Cum ex Academia Lyceum versus per ipsa suburbia proficiscerer, pylidi, ubi fons est Epanopius, propinquavi, et ibi Hippothalem Hieronymi filium, et Ctesippum Paeaneum, aliosque una cum his adolescentes offendi. Cum me Hippothales venientem videret, O Socrates, inquit, quonam et unde? At ego, Ex Academia Lyceum versus. Tum ille, Adesdum, neque ulterius progrediaris. Ad haec equidem, Decet, inquam: sed ubinam, et apud quos vestrum esse me vultis? Ille vero, e regione murorum ostendens gymnasium quoddain circumseptum, et ianuam apertam: Hic, ait, manere te volumus. hic autem ipsi et alii multi, et quidem honesti, nos exercemus. So. Qua potissimum in re est haec vestra exercitatio? Hip. In palaestra, quae nuper est constituta: ac ut plurimum in sermonibus, quos tecum libenter coimmunicaremus. So. Recte agitis. Sed quis ibi praeceptor? Hip. Socius tuus et laudator Miccus. So. Per Iovem, non ignarus ille quidem, sed sophista peritus. Hip. Visne me intro sequi, ut eos, qui ibi sunt, videas? So. Id in primis libenter audirem, ad quid ingrediar, et quis honestior adsit. Hip. Alius alii videtur, o Socrates. So. Tibi vero quis honestior, o Hippothales? dic, obsecro. At ille interrogatus obticuit. Tum ego, O Hieronymi fili Hippothales, utrum diligas quempiam, necne, nil opus est ut aperias. novi enim, quam vehementer honestissimos quosque diligere soleas. Etenim ceteris in rebus hebes et inutilis sum: id autem unum mihi munus a Deo datum, ut primo aspectu amicos agnoscam. Ad haec ille nihil respondit. Verum Ctesippus, Quam urbanus es, inquit, Hippothales, quod amici tui nomen Socrati referre nolis! quod si paulisper tecum iste versetur, audiet te multa de illo loquentem. nobis iam, o Socrates, aures implevit nomine Lysidis. solum vero postquam subbibit, paulum requiescimus. et e somno exciti, ilico nomen Lysidis audire videmur. Et quae soluta oratione iste pronuntiat, apte quidem et concinne dicta, minus tamen vehementia sunt: at quotiens nostra poëmata scriptaque usurpare et effundere nititur, vehementius agit; et quod gravius est, alta admodum voce in amicus quotidie cantat, quam nos tolerare necesse est. modo vero a te rogatus obticuit. Iuvenis, inquam, Lysis hic esse videtur. nam audiens eius nomen, haud agnovi. Tum ille, Raro nomen eius enuntiatur: sed ex patris nomine, cum sit vir admodum nobilis, adhuc iuvenis ipse significatur. id enim mihi persuadeo, permultum abesse ut figuram eius ignores: adeo namque honesta indole praeditus est, ut vel ea sola notus omnibus esse possit. Cuius, inquam, filius est? dicite, quaeso. Democratis, inquit, Aexonei maior natu filius. At ego, En, o Hippothales, quam generosam constantemque benivolentiam nactus es. Age, mihi quoque quae et istis ostende, ut videam, utrum scias, quae de amicis amicum decet ad se et ad alios dicere. Hip. Quid ex iis, quae iste loquitur, perpendis, o Socrates? So. Utrum diligere te illum, quem dixit, neges? Hip. Nequaquam, sed nihil effingere aut scribere in illos aio. Ad haec Ctesippus: Haud sanae mentis hic est, sed delirat aique insanit. So. O Hippothales, nec carmina, nec etiam cantilenam, si quam in amicos composuisti, audire admodum curo: sed qua mente in illos sis, intelligere cupio. Hip. Ctesippus iste tibi referet. novit enim meminitque: si quidem, ut ipse ait, quotidie audiens a me obtunditur. Cte. Et maxime quidem per deos. nam quam ridiculum est, ut cum iste hunc prae ceteris diligat, nihil tamen ex ingenio suo, quod non etiam quivis puer possit, afferre valeat. Quae autem civitas universa de Democrate et Lyside huius avo, deque omnibus illorum maioribus praedicat, eadem et ipse circumfert, divitias, equorum copiam, victorias in Pytho, Isthmo, et Nemea, quadrigis et equis: nec non istis antiquiora. Nam pridem nobis hospitium conviviumque in poëmate quodam retulit: quo quidam ex maioribus Lysidis Herculem quondam ob cognationem excepit: quippe cum ille quoque ex Iove et filia cuiusdam principis populi natus esset: quae aniculae etiam cantant: ceteraque huiusmodi permulta, o Socrates. Haec sunt, quae iste narrando canendoque audire nos cogit. So. O ridicule Hippothales, antequam viceris, laudationem in te ipsum effingis atque decantas. Hip. Non in me ista, o Socrates, praedico. So. Non ut putas. Hip. Qui istuc dicis? So. Maxime omnium in te unum odae istae redundant. nam si amicum talem apprehenderis, ornamento tibi erunt laudes eiusmodi, tanquam triumphatori cuidam, cum amicum huiusmodi nactus fueris. sin autem fefellerit, quo maiores illi laudes attribueris, eo maiorum expers bonorum, magis quoque ridiculus iudicaberis. Quicunque igitur in comparandis amicis sapiens est, non prius quenquam eorum laudat, quam ipsorum familiaritatem fuerit assecutus. futura namque formidat. plerique enim, cum laudari se et extolli sentiunt, fastu tumescunt. an non idem tibi videtur? Hip. Mihi vero. So. Nonne quo superbiores sunt, eo difficilius capiuntur? Hip. Verisimile est. So. Qualis tibi venator ille videretur esse, si quis ita feras expelleret, ut et tutiores fierent, et capi difficilius in posterum possent? Hip. Iners videlicet. So. Atqui sermonibus cantibusque non demulcere, sed exacerbare potius homines, labor est a Musis admodum alienus. Hip. Videtur. So. Vide igitur, o Hippothales, ne iis omnibus obnoxium reumque te ob poësis studium reddas. arbitror sane, nullum te bonum poëtam existimaturum, qui se ipsum poëmate laeserit. Hip. Nullum per Iovem. quae enim haec esset absurditas? Ob hanc profecto causam tecum, o Socrates, mentem meam communico: et si quid habes aliud, consule, qua ratione quis aut dicendo, aut agendo, conciliare sibi quos diligit, possit. So. Non facile dictu est. Verum si hanc mecum colloquio iungeres, tibi forte ostenderem, quae illi dicenda sint, pro his quae loqui te et canere erga illum isti narrarunt. Hip. Nihil impedimento fuerit. si enim una cum Ctesippo hoc ingrediaris, et ibi sedens disputes, ipse tibi, ut arbitror, adhaerebit. nam audiendi apprime avidus est. ac etiam ibi Mercurialia celebrantes iuvenes in unum conveniunt. ad te igitur adventabit: et nisi id fecerit, memento illum Ctesippi familiarem esse propter Menexenum huius nepotem, cuius ille socius est carissimus. Accersat itaque iste illum, si minus ipse per se accesserit. Sic agendum est, inquam. et simul apprehenso Ctesippo, in palaestram prosecutus sum: et alii nos a tergo secuti sunt. ingressi autem invenimus sacras cerimonias ferme peractas, iuvenesque comptos, calculis talisque ludentes: partim in ipso vestibulo extra ludebant, partim in gymnasii angulo paris imparisve iacta exercebantur, calculos e calathis quibusdam extrahentes. hos intuentes alii circumstabant: e quibus Lysis erat, qui adstabat inter iuvenes coronatus, et omnibus indole praestans, nec pulcher tantum, sed et honestus et bonus existimandus, nos autem e conspectu, ubi quieti locus erat, consedimus invicem disserentes. conversus Lysis, frequenter in nos oculos coniiciebat, utpote qui propius accedere cuperet, sed solus accedere verebatur. Interim Menexenus inter ludendum ex aula ingressus est, meque et Ctesippum conspicatus, consessum venit. quem Lysis intuitus, secutus est, et iuxta eum assedit. adventarunt insuper alii. Hippothales autem postquam multos convenisse perspexit, latere cupiens, ea se recepit, qua videri non pesse a Lyside arbitrabatur, ne forte illi molestus foret: et sic adstans audivit. Ego vero Menexenum inspiciens, O fili Demophontis, inquam, uter vestrum natu maior? Ambigimus, respondit ille. Cui insuper addidi: Numquid etiam uter generosior sit ambigitis. Et istud. An etiam uter honestior sit. Subriserunt ambo. Uter vestrum ditior sit, haudquaquam interrogabo. amici namque estis. nonne? Et maxime quidem, responderunt. Amicorum vero communia omnia. quapropter hoc nihil differtis, si quidem id vere de amicitia dicitis. Consenserunt. Sed cum percontari vellem, uter iustior et sapientior esset, interrupit nos quidam, qui Menexenum accersivit, dicens illum a gymnasii magistro vocari. visus enim mihi est sacrorum antistes, Abiit igitur: et ego Lysidem interrogavi: Dic age, o Lysis, vehementer te pater ac mater amant? Ly. Valde. So. An non beatissimum fore te cupiunt? Ly. Quidni? So. Videtur tibi beatus ille, qui servit, et cui nihil eorum, quae concupiscit, agere licet? Ly. Non per Iovem. So. Ergo si te pater et mater amant, beatumque fieri volunt, id omni opera diligentiaque curabunt, ut beate vivas. Ly. prohibet? So. Permittent itaque quodcunque lubet efficere, nec tuis cupiditatibus adversabuntur. Ly. Per Iovem, o Socrates, mihi in plurimis obstant. So. Qui istuc ais? dum te fore beatum exoptant, te impediunt, quo minus voti tui compos efficiaris? Responde ad haec. Si cuperes aliquo patris tui curru pervehi, capiens habenas, quando pugnat, numquid permitteret? Ly. Nihil minus. So. Quem ergo permitteret? Ly. Est auriga quidam a patre meo mercede conductus. So. Quid ais? mercenario parentes tui concedent potius, quam tibi, liberam equorum administrationem? et argentum praeterea huius operis causa erogabunt? Ly. Sed quidnam? So. Malos vero iugatos ducere, lorisque caedere tibi concedent? Ly. Cur mihi concesserint? So. Nulline verberare hos licet? Ly. Et valde quidem, mulioni videlicet. So. Servo, an libero? Ly. Servo. So. Servum itaque pluris faciunt; quam te filium: liberiusque agendi arbitrium exhibent. Quin etiam ad haec mihi responde. Tene tibi ipsi dominari permittunt, an non? Ly. Neque id ullo pacto. So. Quis tibi dominatur? Ly. Paedagogus. So. Nunquid servus? Ly. Servus noster. So. Quam onerosissimum est, sat liber servo subiiciatur. Sed quid agendo paedagogus iste tibi imperat? Ly. Dum ad magistros me ducit. So. Et hi quoque praeceptores tibi imperant? Ly. Omnino. So. Multos igitur dominos principesque tibi pater sponte praeposuit. Sed cum domum ad matrem redieris, tene sinit quidquid placeat ut beatus sis, vel circa lanificium, vel circa telam, quando texit? an gladium forcipesque, radium ac pecten, ceteraque lanificii instrumenta attrectare sinet? Ly. Non vetaret solum, sed et caederet, si tangere auderem. So. Pro Deus, iniuriamne patri, vel matri aliquam intulisti? Ly. Nullam prorsus. So. Quam ob causam te beatum fore, et arbitratu tuo disponere singula nolunt, et quotidie te sic educant, ut semper alicui servias, et, ut brevi complectar, nihil pro tua voluntate agas? quo fit, ut nihil tibi prodesse tam amplae divitiae videantur: quandoquidem quivis magis, quam tu, has administrat: et quod maius est, nec etiam corpus tam generosum, quippe cum alius hoc alat et colat: tu autem nullum habes imperium, o Lysis, nec ullius voti compos efficeris. Ly. Nondum per aetatem licet, o Socrates. So. Vide, ne minus id sit, quod tibi impedimento est, o Democratis fili. nam iste, ut arbitror, et pater et mater tibi concedunt: nec aetatem provectiorem exspectant, quoties legi scribive sibi aliquid optant. tibi enim prae ceteris domesticis ista committunt. Ly. Maxime. So. In his tibi licet tam scribendo, quam legendo, quemvis ordinem literarum servare, et quando lyram sumis, nihil prohibent, ut opinor, parentes tui, quo minus intendas, vel remittas chordarum quamlibet, et frices, et pulses plectro. Ly. Non certe. So. Quid in causa est, o Lysis, quod in iis permittant, in superioribus prohibeant? Ly. Quoniam ista quidem scio, illa contra ignoro So. En, o optime Lysis, non aetatem exspectat pater ad licentiam tibi exhibendam: sed perfectum ingenium. Etenim cum primum te senserit se ipso prudentiorem effectum, illico et tua omnia, et te libere tibi committet. Ly. Spero equidem. So. Quid porro vicini, nonne eadem ratione se, qua et parentes, erga te gerent? Vicinum censes tibi suae domus commissorum gubernationem, si te intellexerit in re familiari peritiorem esse, an ipsum per se ministraturum? Ly. Mihi commissurum puto. So. Athenienses quoque dubitas, quin rempublicam tibi commendent, cum primum te in his rebus prudentiorem aliis esse perceperint? Ly. Non dubito. So. Quid rex magnus? utrum eius filiam nata maiorem, cuius Asiae regnum futurum est, permittet in elixarum carnium ius quidquid velit iniicere, potius quam nos, si illi persuaserimus popinae peritiores esse, quam filium? Ly. Nos videlicet. So. Et illum nihil prorsus; nos autem, etiam si salis multum capientes, immittere vellemus, certe permitteret. Ly. Quidni? So. Et si filius eius oculis aegrotaret, numquid permitteret eum sibi oculos attrectare, an prohiberet, cum medicum illum non existimaret? Ly. Prohiberet sane. So. Nos autem, si modo putaret peritos medicos esse, nil impediret, etiam si vellemus patefactis palpebris, et cinere superinfuso, curare? Ly. Vera loqueris. So. Quin etiam cetera omnia nobis committeret, potius quam sibi, vel filio, in quibus sapientiores esse putaret. Ly. Necesse est, o Socrates. So. Sic se res habet, amice Lysis: singula, in quibus prudentes sumus, cuncti nobis concedent, et Graeci, et Barbari, tam viri, quam mulieres, et in iis arbitrata nostro agemus: nec ullus sponte nobis obstabit, quo minus et nos liberi simus, et aliorum duces: et cum nobis ista conferant, nostra erunt. Quae vero ignoramus, nemo nos ut lubet, agere permittet: sed omnes pro viribus repugnabunt, non extranei tantum, verum parentes etiam, et quod nobis propinquius est: nos quoque ipsi, non nobis, sed aliis ministrantibus: et ista cum nullo nobis emolumento sint, a nobis aliena exsistent. consentis? Ly. Consentio equidem. So. Alicuine hominum amici erimus, amabitque nos aliquis in his rebus, in quibus inutiles sumus? Ly. Nunquam. So. Ergo nec te pater, nec ullus alium quenquam diligit, quatenus est inutilis. Ly. Non, ut videtur. So. Si itaque sapiens evaseris, omnes amici tibi et familiares erunt, utilis enim et bonus eris. sin minus, nec alius quisquam tibi, nec parentes, meque propinqui, amici erunt. Potestne aliquis in his superbe sapere atque gloriari, in quibus nondum quidquam sapit? Ly. Qui isthuc fieri potest? So. Si tu praeceptore indiges, nondum sapis. Ly. Nondum certe. So. Non ergo superbe sapis, si nil sapis. Ly. Non per Iovem, ut mihi videor. So. Quae cum audissem, in Hippothalem converti oculus, atque parum abfuit quin offenderim. O Hippothales, hoc pacto cum adolescentibus disputandum, corripiendo illos atque deiiciendo; non blandiendo, ut ipse agis, et efferendo. Sed cum vidissem illum anxium turbatumque ex ante dictis, recordatus sum, quod dudum praesens Lysidem latere volebat. recepi ergo me ipsum, linguamque cohibui. Interea reversus Menexenus, iuxta Lysidem, unde surrexerat, requievit. Tum Lysis gratiose admodum et amice, a Menexeno seorsum mihi susurravit ad aures: O Socrates, quae mihi, eadem, obsecro, Menexeno quoque edisseras. Ipse, inquam, Lysis, illi referes. nam attente nos auscultasti. Attente sane, respondit ille. Da igitur operam, ut diligenter reminiscaris, quo illi singula perspicue referas. quod si quid forsitan subterfugerit, rursus a me requires, cum me primum conveneris. Navabo operam, et maxime quidem, ille respondit. sed novi saltem aliquid illi dicas, ut ego audiam, donec redeundi domem sit hora. At ego, Agendum est, praesertim cum ipse iubeas. sed cogita, qua ratione mihi opituleris, si me refellere Menexenus iste contenderit. an non contentiosam esse illum audisti? Ly. Prorsus: et idcirco te cum illo disputantem audire percupio. So. An ut ridiculus habear? Ty. Absit. immo ut illum castiges atque coërceas. So. Haud facile est. vehemens enim et facundus est, Ctesippi discipulus. adest praeterea quin etiam Ctesippus ipse. an non vides? Ly. Nihil verearis, o Socrates. age, obsecro, disseras. So. Disserendum videtur. Verum ista nobis seorsum ab aliis colloquentibus, Cur, inquit Ctesippus, soli haec inter vos agitatis? quin aliis etiam vestra haec impertite. Impertiendum esse, respondi. hic porro nonnihil ex iis, quae conferimus, minus percipit, putatque Menexenum intelligere: quocirca percontari ab illo me iubet. Cte. Quid non interrogas? So. Interrogabo. dic, amabo, o Menexene, quod abs te quaeram. Innata mihi est ab ineunte aetate possessionis unius cupiditas quaedam, quemadmodum et aliis. ut ecce quidam equos desiderat, aliquis canes, alius aurum, honores alius. haec equidem parvi facio, nec multum ista me movent: adquirendorum autem amicorum desiderio flagro. Quare amicum bonum habere malim, quam pretiosissimam coturnicem, aut gallum: et per Iovem, potius quam equum atque canem: ac medius fidius, potius quam Darii aurum adipisci, vel ipsum Darium capere, optimum amicum eligere. Videtis, quam sim amicitiae avidus. Quando igitur te et Lysidem animadverto, stupeo profecto, vosque felices existimo, quod in tam tenera aetate constituti, tantum munus brevi et facile consecuti fueritis, et tu hunc tibi tam facile tanta benevolentia conciliaveris, et hic te mutuo sit amore complexus. Tantum vero a me munus id abest, ut nec etiam quo pacto alter alteri amicus fiat, intelligam. Ceterum haec abs te, tanquam perito, quaerere cupio. quare mihi respondeas, oro. Quando quis aliquem diligit, uter utrius amicus efficitur? amansne amati, an amatus amantis? an nihil interest? Me. Nihil interesse mihi videtur. So. Quid ais? ambo invicem amici fiunt, quandoquidem solus alter alterum diligit? Me. Mihi quidem videtur. So. Quid porro? an non reperiri potest amans quidam, cui amatus haud vicissim in amore respondet? Me. Potest. So. Numquid et odio haberi amatorem saepe contingit? quod nonnunquam amatoribus erga amatos accidit. amantes enim quam ardentissime nonnunquam, minime redamantur: immo et odio quandoque habentur. an non vera tibi dicere videor? Me. Verissima. So. Nonne in his hic quidem amat, ille autem amatur? Me. Certe. So. Uter ergo utrius est amicus? amansne amati, sive redametur, sive odio habeatur? an amatus amantis? an neuter neutrius tunc est amicus, cum non utrique vicissim amant? Me. Sic se res habere videtur. So. Aliter itaque nunc, quam supra, censemus. tunc enim visum est, si alter solum diligat, ambos amicos esse: nunc contra, nisi uterque diligat, neutram amicum esse dicendum. Me. Apparet. So. Nihil igitur illi amicum est, qui amat id, a quo minime redamatur. Me. Non videtur. So. Ergo nec amici equorum sunt, quos equi non mutuo amant: nec amici coturnicum, neque canum, nec vini, nec exercitationis amici, nec sapientiae, nisi sapientia illus vicissim amet. amant nempe haec singuli: non tamen amica haec sunt. quamobrem mentitur poëta ille, qui dicit, Felix ille est, cui pueri amici et equi, venatorii canes, et hospes alienigena. Me. Nequaquam mihi videtur. So. Verum dicere tibi videtur? Me. Verum. So. Amatum igitur amanti amicum est, ut apparet, o Menexene, sive amaverit, sive oderit: quemadmodum teneriores pueri partim nullo modo amant, partim oderunt, quando a parentibus verberantur: tunc sane, dum vehementer odio habent, genitoribus sunt carissimi. Me. Opinor equidem. So. Non ergo amans amicus secundum hanc rationem, sed amatus erit. Me. Videtur. So. Et odio habitus inimicus, non odio habens. Me. Apparet. So. Ita multi ab inimicis amantur, et odio ab amicis habentur: et inimicis amici sunt, amicis contra inimici; si amatum potius, quam amans, amicum est. Quae autem haec esset absurditas, o dulcis amice? Immo impossibile id quidem, amico inimicum, inimico amicum esse. Me. Vera loqui videris, o Socrates. So. Et si hoc fieri nullo modo potest, restat, ut amans amati sit amicum. Me. Apparet. So. Similiter quod odio habet, inimicum eius quod odio habetur. Me. Necesse est. So. Eadem nobis nunc erunt, quae et in superioribus, concedenda, quod plerumque amicum sit aliquid non amici, plerumque etiam inimici; quoties non amantem vel fastidientem quis amat. nonnunquam inimicus erit non inimici, vel et amici; quando non fastidientem quis odit, vel fastidit amantem. Me. Ita videtur. So. Quid ergo dicemus, si neque amantes amici erunt, neque amati: nec amantes amatique? num alios quosdam praeter istos amicos invicem esse dicemus? Me. Per Iovem, o Socrates, quid respondeam non invenio. So. Vide, o Menexene, ne forte minus recte in superioribus quaesiverimus. Tum Lysis, Id, inquit, mihi videtur, o Socrates: et sic fatus erubuit. Visum namque mihi, invitum illum effugisse quod dicebatur, ex eo quod attentius incumbebat. sic enim, dum audiebat, habere se videbatur. Ego itaque volens Menexenum requiescere, et illius philosophia nimium delectatus, sic Lysidem allocutus sum: O Lysis, vera mihi loqui videris, quia si recte consideravissemus, haud ita nunc aberraremus. Quare ne ulterius hac via pergamus. etenim ardua mihi quasi via quaedam aspera consideratio ista videtur. Sed iter, quod nunc ingressi sumus, poëtarum adminiculis peragendum. hi namque nobis tanquam patres atque duces sapientiae sunt. Dicunt profecto non male, dum qui amici sint, admonent: homines praeterea conciliatoris Dei ductu amicos fieri volunt. Sic enim aiunt: Deus similem semper ad similem agit, et notum facit. An non haec ipse aliquando reperisti? Ly. Reperi. So. Fortasse et sapientum scripta legisti, in quibus eadem haec affirmant, simile simili necessario semper amicum esse. atque haec est eorum sententia, qui de natura et universo tractarunt. Ly. Vera dicis. So. Nunquid bene dicunt? Ly. Forte. So. Forte id ex parte verum est, forte etiam ex toto: sed nos nondum intelligimus. videtur enim nobis pravus pravo, quo propius adhaeret, et frequentius cum eo versatur, eo magis inimicus fieri. nam iniuriam infert. fieri vero nequit, ut qui infert, et qui accipit iniuriam, amici sint. nonne ita? Ly. Sic prorsus. So. Hac ratione media pars illius sententiae falsa erit, si quidem pravi similes sunt. Ly. Certe. So. Verum mihi videntur bonos dicere similes esse invicem, et amicos: improbos autem, ut saepe de illis dicitur, nunquam vel sibi ipsis, vel invicem similes esse, sed perturbatos penitus et instabiles. qui vero secum ipse dissentit, nullo modo cum alio consentiet, nec ulli amicus esse poterit. nonne tu idem existimas? Ly. Profecto. So. Id ergo, at mea fert opinio, significant, o amice, qui simile simili amicum esse dicunt, quod solus bonus soli bono amicus, malus autem nec bono nec malo unquam revera amicus efficitur. consentis? Ly. Assentior. So. Habemus iam, qui sint amici. nam ratio dictat, eos, qui boni sunt, amicos exsistere. Ly. Constat. So. Idem ego arbitror. sed inest aliquid quod me perturbat. et vide, quaeso, quid suspicor. Similis simili qua ratione similis, amicus, et talis tali utilis est. Immo sic etiam consideremus. Simile quodcunque cuivis simili quod emolumentum aut detrimentum inferre potest, quod non ipsummet sibi ipsi valeat? aut quid pati ex illo, quod non ex se ipso similiter pati queat? Haec itaque, cum talia sint, ut nihil se invicem iuvent; quo pacto ab se invicem expetuntur? Ly. Nullo modo. So. Quod non expetit, quo modo amicum? Ly. Nullo. So. An forsitan similis simili quantum similis, non amicus? bonus autem bono, quantum bonus, non quantum similis, amicus exsistit? Ly. Forte. So. Quid vero? nonne bonus, quatenus bonus est, eatenus sibi ipsi sufficiens? Ly. Ita. So. Sibi ipsi sufficiens, secundum ipsam sufficientiam, nullo penitus indiget. Ly. Quid prohibet? So. Qui nullo eget, nullum expetit. Ly. Nullum sane. So. Si non expetit, nec amat. Ly. Non. So. Qui non amat, non est amicus. Ly. Non videtur. So. Quomodo boni bonis amici erunt, qui nec absentes mutuo se desiderant, cum se ipsis sufficienter vivant, nec praesentes se invicem indigent. Tales viri quanam ratione se invicem multi facere possunt? Ly. Nulla. So. Amici nunquam erunt, qui se invicem non multi faciunt. Ly. Nunquam. So. Considera iam, o Lysis, quo delapsi simus, et nunquid omnino decepti fuerimus. Ly. Quo pacto? So. Accepi quandoque ab aliquo, (in praesentia etiam et reminiscor) quod simili simile adversum est, et boni bonis inimicissimi sunt. qui et Hesiodi testimonio utebatur, dicentis, figulum invidere figulo, cantorem quoque cantori, et mendicum mendico. et in aliis similiter necessarium asserebat, similia inter se invidia, aemulatione, contentione abundare: et amicitia dissimilia. Inopem porro: diviti amicum necessitate fieri: et imbecillum auxilii gratia forti: et medico similiter aegrotantem: ignorantem quoque peritum desiderare atque diligere. Addebat praeterea sublimiora quaedam, quod multum absit, ut simile simili sat amicum, sed contra, quod maxime contrarium, maxime contrario amicissimum. unumquodque enim appetere non simile, sed contrarium: ut aridum appetere humidum; frigidam vero calidum; amarum dulce; acutum obtusum; vacuum repletionem; plenum vacuitatem; ceteraque similiter. contrarium enim contrarie alimenta praebere: simile autem simili minime vesci. enimvero, qui talia docuit, facundus et elegans quidam vir esse visus est. bene enim dixit. vobis autem quid videtur? Me. Probe, ut prima fronte apparet. So. Dicimus itaque, contrario contrarium amicissimum esse? Me. Utique. So. Sit ita, o Menexene, sed, quaeso, nonne alienum hoc et extraneum? confestim in nos ultro insurgent sapientes isti, qui refellendi facundia pollent, et a nobis quaerent, an non sit maxime contrarium odium amicitiae? Quid istis potissimum respondebimus? nonne respondere cogemur, eos vera dicere? Me. Cogemur. So. Nunquid dicent, inimicum amico amicum? vel amicum inimico amicum? Me. Neutrum. So. Nam et iustum iniusto, vel temperatum intemperato, aut malo bonum? Me. Non mihi videtur. So. Atqui si secundum contrarietatem amicum est alicui aliquid, amica haec esse oportet. Me. Oportet sane. So. Quare nec simili simile, neque contrario contrarium est amicum. Me. Non videtur. So. Age et hoc advertamus, ne nos magis adhuc lateat, quod amicum revera nihil ex his quae diximus sit, sed quod neque bonum, neque malum, amicum quandoque boni efficiatur. Me. Quid ais? So. Ignoro et ipse per Iovem: vacillo enim ob sermonis ambiguitatem: et videtur, ut vetus habet proverbium, pulchrum ipsum amicum esse. Apparet enim molle quiddam, lene, ac pingue: ideoque nos facile forte illabitur, serpit, et penetrat, quasi lubricum quiddam atque lene. Dico enim ipsum bonum pulchrum esse. nunquid et tu? Me. Et ego. So. Equidem divinans tibi id profero, boni et pulchri amicum esse, quod neque bonum est neque malum. Quorsum ista vaticinor, audi. Videntur mihi tria quaedam genera esse: Unum, bonum: alterum, malum: postremum, quod neque bonum est, neque malum. tibi autem? Me. Mihi quoque. So. Nec bonum bono, nec malum malo, nec bonum malo amicum esse, quemadmodum ratio superior perhibet. restat, si quid alicui est amicum, ut quod nec bonum neque malum est, amicum sit aut bono, aut tali alicui quale ipsum est. nihil enim malo amicum est. Me. Certe. So. nec tamen simile simili, ut paulo ante monstravimus. Me. Profecto. So. Non igitur erit illi quod nec bonum est, nec malum, amicum id quod et ipsum tale est. Me. Non videtur. So. Solum itaque quod nec bonum est neque malum, soli bono amicum fieri potest. Me. Necessario sequi videtur. So. Nunquid recte a nobis, o pueri, id modo expositum est? si ergo sanum corpus consideremus, medicinae arte non indiget, nec auxilio prorsus ullo: sufficienter enim se habet. unde sanus nemo per ipsam sanitatem medico est amicus. Me. Nemo. So. Sed aegrotans, ut puto, per ipsum morbum Me. Quidni? So. Morbus quidem malum: medicinae vero peritia bonum quoddam et utile. Me. Sic est. So. Corpus ex eo quod corpus, nec bonum est, nec malum. Me. Verum. So. Cogitur autem corpus ex morbo quaerere et amare medelam. Me. Apparet. So. Sequitur, quod nec bonum est, neque malum, boni amicum propter mali praesentiam fieri. Me. Videtur. So. Constat autem id fieri, priusquam illud ob mali praesentiam malum efficiatur. neque enim malum effectum est loco boni quod appetit, cuiusve amicum est. Impossibile namque esse ostendimus, ut malum bono amicum sit. Me. Impossibile procul dubio. So. Animadvertite, quaeso, quod dico. nonnulla quippe assero talia fieri, quale id quod illis adest: nonnulla minime, perinde ac si quis vellet colore quodam aliquid supertingere, adesset quodam modo infectio colorato. Me. Adesset. So. Nonne tunc quoque tale coloratum est, quale ipsum esse solet? Me. Haud intelligo. So. Sic forte intelliges. si quis comas tuas, quae flavae sunt, cerussa fucaverit, utrum albae fiant? an potius videantur? Me. Videbuntur. So. Veruntamen albedo illis aderit. Me. Aderit. So. Nihilo magis tamen albae adhuc erunt: et praesente candore neque candidae erunt, neque nigrae. Me., Vera loqueris. So. Sed quando senectute canescunt, tunc, o amice, tales fiunt, quale id quod advenit, cani coloris praesentia canae. Me. Quidni? So. Hoc illud est, quod quaesiveram, Numquid omne cui tale aliquid adest, confestim tale et ipsum evadat: an potius si certo modo adest, tale fiat; aliter minime. Me. Hoc modo potius. So. Eadem ratione quod, nec bonum est, nec malum, quandoque praesente malo nondum est malum, nonnunquam malum. Me. Omnino. So. Quando nondum malum est praesente malo, praesentia haec bonum appetere cogit: praesentia vero, quae malum reddit, et appetitum boni et amicitiam reiicit. neque enim ulterius neutrum est, sed malum. Amicum vero, malum bono, et bonum malo esse non potest. Me. Non certe. So. Ob hanc utique causam sapientes dicendum haud ulterius philosophari, sive dii, sive homines isti sint: nec eos etiam, qui adeo corrupti ab ignorantia sunt, ut improbi sint effecti. nullum quippe malum et penitus ignorantem philosophari. Restant igitur illi, quibus malum id, ignorantia scilicet adest, nec tamen rudes penitus ignorantesque sunt, immo et suam ignorantiam agnoscunt: ob quam animadversionem philosophantur, id est, sapientiam amant, nondum boni aut mali. mali enim nequaquam philosophantur, nec boni etiam. nam nec contrarium contrario, neque simili simile, supra nobis amicum apparuit. recordamini? Me. et Ly. Recordamur sane. So. Omnino, o Lysis atque Menexene, quid amicum sit, et quid non, invenimus. id enim iam circa animam, quam circa corpus supra conclusimus: quod nec bonum est, nec malum, propter ipsam mali praesentiam, boni amicum fieri. Haec illi omnia concesserunt. Et ego valde lactatus sum, tanquam venator, qui id, quod venando investigabam, abunde fuerim consecutus. Deinde, nescio quomodo, extranea quaedam et absurda suspicio mihi suborta est, quasi minus vera essent, quae supra concesseramus, Atque illico turbatus inquam, Papae, o Lysis atque Menexene, somnium quoddam nacti videmur. Me. Quorsum haec? So. Vereor, ne tanquam in homines superbos atque vanos in huiusmodi de amico sermones falsos inciderimus. Me. Qua ratione? So. Hac plane. Utrum amicus alicuius amicus est, an non? Me. Necessario. So. Utrum nullius gratia, et propter nihil: an gratia alicuius, et propter aliquid? Me. Certe alicuius causa et propter aliquid. So. Nunquid amica est res illa, cuius gratia amicus alicuius est amicus? an forte nec amica, nec etiam inimica? Me. Haud satis intelligo. So. Verisimile est. verum sic et tu, et ipse, ut arbitror, melius intelligemus. Aegrotantem medici amicum esse diximus? Me. Diximus. So. Nonne propter morbum, et sanitatis gratia, medici est amicus? Me. Ita. So. Morbus malum? Me. Quidni? So. Sanitas bonum, an malum, en neutrum? Me. Bonum. So. Praediximus, corpus, cum nec bonum sit, nec malum, propter morbum, malum, medicinae amicum esse: bonum vero Medicinam. Causa vero sanitatis amicitiam medicina nanciscitur. sanitas autem bonum. Me. Prorsus. So. Amicum, an non amicum, sanitas? Me. Amicum. So. Morbus inimicum? Me. Penitus. So. Quod ergo nec bonum est, nec malum, propter malum inimicumque, boni amicum est, boni amicique gratia. Me. Patet. So. Ergo amici causa amicum, propter inimicum est amicum. Me. Opinor. So. Agite, pueri, postquam huc disputando devenimus, attendamus obsecro diligenter, ne forte decipiamur. Principio quod amicum amici amicum factum est, simile videlicet similis, quod impossibile esse in superioribus constitit, equidem praetermitto. Sed istud insuper consideremus, ne nos praesens opinio fallat. Medicinam sanitatis gratia amicum esse diximus? Me. Affirmavimus. So. Sanitas nonne amicum? Me. Valde. So. Si amicum, alicuius gratia est amicum. Ly. Est. So. Amici scilicet, si supra concessa permanent. Me. Et amici. So. Nunquid et illud iterum amici causa amicum erit? Me. Certe. So. Necessarium est, ut hoc progressu ad principium quoddam perveniamus, quod non ultra in amicum aliud referatur, sed in ipsum quod primum amicum est, singula, quae dicuntur amica, respiciant. Me. Necessarium. So. Hoc est, quod modo dicebam considerandum, ne reliqua omnia, quae amica gratia illius praediximus, tanquam simulacra quaedam eius nos decipiant: illud autem primum revera sit amicum. Consideremus igitur hoc pacto. Quod quisque multi facit, ut puta pater filium, rebus aliis anteponit: talisque vir ex eo quod filium multi facit, alia quoque nonnulla ob illum aestimat. Exempli causa, si illum cicutam ebibisse senserit, vinum plurimi faciet, modo venena curaturum existimet. Me. Et maxime quidem. So. Nunquid et amphoram, in qua vinum? Me. Valde. So. Num pluris aestimat tunc calicem fictilem, aut tres cyathos, quam filium? an potius sic se res habet? omne hoc studium non ista respicit, quae alterius gratia praeparantur: sed in illud tendit, cuius causa cetera quaesita sunt. Neque verum est, quod saepe dicimus, quod argentum et aurum multi facimus. omnis quippe intentio aestimatioque illius unius est, ad quod ista parantur. Me. Constat. So. Eadem quoque de amico ratio est. Quaecunque enim, amici cuiusdam gratia, amica nobis esse diximus, improprio vocabulo nominavimus. Amicum autem revera illud esse apparet, in quod hae omnes, quae vocantur, amicitiae tendunt. Me. Sic videtur. So. Quapropter revera amicum, nullius amici gratia est amicum. Me. Verum. So. Hoc igitur absit, ut amicum amici cuiusdam causa sit amicum. sed nonne bonum amicum est? Me. Sic opinor. So. Num propter malum bonum amatur? et ita se res habet: Si ex tribus, quae diximus, bonum, malum, neutrum, duo accipiantur, malum vero abeat, et nihil attingat, nec corpus, nec animam, nec aliud quidquam ex his, quae diximus secundum se ipsa nec bona esse, nec mala: nunquid inutile penitus tunc nobis bonum esset? Si enim nihil nos ulterius laederet, nullo boni favore indigeremus. et iccirco tunc nobis pateret, quod propter malum bonum quaesiverimus amaverimusque: quasi bonum sit mali remedium, malum vero morbus: et cum nullus sit morbus, nulla medela indigeamus. An sic natura institutam est ipsum bonum, at propter malum ametur a nobis, qui inter bonum malumque medii sumus? ipsum vero suapte natura nil conferat? Me. Ita videtur. So. Amicum itaque illud, in quod desinebant cetera omnia, quae alterius amici gratia amica dicta sunt, longe aliter quam illa se habet. Illa enim amici gratia amica vocata sunt: ipsum autem, quod revera amicum est, contra amicum esse inimici causa nobis apparuit. quod si inimicum abesset, haud amplius nobis esset amicum. Me. Non, ut mihi praesens ratio persuadet. So. Si malum exstirparetur, utram fames nulla sitisve restaret, aut huiusmodi aliud? an forte fames aliqua relinqueretur, cum homines ceteraque animalia essent, neque noxia tamen? et sitis appetitusque reliqui, nec mali tamen, malo penitus exstirpato? an ridicula forsitan haec quaestio est, quid tunc restaret, quid non? Me. Quis novit? So. Hoc saltem novimus, quod nunc accidit esurientem laedi, accidit et iuvari. Me. Utique. So. Nonne sitientem quoque, et alia quaelibet huius generis cupientem, quandoque utiliter, quandoque noxie, quandoque neutro modo, appetere accidit? Me. Valde. So. Si mala perdantur, quae mala non sunt, cum illis una interimentur? Me. Nequaquam. So. Erunt igitur appetitus nec boni nec mali, etiamsi mala fuerint interemta. Me. Verisimile. So. Fierine potest, ut qui desiderat aliquid, atque ardet, id ipsum non amet? Me. Non, ut mihi videtur. So. Hac de causa etiam destructis malis, ut videtur, amica nonnulla restabunt. Me. Ita. So. Sin autem malum causa esset, ut alterum alterius esset amicum, sublato malo nihil amicum esset. nam sublata causa, eventus eius remanere non potest. Me. Probe loqueris. So. Nonne supra inter nos convenit, amicum amare aliquid, et propter aliquid? ac propter malum, id quod nec malum est nec bonum, ipsum bonum amare? Me. Convenit. So. In praesentia autem alia quaedam causa vicissim amandi apparet. Me. Videtur. So. Nunquid, ut modo dicebamus, desiderium amicitiae causa est? et id quod desiderat, desiderati est amicum, tuae quando desiderat? quod vero supra diximus amicum esse, umbratile quiddam est, quasi fictio prolixius circumscripta? Me. Apparet. So. Enimvero quod appetit, illud quo indiget, appetit. Me. id ipsum. So. Indigum itaque, amicum est illius quo indiget. Me. Sic opinor. So. Eget quodlibet illo, a quo privatum est. Me. Quid prohibet? So. Eius igitur quod proprium et cognatum est, ut videtur, amor, amicitia, appetitioque exsistit, o Menexene atque Lysis. Me. et Ly. Concedimus. So. Quare et vos, si amici estis invicem, natura quodammodo propinqui estis. Me. et Ly. Et maxime quidem. So. Et quisquis alius desiderat alium, o pueri, aut amat, ob id desiderat, et diligit, atque amat, quod propinquus illi est vel secundum animam, vel animae consuetudinem, aut mores, aut speciem: alioquin nunquam diligeret. Consensit plane Menexenus: Lysis tacuit. Sed ego, Quod, inquam, natura proprium est, necessarium est ut amemus. Me. Videtur. So. Ergo necessarium est, ut legitimus, et minime simulans amator, mutuo ab amatis ametur. His Lysis atque Menexenus vix tandem annuerunt: Hippothales autem laetitia gestiens, variis est infectus coloribus. Ceterum volens diligentius sermonem discutere, haec adieci: Si proprium et simile differunt, diximus iam, o Lysis atque Menexene, quid est amicum. sin autem idem est simile atque proprium, haud facile est sermonem superiorem reiicere, quod non simile simili secundum similitudinem inutile: inutile autem, amicum nullo pacto. Vultis igitur, postquam disserendo velut ebrii facti sumus, fateamur aliud quidam esse proprium, aliud simile? Me. Volumus procul dubio. So. Utrum bonum cuique proprium ponemus, malum autem alienum? an malum malo proprium et bono bonum, neutro denique neutrum? Me. et Ly. Singula haec singulis propria nobis esse videntur. So. Rursus, o pueri, in eos, quos a principio de amicitia redarguimus, sermones nunc incidimus. nam iniustus iniusto, malo malus, non minus amicus erit quam bonus bono. Me. Ita videtur. So. Quid porro, si bonum et proprium idem esse dixerimus, nonne bonus bono dumtaxat amicus? Me. Omnino. So. At istud quoque confutatum a nobis iamdudum existimavimus. recordamini? Me. Optime. So. Ad quid ergo deinceps sermone utemur? ad nihil videlicet. Operae pretium itaque est, instar sapientum in iudiciis, quae dicta sunt, enumerando resumere. Si enim nec amantes, neque amati, nec similes, neque dissimiles, nec boni, nec proprii, nec alia quotcunque dinumeravimus, quorum propter multitudinem haud memini, si, inquam, nihil ex istis amicum est, nihil equidem quod afferam, amplius habeo. Cum ista dixissem, cogitavi quendam e maioribus natu citare. sed ilico, tanquam daemones quidam, paedagogi tam Lysidis quam Menexeni, una cum illorum fratribus, eos domum redire iusserunt. hesperus enim venerat. Primum itaque nos, et alii circumstantes, paedagogos repulimus. sed cum nihil nos curarent, et barbarice susurrantes graviter ferrent, crebriusque pueros vocitarent, illorum procacitate devicti, coetum dissolvimus. quippe cum alli Hermaeis, id est quadratis quibusdam lapidibus, innixi importune instarent. Postea, iam abeuntibus illis, ad Menexenum Lysidemque conversus, haec breviter intuli: In praesentia ridiculi ineptique evasisse videmur, tam ipse grandis natu, quam vos pueri. siquidem isti abeuntes nos carpent, quod amicos invicem, nos esse putemus, (ego enim me vobiscum annumero,) nondum autem, quid amicus sit, invenire potuerimus.