Mater Iesu et Pilati uxor

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Mater Iesu et Pilati uxor
1967

Caelis sanguineos confert Aurora colores.
Jesum custodes indutum vestibus albis
Ferratisque manus vinctum post terga catenis
E regis domibus ducunt Herodis ad altam
Sedem Pilati, qui sub dicione tenebat
Judaeam summoque ferens in honore secures
Romanas illi dictabat jura severa.
Portis atque viis erumpunt protinus omnes
Matres atque viri, pueri innuptaeque puellae
Captum cernendi studio; glomerantur in orbem,
Et Jesum domini sortem miserantur iniquam.
Undique pervolitant voces confusaque verba,
Non secus ac Scythicis silvis auditur in altis
Atque comas spissas fagorum concutit Auster,
Aut inter scopulos, et juxta litus ab atro .
Commotus Borea pontus dat sibila rauca.
Pervenit interea facti praenuntia fama
In vicos; Jesu matrisque adlabitur aures,
Quae subito, fidis sociis comitata, per urbis
Strata, suum quaerit natum lacrimansque gemensque.
Ast illum nusquam cernens, formidine pallens,
Adsequitur plebem, quae ad regia limina tendit.
A notis Jesum quaerit pia mater, amaros
Cumque sui nati casus cognoscit, anhelans,
Immemor armorum, plebis, magnique pericli,
Expedit ipsa viam, complexaque corpus amati
Filioli, plagas tristi quas nocte recepit
Multis supplevit lacrimis, fletumquc cruori
Miscuit ; ingentis luctus solatia parva I
Illam sed miles durus caecusque furore
Arcet et ex turba detrudere protinus audet.
Stat studiosa parens primum transfixa dolore,
Dein animus pavet et gelidus tremor occupat artus,
Deficit inque humeros cervicem denique flectit,
Ut cum vere novo narcissus forte gravatus
Imbribus immodicis, croceus decumbit humi flos.
Et foret in terram graviter prolapsa, repente
Illi ni sociae studuissent tendere dextram.
Ut vires animi mulier divina recepit,
His comites verbis tentant lenire dolorem:
“ Ecce, domus surgit Pilati non procul; uxor
Praesidis est mulier nulli probitate secunda :
Claudia, quam gentes celebrant et laudibus ornant.
Si placet illam adeas confestim, mater, eique
Quae tibi nunc crucient animum maestissima pande.”
Illa gradu propero deserta per atria vadit,
Et subit interiora domus; hic aula patescit
Magna modis miris decorata; sed illa videt nil !
In curis defixa suis procedit in oecum...,
Cum mulier juvenis, cujus decus enitet ore,
Egrediens aula, malacam circumdata pallam,
Aspicit en oculis illam, dein comiter infit,
Suavis dum risus labris errare videtur:
“ Tune quis? Unde venis, aut quo, pulcherrima, tendis?
Quae vultu fulgent divini signa decoris,
Quamvis te magnus maeror divexet et angor !
Nil mortale tibi ; quaedam caelestis imago :
Quot decus egregium forma!” Cui maesta Maria,
Suspirans imoque trahens e pectore vocem:
“Te supplex precor, audi me, Romana, per illam
In te quae apparet pietatem animumque benignum,
Ah! gemitus audire meos fac Claudia possit...”
Cui: “Dic... namque ego sum. Quid vis?... Tu Claudia? Primum
Cum te conspexi, talis sub corde petivi
Ut, mihi crede, foret Romani praesidis uxor.
Vir, quem Pilati ducit plebs ante tribunal,
Criminis est expers, perverso pectore poscit
Ejus supplicium, diversaque crimina fingit...
Ad te confugio, spemque in te fida repono :
Fac natum praeses duro de carcere mittat.”
Claudia tum vero pacato pectore dicit :
“ Filius ille tuus? Tun mater es illius? O vos
Alloquor, o caeli sanctissima rumina, matrem
Ad me vos hominis misistis, si licet illum
Appellare hominem ! Pelagi prope litora quondam
E navi turbis audivi forte loquentem
Illum: dicebat veluti sublatus in auris.
Doctrinam didici Graecorum, saepe vacavi
Artibus ingenuis, oratoresque Latinos
Legi, sed verbis illis nil dulcius umquam
Audivi, nil simplicius, nil altius umquam !
O quam doctrinam mihi perplacuisset ab ipso
Discere, quamque sequi tanti praecepta magistri!
Ut cervus sitiens accedit fontis ad undas
Ut lymphis sitis ardores exstinguat, ad illum
Verae doctrinae fontem sic ipsa bibissem!”
Cui breviter fatur vultu demissa Maria:
“Quae, Romana, mihi dixisti, pectora tangunt ;
Conjugis ast animum refert ne crimine foedet,
Ouo majus nusquam!..." Cui sic es, Claudia, fata:
"Quid dicam? jam deficior pectusque vacillat.
Ne tamen hic timeas, et saevas comprime curas.
Illi subveniam; terram mare sidera juro.
Sed mecum venias, maestissima mater, in hortum,
Ut tibi cujusdam expediam mysteria somni,
Quod, veniente die, vidi. “ Post praesidis aedes
Hortus enim cultus longe lateque patebat :
Huc ambae veniunt, trichilae sub tegmine sidunt.
Claudia voce loqui placida sic incipit: “Alta
Nox erat, ut, rumpens taciturna silentia, miles
Ad celsas venit Romani praesidis aedes,
Ut Jesum captum prima sub luce referret;
Quod mihi, crede, fuit pergrandis causa doloris.
Pontius extemplo thalamo surrexit et ipse
Convocat armatos, custodes, deinde tribunal
Adpetit ut tantos casus inquirat et iras.
Per noctem nulli valui dare lumina somno;
Tandem sub prima paulisper luce quievi,
Matutina meam cum turbant somnia mentem.
Primum visa mihi ante oculos est Socratis umbra,
(Hoc umquam fortasse tuas pervenit ad aures
Nomen; sed tantum memorans id pectore laetor!
Ille fuit sophiae lumen, sanctissimus unus
Graecorum; capitis poena damnatus ab illis
Talia sinceros docuit moriturus amicos,
Ut non ad mortem trudi, sed scandere caeli
Regna videretur), qui sic sermone locutus :
“Me sine mirari! Deus est non quem sibi fingunt
Humanae mentes: vos illum creditis esse
Supra fumantes aras, ego lumine mentis.
Ipsum quid Numen sit, non mihi dicere fas est,
Non datur huic aevo. Templi modo limina pandam.
Tempore namque brevi, postquam magnalia fiunt,
Summaque res agitur toto memorabilis orbe,
Major erit quidam, sacros qui forte recessus '
Eruat, et sancti penetralia ad intima ducat.
Hoc satis. Id dixi tibi, quae bonitas es; at unum
Nunc scito: non Elyseum neque flumina nigra,
Styx, Lethe, Phlegethum, Acheron, sunt nomina ficta;
Nec vero rigidus Minos hic judicat umbras!
Est alius judex, alii super aethera soles.
Hic parvae magnae virtutes, Claudia, fiunt,
Illae non secus ac fumus labuntur et umbrae.
Hic paucis animis tantummodo praemia reddit
Pro vita scelerum pura, pietate benigna
Omnibus est aliis veniam dat et aethera Numen!
Omnia quam supra tumulum diversa videtur!
Hic plus orbe valet terrarum lacrima fusa
Ingenuis oculis et pectore Numen amanti.
Has tu flere pias lacrimas, o Claudia, disce!
Quod jam nunc agitur, mihi non fuit ante retectum,
Quodque per obscurum, longeque stupescimus, hoc est:
Maximus ipse virum patitur, majoraque multo
Quam quisquam est passus; fit candida victima caelo,
Et summum virtutis opus, summa omnia complet.
Idque hominum causa fit ! Sed nunc surge: cave ne
Justum Pilatus damnet: divina propago,
Verus homo, verus pariter Deus, unus uterquest.
N,on deitas patitur, nequit; at natura secunda
Infandi vero suffert tormenta doloris!”
Hic siluit; leviter vanescere coepit in auras,
Sed fugiens clamat: “ Nunc aspice, Claudia! Cerno.
Quid video? Circum tremere atque patere sepulcra,
Multaque funereo circumdata corpora velo
Surgere perque vias errare, nigrescere solem,
Et tetram noctem cunctis incumbere terris...
Paulisper caeli scinduntur, ab aethere missa
Clara venit lux; vir, consparsus membra cruore,
Regali cinctus roseam diademate frontem,
In nubem apparet referens insigne tropaei.
Exsurgit supra tumulos numerosa propago:
Pars albata tenet ridentia lilia dextra,
Pars palmam fert et fulgenti murice vestem,
Effundunt alii dulcissima carmina, vota
Atque preces, alii conclamant : “ Excute dextram,
Ipse tuam nostrasque neces ulciscere, Victor!...”
Multi etiam illorum manabant sanguine, fusum
Haustibus et cupidis sorbebant terra cruorem.
Cum illos spectabam magnos sufi erre dolores,
En subito surgit turbo, stridentibus alis,
Involvitque polum late caligine tetra...
Nec satis: hoc referens horresco: monstra tremenda
Huc illuc totam video volitare per aethram,
Tanta oculis inerat mors, tantus terror in ore,
Ut, rupto somno, sudor perfuderit artus,
Atque statini linquens altum tenerumque cubile,
Cursorem misi (stellis aurora fugatis
Induerat nondum croceo velamine caelum).
Qui breve epistolium Pilato feiret: “Iniqui
Vir quem Judaei duxere tuum ante tribunal,
Nullius novae reus est, carissime, noli
Justi te causae miscere. Propheta videtur.
In somnis multas umbras horrendaque vidi.
Parce pio, justumque juva: hoc te Claudia posco."
Haec cum dixisset, tacuit. Cui candida Mater.
Sublatis oculis in caelum: “Quid tibi dicam?
Quae mihi dixisti, jam nunc manifesta videntur
Esse, sed hoc unum cupio tibi dicere: caeli
Numina saepe vocas votis precibusque precaris:
Ne Deus unus adest, hominum rerumque creator.
Ille fuit qui convexo succendit in axe
Astrorum luces, solem lunamque micantes.
Illeque per vacum statuit fundamina mundi.
Quo facto, genus humanum, permotus amore,
Fingere constituit. Nam primum procreat Adam
E cujus costa corpus tum conficit Εvae.
At leges et jussa Dei confregit uterque
Et prima cunctos homines radice peremit.
Sed Deus humani generis miseratus, ab altis
Unigenam misit subolem, de Numine Numen,
Ut mundi noxas crimen culpnsque piaret.
Nox cursu stabat medie, cum candida virgo
Infantem divum peperi in Bethlemide specu.
Aligerum plaudente choro, de montibus altis
Pastores venere statini sua munera dantes.
Et, stella duce, tum proceres Orientis ab oris
Thus, aurum, myrrham Regique Deoque ferentes.
Nondum bissenos Jesus compleverat annos,
Cum primum Solymas venit templumque petivit,
Ut votum paschale Deo persolveret ipse.
Perdidimus puerum... per tres noctesque diesque
Solliciti Joseph et ego quaesivimus illum;
In templo tandem, sacro mirante senatu
Propter divinam sophiam mentemque sagacem,
Comperimus. Rediit nobiscum. Conditus atque
Subditus usque suos puerilis temporis annos
Traduxit, donec per vicos atque per urbes
Proditus in lucem docuit caelestia turbas.
Dicere quis poterit miracula cuncta peracta?
O quotiens vitae defunctos reddidit ipse,
Et dedit auditum surdis mutisque loquelam,
E lectis aegri consurgunt atque per illum
Solis respiciunt clarissima lumina caeci !
Sese etiam atque etiam turbae retraxit ovanti,
Quae studio rebus miris ad sceptra vocabat.
Sed nunc illius de vita et sanguine certat!...’’
Conticet, atque suis oculis vaga lacrima stillat.
Claudia tum fatur lacrimans: “Ah, non morietur!”
“Heu, morietur!” ait suspirans maesta Maria:
“Ipse hoc praedixit, quod in imo pectore perstat.
Ipse mori statuit!... “Contra sic Claudia: “Mater,
Sermo tuus mihi nectar erat, nunc ecce dolore
Afficior, vulnusque iterum mihi sanguine manat!
Sed tu nunc oculos lacrimis averte liquentes.”
Adspexere diu sese; tum Claudia: “Visum
Nunc i, plura vetant lacrimas; sub lumine primo
Tecum mane petam fletum, nec sola, sepulcrum.