina templi
Somnia de flavâ nascentia bile, volatu
Irato strepitant, tamquam hostem quaerere semper
Audacem, et Saevas assueta lacessere pugnas;
Excelsoque parant colum superare volatu
At contra timide tenebrosa per atria templi,
Quae nigrâ de bile fluunt, demissius ibant;
Nocturnaeque ut aves strident feralibus alis,
Inter busta volant, et fodis sola sepulcris
Invitant Stygios mosta ad consortia Manes.
Illic per postes, albataque monia templi,
Ignavo incessu, tardae testudinis instar,
Somnia, quae pituita creat, trepidantia serpunt;
Ne, si forte cadant, liquidis mergantur in undis;
Nam semper vanâ falluntur imagine lymphae.
Haec inter volitant imitantia mille figuris
Quidquid agunt homines passim; totidemque feruntur,
Quot patitur magnus diversa negotia mundus,
Aut objecta tenet. Cedunt haec somnia cuncta
Divinis, quae dat Numen; longeque remota,
Non audent templi sacros intrare recessus.
Nocte fere mediâ Ptolemaei pectora somnus
Vicerat optatus, cum jam divina Serapis
Somnia, mutandum Aegypti narrantia regnum,
Miserat. Incessu tardo delubra petebat
Bos niger ingenti specie; geminisque micabat
Pelle insignitus stellis; quarum altera tergo,
Altera fronte fuit mediâ. Lugubre videtur
Mugire, atque oculis lacrymas effundere nigris,
Confectus macie, tamquam qui pabula nulla
Gustâsset, morens. Post majestate decorâ
Incedit, quamvis pullato femina cultu,
Turrigero laceros effundens vertice crines,
Atque catenatos tendens post terga lacertos.
Tum, velut inferni plorarent carcere Manes,
Erupit subito tumilis lacrymabile murmur
Ex imis. Scindi regalia Mausolea
Vidit, et erupto Ptolemaeum exire sepulcro
Lagaeum primo, reliquos hunc ordine reges
Pone sequi, miserae crudelia fata gementes.
His vero attonitus visis Ptolemaeus, (ab omni
Nam gelidus trepido manavit corpore sudor)
Excusso somno, templum circumspicit omne,
Talia Divorum quaerens ostenta; sed illa,
Quae vidit clausis, oculis non vidit apertis.
Jamque sacerdotes veniunt, et somnia regis
Audita horrentes, hinc lamentabile fatum,
Atque propinquantem regni dixêre ruinam
Niliaci. Tum Dîs patriis lustrantur, et aras
Incendunt votis. Sed Dî propriore ruinâ
Te, Ptolemaee, prement. Casus, miserande, futuros
Dum patriae narrat, celat tua fata Serapis.
Interea valido Mithridates agmine nuper
Per Cilicum populos Syriaeque extrema coacto,
Ad Pelusiacam properans pervenerat arcem,
Quae viridem Aegyptum Syriae disterminat arvis.
Nam tota Aegyptus claustris munita duobus
Nititur; accessum prohibens arx ista pedestrem,
Ut Pharos aequoreum, tanti sunt monia regni.
Sed non egregium omnino Pelusia tardant
Claustra ducem: una dies arcemque expugnat et urbem.
Inde rapit celeri Mithridates agmine cursum,
Et se Caesareis properat conjugere castris.
Hoc metuens, equitum praemiserat agmina turmis
Obvia Caesareis Ptolemaeus; dum sibi castra
Colle locat celso, late qui despicit omnem
Planitiem, Aegyptus quâ terram effusa patentem
Explicat. Est proprio mons undique robore tutus:
Difficilem declive solum, praeruptaque saxa,
Unâ parte dabant adscensum: tuta palude
Pars alia est: rapido pars tertia cingitur amne.
Sola angusta aditus ad montem praebuit isthmos.
Sed non castrorum tanto munimine tutum
Se satis esse ratus, procul illo arcere parabat
Caesaris occursum; pontes aditusque remotos
Milite custodit praemisso; et dissita longe
Flumina nequidquam (infelix) defendere tentat.
Nam neque Romanis animis fiducia cessit,
Contra hostes contraque locos pugnare paratis:
Virtutem Phariae nec sustinuere catervae
Ausoniam. Cedunt ripis, et terga per agros
Praecipites dantes, victoribus omnia linquunt.
Contectam vidit castris Ptolemaeus ab altis
Corporibus terram, rubefactaque caede suorum
Prata, quibus steterant, proprii praesagia fati
Tristia concipiens animo; dum castra petentes,
Quos fuga servavit, pauci, non viribus augent
Auxiliove suos, implent sed cuncta timore.
Quorum victores fugientia terga secuti
Instabant; acrique ad regia castra tumultu
Perveniunt; quae jam Caesar conamine toto,
Dum fortuna calet, dumque omnia plena timore,
Impiger aggreditur; nec adhuc victoria certa
Esse videbatur, Pharii dum castra tenebant.
"Ite, viri," dixit, "belloque imponite finem.
"Virtutis pretium, mercedem sanguinis, auro
"Argentoque referta, tenent tentoria regis.
"Nilicas gemmas, Erythraeo e litore conchas,
"Totque simul procerum congestas undique gazas,
"Quae vobis debentur," ait, "nunc sumere restat,
"Et rapere a victis." Nec praedam quaerere tantam
Segnis erat miles; parvam primo occupat isthmon.
(Sola aditum haec praebens disjungit ab amne paludem.)
Illam praecipue pubes Aegyptia servat.
Illic concurrunt, oriturque miserrima caedes.
Hos formido ingens, et, si vincantur in armis,
Hesperata salus: praedae spes excitat illos.
Illic immensâ rabie decernitur; amnis
Atque palus multo fodantur utrimque cruore;
Semianimesque artus et saucia corpora volvunt;
Quae gemino pereunt fato: dumque hostibus hostes
Conseruêre manus, alternaque brachia nexu
Robusto tenuêre, cadunt in flumina juncti;
Nec furiosa illic linquunt certamina; pugnâ
Contendunt ambo collapsi flumine vanâ;
Nam victum Stygias sequitur cito victor ad umbras.
Dumque omnes illâ castrorum parte feroces
Concurrêre manus Phariae; celsum undique Caesar
Contemplans montem, praeruptâ parte videbat
(Quâ miseris est collis inexpugnabilis esse
Niliacis visus) nullo custode teneri;
Confestimque leves illuc jubet ire catervas,
Quas Carfulenus duxit: nec dura videntur
Haec mandata ducis; scandunt acclivia saxa,
Praecipitemque locum capiunt. Mors opprimit inde
Niliacos, poterat minimo unde labore repelli.
Jam Carfulenus per collem adscenderat audax,
Cunque levi intrârat Ptolemaei castra cohorte.
Attoniti fugiunt custodes; castra tumultu
Implentur: subitis perculsi casibus omnes
Huc illuc miseri discurrunt; quidve relinquant,
Quidve petant, capti, non nôrunt. Caesariani
(Dum trepidant intus, dum conficit omnia terror)
Acriter instantes irrumpunt undique castris.
Implorat frustra veniam gens victa; furentes
Nec tenuit Caesar gladios; mactare nocentes
Imperat, invisoque orbem purgare cruore.
Pars turbae miserae Latiis nutrita sub armis,
Et de Romuleis legionibus ante fuisset.
Hos olim e Syriâ duxit Gabinius audax
Exsulis auxilio regis; belloque peracto,
Pila satellitio Phario Romana reliquit.
Tempore torpuerant vires; luxque Canopi
Coperunt fracti veteres dediscere ritus,
Atque Aegyptiacos paulatim assumere mores.
Non procul â castris fugiens conspexit in undis
Rex miser haud magno pendentem a fune carinam;
Et cito conscendens, comites de litore jussit
Solvere: purpureos humeris dejecit amictus,
Ne nosci fugiens posset. Sed dura salutem
Fata negant; misero detracta insignia solum
Hoc, Ptolemaee, dabant, ut vilior umbra jaceres.
Namque hanc de castris Aegyptia turba carinam
Assequitur fugiens, properantque adscendere cuncti.
Caesarei urgebant gladii post terga; fugârat
Jam timor officium; pavidis reverentia nulla
Regis erat, nimio dum pondere victa carina
Deficit, et rapidis Ptolemaeus mergitur undis.
Plebeio exstinctus fato, gelidoque sepultus
Rex, Aegypte, tuus Nilo jacet, ultima tantae
Et miseranda domûs soboles. Non Mausoleis
Excelsis habitant Manes; non regia, templis
Condita, marmoreis aut montibus, ossa quiescunt,
Lagaeae de more domus, quae funera luxu,
Divitiisque solet nimiis violare sepulcra.
Quam breve crudeles regnum, Ptolemaee, dederunt
Dî tibi! non aliter Pharium diadema gerebas,
Hostia quam tristem gestat moritura coronam.
Sed breviora tamen si Dî tibi regna dedissent,
Ad Styga venisses felicior umbra, priusquam
Sanguine Niliacas perfudit Magnus arenas,
Depulso qui sceptra tuo dedit ante parenti.
Te nunc occisi, rex ingratissime, Magni
Manibus inferias Caesar (quem demeruisse
Crimine sperâsti) mittit; generique peremti
Ne possit debere nefas, ulciscitur ipse,
Inque tuâ titulum pietatis caede requirit.
Pellaeam tendens victor jam Caesar ad urbem,
Ne ducis adventum tanti, justaque timeret
Iras victoris sibi conscia turba rebellis,
Praemittit veniam cunctis, trepidantia solvens
Corda metu; leges populo, proavitaque jura,
Se concessurum affirmans, et debita stirpi
Lagae dudum Pharii diademata regni.
LIBER SECUNDUS
[recensere]
Splendida Pellaeam celebrant jam festa per urbem,
Et ducis Ausonii laudes ad sidera tollunt,
Servati cives, (dum passim altaria fumant)
Votaque Dîs solvunt. Nescis, gens impia, nescis,
Cui causae hanc debes veniam, patriaeque salutem.
Non hanc semideive canes, aut barbara praestant
Numina, queis ritu persolvis vota profano;
Nec ducis inflectunt animum fulgentia tecta,
Non veterum monimenta ducum, non templa Deorum,
Nec Macetûm cineres regis, quos Caesar adorat
Plus aris templisque tuis: sed inania sacra,
Infirmosque Deos, facie Cleopatra potente
Protegit, et stupro redimit Memphitica sceptra.
Nec visum est aequum Colestibus, ut meliori
Deberent causae tam turpia regna salutem.
Jamque sui Pharias regnans Cleopatra per urbes
Auctorem fati regali splendida cultu
Excipit, et magno celebrat conviva luxu.
Atria fulgebant tali laqueata paratu,
Qualem magna solent, sed jam ruitura, studere
Regna, quibus veteres, quas longa potentia fecit,
Ostentatur opes, vitiis alimenta futuris.
Sed non divitiae, non auro fulva supellex,
Gemmative tori passim, pictive tapetes,
Caesareos pascunt oculos, nec talia curat,
Dum prope sidereo cunctis splendoribus ore
Praeradiat, vultuque movet Cleopatra superbo.
Hanc videt, huic oculis et pectore totus inhaeret;
Quoque magis cernit, magis ardet. Caetera, visu
Splendida quae primo, sordent objecta secundo:
Femineus decor augetur, crescitque revisus.
Purpureas stupet ille comas, et candida colla,
Queis gemmis lux major inest. Abscondere formam
Divitiae eximiam, non exornare, videntur;
Quamvis non desunt Erythraeo e litore gemmae,
Non spolia Eoi Gangis, non quidquid in undis
Volvitur Assyriis, aut dives mittit Hydaspes;
Non Arabum ex petris viridi splendore smaragdus,
Nec lapis auratus, quem dat Mareotica tellus.
Sidereis adamas radiis hebetatur ocelli,
Quoque minus lucet, formae magis auget honorem.
Sapphirum pulchro pendentem pectore vincunt
Corula venarum violaria; labra rubinus
Non rosea aequaret, nisi primo victa fuisset,
Et pudor augeret, quem dat Natura ruborem.
Ausonius ductor, jamdudum saucius, ignem
Concipit inde novum, nimioque accenditur aestu;
Nec placidam celare studet, sed pascere, flammam.
"Quaenam," inquit, "nostris obstare potentia votis,
"Aut quae fama, potest? quid sic durissima virtus
"Oppugnata ageret? facies absolveret ista
"Judice raptorem colo: nam talia quondam
"Stupra Deis summis celebres tribuêre poëtae,
"Aethere qui toties posuêre Tonantis amicas,
"Et formâ eximias fecêre heroïdas astra.
"Temporibus si visa illis Cleopatra fuisset,
"Non coma Niliacae Berenices aurea colo
"Fulsisset, pulchrae nec Pleiades astra fuissent;
"Non stupri pretium radiantia plaustra tulisset
"Callisto, aut Bacchi conjux formosa coronam,
"Donec partem aliquam Cleopatrae stella sereni
"Nobilitare poli certam dignata fuisset.
"Jupiter exemplum mihi sit, quem saepe coëgit
"Saevus Amor magno furtim descendere colo:
"Vel potius nostra absolvant delicta Tonantem,
"Caesareumque Jovi veniam det nomen amoris."
Ne, Caesar, tua vota time; non pervigil ista
Hesperidum serpens fulgentia poma tuetur;
Nec nimio forma est haec custodita pudore.
Sed puerilis Amor, vanique Cupidinis ignes,
Pectora qui stimulare solent innoxia vulgi,
Pastoresque rudes urunt, rurisque puellas,
Non tibi rem peragunt, Caesar; nec causa domare
Vulgaris potuit reginae corda superbae;
Formosamve tuis Cleopatram amplexibus offert
Dulcis amor Veneris: sed regni insana cupido,
Majestas, nimiisque optata potentia votis.
Hic amor affectus alios Ptolemaïdis omnes
Pectore sustulerat: penitus si nullus inesset
Venarum calor, aut artus depasceret ignis,
Lascivos tamen amplexus in Caesaris îsset
Frigida; et ambitio solvisset tanta pudorem.
Quae te causa fidem, Caesar, violare coëgit,
Visceraque in patriae sceleratos impulit enses,
Emathios Latio perfundens sanguine campos,
Illa pudicitiam reginae in pectore vicit,
Prostituitque tibi. Nec quisquam Caesaris altos
Suspiciat posthac animos, cum spiritus idem
Femineum impellit pectus: quâ Caesar, eâdem
Ambitione nocens facta est Cleopatra; fidelis
Nec manet hic civis, nec conjux illa pudica.
Ne tamen illicito Caesar videatur amori,
Non patriae vicisse suae, (nam Aegyptia tellus,
Victa licet, nondum Latia est provincia facta,
Sed sceptro subjecta manet) veritusque rebellem
Niliacum subito populum, si regna teneret
Femina, dum stirpis Lagaeae mascula proles
Vivit adhuc, puerum Ptolemaeum lustra videntem
Vix bina, Arsinoës, quam duxerat ante, sororis
Conjugio avulsum, Cleopatrae jungit; et illum,
Immaturum annis, Phario diademate cingit.
Hunc vocat Aegyptus regem, Cleopatra maritum;
Defunctique locum fratris supplere videtur
Conjugio et regno. Quid, praeter nomina vana
Conjugii regnique, puer miserando, tenebis?
Quid, praeter titulos, thalamum dum Caesar adulter
Possidet, et regnum conjux Cleopatra gubernat?
Nec rivalis adhuc fieri, puerilibus annis,
Caesareive potes thalami, regnive sororis.
Sed tenerâ poteris felix aetate videri,
Quâ non incesti cognosces gaudia lecti,
Obsconoque carens fructu, noxâque carebis.
Conjugium innocuum magis hoc est, quo minus aptum;
Conjugis, incesti sine crimine, nomen habebis,
Et sine curarum retinebis pondere regnum.
Humenti nox atra polos involverat umbrâ,
Inque vicem Phobi redeuntia sidera coli
Ornarant varie faciem, cum captus amore
Illicito ductor Latius, vinoque solutus,
Dulcibus indulget votis, tandemque cupito
Reginae fruitur thalamo, pulcherrima lecti
Gaudia degustans: tantum suadere potestas,
Donaque, et illustris gestarum gloria rerum,
Femineae poterant menti. Nec crimen inesse
Concubitu nimium tali, Cleopatra, putabunt,
Qui Ptolemaeorum thalamos, consuetaque jura
Incestae novêre domûs, fratemque sorori
Conjugio junctum, sacrae sub nomine taedae
Majus adulterio delictum. Turpius îsset
(Quis credat?) justi ad thalamos Cleopatri mariti;
Utque minus lecto peccaret, adultera facta est.
Pona tamen sequitur; furtivi pignus amoris,
Caesario infelix, fatus generatus iniquis,
Caesaris Augusti cadet olim victima ferro,
Caesareos tristans cognatâ caede penates.
Tempora dum Phario ductor dependit amori
Ausonius, Libycis iterum fragmenta ruinae
Thessalicae terris coëunt, quae magnus agebat
Scipio dux belli: cum quo (jam Caesaris hostis,
Quamvis ille truces toties sub Caesare Gallos
Stravisset) fortis stabat Labienus in armis.
Hîc sanctus Cato, privatâ non concitus irâ,
Sed patriae imperium et communia signa secutus,
Militat; injustis hîc stat Petreius in armis,
Oblitus fidei, terris quem Caesar Iberis
Donâsset vitâ; et Varus, cui cesserat omnis
Africa, Romanis quae tum sub fascibus esset,
Quam ditione potens olim Carthago tenebat.
Delectas Libyae turmas et Punica secum
Agmina ducebat Varus, fallacia corda;
Membra leves: rubris induti vestibus ibant,
Ut fusum in bello hac celarent arte cruorem.
Sub Varo populos sitientibus arida venis
Cyrene Barceque suos ad prolia mittunt,
Quaeque Afris Siculos permiscuit Aea colonos.
Tabraca bellantes Tyrio de sanguine turmas
Mittit; et antiquâ Phonicum stirpe creatos
Dat populos Libycis dilectus regibus Hippo;
Atque Utica, et tanto Thapsus post inclyta bello.
Advenit his Libyco regum Juba maximus orbe,
Qui jam Caesareâ laetum de clade triumphum
Duxerat; infelix cecidit cum Curio faude
Deceptus. Domino imperium non latius ulli
Contigit. Occiduo de cardine termine Atlas:
Parte aliâ Thera, et confinis Syrtibus Hammon.
Undique diversae gentes, populique remoti,
Conveniunt ad signa Jubae. Fulgentia signa
Medorum antiquâ Mauri de stirpe tulerunt:
Atque inopes, qui cum mundo commercia solis
Naufragiis Nasamones habent: Garamantes, iniquo
Sub colo positi, steriles qui semper arenas,
Squalidaque arva tenent solis fecunda venenis.
Cumque his Marmaridae medicas egêre catervas,
Serpentûm morsus cantu curare parati.
Audaces Numidae, et frenorum nescia turba,
Massyli, levibus nôrunt qui flectere virgis
Ora forcis equi; gregibusque assueta ferarum
Gens Gaetula viros mittit, qui comminus iras
Indomitorum ausi sunt irritare leonum.
Autololesque vagi, pedibus qui vincere cursum
Venatoris equi celerem, cervique fugacis,
Assueti; atque Mibae vicino sole perusti,
Qui ferrum infamant, scelerataque tela venenis;
Et, membra hirsutâ capri qui pelle tegentur,
Cinyphii venêre Macae; fortisque juventus,
Quam Vaga, quamque Uzzita dabat, quam regia Zama
Nutrivit, vexilla Jubae comitantur euntis.
Scipiadae Latiisque aquilis haec agmina jungit
Rex Juba; jamque auctis intendunt viribus omnem
(Cum primum Zephyro putris se gleba resolvet)
In Latium belli casum transferre futuri.
Sed celer in cunctis, semperque inferre suëtus,
Nunquam bella pati Caesar, mox irrita fecit
Haec decreta dudum; bellumque huc attulit omne.
Heu! nimium cito Marmaricis cernetis in oris,
Quem vos Hesperiâ statuistis quaerere terrâ.
Dulcibus interea illecebris, luxuque Canopi,
Captus, et afflatus fallente cupidine Caesar,
Lascivas ducit, Veneris sub numine, noctes,
Oblitus Libyae tantas coalescere vires,
Fortunamque suam, et surgentia regna morantes.
Talibus illecebris, et molli fractus amore,
Formosae Ochalidos reginae dicitur olim
Maximus Alcides: humeros non fulva leonis
Terga Cleonaei velant, nodosave fortem
Clava armat dextram; domitores mille laborum
Desidiâ incipiunt duri torpere lacerti.
Nec jam vindicibus pacati viribus orbis
Terrentur reges: sed plus Junonis iniquae
Spes saevas facie formosâ femina juvit,
Quam poterant ferratae acies, aut omnia terrae,
Aëris, Oceanique, et Ditis monstra profundi.
Sed longo Fortuna ducem torpere veterno
Non patitur tantum, medio nec Caesaris acta
Deficere in cursu; sive accelerare ruinam
Romanam cupit inconstans, exosa potentem
Jam populum, et vires nimias, quas fecerat ipsa;
Sive Deam puduit, leges venerandaque jura
Caesaris ignave solum debere salutem
Desidiae, et potius statuisset perdere Marte,
Quam sic servare; ut bellum, quod struxerat olim,
Destrueret rursum imperii fastigia tanti:
Nec plus res Latias facie Cleopatra nocente,
Quam gladii ultores, et Thessala castra, juvaret.
Non tamen a Phariis primo civilia bella
Deliciis traxêre ducem, tantumve soporem
Excussêre tubae Latiae. Rex debilis illum,
Et cito casurus, Pharances, excitat, ut non
Ipse ruat solus: sed secum nobilioris
Fata trahat populi. Sic, cum leo magnus apertis
Dormivit campis, passim formidine nullâ
Illaesi carpsêre greges sua pabula; parvus
Forte culex stimulis audacibus ora leonis
Cum pupugit, somno excusso, fera nobilis irâ
Infredens magnâ, postquam protriverit hostem
Exiguum, nondum vindictam nactus, in omnem
Prosiluit campum, grassataque sanguine multo
Stravit equos, stravit tauros; armentaque tota
Exigui culicis temeraria facta luereunt.
Munere Pompeii, Pharnaces impius olim
Cimmerium (pretium sceleris) diadema recepit.
Natus erat magno Ponti Mithridate, potentis
Qui, populis Asiae quondam Graiisque subactis,
Aemula Romanis per terras arma gerebat.
Qui victus tandem, et Pompeii viribus omni
Exutus regno, nati impietate nefandi
Proditus est; ceciditque minor sic gloria Magno.
Pharnacem, nimiâ nunc ambitione tumentem,
Cum paribus dudum signis concurrere signa,
Romanasque acies, et tantae robora gentis,
In se civili novit conversa furore,
Quaerendi regnum pepulit spes vana paternum.
Quem fallax primo juvit Fortuna, futuris
Deceptura malis; urbisque ad monia magnae,
Quam debellati Mithridatis struxerat olim
Pompeius monimentum ingens, devicit iniquis
Te, Domiti infleix, fatis; ad nota tulerunt
Monia barbarici Romana piacula Manes.
Lucida jam novies repârat cornua Phobe,
Ex quo Niliacas devenit Caesar in oras;
Reginaeque tument vitiati pondera ventris.
Quam verbis abiens solatur Caesar amicis:
"O fortunarum rectrix, Cleopatra, mearum,
"Caesaris et fatum, qui caetera fata gubernat!
"Me nunc bella vocant. Crudelis amantibus, arma,
"Crudelisque sibi, Pharnaces impia movit;
"Excitioque suo nostrum interrumpit amorem.
"Ti cohibe lacrymas; devictus sentiet hostis
"Caesaris armati gemitus; et clade suorum
"Agnoscet, quantâ Cleopatrae amplexibus irâ
"Divellor. Sed non nostris concurrere turmis
"Debilis audebit Pharnaces: arma relinquet,
"Quae temere sumsit, subito; nomenque fugabit
"Caesaris invalidas acies. Avellor amore;
"Non ad bella vocor: citius victoria cedet
"Nunc, quam pugna mihi; facilis venit, ecce, triumphus.
"Verum, ut te caream, nec erit victoria laeta,
"Nec laurus jucunda mihi: non ipsa, triumpho
"Quae comes est, tantum pensabit gloria damnum.
"A te discedam tristis, pulcherrima rerum,
"A te, quae fusca Aegypti lucentibus arva
"Irradias oculis, et splendidiora Deorum
"Tramite colesti, cui lactea nomina Graeci
"Antiqui tribuêre, facis; sine quâ mihi tellus
"Nulla placet, triste exsilium Roma ipsa videtur.
"Sed nos hinc majora vocant certamina; nondum
"Attigit optati Caesar fastigia regni.
"Quantos debet adhuc nobis Fortuna triumphos!
"Quantaque civilis, quod restat, praemia belli
"Te, Cleopatra, manent! formam hanc venerabitur orbis
"Sideram. Australi populi qui litore degunt,
"Et nunquam Oceano fulgentia plaustra Boötae
"Mersa vident; et quae Septem subjecta Trioni
"Gens jacet, in cujus nunquam regione Canopus
"Cernitur, hoc tantum colo contenta vagari,
"Nomen adorabunt Cleopatrae: litore gentes
"Occiduo, et quae surgentem videt India solem,
"Cum Nilo Tybris tibi serviet; et tua regna
"Defendent aquilae nostrae, Romanaque signa;
"Dum reges inter famulos Cleopatra superbos,
"Et sceptris subjecta suis nova sceptra, videbit.
"Talia nam (si nota satis mihi Numina) spondet
"Hoc bellum, regina, tibi. Nunc fata sequenda,
"Et cito, quo ducunt: uteri per cara tumentis
"Pignora, civilis belli post fata revertar."
At blandis Cleopatra dolis instructa, venustas
Cui nivae frontis tanta est, ut luctus et ipsae
Vel lacrymae deceant, lacrymis sic infit obortis:
"Non tanti facio, Caesar, mea vota precesque,
"Ut decreta ducis tanti mutare valerent,
"A quibus humani generis fortuna per orbem
"Pendet; queis stellae, queis Numina cuncta vacabunt.
"Audax relligio nimium, pietasque superba
"Censetur, quae magna optat mutare Deorum
"Consilia. Ah! potius flammae votisque resistam
"Ipsa meis, dulcemque sibi Cleopatra negabit
"Caesaris adspectum, quam tanta negotia, totque
"Bellorum laurus tardabit nostra voluptas.
"Sed tamen ignoscas, paulum si, Caesar, amori
"Indulget Cleopatra suo, si vivere tecum
"Exoptat, si castra sequi victricia. Non pax
"Tutior ulla mihi, quam classiaca Caesaris essent.
"Quo propius bellum sub te ductore secuta,
"Hoc magis a belli fuero terrore remota.
"Sed jam jussa sequar; Phariisque videbor in oris
"Tutela secura tua; magnique putabo
"Cauesaris Occiduis Alcidae a Gadibus usque
"Eoum Gangem victricem extendere dextram,
"A Thulis ad populos Austri. Tam dissita mundo
"Litora nulla jacent, ut jam divortia longa
"Inter nos faciant, si sit tam Caesar amando,
"Quam vincendo, celer." Lacrymas tum sponte cadentes
Combibit ore avido Caesar; repetitaque jungit
Oscula. Niliacis tandem digressus ab oris,
Tendit in Armeniam Libycis velocior Austris,
Pharancem exquirens: altae hunc prope monia Zelae
Invenit, et solo conspectu fundit inertem.
Tam cito devictus, pugnae non ulla reliquit,
Sed tantum monimenta fugae; nec fama loquetur
Pharancis de bello aliud, quam, tempore Caesar
Quod venit, viditque hostes, et vicit eodem.
Heu! quantum famae Magni fuga detrahit illa
Pharnacis timidi, dum Caesariana juventus
Mollitiem cernit gentis! non digna triumpho,
Nec titulis tantis, jam Pontica regna subacta
Armeniosque putant victos. Non destruit illo
In bello Caesar tantum diademata regis,
Sed Magni decus; exsultans cum talia fatur:
"O felix Pompei! cui nomina tanta subactae
"Degeneres istae gentes, laurosque, dederunt,
"Quando ego, pugances Gallos fortesque Sicambros
"Vicendo, nullum videor meruisse triumphum.
"Fatum bella tibi si Transalpina dedisset,
"Nostrarum forsan nôsses discrimina laudum:
"Non haec omnino civilia bella fuissent."
Sed majora vocant illinc discrimina belli
Victrices aquilas. Libycis consedit in arvis
Scipio, Romanis cinctus legionibus, hostis
Securus nimium, gelidi cum jam Capricorni
Terga premens, horas contraxerat inde diurnas
Phobus; et acris hiems cursum frenârat aquarum,
Nudaque vestierat niveis nemora alta pruinis,
Sed praeceps Caesar, quem nunquam in bella ruentem
Tempestas tristesve hiemes potuêre morari,
Ter jam Romuleâ factus dictator in urbe,
Vela dedit ventis, paulumque moratus in oris
Sicaniis, iterum Lilybaeo a litore solvit;
Et praetervehitur magnae Carthaginis arces
Semirutas; Clupeamque videns, male litora nota
Damnat, ubi infelix perituris Curio turmis
Appulit: infaustas oras, Uticamque relinquit,
(Quam Cato, tum, legum vindex justissimus, armis
Praesidoqie tenet, nomen qui sumet ab urbe,
Aeternamque urbi reddet per saecula famam):
Inde Adrumetum tendens, ubi Scipio, belli
Ingentis ductor, Romanis stabat in armis.
LIBER TERTIUS
[recensere]
Jamque propinquabat bellum, Libyâque nefandi
Concurrunt iterum gladii, quos Thessala tellus
Vidisset. Pugnâ cur, Dî, voluistis in illâ
Restare exiguum nequidquam sanguinis Urbi,
Ut flueret torrente novo, fieretque secundum
Hîc civile nefas? unâ num clade pudebat
(Quantumvis magnâ) Romanam exscindere gentem?
Aut unâ tanti populi regione jacere
Non est passa graves tristis Fortuna ruinas?
Jam Roma in Libyâ est. Latii quae terra triumphos
Spectâsset toties, jam tristia vulnera spectat.
Sed, levibus tantum pugnis contenta, parumper
Fortuna extremi differt certamina Martis:
Tot subito gentes perituraque millia leto
Condemnare pudet; nec adhuc feralia Thapsi
Arva Jubae casus magni, vel triste videbunt
Scipiadae exitium, donec coëuntia signa
Ductorum, atque aliquos belli Ruspina tumultus
Vidit, et exhibuit tantae praecludia cladis.
Scipiadae a castris rex (in sua regna reversus,
Quae longe infestis populatur Sittius armis)
Discedit paulum; plenamque hostilibus armis
Advenit Libyen unâ legione, relicto
Robore militiae Lilybaeo in litore, Caesar.
Nec, de more suo, dederat mandata relictis
Militibus, quo conveniant, quae signa sequantur,
Quemve petant protum, permittens omnia fatis,
Fortunaeque suae fidens. Cur, Caesar inique,
Non pudet in minimis toties instare favori
Fortunae, et toties casus tentare per omnes?
Non tibi sat visum est, bello quod semper aperto
Res agit illa tuas, et tantos conficit hostes,
Cum plenâ pugnas acie, sine milite ni te
Protegat, et tua prospiciens temeraria coepta
Dirigat in melius, ducis objectumque periclis
Privatis toties redimat caput? an tibi parvum est
Effugisse Phari insidias, parvâque carinâ
Nocturni tutum vicisse pericula ponti?
Cur Divae, imperium tibi quae promiserit orbis,
Casibus exiguis pretiosum absumis amorem?
Postquam Andrumeti frustra corrumpere fidum
Considium, qui Scipiadae servaverat urbem
Praesidiis, Caesar tentaverat; ordine certo,
Instructâque redit legione, nec urbe potiri,
Sed tuto remeare, cupit. Sed vix fuga tanto
Induperatori concessa est tuta; frequentes
Considii erumpunt equites, atque agmina turbant.
Summaque ductoris laus est, et Caesar digna,
Ruspinam salvis potuisse redire catervis.
Sola urbes inter Libycas jam Caesarianae
Perfugium tenui restat Ruspina cohorti.
Hinc iterum ductor fatis egressus eisdem,
Dum cepit Leptim, et firmavit robore, paene
Amisit rursus reditum. Labienus in armis
Acer erat; validisque vias praecluserat omnes
Insidiis. Virtute opus est, et Caesare toto.
Fortunâque ejus summâ jam tempus egebat.
Et vicêre viri virtus, fortunaque: visae
Tempore sunt apto insidiae; victorque cruento,
Perque viros, perque arma, viam mucrone recludit;
Bisque fugam Caesar solam vincendo paravit.
Dum prope signa ducum vidit Ruspina duorum,
Infestasque aquilas, Utiquae Pompeius agebat.
Hanc Cato praesidiis tenuit; cum sic Cato sanctus
Alloquitur juvenem, et dictis castigat amicis;
"Surge animis, Pompei; magnum patris assere nomen,
"Et generis fatum tanti. Scrutare remotos
"Terrarum tractus, per regnaque dissita quaere,
"Quantus erat famâ genitor, quantasque reliquit
"Nominis haeredi, solo vel nomine, vires,
"Pompeii nato gladios quae terrae negabit?
"Quae tibi non classes (armis pacata paternis)
"Aequora praebebunt? hostis te viribus aequum
"Tanta facit fama, et mundo venerabile nomen.
"Si libet Occiduos orbis tentare recessus,
"Hispanosque armare truces, tua signa sequetur
"Cantaber, et Celtis sociatus nomen Iberus;
"Et tota Herculeis pubes a Gadibus, altos
"Ad Pyrenaeos, extremaque litora mundi.
"Si nihil omnino patriae miseranda moveret
"Afflictae facies, si nil moritura moveret
"Libertas, possesque hilaris servire tyranno;
"Te privata tamen facerent mala Caesaris hostem.
"Si pater arma tuus pro libertate gerebat,
"Nullus in Emathiis plus, quam tu, perdidit arvis:
"Sed sibi si genitor campo pugnavit in illo,
"Multo sunt tua damna illic majora; tibique
"Abstulit imperium victoria Caesaris orbis.
"Sed bona, quae moriens genitor tibi vera reliquit,
"Sunt vitae exemplum, et gestarum imitatio rerum.
"Haec tibi perpetuo, quae non invisa potestas
"Caesaris, aut Fortuna, potest auferre, manebunt.
"Labentem patriam teneris suscepit ab annis,
"Nullus adhuc titulis, nulloque insignis honore:
"Nec vires habuit, nisi quas virtute paravit.
"Quantos ille duces juvenili ardore subegit,
"Cum Marii moestam lacerasset factio Romam,
"Et miseram assiduis implesset caedibus urbem!
"Quot tum pro patriâ felicia bella peregit!
"Illius auspiciis audax est Carbo peremtus,
"Et cecidit terris Sertorius exsul Iberis.
"Praeclarum Libyco (dignus tunc nomine Magni)
"Duxit (adhuc Romanus eques) de rege triumphum.
"Haec fecit, nondumque tuos excesserat annos.
"Sed tu cur Libycis resides privatus in oris?
"Unius auxilium dextrae praestare valebis
"Hîc tantum patriae: procul hinc tu collige vires,
"Et libertati ductor succurre cadenti:
"Vel dignam tantis natalibus oppete mortem. "
Nil contra juvenis; sed (tamquam Roma Catonis
Ex ore admoneat, promantve oracula vocem)
Obsequitur citius dicto; et, dans carbasa ventis,
Digreditur Libycis, nunquam rediturus, ab oris,
Ut cadat Europâ magnus, ductorque per agros
Tot ferat Hispanos Romanae vulnera gentis,
Quot prima Emathiis victoria Caesaris arvis
Proxima vel faciet Libycis. Nimis invida quamquam,
Nobilis o Pompei! longae tibi fata negârunt
(Quae patri dederant) felicia tempora vitae;
Morte tamen patrem aequabis, magnaque ruinâ;
Nec fera fatalem vincet Pharsalia Mundam.
Sicaniis Caesar vires jam nactus ab oris
Protinus Uzzitae excelsum prope moenia montem
Occupat. Huc ducunt, collatis undique signis,
Rex Juba Scipiadesque suas ad proelia turmas.
Conspectu Uzzitae bellum jam constitit omne.
Scipio detrectat pugnam; nec dulcia tantis
Uzzitae fato damnantur cladibus arva;
Quamvis ter Caesar, certaminis acer amore,
Instruit armatas acies, ter provocat hostes.
Sed nullam pugnae cum spem superesse videbat,
Destituit rursus montem; et laeto omine Thapsi,
Nocte iter emensus, fatalia venit in arva.
Illic Virgilius valido castella tenebat
Milite, Scipiadae fidus, causaeque senatûs.
Scipiadae regisque Jubae vexilia sequuntur
Ad Thapsum, quamvis cladis praesaga futurae
Aethera non cessant dare signa minacia. Lumen
Horridius tenebris praebebant fulgura: stellae
Insolitae visae; intonuit sine nubibus aër;
Et fragor armorum nocturnas terruit auras;
Aeratâ moestus manavit casside sudor;
Et dura attonitis ardebant pila maniplis.
Vix poterant, infausto examine tecta, revelli
Signa solo; noctu Libycorum audita leonum
Murmura saeva: solum Thapsi, montesque, moveri,
Coeliferumque Atlanta, putant: non laeta videtur
Ulla avis; infaustus bubo, nocturnaque castris
Strix queritur: nec, cum Superbi mortalibus ista
Prodigia ostendunt, clades vitare futuras,
Sed tantum trepidare, docent. Feralia Thapsi
Scipiadae peritura acies jam venit in arva,
Quae tot damnâssent crudelia fata ruinis.
Aequore, quo Siculis Libye disjungitur oris,
Alluitur longo tractu paeninsula Thapsus,
Quâ spectat Borean: adversâ parte palude
Cingitur: in medio est aditus terrestris ad urbem.
Hanc isthmon, quamvis non late extenditur, altum
Dividit in medio stagnum, binasque relinquit
Angustas utrimque vias. Haec Caesar ad ora
Exteriora isthmi pervenerat agmine laeto;
Castraque munierat vallis fossâque profundâ,
Quâ Thapsum spectant; ne forsan terga suorum
In pugnâ opprimerent hostes ex urbe ruentes.
Sed fauces paene angustas obsederat isthmi
Scipio; Caesareis adversaque castra locâsset,
Magnum opus intendens, si non cita pugna daretur,
Aggeribus structis, ductâque ad litora fossâ,
Deceptos illis includere faucibus hostes.
Sed coeptum celare suum, vel ferre paratus
Incursum belli, pulchro instruit ordine turmas.
Romanas medio legiones ipse gubernat;
Tot varias dextro gentes sua signa secutas
Rex Juba ducebat cornu; laevumque tenebat
In Libycis Varus, Gallis Labienus in armis
Teutonicisque ferox; alarum frontibus, altis
Aggeribus bello similes, stabant elephantes.
His juncti Gaetuli equites Numidaeque steterunt.
Pone feras variae gentes levia arma gerebant;
Armati jaculis Mauri: pharetrisque veneno
Illita gestabant scelerati spicula Mibae.
Caesaris at postquam instructam procede vidit
Scipiades aciem, clara sic voce cohortes
Incitat: "O Romana manus, spes sola senatûs,
"Et patriae tutela! animis si robora posset
"Addere ductoris facundia, quanta diserto
"Argumenta darent miserae tot vulnera Romae,
"Viribus exstictae leges, venerandaque jura,
"Ipsaque libertas armis oppressa nefandis!
"Si patriae clades, si publica damna movere
"Nil poterant mentes; cui non Pharsalia luctus
"Exhibuit proprios, privataque funera? quis non
"Aut fratres illic aut natos moeret ademtos?
"Jam nunc ultrices spectant tot pignora dextras,
"Tot cari Manes. Tanto hîc nos justius arma
"Induimus, quam Thessalicis Pompeius in arvis,
"Quanto Thessalicis augentur crimina campis
"Caesaris. Accedent tam justae Numina causae.
"Nec, quoniam Emathiâ cecidit sub Caesare Roma,
"Vos transîsse Deos, Romanaque jura perosos,
"Credite. Pompeio solitum Fortuna negavit,
"Non Urbi, auxilium: toties lassata triumphis
"Privati, verita est, ne, si cecidesset in arvis
"Emathiis Caesar, deceptus crederet orbis
"Non Romae, sed Pompeio, donâsse triumphum,
"Privatique fuisse Deam. Non amplius Urbem
"Destituet Fortuna suam; fatisve nefandi
"Caesaris Ausoniae sacras succumbere leges,
"Imperiumque, sinet. Non sunt haec signa Deorum
"Iratorum Urbi, (si me non omina fallunt)
"Ductorem vobis, Libyco pugnantibus orbe,
"Quod dant Scipiadem. Felicia nominis hujus
"Fat hîc, aut Afros non est memorare necesse
"(Quos non ulla potest regio nescire) triumphos.
"Talia fas nobis sperare est; non minor armat
"Nos pietas: Latii nec nominis Hannibal hostis
"Caesare deterior. Patriae junxêre salutem
"Cum vestrâ Superi. Manibus reddetur eisdem
"Roma sibi et vobis. Virtute arcessite fatum.
"Communi proprios cum libertate penates,
"Conjugia atque domos, istis conquirite campis. "
Militis erigitur virtus: animosa cohortes
Ira subit Latias, pugnaeque accendit amore.
Nec minus interea vario clamore fremebat
Dissona turba Jubae, et belli undique signa petebat.
Caesar, ut optatum Dîs advenisse secundis
Pugnandi vidit tempus, sic voce cohortes
Incitat audaces: "Dextris victricibus iste
"Ultimus, en, sudor, qui tot mercede labores
"Pensabit dignâ, qui tot livore negatos
"Hactenus, et magnâ meritos virtute, triumphos
"Asseret. Ista dies, quascumque aut Gallia laurus,
"Aut Rheni gentes, aut victa Britannis, debent
"Virtuti dudum vestrae, nuperve subactae
"Promittunt gentes, invitis hostibus, omnes,
"Invito livore, dabit: longeque triumphum
"Majorem de rege Jubâ victoribus addet.
"Nec dubitare mihi fas est; fallentia nunquam
"Signa, truces oculos video, vultusque minaces.
"Victores novisse suos fragmenta ruinae
"Emathiae discant. " Dixisset plura: repente
Cum fera de dextro cecinerunt classica cornu,
Prosiliuntque acres (nec eas retinere tribunus
Centuriove potest) ad proelia sponte catervae.
Non inhibet Caesar, sed laxat frena furori.
Carcere sic pronus nimium ad certamina currus
Cum forte erumpit, lorisque auriga retentis
Frustra inhibere studet, tandem dat victus habenas.
Utraque jam tanto concurrunt agmina motu,
Quanto (si longae flexum natura Maleae
Donaret nautis) adversis bina coirent
Aequora gurgitibus. Pulsat fragor aethera; montes
Undique vicini excipiunt, resonantque furentes
Pugnantûm voces. Siculas it clamor ad oras.
Huncque repercutiunt Lilybeïa saxa, timentque
Vel sonitum belli terrâ retinere quietâ.
Non ita, pinifero Boreas cum Thracius Ossae
Incubuit, resonant quassatae turbine silvae;
Murmure nec tanto Nilus, cum de Cataractis
Praecipitat duris illisas cautibus undas,
Astra lavans, surdas habitantibus obstruit aures.
Scipiadae dulcis stimulat vindicta catervas:
Caesareas ingens premit indignatio turmas,
Quod nova defuncto succedant proelia Magno;
Inventusque alius ductor civilibus armis.
Sanguine merguntur campi, vicinaque multo
Tincta cruore palus; et quod tot vulnera rubrum
Emittunt flumen, fecundam putria terrae
Alligat in glebam, et steriles connectit arenas.
Inter utramque aciem volitat feralis Enyo,
Lampada funestam quatiens. Reseraverat antrum
Tartareus rector pallens; utque arma nefanda
Spectarent, caperentque sui solatia fati,
Invisas illuc Libyes emiserat umbras.
Undique consedêre arvis, nigrâque coronâ
Infecêre diem, versatilis umbra Jugurthae,
Hannibalis saevi Manes, captique Syphacis:
Qui nunc eversas secum Carthaginis arces
Ignovêre Deis, postquam feralia campi
Proelia Thapsiaci, et Latios vidêre furores.
Sed tamen Ausoniae civilia vulnera dextrae
Afra luet tellus; et plus vastabitur, aetas
Proxima quam reparare potest. Inarata jacebunt
Arva; ruentque suis vacuatae civibus urbes.
Quaeque viri coluêre, ferae nunc rura tenebunt.
Quâ reges olim per gentes jura dederunt,
Tigris erit, pardusque, et habebunt regna leones.
Innocuus vivet serpens, et nulla, venenis
Dum deerunt homines, pestis censebitur orbi.
Caesareis leviter percussi pectora telis,
In sua conversis elephantes agmina frenis
Praecipites rabie currunt: tum robore densos
Indomito turbant cuneos, atque agmina regis
Prosternunt confusa Jubae: nil arte valebant
Rectores miseri, nil vi; Fortuna regebat
Sola feras, contraque suos pro Caesare misit.
Illi hostes, illi socii, dum nemo gubernat,
Quos Fortuna facit. Vicinum elephantibus agmen,
Gaetuli Numidaeque equites crudeliter illic
Calcabantur humi. Vastâ pars mole ferarum
Contrita est; fossas pars praecipitantur in altas.
Tunc infelices, tutelâ orbati elephantûm,
Tot Libyae populi, et gentes levia arma gerentes,
Caeduntur cumulis passim, jugulisque fatigant
Caesareos solis; nec stantes amplius hosti
Hic bellum, sed praeda, manent. Hastilibus igne
Duratis quid Bamurae jam nuda juventus?
Quid levibus contra Romanos comminus hostes
Autololes jaculis? Nil illis ignea plantae
Vis prodest, cursusque levi velocior aurâ.
Non bene Cinyphiis hirsuit tegmina capri
Pectora defendunt: vix, contra Caesaris enses,
Aes ferrumque valent. Implentur sanguine fossae:
Moesta madet tellus; et de tot gentibus unus
Purpureus caesis infecit pascua torrens.
Non Juba, per mortes hominum, privataque fata,
Sed gentes pariter caesas, populosque jacentes,
Metitur, quantis pereunt sibi regna ruinis.
Nec sua post tantam cladem munita putavit
Castra satis, miseram victis praestare salutem;
Sed, cum Petreio fugiens, tentoria cunctis
Splendida divitiis hosti permisit avaro.
Quae cito Caesarei, victorum terga sequentes,
Diripiunt, opibusque Jubae, tantisque potiti
Bellorum exuviis, operum mercede, priusquam
Sanguinolenta fuit victoria plena, fruuntur.
Sed non tam celeri bellum pro Caesare cursu,
Quâ Latiis stabat vallatus Scipio turmis,
Atque pares fulsêre aquilae, Fortuna peregit.
Hîc incerta diu varii stetit alea belli;
Hîc haesit fatum, et dubiis Victoria pennis.
Inter utrumque agmen visa est volitare; repellit
Viribus haec acies vires; alternaque dextras
Crimina civiles foedant; dum maxima regnant
Hîc odia, hîc caedes; animos in proelia tamquam
Causa mala augeret; tantoque ardentior ira,
Quo scelerata magis. Dubitant ostendere fata,
Quid tandem Romae fortunave Caesaris esset.
Ex acie tandem Libycae fugêre cohortes,
Quae duce sub Varo steterant; dare terga coactus
Dux simul; et tu, Gallorum, Labiene, tuorum
Corpora caesa videns, Thapsi funesta relinquis
Arva gemens; aliis demum civilibus armis,
Romanisque iterum servate furoribus, arvo
Pars Latiae cladis Mundano magna jacebis.
Nec fato occumbes, (acerrime Caesaris hostis)
Dum potis est certare suo cum Caesare Roma.
Scipio ut adversas videt increbrescere vires,
Cedentesque suas, nec jam reparabile bellum,
Fluctuat ancipiti divisus pectora curâ;
Ingerat an medios sese moriturus in hostes,
Ut, populi caput Hesperii, ductorque senatûs,
Summo in honore cadat felix, Stygiasque per undas
Maxima Romani descendat nominis umbra:
An speraret adhuc, atque ultra fidere fatis
Ausoniis, tantoque velit superesse dolori.
Decepit tandem fiducia vana futuri
Successûs miserum, pulchrumque excussit amorem
Mortis: ut Emathiâ, caput oblatura superbo
Victori, Magnum spes dira fefellerat olim.
Hos animo casus volventem concitus aufert
Scipiadem ex acie sonipes; cum territa passim
Agmina coeperunt toto discurrere campo;
Cedentesque equites tutas petiêre latebras
Montibus Uzzitae; peditum pars magna petebat
Castra Jubae, si forte brevem praestare salutem
Defessis alti poterant munimina valli.
Sed, postquam se deceptos, et castra cruentis
Caesareis possessa vident, tum tela cohortes
Victae proiiciunt, et inermia brachia tendunt.
Sed nihil (o rabies civilis dira furoris!)
Profuit, heu! miseris submissio: caede nefandâ
Sternuntur, quamvis gladios inhibere suorum
Contendit Caesar frustra, et clamore furentes
Increpuit magno, "Cives nunc esse memento,
"Non hostes, miles; partum virtute triumphum
"Cur feritate novâ maculas? Haec, sanguine sero
"Quam paris, invidia est plus quam victoria nobis. "
Saepius haec moestus clamat; pars nullaque belli
Civilis tum Caesar erat. Sed perdere cives
Quae toties poterant, non jam servare valebant,
Jussa ducis: jugulant miserandâ caede cohortes
Scipiadae, strictisque odium mucronibus explent,
Invito duce, Caesarei; et qui jussa per annos
Tot ducis implêssent magni crudelia semper,
Nunc solum, cum justa dedit mandata, rebellant.
Jam vero ingentem pro Caesare fata ruinam
Sparsissent campis, et tecta cadavere tota
Planities funesta jacet; tandemque sequendo
Defessas Caesar revocans ad signa cohortes,
Prospera divitiis regum certamina donat.
LIBER QUARTUS
[recensere]
Non funesta tamen clades, quas fecerat, omnes
Terra capit Thapsi; tantaeve jacere ruinae
Angusto potuêre loco. Quot fata per oras
Thapsicae spargent ingentia vulnera pugnae!
Ne non diversis famam regionibus olim
Funera tantorum faciant divisa virorum.
Rex Juba, Petreio et paucis comitantibus, urbem
Ad Zamam, imperii sedem, quâ pignora cara,
Uxoresque suas, gazasque reliquerat omnes,
Advenit infelix. Sed jam clausêre rebelles
Zamenses regi portas, victoque negârunt
Introitus, odium saevi crudele tyranni
Ausi fortunâ tandem pereunte fateri.
Nil precibus, mixtisve minis, vultuve, moventur.
Perdita majestas victo; penditque prioris
Jam Juba saevitiae ponas. O sera tyranni
Cognitio! Dum regna manent, se nescit amatum
Invisumve suis. Affectus sola latentes
Servorum pandit Fortuna adversa: sed illa,
Quae post regna venit, cui nulla potentia juncta est,
Cognitio torquet miseros; nec reddere grates,
Nec licet ulcisci. Seros (et non nisi tantum
Ut doleant) oculos aperit Fortuna tyrannis.
Exclusi rapido fugiunt per devia cursu,
Et villam, paucis equitum stipantibus, intrant
Rex Uba Petreiusque simul. Tum fessa quiete
Corpora componunt stratis, aegrosque per omnes
Devolvunt animos casus, solamina donec
Ultima lassatis ingens audacia praebet.
Continuo instaurant epulas, plenisque Lyaeo
Discumbunt mensis. Postquam compressus edendi
Est amor, intrepido tandem sic inchoat ore,
Petreiumque toris Juba rex affatur ab altis:
"En! Romane, vides, quo nos Fortuna redegit:
"Sola relicta salus clementia Caesaris; at non
"Nos duo tam fuimus temnendi Caesaris hostes,
"Adversusve illum tam innoxia gessimus arma,
"Ut veniam liceat salvo sperare pudore,
"Oblatâve frui. Quae non dant arma salutem,
"Dent libertatem nobis. Me certa manebit
"Libertas ferro; nec dignam credere vitam
"Hanc possum votis, ut supplice rege superbus
"Intumeat Caesar; nec, quem vidisset honore
"In summo forsan, (si vel Pompeius in arvis
"Thessalicis olim, vel nostris Scipio terris,
"Vicisset) me jam captivum Roma videbit,
"Regia praebentem ridenda Quiritibus ora
"Ante triumphantes currus, ut victa Syphacis,
"Atque catenati traxerunt colla Jugurthae.
"Nec Juba ridendum nec erit miserabile nomen
"Caesareis: non corda mihi, non tela, manusve
"Ad letum desunt: sed te, Petreie, supremae
"Participem facio famae, mortisque decorae.
"Causa reos eadem junxit, fortunaque victos;
"Nunc eadem virtus morientes jungat utrosque.
"Stringe ensem, et mecum pariter nunc utere dextrâ.
"Quaeramus pulchram per mutua vulnera mortem;
"Et, libertatem citius quis donet amico,
"Contendit feralis amor. " Petreïus ense
Sic breviter stricto: "Libycorum maxime regum,
"Cujus honoratum per saecula nomen habebit
"Ausonia, hanc laudem cui me debere fatebor,
"(Nec pudet Hesperium ductorem discere, tanto
"Rege docente, more) Latius gaudebit honore
"Hoc Genius, ne te captivum Roma videret,
"Quem libertates nostras legesque tuentem
"Laudavit toties, sociique infamia regis
"Caesaris injustos posset decorare triumphos.
"Roma Jubae, sicut Masinissae, nomen amabit;
"Nec meliore notâ signabit Caesaries acta,
"Quam Catilinae olim, et diri consulta Cethegi. "
Dixerat; et totis concurrunt viribus ambo;
Grataque dant referuntque per ictus vulnera crebros.
Crederet hoc quisquam, tanto conamine, tantâ
Pugnatum virtute mori, non vincere? Tandem
Petreius cecidit. "Retine, Petreie, parumper
"Festinantem anima," clamat Juba, "dum comes umbrae
"Umbra tuae hoc gladio ad Stygias demittitur undas.
"Quis regni posthac confidet viribus? aut quem
"Gloria decipiet sceptri, soliive superbi
"Lubrica majestas? cunctis desertus ad umbras
"Nudus eo, nuper Libyco Juba maximus orbe.
"At vobis, populi infidi, et tibi, Zama rebellis,
"Sit Latium precor usque jugum grave; perfidiamque
"Hanc vestrum domino, domino perjore, luatis. "
Tunc iterum gladio pectus ferit: evolat acer
Spiritus; aeternaeque culos clausêre tenebrae.
Ecce alios luctus, aliudque per aequora funus
Nobile Thapsiacis Fortuna vehebat ab arvis.
Scipio, dux belli, tantâ de clade superstes,
Non dedignatus parvâ tentare carinâ
Et sola Libycum pelagus, properabat ad oras
Hispanas, ubi Pompeii civilia cogunt
Rursus in arma viros; sed tempestate repulsus
In portum Hipponis vehitur. Se Scipio sentit
Cum nave amissum; nec portum evadere vento
Opposito licuit. Clarâ tum voce dolorem
Testatus, clamat: "Pelagusque ipsaeque procellae,
"Et conjurati pugnant pro Caesari venti.
"O! utinam Thapso cecidissem, strage virorum
"Mixtus; nec tanto placuisset vita superstes
"Imperio, (ductor summo Romanus honore
"Ad Stygias venissem undas) aut ante tulisset
"Hanc, male servatem, potius Pharsalia vitam,
"Quam Thapso infelix duxissem bella senatûs,
"Ultaque Scipiadem vidisses, Africa, victum.
"Vos, clarae majorum animae, quos Africa sensit
"Saepe triumphantes, ut cum Carthaginis altae
"Exscidio, captusque Syphax, clarâque fugatus
"Hannibal ex acie testantur, fata nepotis
"Ne pudeat vestri, miserandaque bella, videre.
"Nam neque me Libye vicit: sed viribus ipsa
"Scipiadem, seseque, suis hîc Roma subegit.
"Cum patria a patriâ vincor; moriorque, cadente
"Libertate, libens. Misêre hunc Numina ventum
"Adversum, ut morerer, ne, spe delusus inani,
"Optarem forsan tanto superesse dolori.
"Hispanas iterum Romana ad prolia gentes
"Pompeii cogant juvenes, legesque requirant,
"Et libertates: mea nunc fortuna peracta est.
"Et quamquam haec armata manus testabitur orbi
"Me terrâ potuisse mori; placet aequore mergi,
"Ignotumque illic funus per saecla manere.
"O! nunquam veniat fluitans ad litora truncus,
"Ne Libycâ condatur humo; victique futuris
"Scipiadae ostentent monimenta nepotibus Afri. "
Tunc latus ense fodit; nec eo contentus, in aequor
Prosilit; emissi spargit pars transtra carinae
Sanguinis: aequoreos tingit pars altera fluctus;
Migrantique animae fatum non sufficit unum.
Demersum, monstris jacet, eheu! praeda marinis,
Nobile Scipiadae corpus; nec colliget urna
Flebilis hos cineres; nec tanto nomine dignas
Exsequias tibi Roma dabit; passisve capillis
Scipiadem, extremum generis, lugebit ademtum.
Agmina, de campis passim fugientia, cunctas
Implêrant magnis Libyae terroribus oras.
Praesidiis tum forte Uticam Cato nobilis urbem
Ausoniis tenuit; qui, notâ clade senatûs,
Scipiadaeque fugâ, victorem arcere parabat;
Hortaturque suos alacer defendere muros;
Sed frustra: heu! nimium trepidantia pectora sensit,
Et victum famâ non visi Caesaris agmen.
Tum Cato militibus vultu immutatus eodem
Ignovit pavidis: ultro fugientibis ipse
Prospexit, classes portu contraxit ab omni
Vicino, remosque dedit properantibus aptos.
Cunctorumque, suam quamvis projecerat ipse,
Non dedignatur ductor curare salutem.
Solatus cives Uticae, et trepidantia verbis
Pectora confirmans placidis, quam certa supersit
Spes illis veniae, victis clementia quanta
Caesaris, edocuit. Talis cupit ipse videri
Civibus, ut qui non donatam a Caesare vitam
Sperneret. Illum etiam, cui non durissima virtus
Affectus celare suos permiserat unquam,
Quem nullus simulare timor docuisset, aperto
Vel deflexisset rigidi de tramite veri,
Tandem moris amor cogit simulare Catonem.
Orbârant homines jam luce silentia noctis;
Inque vicem donarant regna quietem;
Cum gratos cuncti, quos cura dolorque sinebant,
Carpebant somnos: sed non tranquilla Catonem
Exemit virtus curis mortalibus, alto
Ut jaceat somno oppressus: sed libera mentis
Erigat ut se vis, contempleturque futura
Saecula, et aeternos vitae immortalis honores.
Ante tamen contemplatrix quam dogmata verae
Scrutari possit Sophiae, moralibus apte
Praeceptis purganda anima est; prius ejiciendi
Affectus pravi, cunctaeque e pectore sordes,
Ira nocens, et luxuries, et foda libido.
Hos igitur motus animi (purgantia sicut
Corporis humores pravos medicamina tollunt)
Moralis plene educat medecina, priusquam
Divinum summumque bonum scrutarier ausa
Sit contemplando; ne densis pressa tenebris
Mens erret caeca, et vitiis decepta fatiscat.
Sic longâ virtute fuit mens sancta Catonis
Purgata; atque illi, vitae immortalis honorem
Jam contemplanti, divini fata Platonis
Phaedonem tradunt: cum laetus talia fatur:
"Salve, sancte liber Superis demisse Catoni!
"Dirige tu cursum, vitaeque extrema meantis
"Instrue; non alium moriturus quaero magistrum;
"Nec restare alias voluerunt Numina curas.
"Jamque mori certo liceat mihi discere, quid sit
"Mors, quid vita fuit, quid erit; num nulla futura est;
"An vivant animae post funera; praemia justis
"Quae restent; quae sacrilegos vindicta manebit. "
Dum contemplatur, mentis se libera tollit
Nec turbata acies; abstractaque corpore, vires
Exercere suas contendit pura facultas
Tunc volitans excelsa petit; nimiumque remota
A terris, quo non oculi, non organa sensûs
Corporei penetrare valent, fulgentia coli
Corpora scrutatur; nec eis contenta, requirit
Splendoris fontem cuncti, lucisque beatum
Principium; aeternique Dei vestigia adorat.
Haec magis atque magis colestia discere tentat
Contemplans anima: at caecis obducta tenebris,
Et depressa gravi connexu corporis, ipsa
Se non posse videre videt. Solatia sola haec,
Quod meliore frui post mortem lumine sperat.
Immortalem animam spes haec probat: aut tibi frustra.
Spem dedit Omnipotens: frustra te jussit amare,
Quae nunquam poteris cognoscere; cur sapientes,
Dum terris vivunt, spernunt terrena; nec aurum,
Regna, voluptates, quaerunt, quae sola videntur
Splendida; sed, quae non cernunt, colestia tantum
Depereunt, si non colestia gaudia tandem
Exciperent? Sed non illuc adscendere possunt
Corpora, quae gravia, et terrentis mixta creantur
Principiis, in quae tandem resoluta redibunt,
In terramque cadent. Animae est colestis origo,
Igneus atque vigor; substantia pura, suique
In toto similis, variis nec partibus illa
Composita est; ideo nullo dissolvitur aevo;
Sed sibi, corporeo laxata a carcere, vivit.
Felices posthac animae, quas corpora nullis
Fodârunt vitiis, nullaque libide morsas
Detinuêre olim; quae, dum sub carne latebant,
Contemplatrices abstractae a carne volârant
Saepius ad colos, colis post fata, quibuscum
Fodera sanxerunt viventes sacra, locantur:
Aeternâque illic laetantes luce fruuntur:
At tenebrosae animae, nimium quae carnibus olim
Demersae jacuêre suis, queis tetra libido
Atque voluptates solum, quas sensus alebat,
In terris notae, posthac de carne solutae,
Adspectum coli, cum quo commercia nulla
Viventes habuêre, timent; nec luce fruuntur:
Sed tenebris dilecta nimis prope corpora semper
Ferales errant umbrae, mostaeque sepulcra
Bustaque foda colunt. Hinc noctu spectra videntur,
Quae terrent homines: animae sunt ista malorum,
Quae, quoniam crassae sunt, corporeaeque, videntur.
"Quam diversae," inquit, "restant post funera sortes!
"Credo equidem, divine Plato, te dogmata vera
"Haec ipsum docuisse Deum. Deus ipse sequendam
"(Aut Natura homines ratioque innata fefellit)
"Proposuit virtutem, et praemia debita justis.
"Haec, quoniam justos injusta potentia fraudat
"Saepius in terris, et gens humana rebellat,
"Solvere post mortem justissimus ipse tenetur. "
Funera non metuit sapiens suprema; nec illi
Qui contemplando toties super astra levavit
Carnoso abstractam penitus de carcere mentem,
Corporis atque animae faciens divortia tanta,
Quanta homini licuit, mors formidanda venire,
Aut ignota, potest: am Mors divortia tantum
Plena haec, quae sapiens toties optâsse videtur,
et toties tentâsse, facit; Superosque pententi
Libertatem animae claustris concedit apertis
Si saepe impatiens vitam projecit amator,
Atque manu pectus propriâ perfodit, ut umbra
Defunctam Stygias sponsam sequeretur ad umbras,
(Quâ tamen haud illo conceditur orbe potiri)
Num sapientûm animae, summi quae gaudia coli
Depereunt, verique boni capiuntur amore,
Quo nequeunt in carne frui, de carcere tandem
Corporeo solvi, claustrisque exire recusent,
Cum Deus ipse fores aperit, licitamque meanti
Dat Natura viam. At, donec Deus ille creator,
Qui terrenâ animam primo statione locavit,
Evocat, haud illâ statione excedere fas est.
Hic dubitans haesit paulum Cato. "Non datur ergo
"Sponte mori victis," inquit: "nec obire Catoni,
"Dum dabit injustus victor mandata, licebit?
"Caesaris exspectem gladios, atque in caput istud
"Jus illi agnoscam superi? dominumque fatebor
"Esse meum, quem Roma suum decreverat hostem,
"Quemque ego damnâram? num justam injusta dederunt
"Bella potestatem? non sic, o Numina! certe
"Humanas placuit vobis confundere leges,
"Et dare jus sceleri. Sed, si non sponte Catoni
"Projicere hanc lucem fas est, at crimine vitam
"Grandius est retinere nefas. Quam grande putarem
"Esse nefas nobis, turpem producere vitam
"Caesaris imperiis, et regna injusta probare!
"Quam Romae damnosa forent exempla Catonis!
"Pompeii juvenes, qui nunc ad prolia gentes
"Hispanas armant, patriaeque impendere vitas
"Non dubitant, justae posthac non credere causae,
"Sed pulchris fortasse volent desistere coptis;
"Nec libertatem per tanta pericula, per tot
"Aerumnas, quaerent, cum nobis regna probentur,
"Et non displiceat duro servire Catoni.
"Ah! potius fragilem hanc sit fas abrumpere vitam,
"Quam te, Libertas, violem. Sed, Numina si te
"Nunc tandem jussêre mori, tua funera saltem
"Prosequar, et Stygias liber comitabor ad umbras.
"Non ultra dubitare licet. " Tunc pectora dextrâ
Nuda ferit moriensque cadit; morientis ad ictum
Undique concurrunt famuli; labentia tollunt
Membra viri; vulnus refovent; mortique quietem
Eripiunt tantum, dum, quam projecerat ipse
Tanto animo, heu! frustra, contendunt reddere vitam.
Impatiens lucis, propriâ Cato vulnera dextrâ
Dilacerat; mortemque docet non posse negari.
Caesar, Thapsiacâ victor de clade reversus,
Tendit Adrumentum, cum jam victoria passim
Securum praestabat iter. Non arma nec ullae
Insidiae clausêre vias. Ignoscit ubique
Supplicibus; cum nulla videt restare pericla,
Tutaque fortunâ facta est clementia tantâ.
Inde Uticam advenit Caesar; fataque Catonis
Audito, ingemuit; questusque, "O invide!" dixit,
"Cur odio moreris nostri? vitamque relinquis,
"Ne non Caesareae bonitati injuria fiat?
"Heu! tibi crudelis nimium moriendo fuisti,
"Ut moriendo mihi posses crudelior esse.
"Durior interitu, quam vitâ armisque fuisti,
"Hostes es; atque odium nostri, quod sanguine nostro
"Non potuisti unquam, voluisti sanguine saltem
"Nunc satiare tuo, teque ipsum impendere damno
"Caesaris. Evitas nostrum, crudelis, amorem,
"Ut luctum facias. Mihi quid clementia prodest,
"Cui non Romani dubitant praeponere mortem?
"Infelix Magnus sese committere fraudi
"Barbaricae potius quam nostro elegit amori.
"Sed tamen ille, suas sperans reparare ruinas,
"Auxilium infido, non mortem, a rege petivit,
"Quam tamen invitus subiit: tu sponte perîsti,
"Invidiam facture mihi. Sed detrahet illam
"Invidiam, et spes injustas clementia vincet.
"Deflebo funus, natumque amplectar honore;
"Nec me crudelem victo fore sentiet orbis. "
Dans veniam Caesar timidis Uticensibus, agmen
Defessum reficit; paulumque moratus in urbe,
Munimenta videns, circumspicit undique latam
Planitiem: prope silva stetit, (regionibus illis
Rara nimis) non ampla tamen, quam lentus alebat
Bagrada, qui siccas illic connectit arenas.
Horrida silva fuit, conjunctis aëra ramis
Obscurum, et tristes exclusis solibus umbras,
Complectens. Nemus hoc ingressus Caesar opacum,
Antrum immane videt, nigro squalore repletum,
Et marcente situ, quem nox ibi longa creâsset.
Infecit gravidas erumpens halitus auras.
Attonito terrore loci, tandemque roganti,
Rem notam populis adstans Libys incola narrat:
"Haec, Caesar, multos jam non habitata per annos,
"Antra immensa olim monstrum exitiale tenebat,
"Pestis, et ira Deum, serpens, cui saecula nulla
"Produxêre parem terris; non tanta palude
"Lernaeâ tumuit reparatis anguibus Hydra;
"Nec qui poma draco custodiit aurea; nec, quem,
"Servantem vigili Phryxeum lumine vellus,
"Somniferis tandem domuit Medea venenis.
"Nec tu Phobeis, Python, confixe sagittis,
"Tantus eras, populis species incognita primis.
"Serpente in tanto potuisset Gorgonis omne
"Absumi virus; Libycis nec majus arenis
"Hoc monstro, semen si defluxisset in unum,
"Pestiferae tabes generâsset tota Medusae.
"Tam longum sese (centum porrectus in ulnas
"Quippe fuit) volvit serpens per fluminis undas,
"Ut, quoties gyris distendit terga solutis,
"Adversâ praedam potuit deprendere ripâ.
"Saepe illic tigris spumantes oblita rictus,
"Atque cruentati taurorum caede leones,
"Flumina dum libant, monstri conduntur in alvo.
"Atque utinam his tantum praedia contenta fuisset
"Ingluvies; periêre homines, quicumque per aestum
"Umbrosae fessi petierunt tegmina silvae,
"Aut quicumque istos, adverso numine ducti,
"Advenêre viri gelidos haurire liquores.
"Nam, simul ac nigro serpens caput extulit antro
"Horrendus, totamque implêrunt sibila silvam,
"Attonitos timor invasit; non ulla salutis
"Spes manibus, non ulla fugâ: deprendere praedam
"Distendit subito toto se corpore serpens.
"Saepius in flumen, monstrum vitare nefandum,
"Desiluêre viri: sed non praestare salutem
"Flumen eis potuit: nantes comprendit in undis;
"Nec mergi licuit miseris: pejora manebant
"Fata illos: monstri obsconâ conduntur in alvo.
"Sic impune diu silvâ grassatus in istâ,
"Egressus tandem est, et se ad majora paravit.
"Quid pecudum strages, quid singula fata virorum
"Persequar? haud vacat hîc privatas dicere clades.
"In populos furit; et totis cum gentibus atrox
"Bella gerens, ausus Romana lacessere castra est.
"Cum primum turmas Libyes ad litora duxit
"Regulus Ausonias, et in his consederat arvis,
"(Quis mihi de tanto credet certamine?) solus
"Invasit totas acies. Exercitus ille,
"Qui sibi promisit Libyae et Carthaginis altae
"Imperium, quem tot gentes, mundique timebat
"Tertia pars, uno vix se defendit ab angue.
"Dux capere arma jubet, nec solis ensibus illic,
"Aut pilis, sed ballistis, quae monia summa
"Et turres quaterent, monstro nova bella parari.
"Protinus insonuêre tubae; tunc ergit alte
"Se, dirumque caput serpens attollit in auras,
"Undique despiciens campos; tantusque videtur
"Quantus is est, geminas colo qui dividit Arctos.
"Tunc asper saevit; Stygias de gutture diro
"Exhalans nebulas, et flammea lumina torquet.
"Squamea cum volvit sublatus terga, putares
"Excelsum ad pugnas castellum sponte moveri.
"Distantûm longe subito se immittit in ora.
"Hos morsu, afflatu necat hos; hos tollit in altum,
"Ut casu interimat miseros; totasque cohortes
"Sternit humo, latas caudâ dum verrit arenas.
"Consternuntur equi passim, frenisque rebelles
"Invitos saevi dominos serpentis ab irâ,
"Dum fugiunt campo, portant: cessêre manipli;
"Tergaque vertissent (si fas credere) cuncti,
"Ni tandem valido contortum hastile lacerto,
"Dum sese arrectus tollit, sub pectore diro
"Haesisset. Fluxit sanies de vulnere nigra.
"Horrendum immugit, tum primum vulnera passus,
"Longaevus serpens, caudâque flagellat arenas
"Iratus. Cuncti clamorem ad sidera tollunt;
"Speque alacres, validis mittunt per inane lacertis
"Undique pila: ferit pars magna innoxia tergum
"Squamosum monstri; crepitantque sonantia tela,
"Ut sonat aestivus salientis grandinis imber,
"Tegmina tectorum feriens. Hastilia quaedam
"Fortunata magis maculoso vulnera ventri
"Infligunt: solus levibus penetrabilis illi
"Venter erat telis. Nigro humectantur arenae
"Sanguine serpentis, fecundaeque ante venenis
"Gorgoneâ de tabe, novo nunc semine tristes
"Concipiunt iterum pestes, et monstra nefanda.
"Nec minus iratus serpens, tantique doloris
"Impatiens, saevit campis, et corpora leto
"Prosternit. Levibus nequidquam prolia pilis
"Aut jaculis tantum tentâsset miles in hostem;
"Robore ni tandem dimissa falarica magno
"Immensi spinam fregisset pondere dorsi.
"Tum fractus vires, et tanto languidus ictu,
"Decubuit: solito non sese attollere nisu
"Jam potuit; patulo tantum minitatur hiatu;
"Et nebulas laesis exspirat faucibus atras,
"Si quoque letalis. Tandem stridore per auras
"Tormento volitat trabs acta, caputque nefandum
"Discutit, et cerebro nigras dispergit arenas.
"Horrendus tandem serpens tot jugera magno
"Ventre premens, ipsâ metuenus morte jacebat. "
Postquam oculos silvae miracula tanta vetustae
Caesaris implêssent, Uticâ discessit ab urbe;
Et, victi per regna Jubae victricia ducens
Agmina, regalis famosa ad monia Zamae
Pervenit. Ducis hîc Petreii animosa Jubaeque
Funera cognoscens, animo tam tristia fata,
Fortunaeque vices summae miseratur amaras.
Tunc urbe exceptus, Zamenses laudat, et illis
Praeficit imperio Crispum. Maurusia tellus
Romula de tanto facta est provincia regno.
Inde Uticam remeans, ventis dans carbasa, Sardon
Appulit, atque illâ paulum tellure moratus,
Tutus ad Ausoniae pervenit litora Caesar.
LIBER QUINTUS
[recensere]
Romuleas arces celeri victoria famâ
Caesaris intrârat. Fictis certare parati
Obsequiis complent Phobea Palatia Patres.
Atque quater denis (quamvis devicta sit ipsa
Illo Roma die) decernunt vota diebus.
Caeduntur tauri, gratoque altaria thure
Cuncta calent: nec tot sunt templa ornata coronis,
Cum Latio audita est olim victoria felix
Scipiadae, et fusus Zamensibus Hannibal arvis;
Aut cum Teutonicis intravit monia victor
Exuviis Marius. Non plus felicibus armis,
Externisve unquam laetata es, Roma, tropaeis,
Quam nunc amissâ pro libertate triumphas.
Tum justo, meruit quem Gallia victa, triumpho,
Dilatoque diu, jungunt decreta senatûs
Tres alios; veteres ut possit Caesar honore
Obscurare duces, pompasque excedere cunctas;
Utque triumphales utroque a cardine laurus
Ornarent pariter currus; Australibus illa
Splendida divitiis, Boreae generosior ista
Robore et exuviis; ut pictis mixta Britannis
Agmina Niliaca incedant; ut sole perustos
Mazaces albo comitentur corpore Suevi:
Ut galli Armeniis juncti, Maurisque Sicambri,
Spectentur pariter populis; longeque remotae
Tot possint gentes, et quas commercia nunquam
Junxissent, Latiis junctae nunc ire catenis,
Communemque, simul vinctae, deflere ruinam:
Ut cunctos pariter fontes, captivaque Tybris
Flumina Caesareis videat depicta tabellis;
Inde catenati lugens Germania Rheni
Fata sui sedeat; Nilus septemfluus illic
Cornua fracta gemens; frenato ut gurgite Gallis
Inde suis Rhodanus, Mauris hinc Bagrada ploret.
Nec majorem ullo sese Urbs Romana triumpho
Fortunamque suam potuisset cernere, si non
Ipsa triumphatae partis pars magna fuisset.
Tot clarus titulis, tot bellorumque superbus
Exuviis, Tyrio Caesar spectabilis ostro
Monia sublimi intravit Romana triumpho,
Quadrijugis vectus niveis, quos pascua mittunt
Clitumni laeta, et sacrae victoribus undae.
Dicito, Calliope, quas gentes quattuor illis,
(Quos, Ponto, Aegypto, Libye, Gallisque subactis,
Ducebat Caesar) spectabat Roma triumphis.
Quam diversa fuit facies, quam corpore toto
Ornatus populis varius, quam dissona lingua,
Dum fluvios tabulis pictos, dum facta metallis
Oppida, bellorum series, diversaque pugnae
Tot genera ostendit; varie et fabricata ministri
Arma, ducum exuvias, argenti pondera et auri,
Captaque magnorum portant diademata regum.
Sed, si non tantae dignaris singula pompae
Dicere, Calliope, saltem miserabile magni
Vercingetorigis fatum reticere putato
Esse nefas, quem bellantem tot viderat annos
Gallia, collatis toties cum Caesare signis,
Et toties renovantem acies, proavita tueri
Jura, jugumque suis Romanum avertere Gallis.
Hic, quem dura ducis nimium sententia morti
Damnâsset, residens indignabunda feretro
Dejicit ora: tegit frontem diffusa minacem
Caesaries, Dîs iratus, vitamque perosus
Captivam, domini gladios optare videtur.
Ecce alia in Phario facies miseranda triumpho
Corda movet vulgi: incessit regina catenis
Arsinoë, passis per candida colla capillis,
Et teneras, modo quae gessêre Aegyptia sceptra,
Auratis palmas manicis religata tenebat.
Quamvis Arsinoën non hîc sententia mortis
Dura manet, parcit clementia Caesaris illi:
Aut donat victor, Cleopatrae captus amore,
Germanae veniam, Phariamque remittit ad aulam.
Heu! quantum, Cleopatra, tibi, si capta perîsset
Hîc soror, abstulerat crimen Fortuna futurum!
Nam miserae Arsinoë donatam a Caesare vitam
Crimine majori posthac soror impia tollet.
Maxima sed populi subiit miseratio mentes,
Cum vidêre Afro pueri captiva triumpho
Ora Jubae; cujus Libyco rex maximus orbe
Nuper erat genitor, qui tot modo regna, tot urbes,
Tot populos latâ tenuit ditione remotos.
Quis Latius, miserande puer, tam obtusa gerebat
Pectora, quem tua non aetas innoxia movit?
Aut quis te, tanto dejectum culmine regni,
Immerita hostili praebentem colla catenae
Non morens animo vidit? sed caeca futuri
Mens hominum: felix, quae tam miseranda videtur,
Sors tua, magne puer; vinclis felicior istis
Es, Juba, quam magni maneant si regna parentis,
Et stet firma tuis tellus Maurusia sceptris.
Illa dies, quae te captivum fecerit, illa
Transtulit in melius: (quis crederet?) illa futurae
(Tristis visa, licet) posuit fundamina famae.
Moribus Ausoniis primis nutritus ab annis,
Barbarie exutusque, tuo felicia posthac
Tempora constituens orbi, moderamine justo
Commissas olim regni tractabis habenas.
(Nam te, post casus tantos, ad culmina regni
Evehet Augustus Caesar, solioque locabit.)
Praeterea excultus studiis, miranda relinques
Ingenii monimenta tui; calamique perennis
Docti fama tibi per saecula cuncta manebit.
Sed non Pharnacis captiva Quiritibus ora
Armenio potuit Caesar monstrare triumpho.
Ille fugâ evasit: vehitur fugientis imago;
Et "Veni, Vidi, Vici," tria verba, superbo
Portantur curru, totum narrantia bellum.
Romanos animos, plus quam spectacula viva,
Tristia fata ducum tabulis depicta movebant.
Illic mosta videt civilia vulnera Roma,
Et proprias luget clades; illic sua quisque
Funera Romanus, cognataque damna, recenset.
Inter barbariscas strages, et funera regum
Extera, magnates Libyae, caesosque per Alpes
Gallorum proceres; proprio quâ pingitur ense
Rex Juba transfixus, convivia mosta cruentans,
Demersusque sui Nili Ptolemaeus in undis;
Monstrantur Latiae mortes, absumtaque bellis
Maxima Caesareis Romanae nomina gentis.
Hic cum rege Jubâ Petreius, Afranius illic:
Illic Torquatus moriens, hic Sulla jacebat.
Nec procul hinc oculis agnoscunt flentibus ora
Scipiadae, puppi jam desilientis ab altâ.
Te quoque, sancte Cato, fodientem viscera dextrâ,
Et properanti animae lacerantem vulnera cernunt.
Verum, inter procerum tot mortes, una tacetur.
Nec tabulae mostis monstrare Quiritibus audent
Flebile Pompeii fatum, ne tanta triumphos
Tristaret clades; sed mors ea sola relicta.
Quae tum praecipue populo expectata fuisset,
Altius infixa est quaerentibus; et bene cuncti
Jam, sine picturis, Magni miserabile letum,
Et seriem tantae possunt memorare ruinae.
Quis numerare queant variae spectacula pompae?
Quot campis ludi? Nova quot certamina Circo
Spectentur populis? quantoque madescat arena
Sanguine nobilium dat quas Hyrcana ferarum
Silva, aut monstriferis nutrit Gaetulia campis?
Quin et nocturnae praefulgent undique pompae;
Delectantque, parat cum post spectacula Caesar
Nocte redire domum, toto famulante senatu;
Cum mediam cernunt elephantes ire per urbem,
Et lucem gestare: forum via lactea visum est:
Tot simul accensis elephantûm terga micabant
Ignibus, atque ibant colestibus aemula signis.
Nec tantas victoris opes spectacula vana
Testantur solum: sed duratura per aevum
Exsurgunt opera, et saeclis miranda futuris.
Nam templum Veneri, domus a quâ Julia nata est,
Aut pius, aut tantâ sublatus origine, Caesar
Magnificum exstruxit, spoliisque ornavit opimis.
Ut formosa Venus tanto videatur honore
Plus Jovis uxorem, et Tritonida vincere, quam cum
Aurea poma illi nemorosae in vallibus Idae
Judicium Paridis, Priamo fatale, dedisset.
Plusque Dioneae veneratur numina mundus,
Quam vel Junonem vel Pallada: dignius orbi
Nomen Iülaeae censetur stirpis origo,
Quam Superûm regina, aut vertice nata Tonantis.
Interiora auro radiabant limina templi
Marmorei, aurataeque trabes, caelataque multâ
Arte micant simulacra Deûm, et spirantia signa.
Hîc Troja antiqua, et Veneris Phrygiique videntur
Anchisae thalami; decantatumque poëtis
Frondescit nemus Idaeum, quod debuit olim
Vatibus, hîc tantis debens pictoribus Ida.
Hîc torus exsurgit mollis, quem mater Amorum
Progeniem terris, tantosque datura nepotes,
Cum juvene Anchisâ quondam Venus aurea pressit,
Concubitumque hominis pulcherrima passa Dearum est.
Aeneas juxta soboles stat, corpore talis
Formoso, qualis semper florente juventâ
Exsultat Phobus; frenatâ aut tigride qualis
Bacchus odoratis curru descendit ab Indis:
Troïus Aeneas, cui tantam Musa Maronis
Donavit elix famam per saecula, quantam
Maeonius Graio vates praestabat Achilli.
Illic eximiae visa est pietatis imago,
Cum bonus Aeneas, Trojâ pereunte, parentem
Grandaevum attolens humeris, per tela, per ignes
Hostiles, rapuit. Non illi Laomedontis
Arsurae curantur opes, non fulva supellex,
Nec sparsae passim per tanta incendia gazae;
Sed genitor, Phrygiique lares, et sacra Deorum.
Pone patrem sequitur fortem formosus Iülus,
Unde genus nomenque suum gens Julia duxit.
Condidit hic Albam Longam, multosque per annos
Imperio rexit. Longo dehinc ordine picti,
Post primum Albani reges monstrantur Iülum;
Donec Iüleam Tullus rex diruit Albam,
Transtulit et Romam cives. Hinc ordine rursus
Reges atque duces Latii, Romanaque fata
Usque ad Caesarei monstrantur tempora regni,
Quo vetus Alba iterum Romam vicisse videtur.
Robore sed quamvis munita potentia tanto
Caesaris, et populi plausu firmata videtur;
Nutat adhuc; et plus terris quatietur Iberis,
Quam vel Thessalicis, vel Thapsi tristibus arvis.
Maxima adhuc restant discrimina, maxima bella,
Quae juvenes facient Pompeii, nomine tanto
Non indigna. Truces vicinos Gadibus illi
Herculeis armant populos. Hispania sedes
Terita bellorum, et Romani scena furoris.
Currit ad Occasus extremaque litora mundi
Jam civile nefas, quâ sese Hispania pandit
Ultima. Non ulli populo majora videntur
(Cum vastus fessos exactâ luce jugales
Proluit Oceanus) rutilantis corpora Phobi:
Atque ideo propiora suae putat incola terrae
Deceptus, tamquam sese illic aetheris alti
Convexum inclinet: sed majus ab aequore tanto
Surgentes reddunt nebulae, densique vapores
Objectum, radios oculi diffundere sueti.
Hinc non ulla vident surgente crepuscula Phobo,
Nec fugiente: dies oritur cum sole, caditque.
Tota jacet corii specie diffusa bovini
Terra Hispana, mari cincta undique, et insula paene
Facta, nisi gelidâ quod Pyrenaeus ab Arcto
Mons interpositus Gallis disterminat agris.
Facturum tantis montem divortia terris
Excelsum posuit Natura, et vertice colum
Aequantem summo. Nudum est, et gramine nullo
Vestitum, quod Gallorum praepinguibus arvis
Objicitur Boreale latus: contraque, cacumen,
Quâ steriles terrae campos prospectat Iberae,
Frondosum silvas densas, et pascua laeta
Ostendit; tamquam Galli felicibus arvis
Divitias mons iste suas concesserat, utque
Vestiret sese, terras spoliârat Iberas.
Nubifero (famae si credas) nomina monti
Pyrene miseranda dedit. Regnabat in illo
Monte Bebryx genitor, parvâque excepit in aulâ
Hospitio Alciden formosa armenta petentem
Geryonis. Visa est Alcidae regia virgo
Pyrene, placuitque nimis; deceptaque tandem,
Hospitis invicti placido succumbit amori.
Conjugium Alcides miderae, taedasque jugales,
Si modo Geryonis victor remeârit ab arvis,
Promittit: sed fasta negant crudelia taedas.
Nec prius Alcides vincit, quam funere tristi
Pyrene formosa jacet. Timet illa parentem
Iratum; nec vitiati pondera ventris
Ulterius celare valet. Queribunda pererrat
Frondosas latebras, et vasti devia montis;
Solaque furtivum silvis deplangit amorem.
Amphitryoniaden falsum, tardumve vocabat;
Donec, plorantis frustra, magnique vocantis
Herculis auxilium, leto crudelior ipso
Bellua formosae laceravit virginis artus.
Amphitryoniades tristem Bebrycis ad aulam
Jam victor rediens, amissâ virgine demens,
Et formidandus luctu, per lustra ferarum,
Per juga, perque alti frondosa cacumina montis
Tendebat, sponsae quaerens vestigia carae,
Pyrenenque suam mosto clamore vocabat.
Pyrenen silvae, Pyrenen antra ferarum,
Et curvae toto resonabant monte cavernae.
Ingemuit locus ipse; ferae tremuêre; metuque
Montani latuêre lupi; nec quaerere praedam
Immanes audent ursi, torvive leones,
Dum nemore atque jugis graditur Tirynthius altis.
Sed, postquam laceros artus atque ora puellae
Deformata suae cognovit, fata Deosque
Multum incusavit lacrymans: tunc oscula caris
Relliquiis repetita dedit; supremaque plangens
Funera, Pyrenen tumulavit montibus illis.
"Diruet hanc," inquit, "molem non longa vetustas.
"Famaque tum tua major erit; tumulique ruina
"Augebit tumulum: toto tunc monte jacebis.
"Ut juga tota tenet Bacchus Nisea sepultus,
"Mons erit iste tuus." Consensit fama: tenentque
Pyrenes isti nomen per saecula montes.
Pompeii juvenes, instructo milite Gades
Linquentes, bellum omne locant, quâ pinguia Baetis
Culta secans, sua felici dat nomina terrae.
Oppida cepissent primo regionibus illis
Ateguam, atque Ucubin, et nomen clade futurâ
Funestum Ausoniae, Mundam, et te grata Camonis
Corduba, doctorum cunis fecunda virorum.
Undique Pompeiis vires Hispania mittit.
Hîc, praeter Latias aquilas, Romanaque signa,
Quae Varus, duxitque acer Labienus, Iberi
Pugnaces coëunt: hic trux stat Cantaber, armis
Qui vitam impendit solis, gens nescia pacis
Aut siccae mortis, ferro praevertere sueta
Imbelles annos: decus esse abrumpere vitam,
Naturaeque putant segnem donare senectam.
Augurii sacri, divinarumque peritam
Flammarum, pubem dives Gallaecia mittit.
Callaïci veniunt, qui, demto Marte, laborem
Non ullum novêre viri: nam semina sulcis
Injicit, et duro glebas invertit aratro,
Femina, dum manibus peraguntur bella virorum.
A Minii ripis patrii venit impiger Astur,
Auriferique Tagi fulgentia signa ferebat
Incola, deciduum consuetus cernere solem;
Et Vasco insuetus galeis, et Concanus audax,
Qui se Massagetûm durâ de stirpe fatetur,
Cornipedis consuetus equi potare cruorem.
Celtiberi, bello qui corpora caesa suorum
Igne cremant, creduntque nefas si forte jacentûm
Exanimes fera vel volucris depascitur artus,
A ripis rapidi veniunt Sucronis; et omnes
Hispanae gentes, quaecumque aut funera Magni
Ulcisci, aut Latios cupiunt nutrire furores.
LIBER SEXTUS
[recensere]
Excipit Oceanus civilia bella, priusquam
Hispanas tangant terras; et tristia pontus
Pompeianarum gestat praeludia cladûm.
Quâ Tartessiacas extremum litus ad oras
Extendit Libye, Pompeii nomine Varus
Aequora custodit: pro Caesare Didius illuc
Classibus advenit: vicinaque litora utrimque
Aequoris angusti belli vidêre furorem,
Et terris timuêre suis. Vix pugna coorta est,
Cum variis subito tumuereunt aequora ventis.
Fluctibus insurgit totum mare; plusque pericli,
Quam gladii hostiles, tempestas atra minatur.
Et Tingitanis primo ruit Auster ab oris,
Corus ab Occiduo pelago, violentus Ibero
Litore surgebat Boreas, et flatibus undas
Reppulit adversis: variis vexata procellis,
Aequora confusos tollunt ad sidera fluctus.
Nil aliud dubio flatu voluisse videtur,
Quam turbare mare, et sceleratum abrumpere bellum,
Aeolus, aut mediis undis utramque, priusquam
Sanguine civili madeant, immergere classem.
Sed rabiem Oceani vicit, ventique furorem,
Bellandi vesanus amor; tantisque ruebat
Militis impietas ad prolia dira procellis,
Quantis mercator, quamvis avidissimus, undas
Aequoreas tentare neget; nec vellera Parmae,
Indum ebur, aut Rubro pretiosas aequore conchas,
Auderet tali ratibus conquirere colo.
Jamque propinquabant classes, validisque lacertis
Sulcatas vertêre undas, tonsisque secabant
Excussis: fluctu spumabant corula cano.
Innumerae pariter tolluntur ad aethera voces:
Nec jam remorum sonitus, clangorve tubarum,
Audiri poterant: hominum clamore premuntur:
Sed remos, vocesque hominum, sonitumque tubarum,
Bacchantes venti, tempestatesque sonorae
Exsuperant. Nimbis pariter jaculisque diurna
Lux periit; densis et inhorruit unda tenebris.
Tum rostra haud visis sonuerunt obvia rostris.
Occurrunt aliae proprio conamine naves:
Hostibus objiciunt alias agitata procellis
Aequora, et invitas forsan concurrere cogunt.
Navibus elidunt naves; hominumque furori
Additur ira maris. Cunctos geminata pericla,
Dissimilesque metus, urgent caligine tantâ.
Dum pugant alii, pelagi sarcire ruinas
Contendunt alii, et propriorem avertere mortem.
Nec jam pugnantes pro Caesare Didius audax
Hortari poterat, nec in ordine vertere classem;
Non Pompeianis Varus mandata valebat
Militibus dare; nec voces fragor aequoris ullas
Jam sinit audiri; ventis, fatoque relinquunt
Omnia, et attonitas classes Fortuna regebat,
Prolia committens. Rostro perfossa carina
Subsidet, et fatum nescit cui debeat, hosti,
An tempestati: nec sola fragoribus auris
Terretur; sed nox oculis obducitur atra.
Nec tamen est tenebrosa satis: sed tristius illis
Exoritur lumen tenebris, et fulgura ponto
Crebra micant, lucisque reposcere regna videntur.
Quam Sol non potuit, depellunt fulgura noctem.
Illic, dum tumidis forte oppugnatur in undis
Pompeiana ratis, nec se defendere contra
Hostiles valet incursus, et capta videtur,
Vindicat iratum pelagus sibi: gurgite pinus
Mergitur, et rapuit victoribus unda triumphum.
Ast alias jam possessas victore carinas
Obruit, et cito devictos ulciscitur aequor.
Contra utramque diu classem Fortuna videtur
Pugnare, atque odiis vexare hostilibus ambas.
Finivit tandem dubii certamina Martis,
Ostenditque, quibus coli pelagique labores
Ipsa excivisset tantos: victoria classi
Caesareae jam plena fuit, quam Didius audax
Erebuit vento aut pelagi debere procellis.
Amissam Varus classem videt: obruta ponto
Pars jacuit: pars victores possessa vehebat.
Relliquias secum fugientibus inde carinis
Carteiae ad portum vexit; ratibusque relicitis,
Emensus tellure vias, hinc castra petebat
Pompeii juvenis. Toto tunc milite frustra
Monia Pompeius munitae obsederat Ullae.
Interea cursu celeri (quo bella solebat
Conficere) Hispanas properabat Caesar ad oras.
Quem Româ egressum denâ bis luce Saguntus
Excipit; urbs fidei clarum per saecula nomen,
Et crimen quondam Superûm, quod non nisi magno
Deleri exscidio potuit Carthaginis altae.
Urbis ad Occiduum nitidis it Duria lymphis,
Culta rigans vicina, atque in mare tendit Iberum.
Sed ducis haud tanti cursum vel Duria tardat,
Vel rapidae Sucronis aquae, montesve corusci,
Queis faciunt dites argentea nomina venae.
Inde rapit cursum flavae per litora Baetis,
Et procul egressus, totis te, Corduba dives,
Obsidione premit turmis; non spe potiundae,
(Praesidiis urbem validis nam Sextus habebat)
Sed trahat obsessae ut Pompeium a monibus Ullae.
Quod juxta evenit: namque, obsidione relictâ,
Pompeius totis sectatur viribus hostem,
Jam pugnae cupidus; sed non certamen iniquo
Caesar inire loco statuit: verum agmine moto
Progressus, Salsi non magnas transilit undas,
Ateguamque capit subitâ feliciter arte.
Ateguâ amissâ, veritus Pompeius, Iberas,
Fortunâ quassante fidem, ne perderet urbes
Et reliquas, uni properat committere pugnae
Spes omnes, viresque suas: hostemque secutus
Ocyus, ad Mundae fatalia pervenit arva.
Castra locat tumulo modico, qui desuper omnem
Planitiem late despectat; Caesaris unde
Ante oculos positas potuit numerare cohortes.
Nulla hîc auguria, aut tantae praenuntia cladis
Prodigia implêrant campos aut aëra; nullae
Vel per inane faces, vel diri arsêre cometae.
Non signis examen apum, liquefactave pila
Fulmine; non volucres, non exta minacia terrent.
Plus tamen hîc morent omnes, metuitque silentes
Turba Deos, tamquam clades immanior omni
Ostento his campis, et inenarrabile damnum,
Immineat Mundae. Tacito portenta timore,
Quae nulli fecêre Deûm, sibi quisque creabat.
In Pompeianis per mosta silentia castris
Ancipites errant animi: nunc improba vota
Concipiunt; et spes diras; umbrasque videntur,
Horridaque ante oculos mortis simulacra futurae,
Cernere: lymphatâ rursus formidine pallent.
Nec, quamvis sperare nimis fortuna vetabat
Caesaris, exoptant victas producere vitas.
Danda tamen venia est illis, cum Caesaris audax
Bella timet miles, Latium qui saepe cruorem
Hauserat; et patriae toties in viscera fortes
Incipiunt trepidare manus. Exercitus, orbis
Ille triumphati domitor, victorque senatûs
Romani, qui tam praeceps in bella ruisset
Thessala, Thapsiacisque ausus praevertere campis
Jussa ducis, jam jussa timet, sonitumque tubarum;
Nec sibi desuetum potis est celare timorem.
Sed, minus ut vulgi pavidos mirere tumultus,
Tristis ad haec Caesar funestae prolia Mundae
Ipse venit. Consueta deest fiducia; nec frons
Illa duci est, ex quâ toties felicia belli,
Ante tubas, hilaris tulerat praesagia miles.
Lubrica fortassis moesto tunc pectore dona
Fortunae expendens, quantisque agitata procellis
Sint humanarum metuenda cacumina rerum,
Per tot magnorum, quas fecerat ipse, ruinas,
Formidare suam discit. Felicia Magni
Tempora dinumerat; totque inviolata per annos
Prosperitas, similisque suae, Pharsalia donec
Tam longas evertit opes, in mente recursat.
Et Magni casum, postquam fastigia Magni
Attigerat, jam visa levis Fortuna minari.
Haec moeste reputat Caesar, mentemque labantem
Corripit, iratus tacite; tandemque cohortes
Alloquitur vultu caecum celante timorem:
"Bellorum comites, qui mille pericula, mille
"Victistis plus quam Herculeâ virtute labores!
"En vobis toties truncata repullulat Hydra.
"Ultimus hic labor est; infirma atque ultima colla
"Exserit; hîc virtus eadem, quae prima recidit,
"Et robusta magis, resecet postrema, nec ultra
"Crescere civilis permittat semina belli,
"Quae post tot clades imbellis Iberia nutrit.
"Sanciet haec nobis pacem victoria: totus
"Exarmatus erit post haec certamina mundus.
"Sed qui sunt, qui bella parant? qui Caesaris enses,
"Et totidem bellis victricia signa lacessunt?
"Destituet plebs ista ducem, non sponte secuta,
"Sed casu. Num Pompeii pugnabit amore,
"Quem non novit adhuc? num vanam nominis umbram,
"Plus quam Caesareas vires, quas nuper Ilerda
"Vincentes vidit, populus formidat Iberus?
"At vero si qua est legio Romana sub armis
"Pompeii; rudibus constat tironibus, aut his,
"Qui vobis victi fugientia terga dederunt,
"Et veterem adducunt secum ad nova castra timorem.
"Quae toties victus faciet jam proelia Varus?
"Hispanisve geret Labienus transfuga plus quam
"Aut prius Emathiis, Libycis aut gesserit arvis?
"Ite, mei comites, belloque imponite finem."
Dixerat; at nullo excipiunt clamore cohortes
Verba ducis; nec stridentes accendere possunt
Dejectos animos litui, conceptave cornu
Classica; nec quamquam ad pugnam de colle propinquo
Decurrunt Pompeiani, procedere campo
Longius, aut rapido (ut mos est) occurrere cursu
(Tum primum trepidus) veteranus Caesaris audet.
Quod simul ut vidit, magnâ inflammatus ab irâ,
"Deseritisne ducem, et faciet nece Caesaris," inquit,
"Vos timor emeritos hodie?" Simul arripit hastam
Ductor, et adversos solus defertur in hostes.
Obstupuêre illi, quibus haec miracula, miles
Caesareus timidus, temerarius ipse, videntur.
Vix oculis primo credunt; mox in caput audax
Undique pila volant; donec, vincente pudore,
Non virtute, metum, cunctis exercitus armis
Ad ducis auxilium procurrit, et impia tantâ
Tunc rabie, quanto detrectavêre timore,
Bella gerit, redimat Romano ut sanguine culpam,
Et dirâ faciat funesta piacula caede.
At primo pugnae gentes utrimque furore
Diffugiunt, solis peragendaque bella relinquunt
Ensibus Ausoniis; aliis nec egebat Enyo,
Pallida nec plures Alecto optabat: in omne
Suffecêre nefas hae dextrae: hîc constitit atrox
Pugna; pares urgent acies, animique, paresque
Irarum stimuli. Magnis hortatibus ambo,
Inter spemque metumque, duces discurrere primo
Coeperunt, frustaque suos impellere, donec
Lassati excedunt pugnâ: collemque propinquum
Ductor uterque capit. Diri hinc discrimina belli,
Totque cruentatos enses, tot stragis acervos,
Dum trsites spectant, vix formidare vacabat,
Vix sperare. Duces subiit miseratio sola,
Feralisque timor, ne non victoria moesto
Ulla, sed ambobus lugenda tragoedia campo
Restaret, Latiusque illic procumberet orbis.
Ultima Caesarei restare pericula credunt:
Et Pompeiani post haec sperare recusant
Proelia: pugnaces animos agit aemula virtus.
Utque magis stupeas, cunctis incognita bellis
In totis subito sunt orta silentia campis,
Dum mediâ fervent rabie; nulloque virorum
Audito clamore, manus movêre furentes.
Ad Pompeianas tandem Victoria partes
Se trahere est visa, et paulatim cedere retro
Caesarei coepêre; fugâ vix centuriones
A turpi retinere queunt; cum fortia Caesar
Pectora denudans stricto sic ense profatur:
"Non tibi jam, Fortuna levis, quae condere summa
"Exoptas potius, quam condita summa tueri,
"Irascor; satis ampla mihi, quae nulla tacebunt
"Saecula, fecisti, fateor. Transferre favorem
"Jam te, Diva, decet, mundo ne ignota potestas
"Sit tua, meque Deum deceptus crederet orbis."
Dixerat; et certâ fodisset pectora dextra:
Sed Fortuna (velut prope summa pericula mater
Stare sinit puerum interdum, ut majora timenti
gratius auxilium veniat) submittit alumno,
Unde minus speratur, opem: nam castra Bogudes,
Extra aciem positus, praedae perductus amore,
Pompeiana petit. Contra hunc, ad castra tuenda,
Ex acie educit Labienus quinque cohortes.
Perdidit infelix Pompeium hic casus, et omne
Mutavit belli fatum. Pro Caesare falsus
It timor; et cunctis Labienus terga dedisse
Creditur; illa suos debellat opinio, spemque
Caesareis creat. Errorem monstrare, metumve
Tantum inhibere, studet frustra Pompeius; acerbo
Prodita diffugit casu miseranda juventus.
Infelix Varus, toties devictus ab armis
Caesareis, quem tot per clades fata tulissent,
Jam male servatam cupiens abrumpere vitam,
Irruit in medios enses; in vulnera laetus
Mille ruit moriens; post tot certamina, cladi
Huic superesse pudet, cumuloque deesse virorum.
At miser ut totis rediens Labienus in arvis
Pomeianorum vidit fugienta signa,
Erroremque simul fatalem audiverat, amens,
"Me miserum!" exclamat: "tantae, Fortuna, ruinae
"Me facis auctorem? per me crudelia fata
"Ausoniam subigunt? haec, hac fuge, prodite miles:
"Hoc aperi pectus, tristemque ulciscere cladem:
"Aut poenas sument pro vobis Caesaris enses."
Tum vero (ut leo Gaetulis in saltibus ardens,
Qui, venatorum telis cingentibus, ultro
Assilit in ferrum) sese ingerit ipse periclis,
Et cupide letum gladio molitur ab omni.
Tandem vita fugit Stygias irata sub umbras.
Jam stragis cumulos, et ineluctabile damnum,
Viderat infelix tumulo Pompeius ab alto;
Et, quamvis lucem damnat, sperare juventus
Integra persuadet; nequidquam a tristibus arvis
Aufugit, heu! terrâ statim moriturus in istâ.
Sed fratrem Hispanas abscondent fata per urbes,
Caesaris ut possit post mortem tristia rursus
Bella, et Romanos olim renovare furores.
Impia jam caedes oritur; passimque per agros
Palantes caedunt insano ardore furentes
Caesarei, et tanto saturant crudelis iras
Victores, quanto plus tristia bella timebant
Ante tubas dudum. Nec jam fugientibus ullam
Vicinae latebrae, vel Pompeiana salutem
Castra dabant miseris, infirmave moenia Mundae.
Nam cito diripiunt victores castra; citâque
Vi Mundam expugnant; dum (quod vix ulla tacebunt
Saecula, vel credent forsan) pro caespite fossas
Corporibus complent, faciuntque cadavera muros.
Nec solum ante tubas, sed post haec proelia, tristis
Caesar erat; quanti victoria constitit illa,
Et quam moesta siet civili gloria bello,
Sero animum subiit. Miserae nunc vulnera Romae,
Nunc sua, victorisque nefas crudele, recenset,
Invidamque simul; victricem paene coactus
Fortunam damnare suam; quae clade triumphum
Obruit, et tanto mersisset sanguine lauros.
Talia dum moesto volvebat pectore Caesar,
Pompeii caput abscisum Cenonius affert.
Imgemit, et tantae lacrymis agnoscit obortis
Fata domûs; subiit magni genitoris imago,
Atque Aegyptiaco miserandum in litore funus.
Quaerenti fatum juvenis Cenonius infit:
"Cum modo Pompeius, Mundae funesta per arva,
"Tot stragis cumulos, tot corpora caesa suorum,
"Infelix vidit, nec jam reparabile damnum;
"Vectus equo celeri, Carteiae ad litora fugit;
"Ut, portum nactus notum, dare carbasa ventis
"Posset; at insidias veritus, nostrosque sequentes,
"Litora deseruit rursus, silvamque propinquam,
"Consilii incertus, petiit. Nos, terga secuti,
"Instamus, silvamque oculis scrutamur opacam;
"Quaerentesque diu frustra, sub tegmine fagi
"Umbrosae tandem defessum, et vulnere claudum,
"Pompeium adspicimus solum, (pro tristia sortis
"Humanae specula, et pompae documenta caducae!)
"Pompeium illum, (inquam) qui tectum, o maxime Caesar,
"Tot modo stipatus legionibus, et comitatus
"Gentibus innumeris, tam longo tempore fatis
"Pugnavit dubiis, jam cinctum milite nullo
"Vidimus. Ut tradat se, hortamur: at ille minaci
"Intrepidus vultu, 'Nunquam me Caesaris, inquit,
"Captivum, victum quamvis, Fortuna videbit.
"Abscisum videat caput; et, cervice revulsâ,
"Haeredem agnoscat Magni: nec dedecus illud,
"Quod fatum genitoris erat, mihi Roma putabit.
"Non tam vile tamen caput hoc, certamine nullo,
"Ut vobis tradatur, erit. Dum tela supersunt,
"Non gratis moriar.' Tum pugnam ingressus iniquam,
"In mediosque ruens, sine spe, sine viribus, omnes
"Nos pariter, solâ adjutus virtute, lacessit.
"Nec vitam, quam tanto animo projecerat ipse,
"Servandi nobis conceditur ulla potestas.
"Invasit ferrum, ceciditque in vulnera laetus;
"Et tandem invito mortem sibi vindicat hoste."
Tum Caesar lacrymans, "Generosum quaerite truncum;
"Thuriferis collecta rogis componite membra,
"Cum capite, et dignam tantis date Manibus urnam."
Digressus Mundâ Caesar, securus ab omni
Bellorum strepitu, victricia signa per urbes
Sustulit Hispanas. Jam Gades, Corduba dives,
Hispalis, atque omnes, quascumque interluit undis
Baetis Anasve suis, victori tradere sese
Non dubitant urbes. Populi, gentesque remotae,
Sub juga jam veniunt. Abjectis Cantaber armis,
Callaïcusque ferox, et Celta, atque impiger Astur,
Exposcunt veniam, pacemque a Caesare quaerunt.
Nil, terris olim venerabile, nomen Iberis
Jam valuit Magni: cunctos Fortuna clientes
Transtulerat; solus jam possidet omnia Caesar.
Nec mirum, obtineat terras si solus Iberas,
Qui sine rivali Romanas obtineret arces.
LIBER SEPTIMUS
[recensere]
Jam se, post clades tantas, tot vulnera gentis
Ausoniae, et strages populorum, absumserat ipsum
Civilis furor; et terris pax alma refulsit.
Defessis iterum rebus sperare quietem
Coperunt populi; non tristia bella timebant,
Omnia dum tenuit Caesar; nec in orbe potestas
Altera, nec fuerit communis Roma duobus.
Hunc supra invidiam Fortuna evexerat; hujus
Regnum amat, ut tutum, populus: nam quem magis optent
Custodem pacis, quam qui fortissimus armis
Semper erat, nulloque unquam devictus ab hoste?
Plebs libertatem, solâ contenta salute,
Romula projecit; nec, post tot prolia, pacem,
Quamvis cum domino veniat pax ista, recusat.
Nec solum vulgus domino servire paratum
Caesaris imperium votis amplectitur: illud
Et procerum pars magna cupit; tranquillaque Patres
Tempora lassati exoptant; quos (fulgura summos
Ut feriunt montes) feriunt discrimina saevi
Praecipue belli, et gaudens feralis Enyo
Sanguine nobilium semper: nec nomen inane
Jam libertatis (dudum ipsa eversa fuisset)
Sanguine jam retinere student: vix ipsa videtur
Libertas tanti: neque ficto Caesaris augent
Obsequio titulos: sed vero pectore tantos,
Ne sibi rege minor videatur Caesar, honores
Decernunt, quantos nequeat privatus habere.
Perpetuum dictatorem, patriaeque parentem
Appellant Patres; denos ut consul in annos
Designaretur, statuunt; altâque curuli
Ipse ut supremus Romanâ censor in urbe,
Veste triumphali indutus, lauroque sederet
Perpetuâ ornatus. Necnon, de principe Numen
Ut fieret victor, donant altaria, sacra,
Atque templa, quibus pulcherrima juncta Dearum
Illius adstabat statuae Clementia sacrae.
Caesareo faciunt Vestales nomine vota;
Et quo quaeque die victoria contigit illi
(Civilis quamquam) celebrantur festa per Urbem.
Crederet hoc aliquis? cum sint feralia fastis
Et Trebia et Cannae Romanis nomina; Mundae,
Thessaliae, Thapsique, dies jam laeta vocentur
Tempora? Pompeiique necem, sanctique Catonis,
Scipiadaeque, albis designet Roma lapillis!
Nullus restat honor, quem non assumere possit
Jam sibi; victori tanta est concessa potestas.
Quid nunc imperio securam Caesaris urbem,
Et tandem optatâ, pro libertate, quiete
Laetantem, possit civilia rursus in arma,
Rursus in horrendas populos impellere clades?
Quid tantas victoris opes, stabilitaque regna
Eruere? an non tam facile est suprema tueri
Quam dare Dîs Superis; an non mortalibus ulla
Firma datur, nullisque malis violanda, potestas?
Nullane livorem poterit transcendere virtus?
Nec tantum meriti spatium est, quod non capit ulla
Invidiae rabies? O summis lubrica semper
Et minitans statio! non te tua plurima virtus
Securum, Caesar, praestat, non robur in armis,
Non bonitas, tantasque aequans elementia vires.
Supplicibus frustra veniam, victisque salutem,
Exsulibusque Urbem permittis; Romula frustra
Imperia exornare studes, dum legibus orbem
Emendas prudens, aut oppida diruta condis
Magnificus. Tantis jamdudum exstincta ruinis,
Per te stat Carthago, novisque impleta colonis
Exsurgit, nuribus non jam metuenda Latinis.
Tu quoque restauras, Latiisque habitanda Corinthi
Monia das bimaris; nec famam auctoribus ullam
Detrahis antiquis; sed adhuc retinere vetusta
Nomina permittis totum vulgata per orbem.
Non tamen haec fatum avertunt, nec regna tueri
Usurpata diu possunt: non mentibus ulla
Conciliare jugum generosis munera possunt;
Nec libertatem clementia pensat ademtam.
Invidiae stimulos ergo ut lenire furentis,
Et capite insidias, quas maturare quietem
Non nescit, Caesar factis avertere possit,
Necnon externo maculas abstergere bello
Civilies; cum jam Crassi vindicta perîsset
Debita jamdudum Latio; jussu ille senatûs,
(Ne Patrum imminui videatur sacra potestas)
Decretoque togae, mandari Parthica bella
Suppliciter petiit, felix ut, more retento
Romulei antiquo populi, legionibus iret
Tessera: sicque alacri compellat voce senatum:
"Si mihi, conscripti Patres, quaesita potestas
"Esset, ut immani saevâque tyrannide solus
"Regnarem; ut quodcumque jubet furor impius, aut mens
"Aegra metu, aut suadet luxus, vel prava libido,
"Exsequerer; tanto non tempore dissimulata
"Consilia, et furiae latuissent pectoris hujus;
"Jamdudum gladios sensisset Roma nefandos.
"Sed non nos vitiis famulantia gessimus arma,
"Nec factura Urbi, sed detractura, tyrannos.
"Libertatis erit custos victoria nostra,
"Et legum: nec, si non haec perspecta fuissent
"Numinibus, nostrae favissent Numina causae.
"Cur gravis metuenda, Patres, sit nostra potestas,
"Quae vitam tot devictis dedit hostibus, et tot
"Exsulibus reditum? quis jussu Caesaris unquam,
"Dun siluêre tubae, jugulatus concidit hostis?
"Scipiadae chartas post Thapsi bella cremavi
"Non lectas, ne quos victor deprendere possem,
"Et punire hostes: potius quam caede tueri
"Nobilium hanc vitam, nescire pericula nostra
"Elegi: necnon invitus (Numina testor)
"Civilem sumsi gladium, dum praemia justa
"Bellorum bello conquirere, proque triumphis,
"Quos tot trans Alpes annos, Pontumque Britannum,
"Et Rhenum merui vincendo, vincere cogor
"Rursus; et invidiam his armis, quibus ante feroces
"Edomui Britonas, Suevos, Gallosque, domare.
"His îsdem forsan, vobis mandantibus, armis
"(Si non in patriam paucorum injuria bellum
"Vertisset) Latiis Babylon spoliata tropaeis
"Jamdudum nostros lenisset clade dolores,
"Ultimaque Ausonias tremuissent Bactra secures.
"Haec jam bella mihi Numen peragenda reliquit.
"Ad Parthos, Patres, si vos decernitis, ibo;
"Et simul ac Tauri de cornibus aureus exit
"Phoebus, ad Eoas victricia signa pharetras
"Convertam. Ausonias aquilas, amissaque signa,
"Aut referam, aut moriar; dignis aut cladibus ultus
"Tunc erit, aut caeso comitatus Caesare, Crassus."
Assensêre Patres: placuit tam nobile bellum,
Et tantus ductor: cui Parthica bella senatus
Nequidquam mandat. Coeptis ingentibus obstant
Fata; nec Ausoniae decus hoc, nec Caesaris armis,
Concedunt. Iterum redeunt civilia bella,
Et populi abrumpit tristis Fortuna quietem.
Sola quies jam Caesar erat; cum Caesare rursus
Pax Romana perit: cujus mors dira pianda est
Cladibus innumeris, laceroque cruentior orbi,
Quam tot viventis feralia bella fuissent.
Fata ducis mortem accelerant; pars magna senatûs
Conjurat trepidi; nec qui de parte stetissent
Adversâ solum, et noti jam Caesaris hostes,
Spurius, et Naso, Rubrius, Servilius audax,
Donatusque semel veniâ Ligarius, atque
Caecilius; sed qui vulgo creduntur amici
Illius, adjungunt sese. Trebonius inter
Hos fuit, et Casca, et Cimber; nec Cassius acer
Defuit insidiis, qui libertatis ademtae
(Quamvis urbanâ praeturâ a Caesare nuper
Donatus) vindex nunquam non esse volebat.
Jungitur his Decimus, notissimus inter amicos
Caesaris, ingratus, cui Transalpina fuisset
Gallia Caesareo nuper commissa favore.
Non illum conjuncta fides, non nomen amici,
Deterrere potest. Nec adhuc sat firma videtur
Conjurata manus, quamvis pars tanta senatûs,
Totque simul proceres sanxissent foedera dira:
Te quoque, flos juvenum Latiorum, et nobile nomen,
Brute, petunt coepti socium, caedisque nefandae
Participem; ut tantae pietatem obtendere culpae,
Et dare jus sceleri, posset venerabile Bruti
Nomen apud populos. Hic libertatis ademtae
Et patriae vindex natalibus esse videtur
A Superis designatus; tua, maxime Brute,
Progenies, primus qui nomine consulis annos
Signâsti Latios, pulsis ex urbe tyrannis.
Urbis erat praetor Brutus: cui Cassius arctis
Junctus amicitiis, (ut eodem junctus honore)
Et tunc immensis cupiebat jungier ausis.
Hunc quoque, cum notas intravit Cassius aedes,
Invenit moestum, et tacite surgentia regna
Damnantem. Tales versat dum pectore curas,
Cassius aggreditur: "Non vanis, Brute, querelis
"Tempus eget. Sat jam votis tacitoque dolori
"Concessum est, sat consiliis: nunc vindice dextrâ
"Utendum. Ultorem sperat te Roma; tuamque
"Libertas oppressa manum jam, Brute, requirit.
"Hoc a te exspectat populus, tacitque precatur.
"Haec sellis statuisque tuis inscripta legebas,
"Auctore ignoto. Non a te munera vana,
"Venatus ludosque, petunt, aut talia: sola,
"Reddita libertas, Bruto praetore, videtur
"Dignum munus eis. Forsan, dum regna relinquat
"Caesar, et imperium, quod per tot bella petebat,
"Deponat sponte, exspectas. Non sufficit illi
"Dictatoris honor, quis libera novit honorem
"Roma illum. Quodcumque potest donare senatus,
"Posse negare putat; nec jam suprema potestas
"Victori satis est, nisi sit quoque sola potestas.
"Vera ideo imperii quaerens insignia, sceptrum
"Et diadema petit: probat hoc (quod vidimus omnes)
"Sacra tribunorum (dum detraxêre coronam
"Caesareae nuper status) violata potestas.
"An coram populo (quamvis tum respuit) illi
"Obtulit invito diadema Antonius audax?
"An non, ut populum tentaret, ut ambitiosis
"Artibus hoc sciret, quo vultu regna, priusquam
"Se regem faceret, pateretur Romula pubes?
"Mactetur dominus: libertatemque (paratae
"Servitio quamvis) reddat mors Caesaris Urbi.
"Et festinanda est; si paulum, Brute, moramur,
"Dum redeat laeto post Parthica bella triumpho,
"Majore invidiâ caedes peragenda manebit."
Ingemuit Brutus, tristique has pectore voces
Edidit: "O Cassi! frustra, quod Numina nobis
"Imposuêre, jugum jam detrectamus acerbum.
"An libertatem Superi, causamque senatûs,
"Tot damnaverunt bellis, tot cladibus, ut jam
"Insidiis possint et proditione tueri?
"Ah! potius bello pereat, quo crevit, aperto
"Libertas populi Latii, quam caede dolosâ,
"Fraudibus, et gladio occulto videatur egere.
"Talibus insidiis hostes, civesque nefandos,
"Vincere Romani duxêre ignobile prisci.
"Incertae potius patriam permittere belli
"Fortunae voluit, quam si te tollere, Pyrrhe,
"Fabricius: nec non, quamvis Sertorius audax
"Hostis erat patriae, turpis Perpena vocatur
"Proditor a cunctis. Quis tanto sanguine Sullam
"Carnificem imbutum positurum regna putavit?
"Quis tamen occultis tantum mactare tyrannum
"Insidiis conatus erat? quis Caesaris audet
"Praeferre imperio crudelia tempora Sullae,
"Ni furias praeferre Deis audebit? Ut illi
"Degeneres nimium proceres, pavidique, vocantur,
"Qui tantum subiêre jugum; sic Caesaris ista
"Virtuti et meritis ingrata vocabitur aetas;
"Plusque senes illi damnabunt crimina nostra,
"Tempora qui saevi meminêre immania Sullae.
"Sed me praecipue miserum quâ cuncta notabit
"Posteritas famâ, quem tanto Caesar amore,
"Totque sibi meritis semper devinxit? Iniqua
"Est mea sors; liber nequeo gratusque manere.
"O! utinam tunc, cum, plebeiâ casside tectus,
"Caesaris intentus jugulo per tela ruebam,
"Thessalicâ Brutus cecidisset strage, priusquam
"Donâsset vitâ victor; tunc liber ad umbras
"Venissem Stygias; vel, si pia Numina dextram
"Hanc bene rexissent, uno feliciter ictu
"(Ni sibi Pompeius regnum quoque victor in illo
"Quaesîsset camo) libertas parta fuisset.
"Exspecta, o Cassi! quid tandem Numina nobis,
"Quidve hostes facient Parthi." Cui talia contra
Cassius; "Exoptes Parthis si, Brute, triumphum
"De Latio, patriae es factus, non Caesaris, hostis:
"Quod procul avertant Superi. Rationibus erras,
"Brute, tuis: ingrata vocas, quae justa vocabit
"Posteritas: et, dum vis non ingratus haberi,
"Impius es: nec, quae patriae sunt debita, donis
"Privati debere potes: corrupta vocatur
"Haec, non justa, fides. Quo plus te dona ligârunt
"Illius, hoc magis es patriae justusque piusque.
"Heu! quantam, tibi si non esset Caesar amicus,
"Detrahet famam facto Fortuna merenti!
"Cum plus privatis affectibus indulgere,
"Quam patriae servire tuae, te crederet orbis.
"Si tamen exemplis opus est, illum adspice priscum
"Brutorum generis, libertatisque, parentem,
"Romanos primus qui nomine consulis annos
"Signavit. Proprios natos, dum regna fovebant,
"Supplicio affectos spectavit fronte serenâ.
"Exuit ille patrem Brutus, dum civis haberi
"Vult pius. An tibi plus sunt munera Caesaris, illi
"Quam natura fuit? Sed justior ultio nostra
"Tempore jam facta est. Pro libertate vetustâ,
"Tot confirmatâ magnae per saecula Romae,
"Quid nunc egisset Brutus, qui talia fecit,
"Cum nova libertas, et reges nuper abacti?"
Hac postquam juvenem flexisset Cassius arte,
Cum Decimo proceres reliqui venêre; datâque
Acceptâque fide, sanxerunt foedera dira;
Et libertatem amissam, quam sanguine tanto
Tot bellis frustra quaesîssent, quaeque, Deorum
Decretis, nunquam reditura, reliquerat orbem,
Caesaris infandâ decepti caede requirunt.
Jamque propinquabant Martis tibi, maxime Caesar,
Fatales Idus; nec tanta instantia possunt
Funera Dî celare; dies nec vatibus illa
Augurisbusque venire potest ignota: loquuntur
Hoc solitae volucres, hoc exta minacia fatum.
Has Idus frustra monuit Spurinna timendas.
Sol quoque moesta dedit tantae praesagia mortis:
Lugenti similem, madidâ nunc iride cinctum,
Nunc caput obscurâ tectum ferrugine, solem
Attoniti vidêre homines; pecudesque locutae.
Destituêre amnes cursum; terraeque cavernas
Spiritus erumpens detexerat. Imbre tumescens
Eridanus subito vicinos merserat agros:
Et, subito ad ripas rediens, per prata reliquit
Innumeros angues, et prodigiosa nigrorum
Corpora serpentûm: totidem prope Tibridis ora
Destituit pisces refluum mare litore sicco.
Caesaream propiora necem sed signa notabant.
Nam, quos victor equos finito Marte sacrârat
Caesar, et emeritos bellis permiserat alto
Depasci nemore, et per dulcia rura vagari,
Ante necem domini multis luxêre diebus.
Non illis amnes, non illis pascua curae;
Sed lacrymis prata humectant: caedemque cruentam
Praecedente die, cum lauri regia ramum
Ore avis exiguum volitans gestaverat, illam
E silvis volucrum crudelis turba secuta est,
Et Pompeianâ captam laceravit in aulâ.
Horrida prodigiis adexerat nox ultima vitae
Caesareae; diris turbata Palatia monstris
Excutiunt somnum cunctis; et flebile totis
Aedibus auditur murmur. Patuêre reclusae
Sponte fores; raucum dederant crepitantia Martis
Arma sonum; moestisque canes ululatibus implent
Atria; ferales effundit saepe querelas
Strix nocturna suas, infaustaque carmina bubo.
Morpheus intravit mediâ jam nocte cubile,
Quo Tyrio formosa cubans Calpurnia lecto
Carpebat magno teneros cum conjuge somnos.
In faciem occisi vertens se Caesaris, adstat
Ante torum miserae, lacertâ veste cruentus:
Vulnera mille patent, qualem te crastina, Caesar,
Lux populo ostendet. Diris exterrita visis
Ingemit, et lacrymans Calpurnia brachia somno
Per lectum, prensura virum, movet; invenit illum
Incolumem; sed vix (nam jam turbata soporem
Excussit) putat incolumem; vix sensibus ipsa
Credidit; attonitae tam somnia fixa manebant.
Oscula dat moestae Caesar, causamque doloris
Quaerenti, visum narrat Calpurnia triste.
Quod dum narrat, adhuc trepidat, lacrymasque recentes
Effundit; pectusque ulnis amplexa virile
Sidereis, orat ne vana haec somnia credat,
Neve ostenta Deûm contemnat; Martis ut Idus,
Quae male tunc aderant, et quid Spurinna moneret,
Quidque alii vates, reputet; nec jam sua, tantis
Praemonitus signis, nescire pericula vellet;
Utque manere domi placeat; lucemque sequentem
Hanc unam, si non propriae donare saluti,
Conjugis at saltem vellet onare timori.
Hispanas iterum, dum tanta pericula restant,
Dimissas nuper monuit revocare cohortes,
Et stipatores fidos: non esse pavoris,
Sed pietatis, opus, Divorum ostenta timere.
Cuui Caesar contra: "Plus me, Calpurnia, luctus
"Et lactymae movêre tuae, quam tristia vatum
"Responsa, infaustae volucres, aut ulla dierum
"Vana superstitio poterant, Ostenta timere
"Si nunc inciperem, quae non mihi tempora posthac
"Anxia transirent? quae lux jucunda maneret?
"Aut quae libertas? frustra servire timori
"(Dum nec luce frui, nec mortem arcere, licebit)
"Cogar: et huic capiti, quod Roma veretur, aruspex
"Jus dabit, et vanus semper dominabitur augur.
"Si mortem mihi Roma paret, dubiaene saluti
"Proderit una dies? aut cur differre laborem,
"Quam nequeo vitare, necem? semperne timere
"Exoptem potius, quam certâ occumbere morte?
"Cur tamen insidias timeam? cur Roma salutem
"Non potius nostram exoptet? partâque quiete,
"Caesaris imperio, post tot civilia bella,
"Post rabiem tantam, lassatus gaudeat orbis?
"Pax mundi mea sola salus; nece Caesaris, enses
"Stringentur rursus; rursus lacerabitur orbis;
"Moestaque Romano tingetur sanguine tellus.
"Sed, si non homini satis esset cura diei,
"Ni nocturna alias facerent insomnia curas,
"Dic mihi, nam Morpheus nobis contraria misit
"Somnia, queis potius credes? hac nocte volâsse
"Ad coelem, dextramque Jovis tetigisse, serenâ
"Et majestate indutus sedisse videbar.
"Quid nisi fausta et magna mihi haec (si credere vellem
"Talibus omnino) portendere somnia possunt?"
Jam jubar Aurorae pallentia vicerat astra.
Prosiluit stratis Caesar, moestaeque reliquit
Conjugis amplexus; magnaeque capacia turbae,
Et tantos pariter mox exceptura clientes,
Magnifico splendent excelsa Palatia cultu.
Festini proceres, magnique ad limina Patres,
Luce salutatum primâ venêre, domumque
Admissi implêrunt. Animus non omnibus unus:
Caesareo quidam vere laetantur honore:
Pars alia, invidiae stimulis agitata nefandis,
Quem mactare parant, falso venerantur honore;
Et funesta animis, linguis dum fausta, precantur.
Ante alios Decimus, cui fallere nomen amici
Praecipue dederat, ductorem saepe morantem
Incitat: et spretis hortatur adire senatum
Prodigiis. Tandem, Patrum famulante catervâ,
Progreditur Caesar. Quamvis ostendere caedem
Venturam Superi non cessavêre minaces,
Progreditur tamen; atque (o mira potentia fati!)
Dum transit, chartam oblatam, quae nomina tanta
Conjuratorum, facinusque ex ordine totum,
Detegit, ante sinu, quam sit perlecta, recondit;
Funestamque intrat fatis urgentibus aedem.
Caesaris intenti jugulo stant undique Patres,
Et conjurati proceres; altamque curulem
Circumdant. Primo adspectu cecidêre parumper
Audaces animi, et fortes tremuêre lacerti.
Jam paene inceptum damnant. Armare videtur
Ingens fama ducem, majestas laurea frontis,
Terribilis decor, et gestarum gloria rerum.
Nunc fortuna viri nimium comperta, favorque
Perpetuus Superûm, terrent: nec, quantus in armis
Caesar, ut audaci stipatus milite turmas
Fuderat hostiles toties, totiesque per omnes
Terrarum tractus victricia signa tulisset,
Mentibus occursat: sed quanta pericula solus
Vicit, Fortunâ tantum comitante, Deisque:
Qualiter Aegypti insidias, pontique procellas
Nocturnas, saevosque intra sua castra tumultus
Militis irati evasit. Cur jam caput istud
Numina destituant? Versant dum talia, rursus
Pectoribus vindicta redit; pellitque timorem
Libertatis amor nimius. Primusque curulem
Tillius accedens, tamquam pro fratre rogatum,
Purpureum ex humeris subito divellit amictum.
Mirantique duci primum prope guttura vulnus
Dat Casca: haud impune quidem; nam brachia Cascae
Transfigit Caesar, primumque ulciscitur ictum.
Prosiliens, alio tardatur vulnere, donec
Circumstare videt strictis mucronibus omnes.
Sentit se Caesar funestâ indagine cingi:
Et, qui ferratas acies, densasque catervas,
Rupisset toties campo, tutamque per hostes
Fecerat ense viam, nullâ virtute togatas
Insidias vitare potest. Obvolvit amictu
Tum caput; et vultum, dum Martia pectora praebet
Tot manibus fodienda, tegit; reprimitque querelas,
Ne tantam possit gemitu corrumpere famam;
Interea tacito secum haec in pectore volvens:
"Hoc saltem, Fortuna, placet, quod nulla superbo
"Victori capitis nostri est concessa potestas,
"Nec domini jussu pereo. Mactatus iniquis
"Insidiis, quas Roma mihi subjecta paravit,
"Occumbo princeps orbis, numerumque Deorum
"Aucturus posthac." Tandem, per vulnera mille,
Spiritus erumpit: saevis qui semper in armis
Inviolatus erat, violatae victima pacis
Hîc cadit: atque togae, quas bello laeserat, aedes
Ipse suo moriens perfundit sanguine Caesar.