Jump to content

Maturi sunt, igne immersi, decocti

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ad Parcas
Coronus Tenebrosius Latine vertit e Germanico, s. XXI
anno incognito
editio: incognita
fons: incognitus

1 Maturi sunt, igne immersi, decocti
2 Fructus, et in terra probati; et lex est,
3 Ut omnia redeant introrsus, serpentibus similia,
4 Prophetica, somniantia
5 In collibus caeli. Et multa
6 Velut in umeris
7 Onus lignorum crassorum est
8 Retinendum. Sed malae sunt
9 Semitae. Nam per devia,
10 Ut equi, eunt capta
11 Elementa et vetera
12 Terrae iura. Et semper
13 In indomitum tendit quaedam desideratio. Multa autem
14 Retinenda sunt. Et necessaria est fides.
15 Nec ante nec retro
16 Videre volumus. Nos sinamus moveri,
17 Ut in instabili cymba maris.