Prooemium
[recensere]Universitatum Europaearum Rectores, quorum nomina subscripta sunt, Bononiam congregati ad Nona Saecularia antiquissimae illarum celebranda, quinto anno antequam fines intra Communitatem deleantur, freti magis magisque Europae populos inter se conspiraturos, rati nunc maxime oportere ut gentes et civitates consciae fiant quae sint partes universitatibus agendae in hominum societate in dies mutante atque in unum coeunte, haec censent:
- futura humani generi sors, hoc mille annorum orbe iam vergente, ex iis praesertim incrementis artium, litterarum, doctrinarum pendet quae ibi fiunt, ubi universitas in cognoscendo et inquirendo versatur;
- quod officium doctrinas tradendi universitas adulescentibus praestare debet, id nostris temporibus ad universam hominum societatem pertinet, quae ita opes, cultum, humanitatem auctabit si in stabilem perpetuamque civium institutionem incumbet;
- adulescentes universitati sic sunt imbuendi instituendique ut rerum mores ac naturam, animantiumvitas tueantur.
Iidem coram populis gentibusque principia ac fundamenta pronuntiant, quibus et nunc et in posterum universitatis munus nitatur.
Principia ac fundamenta
[recensere]- Universitas, etsi in civitatibus alia aliter ob locorum situm cursumque rerum constitutis, institutum est sui iuris artibus litterisque colendis et provehendis cum scientiae pervestigatione tum docendi ratione.
Quae quod nostra aetas postulat ut perficiat, et in pervestigando et in docendo nullius arbitrio opibusque esse debet obnoxia. - In universitatibus docendi rationem necesse est cum scientiae pervestigatione coniunctam esse ut usus moresque mutantes et procedentes sequatur.
3. Cum universitas non nisi inquirendi docendi instituendi libertate vigeat, hanc suis quaeque in finibus praestent ac promoveant universitates et rei publicae potestates.
Universitas igitur, ut quae ab omni intolerantia abhorreat hominumque inter se conversationi faveat, locus ipse est quo potissimum congrediantur magistri nova inveniendi tradendique periti et discipuli quibus non desit ius studium facultas ingenia locupletandi
- Universitas, cui Europaearum gentium humanitas commissa est, ita tamen ut universarum humanitatem adfectet, suo munere tum perfungitur cum locorum nationumque terminis neglectis contendit artium et doctrinarum commercia in primis necessaria esse.
Instrumenta
[recensere]Quae ut efficiantur, validis instrumentis opus est ideoque ad rem praesentem accomodatis.
- Instrumenta quibus inquirendi ac docendi libertas servetur universo universitatis corpori communicentur.
- Magistri ea lege ac ratione conscribantur ut neutiquam scientiae pervestigatio et discipulorum institutio disiungi possint.
- Suis quaeque discipulis universitas. etsi in tanta rerum varietate, libertatem praestet ac facultatem ea adipiscendi quae sibi quisque ad discendum proposuerit.
- Universitates, Europae in primis, censent ad continuos artium ac doctrinarum processus nihil magis valere quam si earum inventa inter omnes permutentur et studiorum consortia conventusque multiplicentur.
Itaque, origines repetentes, magistrorum et discipulorum commeatus fovent, ratae statuum, titulorum, curriculorum (suis cuiusque gentis diplomatibus servatis), pecuniarum denique aequalitatem necessariam esse ad horum temporum officia exsequenda.
Rectores, quorum nomina subscripta sunt, suarum Universitatum nomine profitentur se omnem operam daturos ut qui gentibus et institutis omnium gentium communibus praesunt huius Chartae decretis, libere et concorditer ab Universitatibus conscriptae, magis magisque obsequantur.