Malleus maleficarum (ed. II)/Pars Prima - Questio Sexta

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Prima Pars - Sexta Questio in Ordine.
1490


Vide:
Fairytale right blue.png Haec pagina facsimile libri
Fairytale right blue.png Haec pagina transscripta
Fairytale left blue.png Questio Quinta Questio Septima Fairytale right blue.png

¶ Sequitur quo ad ipsas maleficas demonibus se subijcientibus. Et est sexta quo ad questionem & secundum membrum.


PRo tercia et annexa difficultate quo ad ipsas maleficas demonibus se subijcientibus plura super modum aggrediendi huiusmodi spurcitias possunt difficultari. Primo ex parte demonis et corporis ab eo assumpti ex quo elemento sit illud formatum. Secundo ex parte actus. an semper cum infusione seminis ab altero recepto. Tercio ex parte temporis et loci an potius in vno tempore quam in altero exerceat. Quarto an visibiliter quo ad circumstantes se agitat. Ex parte mulierum an tantummodo ille que ex huiusmodi spurcicijs procreantur a demonibus frequentantur. Secundo an ille que ab obstetricibus tempore partus demonibus offeruntur. Tercio an remissior sit in talibus ipsa venerea delectatio: Ad que omnia ad presens cum non sit respondendum eo quod tantummodo generalitati studemus. & in secunda parte operis illa singula per eorum opera explanantur vt patebit in quarto capitulo vbi de singulis modis fiet mentio. ideo ad secundum principale tendamus. Et primo cur in tam fragili sexu hoc genus perfidie inuenitur amplius quam in viris. Et erit questio prima generalis quo ad conditiones generales mulierum. Secunda specialis cuiusmodi mulieres amplius inueniuntur superstitiose & malefice. Tercia singularis quo ad ipsas obstetrices que omnes alias in malicia excedunt.


QUo ad primum. cur in sexu tam fragili mulierum maior multitudo maleficarum reperitur quam inter viros. et quidem in contrarium argumenta deducere non expedit: cum ipsa experientia preter verborum et fide dignorum testimonia talia facit credibilia. Dicamus sexum non despiciendo in quo deus semper magna fecit fortia vt confundet. quod diuerse a diuersis super hec assignantur rationes. Semper tamen in principali concordantes. vnde et pro mulierum auisamento ipsa materia bene est predicabilis affectantque audire vt experientia sepe docuit dummodo discrete proponatur. Nam aliqui doctores hanc rationem tradunt. Dicunt enim tria esse in rerum natura. lingua. ecclesiasticus et femina. que medium in bonitate aut malicia tenere nesciunt. sed vbi limites sue conditionis excedunt. ibi quendam apicem et supremum gradum in bonitate aut malicia vendicant. In bonitate quidem quando a bono reguntur spiritu vnde & optima sunt In malitia vero quando a malo spiritu reguntur vnde et pessima efficiuntur. De lingua enim patet cum eius ministerio plurima regna fidei christiane sunt subiugata vnde et apostolis christi in igneis linguis spiritussanctus visus est. Patet et in alijs sapientibus predicatoribus quotidie lingua canum vulnera & vlcera languentis lazari lingentes. Iuxta illud. Lingua canum tuorum ex inimicis animas eripientes. Unde et dux et pater predicatorum ordinis in figura cattuli latrantis et accensam faculam in ore gestantis premonstratus est vt suo latratu vsque in presens habeat lupos hereticos arcere a gregibus ouium christi. Patet et ex quotidiana experientia quod vnius viri prudentis lingua interdum infinitorum hominum strages prepeditur. propter que non immerito in eius commendationem Salomon prouerb. decimo. plura cecinit. In labijs sapientis inuenitur sapientia. Et iterum. Argentum electum lingua iusti: cor impiorum pro nihilo. Iterum Labia iusti erudiunt plurimos: qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur. Cuius causa ibidem. xvi. subditur. quia hominis est preparare animum et dei gubernare linguam. De mala vero lingua inuenies Ecci. xxviij. lingua tercia multos commouit et dispersit illos a gente in gentem. ciuitates munitas destruxit. et domus magnatorum effodit. Et dicitur lingua tercia eorum qui inter duas partes contrarias incaute vel maculose loquuntur. De secundo scilicet ecclesiasticis intellige clericos et religiosos in vtroque sexu. Criso. super illud. Eiecit vendentes et ementes de templo. Sicut omne bonum a sacerdotio ita omne malum ab eo egreditur. Hieronymus in epistola ad Nepocianum. Negociatorem clericum ex inope diuitem ex ignobili gloriosum quasi quandam pestem fuge. Et beatus Bernardus Omel. xxiij. super Cant. loquens de clericis dicit. Si insurgeret apertus hereticus mitteretur foras & aresceret. si violentus inimicus absconderent se forsitan ab eo boni. Nunc vero quomodo abijcient aut quomodo abscondent se. Omnes amici et tamen omnes inimici omnes domestici et nulli pacifici omnes proximi et omnes que sua sunt querunt. Et alibi nostri prelati facti sunt pilati. nostri pastores facti sunt tonsores. Et loquitur etiam de prelatis religiosorum qui onera grauia inferioribus imponunt digito autem suo minimo non tangerent. Et grego. in pasto. dicit. Nemo amplius in ecclesia nocet quam qui peruerse agens nomen vel ordinem sanctitatis habet: delinquentem nanque hunc redarguere nullus presumit. et in exemplum culpa vehementer extenditur quando pro reuerentia ordinis peccator honoratur. De religiosis etiam dicit beatus Augus. ad Vincentium donatistam. Simpliciter fateor charitati vestre coram domino deo nostro qui testis est super animam meam ex quo deo seruire cepi quoniam difficile sum expertus peiores sicut et non meliores quam qui in monasterijs defecerunt aut profecerunt. De mulierum vero malicia disseritur. Ecci. xxv. Non est caput nequius super caput colubri. et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni & draconi plus placebit quam habitare cum muliere nequam. Et inter plura que sequuntur & precedunt ibidem de muliere nequam concludit. Breuis est omnis malicia super maliciam mulieris. Hinc Crisosto. super Matth. xix. Non expedit nubere. Quid aliud est mulier nisi amicicie inimica. ineffugabilis pena. necessarium malum. naturalis tentatio. desiderabilis calamitas. domesticum periculum. delectabile detrimentum. malum nature bono colore depicta? ergo si dimittere illam peccatum est cum oportet tenere iam vere tormentum necessarium est: vt aut dimittentes adulteria faciamus aut quotidianas pugnas habeamus. Tullius denique. ij. rhetorice dicit. Viros ad vnumquodque maleficium singule id est plures cupiditates impellunt. mulieres ad omnia maleficia cupiditas vna ducit. muliebrium enim viciorum omnium fundamentum est auaricia. et Sene. in suis tragedijs Aut amat aut odit mulier nihil tercium dedisse est: flere feminam est mendacium. Duo genera lachrymarum habentur in oculis feminarum. veri doloris vnum. insidiarum aliud. mulier cum sola cogitat mala cogitat. De bonis autem mulieribus tanta laus est vt etiam beatificasse viros legantur et saluasse gentes terras & vrbes. Patet de Judith Delbora et Hester. Hinc apostolus. i. Corinth. vij. Si qua mulier habet virum & hic consentit habitare cum illa non dimittat virum: sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem. Ideo Ecci. xxvi. dicitur. Mulieris bone beatus vir numerus enim annorum duplex. Multa ibi narrat laudabilissima per totum pene capitulum de excellentia bonarum. Et prouerb. vlti. De muliere forti. que omnia etiam in nouo testamento in feminis claruerunt vt in virginibus et alijs sanctis feminis que perfidas gentes et regna ab idolatrie cultu ad christianam religionem deduxerunt. Si quis inspicere velit Vinc. in spe. histo. li. xxvi. c. ix. de regno vngarie per gillam christianissimam. Et de regno francorum per lothildem virginem et clodoueo desponsatam inspiciat & mira inueniet. Unde quecunque vituperationes leguntur in concupiscentiam carnis interpretari possunt vt semper mulier pro carnis concupiscentia intelligatur. Iuxta illud. Inueni amariorem morte mulierem. et bona mulier subiecta carnis concupiscentia. Sunt et alij alias rationes assignantes cur in maiore multitudine reperiantur femine superstitiose quam viri. et dicunt esse tres causas. Prima est. quia prone sunt credendum. et quia principaliter demon querit corrumpere fidem. ideo potius eas aggreditur. Unde et Ecci. xix. Qui cito credit leuis est corde & minorabitur. Secunda causa est quia a natura propter fluxibilitatem complexionis facilioris sunt impressionis ad reuelationes capiendas per impressionem separatorum spirituum qua complexione etiam cum bene vtuntur multum bone sunt: cum male peiores sunt. Tercia causa quia lubricam habent linguam: et ea que mala arte sciunt eis comparibus feminis vix celare possunt. seque occulte cum vires non habeant per maleficia vindicare querunt faciliter. Unde Ecci. xxv. vt supra. Commorari leoni et draconi plus placebit quam habitare cum muliere nequam. breuis omnis malicia super maliciam mulieris. Item potest et addi illa cum fluxibiles sunt ideo citius pueros demonibus offerre possunt sicut et faciunt. Sunt et tercij alias rationes assignantes quas predicatores caute debent proponere et dicere. quod licet in veteri testamento scripture vt plurimum mala loquantur de mulieribus et hoc propter primam preuaricatricem mulierem scilicet euam et imitatrices eius tamen ex post in nouo testamento propter mutationem nominis vt eua in aue. Et vt ait Hieronymus. Totum quod intulit mali maledictio eue: totum abstulit benedictio marie. Unde plurima et semper laudabilia sunt de ipsis predicanda. Sed quia adhuc modernis temporibus hec perfidia amplius in mulieribus quam in viris inuenitur vt ipsa experientia docet. curiosius causam inuestigando vltra premissa dicere possumus quod in omnibus viribus tam anime quam corporis cum sint defectuose non mirum si plura maleficia in eos quos emulantur fieri procurant. quantum enim ad intellectum seu ad intelligendum spiritualia alterius videntur esse speciei a viris cui auctoritas et ratio cum varijs scripture exemplis alludit. Therentius ait. Mulieres ferme vt pueri leui sententia sunt. Et Lactantius. iij. institutionum. Nunquam aliquam mulierem philosophiam sciuisse nisi temestes. Et Prouerb. xi. quasi describens mulierem dicit. Est circulus aureus in naribus suis: mulier pulcra & fatua. Ratio naturalis est. quia plus carnalis viro existit vt patet in multis carnalibus spurcitijs. qui etiam defectus notantur in formatione prime mulieris cum de costa curua formata fuit id est de costa pectoris que est torta et quasi contraria viro. Ex quo defectu etiam procedit quod cum sit animal imperfectum semper decipit. Propter quod semper decipit. Catho instruit: insidias lachrymis &c. et illud. Dum femina plorat: virum decipere laborat. Patet in vxore Sampsonis que multum infestans eum ad declarandum sibi probleuma propositum sodalibus ab eo expositum eis reuelauit et sic decepit. Patet et in prima muliere quod ex natura minorem habent fidem cum dixit serpenti interroganti. quare non ederent de omni ligno paradisi. respondit. de omni &c. ne forte moriamur in quo ostendit se dubitare et non fidem habere ad verba dei que omnia etiam ethimologia nominis demonstrat. Dicitur enim femina fe. & minus. quia semper minorem habet et seruat fidem et hoc ex natura quo ad fidelitatem. licet ex gratia simul et natura fides in beatissima virgine nunquam defecerat cum tamen in omnibus viris defecisset tempore passionis christi. Mala ergo mulier ex natura cum citius in fide dubitat etiam citius fidem abnegat quod est fundamentum in maleficis. Quantum denique ad aliam potentiam anime scilicet voluntatem. ex natura cum odit aliquem quem prius amauit tunc estuat per iram et impatientiam. et sicut maris estus semper bulit & currit: sic talis est tota impatiens. Alludit huic rationi auctoritas diuersa Ecci. xxv. Non est ira super iram mulieris. Et Sene. traged. viij. Nulla vis flamme tumidique venti tanta nec teli metuenda torti quanta cum coniunx viduata tedis ardet et odit. patet in muliere que false accusauit ioseph et incarcerare fecit quia noluit sibi in scelus consentire adulterij. Genesis. xxxix. Et reuera potissima causa deseruiens in augmentum maleficarum est dolorosum duellum inter maritatos et non maritatas feminas et viros. immo et inter ipsas feminas etiam sanctas: quid tunc de ceteris. Vides enim in Genesi. quanta fuit impatientia et inuidia sare ad agar postquam concepit. Genesis. xxi. Quanta Rachel ad Lyam propter filios quos non habebat Rachel Genesis. xxx. Quanta anne ad fenennam fecundam ipsa sterili existente. i. Regum. i. Quanta marie ad Moisen. Numeri. xij. Unde murmurauit et detraxit moisi propter quod et lepra percussa. Quanta marthe ad magdalenam ipsa sedente et martha ministrante. Luce. x. Unde et ecci. xxxvij. Tracta cum muliere de his que emulatur. quasi dicat. non est tractandum cum ea quia semper emulatio id est inuidia est in mala muliere. Et que inter se sic agitantur quanto magis aduersus viros. Quare etiam vt narrat Valerius. Foroneus rex grecorum die qua mortuus est dixit Leoncio fratri suo. ad summam felicitatem nihil mihi deesset si mihi semper vxor defuisset. Cui leoncius. Et quomodo vxor obstat felicitati? Et ille. Mariti hoc omnes sciunt. Et Socrates philosophus interrogatus si ducenda esset vxor. Respondit. Si non capies solitudo arbitrans excipiet. hic generis interitus hic heres alienus. Sed si ceperis illic perpetua sollicitudo: conquestus querularum: dotis exprobratio affinium graue supercilium: garrula socrus lingua. successor alieni matrimonij incertus liberorum euentus: hec dixit vt expertus. Nam vt ait Hieronymus contra Jouinianum. Hic socrates duas habuit vxores quas ingenti patientia sustinens non potuit tamen ab earum contumelijs clamoribus & vituperationibus liberari. Unde quadam die ipsis querulantibus contra eum et ipse domum egressus vt earum molestias euitaret et ante domum sederet: proiecerunt ille mulieres super eum aquam immundam super quo ipse non perturbatus quia philosophus ait. Sciebam quod post tonitrua pluuie sequerentur. Et de quodam legitur cuius vxor submersa erat in fluuio quod cum quereret cadauer eius ad educendum de aqua ibat per fluuium contra aquam: et interrogatus causam cum res graues descendant infra & non supra quare quereret contra aquam. Respondit. Mulier ista in vita semper fuit contraria dictis et factis siue mandatis meis. ideo quero contrario modo si forte etiam mortua contrariam voluntatem vltra consuetum tenuisset. Et quidem sicut ex primo defectu intelligentie abnegationem fidei facilius viris incurrunt. Ita ex secundo scilicet inordinatis affectionibus & passionibus varias vindictas querunt excogitant et infligunt siue per maleficia siue alijs quibuscunque medijs. Unde non mirum tantam multitudinem maleficarum in hoc genere existere. Quantum insuper defectum in memoratiua potentia cum hoc sit in eis ex natura vicium nolle regi sed suos sequi impetus sine quacunque pietate ad hoc studet et cuncta memorata disponit. Unde theophrastus. Si totam domum ei commiseris seruiendum: et si aliquid tuo arbitrio reseruaueris etiam minimum vel magnum fidem sibi adhiberi non putabit et iurgia concitet ei nisi cito consulueris parat venena auruspices & ariolos consulit. ecce maleficia. Sed quale sit dominium mulierum audi Tullium in paradoxa. Nunquid ille liber est cui mulier imperat leges imponit prescribit iubet vetat quod ei videtur nec illi imperanti aliquid negare potest vel audet. Ego istum non modo seruum sed nequissimum seruorum appellandum puto licet amplissima familia natus sit. Unde et Seneca in persona furiose medee. quid anime cessas sequere felicem impetum pars ista vltionis qua gaudes quota est &c. vbi multa ponit ostendens quod mulier non vult regi sed suo impetu procedere etiam in damnum suum sicut de multis legitur mulieribus que vel ob amorem vel dolorem. quia vindictas facere non potuerunt: seipsas occiderunt sicut et de laodice narrat Hieronimus super danielem. que existens vxor regis Antiochi regis syrie. zelans ne plus amaret beronicem quam etiam habebat vxorem beronicem et filium eius ex dicto antiocho prius fecit occidi et post se ipsam veneno occidit. Unde quia non vult regi sed suo impetu procedere. Ideo Crisosto. non immerito dicit. O malum omni malo peius mulier mala siue illa pauper sit siue diues. Si enim vxor diuitis sit non cessat nocte et die virum calidum stimulare sermonibus blanda nequiter et importuna violenter. Si vero pauperem virum habet ipsum quoque ad iracundiam et rixas incitare non desinit. Et si vidua sit ipsa per semetipsam omnes despicit passim et ad omnem audaciam spiritu superbie inflammatur. Queramus inuenimus fere omnia mundi regna propter mulieres fuisse euersa. Primum enim quod fuit regnum felix scilicet Troye propter raptum vnius femine scilicet helene destructum est multis milibus grecorum occisis. Regnum iudeorum multa mala et exterminia habuit propter pessimam reginam iezabel et filiam eius Athaliam reginam in regno iude que occidi fecerat filios filij vt eo mortuo ipsa regnaret sed vtraque occisa. Regnum romanorum multa mala sustinuit propter Cleopatram reginam egypti pessimam mulierem. Et sic de alijs. Unde et non mirum si mundus iam patitur ob malitiam mulierum. Demum inspiciendo corporis ipsius carnalia desideria. Unde innumera nocumenta vite humane contingunt vt merito cum cathone vticen. dicere possumus. Si absque femina possit esse mundus conuersatio nostra non esset absque dijs cum reuera si mulierum non essent nequicie etiam tacendo de maleficis adhuc ab innumeris periculis mundus remaneret exoneratus. Valerius ad Rufinum. Chimeram mulierem esse nescis sed scire debes quod monstrum illud triforme insigni venustetur facie leonis olentis maculetur ventre capre virulente cauda vippere armetur. vult dicere. Quod est aspectus eius pulcer. tactus fetidus. conuersatio mortifera. Audiamus et aliam proprietatem per vocem. Nam sicut est mendax in natura sic et in loquela. Nam pungit et tamen delectat. vnde et earum vox cantui syrenarum assimilatur que dulci melodia transeuntes attrahunt et tandem occidunt. Occidunt quidem quia et marsupia euacuant. vires auferunt. et deum perdere cogunt. Iterum Valerius ad Rufinum. Hec loquens placet delectatio et pungit delictum. flos veneris rosa est. quia sub eius purpura multi latitant aculei. Prouerb. v. Nitidius oleo guttur eius id est locutio nouissima eius amara quasi absintheum. Audiamus et aliam in eius incessu statu et habitu ibi est vanitas vanitatum. Non est homo in mundo qui tantum studet placere deo benigno quantum mulier etiam mediocris suis vanitatibus studet hominibus placere. De quo exemplum in vita pelagie quando dedita mundo discurrebat per anthiochiam ornata nimis: quam sanctus pater nonus nomine videns flere cepit et dixit socijs quod toto tempore vite sue tantam diligentiam nunquam adhibuerat deo placere &c. que demum orationibus eius conuersa est. Hec est de qua Eccle. vij. et de qua iam ecclesia lamentatur propter ingentem multitudinem maleficarum. Inueni amariorem morte mulierem que laqueus est venatorum sagena cor eius. vincula sunt manus eius: qui placet deo fugiet illam. qui autem peccator est capietur ab ea. Amarior est morte id est diabolo. Apoc. vi. Nomen illi mors. Nam licet diabolus induxit euam ad peccandum: eua tamen seduxit adam. Et sicut peccatum eue non induxisset nobis mortem anime & corporis nisi subsecuta fuisset culpa in adam ad quam induxit eua et non diabolus. ideo amarior morte. Iterum amarior morte. quia hec naturalis & interimit tantum corpus sed peccatum a muliere inchoatum occidit animam priuando gratiam et corpus similiter in penam peccati. Iterum amarior morte quia mors corporalis est inimicus manifestus et terribilis. sed mulier inimicus blandus et occultus. Et ideo amarior et periculosior laqueus iam non dicitur venatorum sed demonum. quia iam capiuntur homines non solum per carnalia desideria eas videndo audiendo cum earum facies sit ventus vrens et vox serpentis sybulus. Iuxta Bernardum. Verum etiam innumeros maleficiendo homines et iumenta. Sagena dicitur cor eius id est inscrutabilis malicia que in cordibus earum regnat. Et manus sunt vincula ad detinendum vbi manum ad maleficiendum creaturam apponunt tunc diabolo cooperante hoc efficiunt quod pretendunt. Concludamus. Omnia per carnalem concupiscentiam. que quia in eis est insatiabilis prouerb. penul. Tria sunt insatiabilia &c. et quartum quod nunquam dicit sufficit scilicet os vulue. Unde et cum demonibus causa explende libidinis se agitant. Plura hic deduci possent sed intelligentibus satis apparet non mirum quod plures reperiuntur infecti heresi maleficorum mulieres quam viri. Unde et consequenter heresis dicenda est non maleficorum sed maleficarum vt a potiori fiat denominatio. Et benedictus altissimus qui virilem speciem a tanto flagitio vsque in presens sic preseruat in quo vtique cum pro nobis nasci et pati voluit: ideo et ipsum priuilegiauit.

¶ Cuiusmodi mulieres amplius inueniuntur superstitiose et malefice.

QUo ad secundum cuiusmodi mulieres pre ceteris inueniuntur superstitiose et maleficijs infecte. Dicendum vt ex precedenti questione patuit. quod quia tria generalia vicia. scilicet infidelitas. ambitio. et luxuria precipue in malis mulieribus regnare videntur. Ideo ille pre ceteris maleficijs intendunt que pre ceteris illis vicijs dedite sunt. Iterum quia inter illa tria vltimum amplius predominatur. ideo quia insatiabile &c. ideo et ille inter ambitiosas amplius infecte sunt que pro explendis suis prauis concupiscentijs amplius inardescunt vt sunt adultere fornicarie et magnatorum concubine. et hoc ex septemplici maleficio vt in bulla tangitur: venereum actum et conceptus in vtero varijs inficiendo maleficijs. Primo mentes hominum ad inordinatum amorem &c. immutando. Secundo vim generatiuam impediendo. Tercio membra illi actui accomoda auferendo. Quarto homines prestigiosa arte in bestiales formas mutando. Quinto vim generatiuam quo ad femellas destruendo. Sexto aborsum procurando. Septimo infantes demonibus offerendo absque alijs animalibus et terre frugibus quibus varia nocumenta inferunt. de quibus in sequentibus tractabitur. sed ad presens de nocumentis hominum demus rationes. Et primo conclusio super eos quos maleficiunt ad amorem vel odium inordinatum et post eadem materia pro maiori intelligentia sub difficultate est discutienda. conclusio autem hec est. Nam sanctus Tho. in. iiij. di. xxxiiij. de impedimento maleficiali pertractans sicut ostendit quare permittitur diabolo a deo maior potestas maleficij super actus venereos hominis quam super alios: rationes assignando. Ita dicere a simili oportet quod he mulieres amplius infestantur que his actibus amplius deseruiunt. Dicit enim quod quia corruptio peccati prima per quam homo factus est seruus diaboli in nos per actum generantem deuenit. Ideo maleficij potestas permittitur diabolo a deo in hoc actu magis quam in alijs sicut etiam in serpentibus magis ostenditur virtus maleficiorum vt dicitur quam in alijs animalibus. quia per serpentem diabolus tanquam per suum instrumentum mulierem tentauit. Unde etiam vt postea subdit. licet matrimonium sit opus dei tanquam ab eo institutum. adhuc per opera diaboli interdum destruitur. Non quidem per violentiam quia censeretur sic fortior deo. Sed ex diuina permissione procurando impedimentum actus coniugalis vel temporale vel perpetuum. ex quibus hoc quod experientia docet: dicamus quod propter huiusmodi spurcitias explendas tam erga se quam et seculi potentes cuiuscunque etiam status & conditionis innumera maleficia pertractant eorum animos ad amorem hereum vel philocaptionem adeo immutando vt nulla confusione aut persuasione ab eis desistere valeant. Ex quibus etiam et exterminium fidei seu periculum intolerabile quotidie imminet quod eorum animos immutare taliter sciunt quod eis nullum nocumentum siue per se siue ab alijs fieri permittant sicque quotidie crescunt. Et vtinam experientia nos minime edocuisset: immo et odia talia etiam in sacramento matrimonij coniunctis suscitata per maleficia et similiter infrigidationes generatiue potentie. vt nec redditionem nec exactionem debiti matrimonialis locum pro prole habere valeant. Sed quia amor et odium in anima existunt quam etiam demon intrare nequit: ne alicui hec quasi incredibilia videantur sub questione sunt discutienda cum etiam opposita iuxta se posita magis elucescunt.