Lusus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Lusus
XVI saec.
editio: incognita
fons: incognitus

ANDREA NAVAGERO

(1483-1529)

LUSUS

I

Vota Cereri pro terrae frugibus

Aspice, magna Ceres, tibi quos semente peracta
     Ducimus agrestes, rustica turba, choros.
Tu face, ne nimio semen putrescat ab imbre,
     Neu sulcos rapido frigore rumpat hiems.
Neu sterilis surgat silva infelicis avenae,
     Et quaecumque bonis frugibus herba nocet;
Neu terrae prostrata animosi flatibus Euri
     Decidat aut densa grandine laesa seges;
Neu direpta avidae rapiant frumenta volucres,
     Monstrave, quae terrae plurima saepe ferunt.
Sed quae credidimus bene cultis semina campis,
     Uberius largo foenere reddat ager.
Sic erit. Interea nivei carchesia lactis
     Fundite et annoso mella liquata mero,
Terque satas circum felix eat hostia fruges,
     Caesaque mox sanctos corruat ante focos.
Nunc satis haec. Post messem alii reddentur honores,
     Et sacras cingent spicea serta comas.

II

Vota ad auras

Aurae, quae levibus percurritis aera pennis,
     Et strepitis blando per nemora alta sono,
Serta dat haec vobis, vobis haec rusticus Idmon
     Spargit odorato plena canistra croco.
Vos lenite aestum et paleas seiungite inanes,
     Dum medio fruges ventilat ille die.

III

Vota Iolae Pani agresti deo

Ille tuus, Pan montivage, venator Iolas
     Suetus in audaces cominus ire feras,
A quo et adhuc rictusque suum, exuviasque leonum
     Sacra tibi agrestis munera pinus habet,
Nunc iam annis gravis haec devicti cornua cervi
     Dedicat, imbelli congrua dona seni.
Cum tamen herculeae facta inter fortia clavae
     Is quoque sit laudem visus habere labor,
Tu, dive, haec inter viridis decora illa iuventae
     Suscipe, neve illis esse minora puta.

IV

Vota Damidis ad Bacchum pro vite

Hanc vitem, multa quae semper fertilis uva
     Haud unquam domini fallere vota solet,
Nunc etiam large florentem, consecrat ipse
     Vineti cultor Damis, Iacche, tibi.
Tu face, dive, tua haec spem non frustretur, et huius
     Exemplo fructum vinea tota ferat.

V

Lyconis vota Pani deo

Longius a pecore errantem per devia taurum
     Dum sequitur nemorum per iuga longa Lycon,
Errantem scopulo capream conspexit ab alto:
     Continuo certo deicit hanc iaculo.
Mox etiam catulos sola sub rupe iacentes
     Invenit: hos Crocali donat habere suae.
E caprea in viridi statuit convivia luco,
     Addidit et veteris pocula multa meri.
Quod reliquum est, Pan semicaper, cum cornibus ipsis
     Suspensum e pinu hac tu tibi tergus habe.

VI

Thyrsidis vota Veneri

Quod tulit optata tandem de Leucade Thyrsis
     Fructum aliquem, has violas dat tibi, sancta Venus.
Post sepem hanc sensim obrepens, tria basia sumpsi:
     Nil ultra potui, nam prope mater erat.
Nunc violas, sed plena feram si vota, dicabo
     Inscriptam hoc myrtum carmine, diva, tibi.
'Hanc Veneri myrtum Thyrsis, quod amore potitus,
     Dedicat, atque una seque suosque greges.'

VII

Thyrsidis vota et quercui et silvae

Et quercum et silvam hanc ante omnia Thyrsis amabit,
     Et certo feret his annua vota die,
Dum poterit memor esse, quod hac primum ille sub umbra
     Ultima de cara Leucade vota tulit.

VIII

Augonis venatici canis epitaphium

Venator celerem maerens Augona Melampus
     Confossum rapido dente ferocis apri,
Hac illi in ripa tumulum, frondente sub umbra,
     Erigit: hoc ipso concidit ille loco.
Non impune quidem praedo sceleratus abivit:
     Procubuit iaculis caesus et ore canum.
Tu tamen e cunctis canibus praestantior Augon,
     Fide Augon, silvis qui modo terror eras,
Tu, dilecte, iaces. Sed ab alta hac fascia pinu
     Millusque, et millo vincula iuncta suo,
Quin decisa feri cervix tibi pendeat hostis,
     Sintque una ex animo signa dolentis heri.

IX

Invitatio ad amoenum fontem

Et gelidus fons est, et nulla salubrior unda,
     Et molli circum gramine terra viret,
Et ramis arcent soles frondentibus alni,
     Et levis in nullo gratior aura loco est,
Et medio Titan nunc ardentissimus axe est,
     Exustusque gravi sidere fervet ager.
Siste, viator, iter: nimio iam torridus aestu es,
     Iam nequeunt lassi longius ire pedes.
Accubitu langorem, aestum aura, umbraque virenti,
     Perspicuo poteris fonte levare sitim.

X

De obitu Hylacis canis pastorii

Ante canes omneis pastori carus Amyntae
     Nuper ab Illyrico littore missus Hylax,
Dum solitas agit excubias et septa tuetur,
     Nec vigilant socii cetera turba canes,
Qua rapidus se se media inter saxa Timavus
     Mergit et inde iterum prosilit amne novo,
Ille quidem saeva vitulos tutatus ab ursa est;
     Ipse sed ingenti vulnere caesus, obit.
Constituit viridi tumulum de caespite Amyntas:
     Haec voluit raram praemia habere fidem.
Maesta gemunt armenta, mali furesque lupique
     Exstincto hoc sibi iam cuncta licere putant.

XI

Vota Thelesonis Cereri, Bacco et Pali deae

Dat Cereri has Teleson spicas, haec serta Lyaeo,
     Haec nivei lactis pocula bina Pali.
Pro quibus arva Ceres, vites fecundet Iacchus,
     Sufficiat pecori pabula laeta Pales.

XII

Leucippem amicam spe praemiorum invitat

Cum primum clauso pecus emittetur ovili,
     Urbs, mea Leucippe, cras adeunda mihi est.
Huc ego venalemque agnum centumque, Chariclo
     Ipsa mihi mater quae dedit, ova fero.
Afferri tibi vis croceos, niveosque cothurnos?
     Anne colum, qualem nata Lyconis habet?
Ipse feram quae grata tibi. Tu basia iunge,
     Gaudia, Leucippe, nec mihi grata nega.
Cras, ubi nox aderit, odiosae elabere matri,
     Hasque inter corylos ad tua dona veni.

XIII

Vota Veneri ut amantibus faveat

Illi in amore pares, vicini cultor agelli
     Thyrsis, cumque suo Thyrside fida Nape,
Ponimus hos tibi, Cypri, immortales amaranthos
     Liliaque in sacras serta parata comas:
Scilicet exemplo hoc, nullo delebilis aevo
     Floreat aeternum fac, dea, noster amor.
Sit purus, talisque utriusque in pectore candor,
     In foliis qualem lilia cana ferunt.
Utque duo hi flores serto nectuntur in uno,
     Sic animos nectat una catena duos.

XIV

Vota Niconoes ad Dianam

Candida Niconoe, viduae spes una Terillae
     Montivagas iaculo figere certa feras,
Hunc tibi silvipotens arcum, Latonia, ponit,
     Atque haec in pharetra condita tela sua.
Illam cara parens tenero sociavit Icasto,
     Ignotique iubet iura subire tori.
Tu, dea, si silvis aegre discedit ab altis,
     Si lacrimans coetus deserit illa tuos,
Tu bona sis, felixque illi: tu nomine dextro
     Optata laetam fac, dea, prole domum.

XV

Vota pro vite Baccho et satyris

Quae duo fert collis fecundi vinitor Acmon
     Expressi primum cymbia plena meri,
Haec avidis musti satyris mustique parenti
     Dat iucunde tibi vitis, Iacche, sator.
Illi illaesa suis linquant vineta rapinis,
     Tu tua fac largis auctibus uva fluat.

XVI

Vota Acmonis Vulcano

Has, Vulcane, dicat silvas tibi villicus Acmon:
     Tu sacris illas ignibus ure, pater.
Crescebant ducta e Stati propagine silvis,
     Iamque erat ipsa bonis frugibus umbra nocens.
Ure simul silvas: terra simul igne soluta
     Fertilior largo foenere messis eat.
Ure istas: Phrygio nuper mihi consita colle
     Fac, pater, a flammis tuta sit illa tuis.

XVII

Defectio Euphronis a Pallade ad Venerem

Iam telas calathosque omnesque perosa labores,
     Quos vitae quaestus pauperioris habet,
Palladio radium cum templo appenderet Euphro,
     Iamque sequi Venerem constituisset, ait:
'Hactenus o mihi culta, vale dea; et haec tua multi
     Instrumenta tibi plena laboris habe.
Iam tua perpessam dudum mala, lenis habebit
     Adiungetque suo me Cytherea choro.
Nec mirum, quam praetulerit Phryx arbiter, a me
     Si praelata tibi nunc quoque Cypris erit.'

XVIII

In Almonem Alcippes fastidio mortuum

Dum furit Alcippes forma Nonacrius Almo,
     Crudeli demum tabe peresus obit,
Almo capripedi non impar arundine Pani,
     Quo nullus nymphis gratior Arcas erat.
Spargite odorato, pastores, flore sepulchrum,
     Et simul infusum lacque merumque fluat.
Non iacet ille sub hac (ut vos male creditis) ulmo:
     In nemus Idalium transtulit alma Venus.
Hic Veneris pascitque greges, cantatque: canentis
     Una adstant Charites versibus, adstat Amor.
Quin etiam hunc Paphii nymphe non ultima coetus
     Deperit, et parilis fervor utrumque tenet.
Nimirum felix Almo: modo perfida virgo
     Aspera saevitiae det documenta suae.
Pastoris pereat succensa informis amore,
     Respuat assiduas surdior ille preces.
Praebeat hinc saevis tam dura exempla puellis,
     Formosa ut fastus discat habere modum.

XIX

Acon

Candida nympha olim, et Pani dilecta Lyceo,
     Crinibus et culto conspicienda sinu,
Nunc vox, flebilibus quae semper maesta querelis
     Desertos scopulos deviaque antra colis,
Salve, Echo officiosa. Tibi sub rupe cavata
     Ipse ego lanigeri ductor Acon pecoris
Constituam umbrosum frondenti ex ilice lucum,
     Molliaque ex hedera serta virente feram.
Tu levibus allecta modis silvestris avenae
     Excipis e summo carmina nostra iugo;
Tu, quoties querimur, duros miserata dolores
     Nescio quid tristi flebile voce gemis.
Nec mirum, quod tu lacrimis movearis amantum:
     Perdidit, infelix, te quoque durus Amor.
Ah misera, ipsa quidem et strophio subnectis olenti,
     Et longa molles excolis arte comas.
Ipse puer cultus, ipse omnes odit amores,
     Insequiturque vagas per iuga summa feras.
Quin humiles addis voces, et verba precantis
     Effugit, atque omnes negligit ille preces.
Siste gradum, immitis: non te violenta leaena,
     Non curvo sequitur dente timendus aper,
Sed quae candenti facie niveisque papillis
     Vel magno possit nympha placere Iovi.
Haec aget et celeres tecum per saxa lacaenas,
     Eque suis tendet retia rara plagis.
Siste gradum, immitis: et quas nunc tendis ad undas
     Effuge: causa tuae fons erit ille necis.
Heu miserande puer, tales ten solvere poenas,
     Ten decuit tam crudelia fata pati?
Magna parens, quae cuncta leves producis in auras,
     Totaque diverso germine picta nites,
Quae passim arboribus, passim surgentibus herbis
     Sufficis omnifero larga alimenta sinu,
Excipe languentem puerum moribundaque membra,
     Aeternumque tua fac, dea, vivat ope.
Vivet, et ille vetus Zephyro redeunte quotannis
     In niveo candor flore perennis erit.
Tu mecum socias, Echo, coniunge querelas,
     Et percussa novis fletibus antra sonent.
Crudelis Telayra, meos quid spernis amores?
     Quid miseras surda despicis aure preces?
Hei mihi, nulla ovium tangit me cura mearum,
     Ex quo me iste tuus, perfida, torret amor.
It miserum pecus, et seri sub vesperis umbras
     Per se ipsi redeunt in sua tecta greges.
Nec mihi iam niveo complent mulctralia lacte,
     Densaque permisso vellere terga gerunt.
Quin etiam aucupii studium, quo clarus habebar,
     Languenti penitus excidit ex animo.
Ite leves passim silvis impune, volucres:
     Cuncta novus nostra e mente fugavit amor.
Otia agunt pedicae, et lento lita vimina visco,
     In tenebris amites, nexaque lina iacent.

XX

Damon

Vos mecum e vitreis, nymphae Naucelides, antris,
Vos mecum viridi paulum considite in herba,
Atque hoc, quem canimus, dignum concedite carmen.
Sic vobis patrias circum vernantia ripas
Prata, neque hibernis nivibus viduata neque aestu,
Sufficiant varios in serta nitentia flores.
Quis dolor, o silvae, quae vos, o prata, tenebat
Maestities; quanto squalebant omnia luctu,
Cum ferus e gelidis descenderet Alpibus hostis
Assidue, et Latias in praedam verteret oras?
Tum (reor) invita creverunt pabula terra,
Invitae e densis ceciderunt frondibus umbrae.
Quippe abigi raptas pecudes, passimque videbant
Pastorum rapidos tectis involvier ignes.
Ipsi etiam hircipedes Fauni, Satyrique bicornes,
Ipsae etiam in solos Nymphae fugere recessus,
Et se se ignotis occultavere latebris.
Et furor is fines prope iam pervaserat omnes,
Iamque fugae deerat nobis locus, undique saevos
Cernere erat latis hostes discurrere campis.
Nulla usquam tam secretis lustra abdita silvis,
Nulla aditu est tam difficili, tamque invia rupes,
Quo non saepe greges subitis incursibus acti
Fessa reclinarint in nudo corpora saxo.
Et tamen hinc etiam crebri eiecere tumultus,
Insuetaeque maris pecudes (miserabile visu),
Qua pelagi mediis iter intercluditur undis,
Adriacos videre sinus, et litore curvo,
Pro viridi cytiso, pro molli graminis herba,
Et spinis paliuri et acuta carice pastae,
Potarunt salsas nitidis pro fontibus undas,
Et saepe irati timuerunt murmura ponti.
Quod si non novus ex alto demissus Olympo,
Hanc cladem nostris deus avertisset ab oris,
Ausoniis esset nullus iam pastor in agris.
Nos miseri patria extorres, rerum omnium egeni,
Ah dolor, externas longe erraremus ad urbes.
Hic nobis dulces saltus, hic pascua nota
Restituit: 'Tutique,' inquit 'iam pascite tauros:
Iam solitas tuti collo suspendite avenas,
Et desueta diu responsent carmina colles.'
Ergo omnes, veluti et Phoebo Panique, quotannis
Pastores certis statuent tibi sacra diebus,
Magne pater, nostrisque diu cantabere silvis.
Te rupes, te saxa, cavae te, maxime Iuli,
Convalles, nemorumque frequens iterabit imago.
At vero in nostris quaecumque in saltibus usquam
Quercus erit, ut quaeque suos dant tempora flores,
Semper erit variis ramos innexa coronis,
Inscriptumque geret felici nomine truncum.
Tum quoties pastum expellet, pastasve reducet
Nostrum aliquis pecudes, toties id mente revolvens,
Ut liceat factum esse tuo, pater optime, ductu,
Nullus erit, qui non libeat tibi lacte recenti,
Nullus erit, qui non teneros tibi nutriat agnos.
Quin audire preces nisi dedignabere agrestes,
Tu nostra ante deos in vota vocaberis omnes.
Ipse ego bina tibi solemni altaria ritu
Et geminos sacra e quercu lauroque virenti
Vicino lucos Nauceli in litore ponam.
Hic ripa passim in molli viridante sub umbra,
Vere novo dum floret ager, dum germinat arbos,
Dum vario resonant volucrum nemora avia cantu,
Annua constituam festis convivia ludis.
Ductores pecudum hic omnes, rurisque coloni
Contendent iaculo et rapidi certamine cursus,
Horridaque agresti nudabunt membra palaestra.
Ipse pecu et tenero victor donabitur haedo.
Praeterea dulci cantabit harundine Damon
Carmina, quae puerum docuit Sebetheius Aegon.
Olim cum procul hinc illis habitaret in oris.
Scilicet ut quondam Assyrii pastoris amore
Capta dea, et caelum et fulgentia sidera linquens,
Omnibus his cari praeferret Adonidis ignes.
Fortunate puer, tecum formosa Dione
Una tondet oves, una ad mulctralia ducit,
Atque immunda premit caelestibus ubera palmis.
Dum te complexu teneat, non illa recusat
Tecum inter pecudes vili requiescere culmo.
At Mars ipse deae cura tabescit inani.
Fortunate puer, mediis pecus errat in agris:
Tu, viridi deiectus in umbra, aut carmina cantas,
Aut posita in Veneris gremio cervice recumbis.
Illa tibi amplexus molles, illa oscula iungit,
Caraque odoratis exornat tempora sertis.
Sed tu nimirum, sed felix tu quoque, Damon,
Cui licuit toties Aegonem audire canentem,
Divinique senis sacros ediscere cantus.
Quod mihi, magne pater, divum si fata dedissent,
O quales tibi cantaret mea fistula laudes!
Et quodcumque tamen felix concedet Apollo,
Hoc te unum canet, hoc uni tibi serviet omne.
Nec quidquam magis optarim, quam digna triumphis
Posse tuis, videorque canens tua maxima facta,
Inferior nullo, non ipso Aegone futurus.
Ipse suo certet mecum si carmine Daphnis,
Ipse suo Daphnis cum carmine victus abibit.
Interea, agrestis dignatus sibila cannae,
Dexter ades nobis, et quae facis, otia serva.

XXI

De Cupidine et Hyella

Florentes dum forte vagans mea Hyella per hortos
     Texit odoratis lilia cana rosis,
Ecce rosas inter latitantem invenit Amorem
     Et simul annexis floribus implicuit.
Luctatur primo, et contra nitentibus alis
     Indomitus tentat solvere vincla puer.
Mox ubi lacteolas et dignas matre papillas
     Vidit, et ora ipsos nata movere deos,
Impositosque comae ambrosios ut sensit odores,
     Quosque legit diti messe beatus Arabs:
'I,' dixit 'mea, quaere novum tibi, mater, Amorem;
     Imperio sedes haec erit apta meo.'

XXII

Ad Noctem

Nox bona, quae tacitis terras amplexa tenebris
     Dulcia iucundae furta tegis Veneris,
Dum propero in carae amplexus et mollia Hyellae
     Oscula, tu nostrae sis comes una viae.
Neve aliquis nostros possit deprendere amores,
     Aera coge atras densius in nebulas.
Gaudia qui credit cuiquam sua, dignus ut unquam
     Dicier illius nulla puella velit.
Non sola occultanda cavis sunt orgia cistis,
     Solave Eleusinae sacra silenda deae.
Ipse etiam sua celari vult furta Cupido,
     Saepius et poenas garrula lingua dedit.
Una meos, quos et miserata est, novit amores,
     Officiis nutrix cognita fida suis:
Haec quae me foribus vigilans expectat in ipsis,
     Inque sinum dominae sedula ducit anus.
Hanc praeter, tu sancta, latent qua cuncta silentque,
     Tu, dea, sis flammae conscia sola meae,
Quaeque libens adstat nostrorum testis amorum
     Nobiscum tota nocte lucerna vigil.

XXIII

Laurus

Oppositae obstabant nostris prius auctibus aedes,
     Nec nos caelum ulla, solve iuvabat ope:
Disiectis herus his, solemque admisit, et aura
     Concessit nobis liberiore frui.
Hinc nos in tenues certatim tollimur auras,
     Ornamurque novae frondis honore caput.
At tibi, cui sacris Musarum et Apollinis umbris
     Extructas libuit posthabuisse domos,
Perpetuo similes nostris sint frondibus anni,
     Nobiscum augescant et tibi cuncta bona.

XXIV

De Pythagorae Simulacro

Quem toties vixisse anima redeunte renatum
     Mutato fama est corpore Pythagoram,
Cerne iterum ut docti caelo generatus Asylae
     Vivat, ut antiquum servet in ore decus.
Dignum aliquid certe volvit: sic fronte severa est,
     Sic in se magno pectore totus abit.
Posset et ille altos animi depromere sensus,
     Sed veteri obstrictus religione silet.

XXV

Veris Descriptio, Ad Turrium

Iam tristi canos glacie concreta capillos
     Afflatu tepidi fugit hiems Zephyri.
Iam nitidum os ver molle auras in luminis audet
     Proferre, et teneros ferre per arva pedes;
Tempora diversis tollens halantia sertis
     Purpureo matris Chloridos e gremio,
Summittit varios tellus fecunda colores,
     Convertit molles quo puer ipse gradus;
Et passim, quacumque vagos deflectit ocellos,
     Diffugiunt toto nubila cuncta polo.
It prope, et incutiens blandas in pectore flammas,
     Omnia iucundo accendit amore Venus.
Quam circum vario texunt e flore coronas
     Perfusae Assyrio rore comam Charites.
Hinc atque hinc mille aligeri pueri assultantes
     Coniciunt certa spicula acuta manu.
Concipiunt dulces animalia cuncta calores,
     Persultantque vagi pabula laeta greges.
Ipse suam de colle canens Amaryllida pastor
     Pascentes tenui carmine mulcet oves,
Percussaeque nova dulcedine corda volucres
     Dant laetos passim per nemora alta sonos.
Sola gemit, ramoque sedens miserabilis alto
     Absumptum mater Thracia plorat Itym.
Di bene, quod nostrae tam longe a finibus orae
     Exactum hoc dira est in regione scelus.
Heu puer infelix, matri dum bracchia tendit
     Assueto cupiens se implicuisse sinu,
Illa ferox animi, caecoque agitata furore
     Avulsum duro diripit ense caput.
Quid facis, ah demens? Ferro quem perdis iniquo,
     Is lac dulce tuis hausit ab uberibus.
Huic tu longinquam votis optare senectam,
     Huic solita es teneras dicere blanditias.
Heu miserum, genitor nati infelixque sepulcrum,
     Ut tibi nunc toto pectore sensus abit,
Infandae nosti cum coniugis impia facta
     Atque epulas mensis tristibus appositas!
Nempe furis, strictoque ruis violentior ense,
     Sed sublata alis effugit illa novis.
Perpetuum fleat, ut merita est, longisque querelis
     Antiqui poenas persoluat sceleris.
Nos, Turri, dum florifero vere omnia rident,
     Spirat et e summis gratior aura iugis,
Nos hic, qua nitida pellucens rivulus unda
     Labitur et leni murmure dulce sonat,
Cantemus molles formosae Amathusidos ignes,
     Quidque ferox arcu, quid face possit Amor.
Armenias domat hic tigres, saevasque leaenas;
     Eripit hic summo, cum libet, arma Iovi.
Hoc duce pallentes umbras Oeagrius Orpheus,
     Tristiaque horrendi limina regis adit,
Nec timuit saevaeve Hecates immania monstra,
     Armatasve atris Eumenidas facibus.
Hoc cogente, omni cum pectore consternatus
     Abrupto nollet vivere coniugio.
Paulatim Eurydices veterumque oblitus amorum,
     In Calaim tota mente Boreiadem
Exarsit, penitusque insano perditus igne
     Sensit ferventes intima ad ossa faces.
Formose o Calai, pulchrae genus Orythiae,
     Te virides silvae, te cava saxa sonant.
In te suspirat, solum te cogitat Orpheus,
     Per te sollicito nulla quies animo est.

XXVI

Ad Gelliam rusticantem

Dum te blanda tenent aestivas rura per umbras,
     Deliciis nimium rura beata tuis,
Ecqua tui, mea lux, tangit te cura poetae,
     An meus e toto pectore cessit amor?
Cessit amor certe, soliti cessere calores:
     Absentis meminit nulla puella viri.
Non ita concussae versantur in arbore frondes,
     Cum gravis adversum verberat aura nemus,
Quam facile instabilem permutat femina mentem,
     Exclusus queritur, qui modo carus erat.
Non sic Penelope, non sic Capaneia coniunx
     Antiqui meruit temporis esse decus.
Altera defuncti maerens ad busta mariti,
     Noluit abrepto vivere sola viro.
Altera bis denos potuit durare per annos,
     Dum cupidos cauta detinet arte procos.
Femina nunc varias tantum connectere fraudes
     Novit, et in nulla certa manere fide.
Quid queror haec demens? Durae procul ite querelae,
     Ite: decent tristes tristia verba viros.
Laetus ego: hos neque enim sequitur mea Gallia mores,
     Mutare incertos nec solet illa toros.
Quin et mansit amor, soliti mansere calores:
     Absentis meminit nostra puella viri.
Multa tamen timeo: tu multa ignosce timenti.
     Hei mihi, pars nostro nulla timore vacat.
Ah quoties vereor, dum picta per arva vagaris,
     Dum rutilae texis florida serta comae,
Ne ruat e summis in te Saturnius astris,
     Sisve alii cuivis grata rapina deo.
Pressit Amymonen mediis Neptunus in arvis,
     Dum premeret summum virginis urna caput.
In mediis Io campis perpessa Tonantem est,
     Horridaque hirsuta cornua fronte tulit.
Hinc quoque Tartareo raptam Deoida curru
     Abstulit infernus in sua regna pater.
Sidonis errabat nitidos Europa per agros,
     Cum medium ficto per mare vecta bove est.
Non tamen hos tantum causantur prata timores:
     Hei mihi quam multos dat quoque silva metus.
Hic habitant Satyrique, et agrestia numina Panes,
     Et timor errantum Faunus Hamadryadum.
Hic versa in virides Daphne Peneia frondes,
     Hic fera mutato Parrhasis ore fuit.
Hic et semicaper spreta Nonacrius Aegla
     Arcadicae forma virginis incaluit.
Quod si tecum isdem pariter versarer in arvis,
     Et domus unanimes clauderet una duos,
Non ego caelicolum fraudes, non furta timerem:
     Undique me socio, Gellia, tuta fores.
Si versa est Daphne, Sicula Proserpina ab Aetna
     Si vecta est Stygiis in nova regna rotis,
Quid mirum? Facile est deceptas fraude puellas
     Fallere, nullius quas tueatur amor.
Ipse ego perpetuo tecum mea vita manerem:
     Sic possem nullos extimuisse deos.
Saepe pererrabat tacitos Atalanta recessus:
     Tuta tamen fido Mimalione fuit.
Cingeret obsessos seu curva indagine colles,
     Seu cuperet saevas comminus ire feras,
Haerebat lateri semper comes ille, nec unquam
     A domina lato longius ungue fuit.
Ergo huic non summi fraudes nocuere Tonantis,
     Inque suo nullos sensit amore dolos.
Sic ego per silvas tecum et per prata vagarer:
     Grata essent sine te gaudia nulla mihi.
Nunc pariter nitida recubare iuvaret in umbra,
     Et capere in viridi somnia grata toro.
Nunc pariter nuda fontes invadere sura,
     Torrida dum siccus finderet arva canis.
Saepius in silvis lepores captare fugaces,
     Et volucres fictis fallere carminibus.
Saepius in denso convicia dicere luco,
     Et madidas verno flore ligare comas.
Saepius umbroso choreas ductare sub antro,
     Cum daret agrestes tibia pulsa sonos.
Ah quoties tales inter, mea Gellia, lusus
     Inicerem cupidas in tua colla manus,
Dulciaque e roseis furarer basia labris,
     Basia mi cunctis anteferenda bonis.
O niveam, siqua haec referet mihi gaudia, lucem!
     Gratior optatis non erit ulla meis.
Semper Erythreis signabitur illa lapillis:
     Semper erit sacros inter habenda dies.
Nunc, quoniam tecum me non licet esse, caveto
     Mutuus extincto ne cadet igne calor.

XXVII

Iolas

Pascite, oves, teneras herbas per pabula laeta,
Pascite, nec plenis ignavae parcite campis:
Quantum vos tota minuetis luce, refectum
Fecundo tantum per noctem rore resurget:
Hinc dulci distenta tumescent ubera lacte,
Sufficientque simul fiscellae et mollibus agnis.
Tu vero vigil atque canum fortissime Teucon,
Dum pascent illae late per prata, luporum
Incursus subitos saevasque averte rapinas.
Interea hic ego muscoso prostratus in antro
Ipse meos solus mecum meditabor amores,
Atque animi curas dulci solabor avena.
     O formosa Amarylli, nihil te absente videtur
Dulce mihi: nunc et nitido vere omnia rident,
Et vario resonant volucrum nemora avia cantu;
Exultim virides ludunt armenta per herbas,
Lascivique agni, infirmisque artubus haedi
Cornigeras matres per florida prata sequuntur.
Non tamen ista magis sine te mihi laeta videntur,
Quam si tristis hiems, nimbisque rigentibus horrens
Agglomeret gelido canas Aquilone pruinas.
Dulce apibus flores, rivi sitientibus herbis,
Gramen ovi, caprae cytisus, Amaryllis Iolae.
Non ego opes mihi, non cursu praevertere ventos
Optarim magis, aut pecoris quodcumque per orbem est,
Quam te, Amarylli, meis vinctam retinere lacertis,
Et tecum has inter vitam deducere silvas.
Est mihi praeruptis ingens sub rupibus antrum,
Quod croceis hederae circum sparsere corymbis,
Vestibulumque ipsum silvestris obumbrat oliva:
Hanc prope fons, lapide effusus qui desilit alto,
Defertur rauco per levia saxa susurro.
Hinc late licet immensi vasta aequora ponti
Despicere, et longe venientes cernere fluctus.
Hoc mecum simul incoleres, Amarylli, simulque
Mecum ageres primo pecudes in pascua sole,
Mecum abeunte die pecudes cava in antra vocares.
Saepe etiam denso in nemore aut convalle virenti
Dum tenue arguta modularer harundine carmen,
Tu mecum ipsa esses simul, astaresque canenti,
Quin et nunc pariter caneres, nunc dulcia nostro
Basiaque et veneris misceres gaudia cantu.
O solum hoc, superi, misero concedite amanti!
Tum licet et rapiantur oves, rapiantur et agni,
Ipse tamen Croeso mihi ditior esse videbor.
Mollibus in pratis Lycidae post Daphnidis hortos,
Purpureos flores texenda in serta legebas,
Cum te, succincta tunica fusisque capillis,
Et vidi simul, et totis simul ossibus arsi.
Pone sequebatur Gorge soror, et tamen audax
Accessi, sumque ipse meos tibi fassus amores.
Risisti, et sertum, nitida quod fronte gerebas,
Tamquam ex se cecidisset humi, iecisti, abiensque
Liquisti, advertens collegi protinus ipse:
Servavique, et adhuc tamquam tua munera servo.
Et quamvis dudum foliis languentibus aret,
Non tamen est serto quidquam mihi carius illo.
Ex illo, semperque fui tibi deditus uni,
Pulchraque nulla meis oculis te praeter habetur.
Saepe mihi Alcippe vicina et munera misit,
Et dixit: 'Formose puer, quae munera mittit,
Mittit et ipsum animum: tu et munera suscipe, et illum.'
Sed potius, Amarylli, alio quam tangar amore,
Sudabunt humiles flaventia mella genistae
Et molles violae dura nascentur in orno,
Incultique ferent candentia lilia vepres,
Et maestis ululae cedet philomela querelis.
Quantum ver formosum hieme est iucundius atra,
Quantum mite pirum sorbis est dulcius ipsis,
Quantum hirsuta capella suo setosior haedo,
Quantum nocturnis obscuri vesperis umbris
Puniceo exsurgens aurora nitentior ortu est:
Tantum, Amarylli, aliis mihi carior ipsa puellis.
Hae testes mihi sunt silvae, vicinaque silvis
Populus haec, cuius tale est in cortice carmen:
'Vellera cum setis aries mutarit, et hircus
Velleribus setas, Amaryllida linquet Iolas.'
Sed nos dum longum canimus, iam roscida luna
Apparet caelo, et rapidus deferbuit ardor
Demerso iam sole: tamen miser ardet Iolas.
Nimirum nostros nequeunt lenire calores
Nec quaecumque rigent Ripheo in monte pruinae,
Nec quaecumque simul gelido durantur in Hebro:
Fors tamen hos illa ipsa, potest quae sola, levabit.
Sperando interea duros solabimur ignes,
At vos, ne sero dum nox insurgit Olympo,
Praesidio umbrarum fretus malus ingruat hostis,
Iam pasti secura, greges, in ovilia abite.

XXVIII

Imaginem sui Hyellae mittit

Quam tibi nunc Iani donamus, Hyella, calendis,
     Exprimit haec vultus parva tabella meos.
Nulla fuit cuiquam similis mage: pallet imago,
     Assiduus nostro pallor in ore sedet.
Est excors, sine corde et ego, quod pectore nostro
     Ipse Amor ereptum sub tua iura dedit.
Non loquitur, mihi sic tua cum datur ora tueri,
     Torpet nescio quo lingua retenta metu.
Unum dissimile est nobis: felicior uno est,
     Tam saeva quod non uritur illa face.
Quod si etiam uretur, tuo enim sub lumine quidquam
     Illaesum flammis non licet ire tuis,
Non ut ego assiduo infelix torrebitur igne:
     In cinerem primo corruet illa foco.

XXIX

Ad somnum

Beate somne, nocte qui hesterna mihi
     Tot attulisti gaudia,
Utinam deorum rector ille caelitum
     Te e coetu eorum miserit,
Quae saepius mortalibus vera assolent
     Mitti futuri nuntia.
Tu, quae furenti surdior freto meas
     Superba contemnit preces,
Facilem Neaeram praebuisti: quin mihi
     Mille obtulit sponte oscula,
Oscula, quae Hymetti dulciora sint favis,
     Quae suaviora nectare.
Vere beate somne, quod si saepius
     His, dive, me afficias bonis,
Felicior caelestibus deis ero,
     Summo nec inferior Iove.
At tu, proterva, quolibet fuge, eripe
     Complexibus te te meis:
Si somnus iste me frequens reviserit,
     Tenebo te, invitam licet.
Quin dura sis, sis quamlibet ferox: eris
     Et mitis, et facilis tamen.

XXX

Ad Canalem et Bembum

Canale optime, tuque Bembe, nostri
Amantissimi utrique, amati utrique
A me non minus atque utrique ocelli,
Quid rerum geritis? Valetis? Atque
Absentis memores sodalis estis?
Quid vestrae faciunt bonae Camenae?
Scripseruntne aliquid novi meum post
Discessum? Puto: namque quicquid oti
Per vestras datur occupationes,
Id vos in studiis bonis locatis.
Ad me mittite siquid edidistis,
Oro, nec socium bonum negate
Vestri participem leporis esse.
Sed quid cum Venere ipsa, amoribusque
Quam vobis bene convenit? Caletis?
Amatisne? Dei deaeque faxint
Et feliciter et bene ipsi ametis,
Quamque ego leviusque, leniusque.
Heu heu me miserum, mei sodales,
Quam saevo teneor furore! Quam mi
Totus, quam gravis incubat Cupido!
Non quod non amer: intimis medullis
Ardet me mea Hyella, perditeque,
Quantum quid pote perditissimum esse.
Verum hoc me excruciat magis: potiri
Mea nam vetitum mihi puella.
Quod si quando licet, nihil levatur,
Sed ferus magis excitatur ardor.
Nam cum nec saturum recedat inde
Cor mi, nec furor expleatur unquam
Caris basiolis papillulisque,
Atque his, qui miserum necant, ocellis,
Augescit magis, et magis. quid heu heu
Adverso paterer deo atque iniquo,
Si haec incommoda sunt secundo amore?

XXXI

In Vancium vicum Patavinum amoenissimum

Blanda o Naiadum cohors sororum,
Quae Vanci nitido latetis amne,
Fusae colla decentibus capillis,
Quos large ambrosii rigant liquores,
Comptae et carbaseo sinus amictu,
Exite e liquidis simul latebris,
In vestros simul hic adeste lusus,
Quos large Zephyro favente tellus
Vernos florida suggerit per agros.
En scandentibus hinc et hinc flagellis
Per flavas salicum comas pererrans
Vitis pampineas ministrat umbras,
Per quas sibila murmurantis aurae
Iucundum tenero strepunt susurro.
Hic gemmantibus hinc et hinc rosetis
Cultas texere vos licet coronas,
Et passim simul omnium colorum
Lectos in calathis referre flores.
Queis comptas pariter comas revinctae,
Queis sparsae teretes simul papillas,
Ductetis pariter choros licentes,
Ductetis hilares simul choreas.
Sed quid splendidius nitescit aer?
Quid fragrantius huc feruntur aurae?
Rident omnia, et aere in sereno
Spirarunt Cyprii, Syrique odores.
Agnosco. Resonis strepunt querelis
Olores Paphii, Cupidinumque
Concussae ex humero sonant pharetrae.
Ad flores properat suos Dione.
Nunc vos Vanciades simul sorores
Instaurate choros licentiores.
Et novae Venerem <decent> choreae,
Et chori Venerem licentiores.
Huc mitis, dea, mitiorque semper
Adsis muneribus benigna nostris,
Quae versis tibi fundimus quasillis,
Quae pictis tibi teximus coronis.
Incultis, face, Vancium rosetis
Paestum vincere, floridumque Tibur.
Haec non bruma rigens, calorque laedat,
Haec non flamina pestilentis Austri;
Sed semper tibi cultius nitescant,
Sed semper genitalibus Favoni
Tua in munera mulceantur auris.

XXXII

In Hyellae ocellos

Quamvis te peream aeque, Hyella, totam,
Nec pars sit, mea lux, tui ulla, quae me
Saevo non penitus perurat igne,
Fulgentes tamen illi, amabilesque
Illi, sideribus pares ocelli
Nostri maxima causa sunt furoris.
O cari nimis, o benigna ocelli,
O dulci mihi melle dulciores,
Quando vos misero mihi licebit
Usque ad millia millies trecenta,
Aut ultra haec etiam, suaviari?
Di, concedite mi hoc misello amanti;
Dein nil grave perpeti recuso:
Quin et si peream, lubens peribo.

XXXIII

Ad Hyellam

Dispeream nisi tu vita mihi carior ipsa,
     Atque anima, atque oculis es, mea Hyella, meis.
Dispeream nisi ego vita tibi carior ipsa,
     Atque anima, atque oculis sum, mea Hyella, tuis.
Nec satis hoc: vellem pote quicquam his esset haberi
     Carius, ut posses carior esse mihi.
Tu quoque idem velles, pote quicquam his esset haberi
     Carius, ut possem carior esse tibi.
Di, facite haec longos concordia duret in annos,
     Tamque bonos mutent saecula nulla animos.

XXXIV

Hymnus in Gabrielem Archangelum

Iam caeli reserat fores
     Aurato e thalamo exiens
     Mater Memnonis, et diem
     Laeto provocat ore.
Nos te maxime maximi
     Minister canimus Patris,
     Quo nullus, qui hominum genus
     Tam praesens iuvet, usquam est.
Tu, nostras celer ad preces,
     Aures protinus ad deum has
     Defers, nec tenues sinis
     Evanescere in auras.
Tu, dum fers nova nuntia
     Virgini aetherio Patri
     Dilectae, quibus indicas
     Magni vota Tonantis,
Nobis fers nova nuntia,
     Quis, e faucibus impii
     Erepti hostis, in aurea
     Caeli templa vocamur.
Adsis, o bone, et in dies
     Semper nos propius iuva,
     Nec patrocinio tuo
     Unquam mitte tueri.

XXXV

De Patavio a militibus vastata

Urbs, quam vetusto vectus ab Ilio
     Post fata Troum tristia, post graves
     Tot patriae exhaustos iniquo
     Tempore, tot pelago labores,
Ducente demum Pallade, qua rapax
     Cultos per agros Medoacus fluit,
     Dis fretus Antenor secundis
     Condidit, Euganeis in oris;
Tu, nuper <et> flos et decus urbium,
     Quascumque tellus Itala continet,
     Magnas tot artes, tot virorum
     Ingenia, et studia una alebas.
Te septicornis Danubii accola,
     Te fulva potant flumina qui Tagi,
     Longeque semoti Britanni
     Cultum animi ad capiendum adibant.
At nunc, acerbi heu saeva necessitas
     Fati, severas ut pateris vices!
     Ut te ipse vastatem vel hosti
     Conspicio miserandam iniquo!
Quid culta tot pomaria conquerar?
     Tot pulchra flammis hausta suburbia?
     Quid glande deturbata ahena
     Moenia, praecipitemque saevi
Mavortis iram, bellaque persequar
     Horrenda? Squammis ille adamantinis,
     Ferroque consertam rigenti
     Induerat chlamydem trilicem.
Fremensque, et atrum letifera manu
     Telum coruscans, secum odia, et necis
     Contemptum, et insanos tumultus,
     Secum animos, rabiemque agebat.
Ille urbe ab imis sedibus eruta
     Implesset omnes funeribus domos,
     Non ille vel sexu, vel ullo
     Efferus abstinuisset aevo.

XXXVI

Ad Bembium

Qui modo ingentes animo parabam,
     Bembe, bellorum strepitusque et arma
     Scribere, hoc vix exiguo male audax
          carmine serpo.
Nempe Amor magnos violentus ausus
     Fregit iratus: velut hic Tonantem
     Cogit et fulmen trifidum rubenti
          ponere dextra.
Sic eat, fors et sua laus sequetur
     Candidae vultus Lalages canentem et
     Purius claro radiantis astro
          frontis honores.
Nota Lesboae lyra blanda Sapphus,
     Notus Alcaei Lycus, altiori
     Scripserit quamvis animosum Homerus
          pectine Achillem.
XXXVII

In Auroram

Dia Tithoni senioris uxor,
     Quae diem vultu radiante pandis,
     Cum genas effers roseas rubenti
          praevia soli,
Roscidos ut nunc per agros vagari
     Sub tuo adventu iuvat, et recentis,
     Quae tuos semper comitantur axes,
          excipere auras.
Sicca iam saevus calor uret arva,
     Iam vagi aurarum levium silescent
     Spiritus, iam sol rapidus furentes
          exeret ignes.
Dum licet, laeti simul ite, amantes,
     Dum licet, molles pariter puellae
     Ite, flaventes vario capillos
          nectite serto.
Nunc simul telis positis Amores
     Matris haerentes lateri et decentes
     Gratiae plenos referunt resecto
          flore quasillos.
Per feros saltus, per iniqua lustra,
     Undique occultas agitans latebras,
     Fertur, et silvas varia ferarum
          strage cruentat
Clara Latonae soboles: nitenti
     Huic comae in nodum religantur auro,
     Pendet aurata ex humeris pharetra:
          pendet et arcus.
Circum eunt nymphae simul: illa cursu
     Gaudet effusos agitare cervos,
     Hanc iuvat certis iaculis fugaces
          figere lyncas.
Nunc ab umbroso simul esculeto
     Daulias late queritur, querelas
     Consonum circa nemus et iocosa
          reddit imago.

XXXVIII

De Hyella

Nil tecum mihi iam Phoebe est, nil Nox mihi tecum,
     A vobis non est noxve, diesve mihi.
Quantum ad me, ut libet auricomo Sol igneus axe
     Exeat Eoae Tethyos e gremio,
Ut libet, inducat tacitas Nox atra tenebras:
     Fert mihi noctem oculis, fert mihi Hyella diem.
Nam quoties a me nitidos avertit ocellos,
     Ipsa in luce etiam nox tenebrosa premit.
At quoties in me nitidos convertit ocellos,
     Candida et in media fit mihi nocte dies.

XXXIX

De Menalca

Iverat ad Phylirem media de nocte Menalcas,
     Posset ut ad patrios mane redire greges.
Iamque fores lento religatas vimine pressa
     Suspensis manibus solverat ille anima.
Prospectansque oculis <semiaperta> per ostia, limen
     Protenso poterat transiliisse pede,
Cum sensere canes; quo murmure victus, ut ira
     Ardebat, tales iecit in astra sonos:
'Cinge triumphali, puer o, tua tempora lauro,
     Qui redis ad patrios tutus, ut ante, greges.'

XL

De Lodovico Pannoniae rege

Danubii ad ripas primo rex flore iuventae,
     Caesus pro patria, cum patria hic iaceo.
Nec queror, immiti quod sim prostratus ab hoste,
     Sed quod me reges deseruere pii,
Qui, dum alia ex aliis inter se proelia miscent,
     Et me et se rabidis hostibus obiciunt.

XLI

Ad Venerem ut pertinacem Lalagem molliat

Diva, quae has caeli generatim in auras
     Cuncta producis, cupidumque amorem
     Undique infundens, facis ut perenne
          saecla propagent;
Qua nihil laetum sine, amabile est nil
     Nilque iucundum, sine qua nec ipsae
     Gratae erunt cuiquam Charites, nec ipsa
          blanda voluptas;
Dum tibi laetus reparatur orbis,
     Dum per herbosos pecus omne campos
     Vim tuam sentit, tibi plaudit omnis,
          diva, volucris;
Dum nihil, quamvis rigidum, feroxque est,
     Ossibus quod non penitus sub imis
     Sit tua tactum face, quod tuos non
          sentiat ignes,
Una erit flammarum et amoris expers?
     Una secura his Lalage resistet?
     Tange age ultrici, dea, pertinacem
          tange flagello.
Quod si ita tanges, fera ut obstinatum
     Applicet nostris animum querelis,
     Nec preces ultra miseras superba
          negligat aure,
Conseram laetam tibi, diva, myrtum,
     Vancius qua se rosifer revolvit:
     Hanc mero supplex, niveo et rigabo
          lacte quotannis.
Hanc et immistae pueris puellae
     Circum agent laetas pariter choreas,
     Teque prima unam, simul ultima unam
          voce canent te.
Te canent unam, volucremque natum
     Qui ferox, duro et similis parenti,
     Acer et flamma est, et agente certum
          cuspide vulnus.
Spargam odoratas violas rosasque
     Ipse ego, votique reus secabo
     Grata torquatae ante tuas columbae
          guttura flammas.

XLII

De imagine sui armata

Quid magis adversum bello est, bellique tumultu,
     Quam Venus? Ad teneros aptior illa iocos.
Et tamen armatam hanc magni pinxere Lacones,
     Imbellique data est bellica parma deae.
Quippe erat id signum forti Lacedaemone natum
     Saepe et femineum bella decere genus.
Sic quoque, non quod sim pugna versatus in ulla,
     Haec humeris pictor induit arma meis,
Verum hoc quod bello, hoc patriae quod tempore iniquo,
     Ferre vel imbellem quemlibet arma decet.

XLIII

In obitum Borgetti catuli

Borgettus lepidus catellus ille,
Cuius blanditias proterviores
Et lusus herus ipse tantum amabat,
Quantum tale aliquid potest amari.
Nec mirum: dominum suum ipse norat,
Caram bima velut puella matrem,
Et nunc illius in sinu latebat,
Nunc blande assiliebat huc et illuc
Ludens, atque avido appetebat ore.
Erectis modo cruribus, bipesque,
Mensae astabat herili, heroque ab ipso
Latratu tenero cibum petebat.
Nunc raptus rapido maloque fato,
Ad manes abiit tenebricosos.
Miselle o canis, o miser catelle,
Nigras parvulus ut timebis umbras!
Ut saepe et dominum tuum requires!
Cui pro deliciis, iocisque longum
Heu desiderium tui relinquis.

XLIV

Genethliacon pueri nobilis

Vos mihi nunc magnos partus ortusque beatos
Felicis pueri, quo pinguia culta vetusti
Naonis exultant, quo Carnia tota superbit,
Dicite, Pierides. Vos illum e matre cadentem
Excepstisque sinu et vestris fovistis in ulnis
Et teneram molli cinxistis baccare frontem.
Nec vero vos tantum has accessistis ad oras,
Nec solae venistis ad haec vos munera, Musae:
Affuit ipsa etiam pariter, spargensque salubres
Pyxidos arcanae succos, partusque dolores
Leniit et matrem fetu Lucina levavit.
Affuit Idalio veniens e colle Dione,
Nectare odorato crines perfusa fluentes,
Assuetaeque leves Charites ductare choreas.
Hae simul ambrosia puerum lavere liquenti,
Et parvas tenui cunas stravere ligustro.
Venit et undifluis properans Naucelus ab antris,
Quem prope caeruleo e fluctu formosa Metune
Ibat: eos circum violasque rosasque rubentes
Vimineis nymphae calathis et serta ferebant
Purpureo e narcisso, eque auricomo chrysantho.
Quae postquam totas passim sparsere per aedes,
Iucundoque domus late fragravit odore,
Protinus ecce Iovis magni de limine Parcae,
Antiquae Parcae, niveo queis corpore amictu,
Canaque Chaonia velantur tempora quercu.
Hae postquam et matrem complexae et fronte serena
Oscula iunxerunt parvo felicia nato,
Candida versato torquentes vellera fuso,
Fatidico tales funderunt pectore voces:
'O fausto nimium caelo divisque benignis
Nate puer, cresce, et dulces solare parentes,
Et fatis laetare tuis. Tuque, optima mater,
Tuque, boni genitor pueri, quos omine dextro
Castus hymen quondam thalamo sociavit in uno,
Accipite haec laetis animis, neu posse moveri
Credite quae vero concordes ore canemus.
Qualis in aprico se tollit amaracus horto,
Quam studio solers omni formosa puella
Ipsa suos alit in lusus et lenibus undis
Irrigat, illa leves paulatim surgit in auras
Pulchrior et dulcem late diffundit odorem;
Sic puer augescens primo se toilet in aevo,
Nec se quisquam illi formoso conferet ore.
Mox ubi iam validus teneris excesserit annis,
Tunc illum sacras artes doctaeque docebunt
Aonides princepsque chori formosus Apollo,
Illi et divini latices Aganippidos undae
Et virides Haemi saltus Pindique patebunt.
Mars quoque bellipotens simul, et Tritonia virgo
Muneribus bellorum et saevis instruet armis.
Doctior haud illo quisquam seu cominus ense,
Seu sit opus valida concurrere longius hasta,
Sive inflectere equum, atque arctis compescere habenis,
Seu libeat laxare et aperto currere campo.
O quoties medio ferventem in turbine belli
Conversae fugient acies, at percitus ille
Obvia quaeque metet infesto corpora ferro.
Non secus ac praeceps hiberno flumine torrens,
Cum tumidus late ac pluviis hiemalibus auctus
Proruit adversas insano vortice silvas,
Obstantesque trahit ripas, camposque per omnes
Cum sonitu ruit, et rapido rotat omnia fluctu.
Fortunate puer, numquam non victor in hostem
Bella geres, magnique aequabis facta parentis.
Ille olim magnos Gallorum stravit acervos,
Italaque hostili manarunt arva cruore,
Tum, cum caesa virum serpens per corpora Lyris
Aequoreas cursum vix tandem invenit in undas.
Ille idem, gelida cum gens immanis ab Arcto
Ausonios passim se se effudisset in agros,
Audaces animos ingenti strage repressit,
Alpinasque nives Germano sanguine tinxit.
Nunc quoque fallaces abrupto foedere Gallos
In Latios iterum fines praedamque ruentes
Proteret, et victos (divinis credite Parcis)
Italia expellet, caeloque aequabit honores.
At tu, siqua tuo restabunt bella parenti,
Ausoniam infenso nec dum pacarit ab hoste,
Ipse tua fidens animi virtute subibis
Haec primum, mox externas egressus in oras
Implebis totum factis audacibus orbem.
Te duce, et Ausoniae rursum rediviva resurget
Gloria, et antiquum late victricibus armis
Reddetur Latio imperium. Tua signa timebunt
Una omnes passim populi, quaque incidit alto
Aequore et Oceano ferventes abluit axes,
Quaque coloratis effert se Phoebus ab Indis.
Tum demum placida contentus pace quiesces,
Saevaque mitescet posito discordia ferro.
Aurea tum veniet saeclis melioribus aetas,
Felicesque anni, et Saturnia regna redibunt;
Tum Pax alma colet terras, Astreaque virgo,
Immersumque gemet Stygio scelus omne baratro.
Felices, qui tam laeto nascentur in aevo.
Tu vero, ante alias superis gratissima tellus,
Quam tanto divum genitor dignatur alumno,
Tu nitidas passim fruges arbustaque laeta,
Sponte tua nulloque hominum cogente labore,
Produces; humiles sudabunt mella genistae,
Incultique ferent candentia lilia vepres.
Finierant Parcae. Tum Iuppiter aethere ab alto
Intonuit laevum, et caeli de parte serena
Perspicuus multo fulgor cum lumine fulsit.

XLV

Ex Philemone

Siquid remedi lacrimae afferrent malis,
Minorque semper fieret lugenti dolor,
Auro parandae lacrimae nobis forent.
Sed nil here istaec prosunt, res ipsae nihil
Moventur istis: sive tu semper fleas,
Seu nunquam, eandem pergere insistent viam.
Quid his iuvamur ergo? Nil certe: at dolor,
Ut ipsa fructus arbor, sic lacrimas habet.

XLVI

Ex Menandro

Nam si te, alumne, genetrix cum peperit tua,
Hac sorte es unus omnium in lucem editus,
Tibi cuncta ut evenirent quae velles bona,
Idque annuit magnorum quispiam deum,
Iure optimo indignaris: valde enim is tibi
Fallax repertus. Quod, si eisdem legibus
Quibus nos omnes (tragicis ut verbis loquar)
Aeque patentem cunctis aerem trahis,
Ferenda sunt haec levius, et omnis rectius
Ratio habenda. Denique haec summa est: puta
Hominem esse te, quo nullum animantium omnium
Extolli, itemque deprimi citius solet.
Ipsumque id haud iniuria: minimarum enim
Id virium est, et maximis semper studet,
Plurimaque secum commoda conterit cadens.
Tu vero et magna non amisisti bona,
Et mediocria sunt ipsa ea, quae pateris mala.
Ergo et modeste, alumne, quod reliquum est feras.

XLVII

Cum ex Hispanica legatione in Italiam reverteretur

Salve, cura deum, mundi felicior ora,
Formosae Veneris dulces salvete recessus:
Ut vos, post tantos animi mentisque labores,
Aspicio lustroque libens! Ut munere vestro
Sollicitas toto depello e pectore curas!
Non aliis Charites perfundunt candida lymphis
Corpora, non alios contexunt serta per agros.