Jump to content

Martyrologium poeticum

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Martyrologium poeticum
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 94


Martyrologium poeticum (Beda), J. P. Migne

PROLOGUS.

(0603A)
Bissena mensium vertigine volvitur annus;
Septimanis decies quinis simul atque duabus,
Ter centenis bisque trigenis quinque diebus.
Qui ternis gaudet divisis stare columnis;
Scilicet Idibus et Nonis simul atque Kalendis.
Nam quadris constat Nonis concurrere menses
Omnes, excepto Marte et Maio, sequitur quos
Julius, October; senis soli hi moderantur.
Septenis patet hos pariter flagitare Kalendis,
Octonisque simul pares sunt Idibus omnes,
Janus et Augustus semper mensisque December
Volvuntur denis tantum nonisque Kalendis.
Sexdenas patet hos pariter flagitare Kalendas.
At contra currunt bis Nonis rite quaternis,
(0603B)Junius, Aprilis, September et ipse November.
Sedenis Februus cito solus ab omnibus errat.
Bissenis sic namque rotatur mensibus annus,
Per Nonas, Idus decurrens atque Kalendas,
Festaque quae passim sanctorum inscripta leguntur,
Sub certis quae sint anni celebranda diebus.
JANUARIUS.

Prima dies Jani est qua circumciditur Agnus,
Octavas Idus colitur Theophania Christi.
Deserti quartas primus capit accola Paulus.
Sedecimas Antonius obtinet atque Kalendas.
Tredecimasque Sebastianus tenuisse refertur.
Bissenas meritis mundo fulgentibus Agnes.
Martyrio undecimas et Anastasius memorantur.
Octavas merito gaudet Conversio Pauli.
FEBRUARIUS.
(0603C)
Prima dies Februi est jam qua patitur Polycarpus.
Et quartas Nonas Christus templo offerebatur.
Nonarumque diem festum celebramus Agathae,
Atque Valentini sedenis forte Kalendis.
Sic Juliana et bisseptenas ornat honore.
Et Cephas merito octavis tenuisse cathedram,
Ac senas meriti Mathias virtute dicabat.
MARTIUS.

Hinc Idus Martis quartas Gregorius ornat,
Doctor Apostolicus, sanctorum lumen, et astrum.
. . . . . ( Deest versus. ) . . . . . .
Patricius Domini servus conscendit ad aulam,
Cuthbertus denas tenuit ternasque Kalendas,
Bissenis sanctus post quem sequitur Benedictus,
(0603D)Octavis merito gaudet Conceptio Christi.
APRILIS.
(0604A)
Carnifices nonis Maiae vincente Kalendis.
Atque Georgius hinc evectus ad astra volavit,
Egbertus digna virtutum laude coruscus,
Astriferum octavis veneranter scandit Olympum.
Quoque die praesul penetravit Wilfridus alma,
Angelico vectus coetu trans culmina coeli:
Septenis major mundo Laetania claret.
Ecclesiae quintis Dedicatio alma colenda,
Sanctis et Christo ciet aequam in saecula laudem
Wilfridus ternis superam penetravit in aulam,
Tempore posterior, non morum flore secundus.
MAIUS.

Jacobus frater Domini pius, atque Philippus
Mirifico Maias venerantur honore Kalendas.
Sanctus et antistes Nonas volat alma Joannes
(0604B)Bis binis sequitur Pancratis Idibus insons.
Ter quinis Marcus meruit pulsare Kalendis.
JUNIUS.

Junius in mundo Nonis miratur adeptum
Et summi Lantberti animam trans sidera verti.
In quosvis quadris Barnabam Idibus aequat.
Gervasius denis patitur ternisque Kalendis.
Protasius simul in regnum perenne vocati:
Et Joannis bis quadris Baptista Kalendis.
Natalis pulchre festi plaudente corona.
Martyrio et Paulus lenis ovat atque Joannes.
Doctores Petrus simul et Paulus ternis servantur.
Maxima quos palma clarat sibi lumina mundus.
JULIUS.

(0604C)Martini in quartas Nonas Dedicatio fulget.
Julius in quadris bis gaudet ferre Kalendis
Jacobum fratremque Joannis more colendum,
Samsonem quintas celebramus ab orbe Kalendas,
Sanctificant Abdo et Sennes ternas venerando.
AUGUSTUS.

Machabaei Augusti coronantur mensis in ortu:
Sanctumque et Xystum octavis tenet Idibus almum.
Bis senis victor superat Laurentius hostes.
Sancta Dei Genitrix senas ter constat adire
Angelicos vecta inter coetus virgo Kalendas.
Inde Timotheus undecimas tenet ordine digno,
Atque simul martyr sortitur Symphorianus
Octonas sanctus sortitur Bartholomaeus,
(0604D)Bis binis passus colitur Baptista Joannes.
SEPTEMBER.
(0605A)
Idus Septembris senas dedicabat honore,
Quis meruit nasci felix jam virgo Maria.
Octavas decimas Cornelius inde Kalendas
Consecrat, et Cyprianus simul ordine digno.
Euphemia et senas decimas tenet intemerata,
Undecimas capit at Matthaeus doctor amoenus,
Mauricius decimas martyr cum millibus una,
Quinas sortitur Cosmas sibi cum Damiano.
Michaelis ternas templi dedicatio sacrat,
Atque bonus pridie micat interpres Jeronymus.
OCTOBER.

Sextas Octobris Nonis Bosa optat habere
Solemnes terris, summo qui gaudet Olympo.
Et gemini quinis Ewaldi sorte coluntur.
(0605B)Paulinus senas tenet Idus jure Magister,
Doctor ter quinis Lucas succurre Kalendis.
Simonis quinis et Judae vota feramus.
NOVEMBER.
(0606A)
Multiplici rutilat gemma ceu in fronte November
Cunctorum fulget sanctorum laude decoris.
Martinus ternis scandit super Idibus astra.
Quindenis vitam finivit Thecla Kalendis.
Cecilia merito decimis cum laude migravit.
Clementis laeti veneramur festa novenis.
Octavis Chrysogonus ovat vitalibus arvis.
Andreas pridies juste veneratur ab orbe.
DECEMBER.

Ter decimas Daciani Ignatius aeque Kalendis.
Bis senis coelum coepit conscendere Thomas.
Octavis natus Dominus de virgine casta.
Martyrio Stephanus septenis alma petivit,
Bis ternis evangelicus scriptor penetravit
(0606B)Angelico vectus tutamine virgo Joannes.
Martyrio tenera prostrantur Millia quinis.
Silvestrum pridias celebramus ab orbe colendum.