Jump to content

Medea/IV

E Wikisource
 chorus III chorus IV 

scaena  I

[recensere]

[nutrix pro palatio, chorus.]

[recensere]

nutrix:
 670pavet animus, horret: magna pernicies adest.
immane quantum augescit et semet dolor
accendit ipse vimque praeteritam integrat.
vidi furentem saepe et aggressam deos,
caelum trahentem: maius his, maius parat
 675Medea monstrum. namque ut attonito gradu
evasit et penetrale funestum attigit,
totas opes effundit et quidquid diu
etiam ipsa timuit promit atque omnem explicat
turbam malorum, arcana secreta abdita,
 680et triste laeva +comparans+ sacrum manu
pestes vocat quascumque ferventis creat
harena Libyae quasque perpetua nive
Taurus coercet frigore Arctoo rigens,
et omne monstrum. tracta magicis cantibus
 685squamifera latebris turba desertis adest.
hic saeva serpens corpus immensum trahit
trifidamque linguam exertat et quaerit quibus
mortifera veniat: carmine audito stupet
tumidumque nodis corpus aggestis plicat
 690cogitque in orbes. «parva sunt» inquit «mala
et vile telum est, ima quod tellus creat:
caelo petam venena. iam iam tempus est
aliquid movere fraude vulgari altius.
huc ille vasti more torrentis iacens
 695descendat anguis, cuius immensos duae,
maior minorque, sentiunt nodos ferae
(maior Pelasgis apta, Sidoniis minor),
pressasque tandem solvat Ophiuchus manus
virusque fundat; adsit ad cantus meos
 700lacessere ausus gemina Python numina,
et Hydra et omnis redeat Herculea manu
succisa serpens, caede se reparans sua.
tu quoque relictis pervigil Colchis ades,
sopite primum cantibus, serpens, meis.»
 
 705postquam evocavit omne serpentum genus,
congerit in unum frugis infaustae mala:
quaecumque generat invius saxis Eryx,
quae fert opertis hieme perpetua iugis
 709sparsus cruore Caucasus Promethei,
 711et quis sagittas divites Arabes linunt
 710pharetraque pugnax Medus aut Parthi leves,
 712aut quos sub axe frigido sucos legunt
lucis Suebae nobiles Hyrcaniis;
quodcumque tellus vere nidifico creat
 715aut rigida cum iam bruma decussit decus
nemorum et nivali cuncta constrinxit gelu,
quodcumque gramen flore mortifero viret,
dirusque tortis sucus in radicibus
causas nocendi gignit, attrectat manu.
 720Haemonius illas contulit pestes Athos,
has Pindus ingens, illa Pangaei iugis
teneram cruenta falce deposuit comam;
has aluit altum gurgitem Tigris premens,
Danuvius illas, has per arentes plagas
 725tepidis Hydaspes gemmifer currens aquis,
nomenque terris qui dedit Baetis suis
Hesperia pulsans maria languenti vado.
haec passa ferrum est, dum parat Phoebus diem,
illius alta nocte succisus frutex;
 730at huius ungue secta cantato seges.
 
mortifera carpit gramina ac serpentium
saniem exprimit miscetque et obscenas aves
maestique cor bubonis et raucae strigis
exsecta vivae viscera. haec scelerum artifex
 735discreta ponit: his rapax vis ignium,
his gelida pigri frigoris glacies inest.
addit venenis verba non illis minus
metuenda. sonuit ecce vesano gradu
canitque. mundus vocibus primis tremit.
 

scaena II

[recensere]

[ara pro domo, Medea sacrificans, nutrix.]

[recensere]

Medea:
 740comprecor vulgus silentum vosque ferales deos
et Chaos caecum atque opacam Ditis umbrosi domum,
Tartari ripis +ligatos+ squalidae Mortis specus.
supplicis, animae, remissis currite ad thalamos novos:
rota resistat membra torquens, tangat Ixion humum,
 745Tantalus securus undas hauriat Pirenidas,
gravior uni poena sedeat coniugis socero mei:
lubricus per saxa retro Sisyphum solvat lapis.
vos quoque, urnis quas foratis inritus ludit labor,
Danaides, coite: vestras hic dies quaerit manus. -
 750nunc meis vocata sacris, noctium sidus, veni
pessimos induta vultus, fronte non una minax.
 
tibi more gentis vinculo solvens comam
secreta nudo nemora lustravi pede
et evocavi nubibus siccis aquas
 755egique ad imum maria, et Oceanus graves
interius undas aestibus victis dedit;
pariterque mundus lege confusa aetheris
et solem et astra vidit et vetitum mare
tetigistis, ursae. temporum flexi vices:
 760aestiva tellus horruit cantu meo,
coacta messem vidit hibernam Ceres;
violenta Phasis vertit in fontem vada
et Hister, in tot ora divisus, truces
compressit undas omnibus ripis piger.
 
 765sonuere fluctus, tumuit insanum mare
tacente vento; nemoris antiqui domus
amisit umbras vocis imperio meae.
die reducto; Phoebus in medio stetit,
Hyadesque nostris cantibus motae labant:
 770adesse sacris tempus est, Phoebe, tuis.
 
tibi haec cruenta serta texuntur manu,
      novena quae serpens ligat,
tibi haec Typhoeus membra quae discors tulit,
      qui regna concussit Iovis.
 775vectoris istic perfidi sanguis inest,
      quem Nessus expirans dedit.
Oetaeus isto cinere defecit rogus,
      qui virus Herculeum bibit.
piae sororis, impiae matris, facem
 780      ultricis Althaeae vides.
reliquit istas invio plumas specu
      Harpyia, dum Zeten fugit.
his adice pinnas sauciae Stymphalidos
      Lernaea passae spicula.
 785sonuistis, arae, tripodas agnosco meos
      favente commotos dea.
 
            video Triviae currus agiles,
            non quos pleno lucida vultu
            pernox agitat, sed quos facie
 790            lurida maesta, cum Thessalicis
            vexata minis caelum freno
            propiore legit. sic face tristem
            pallida lucem funde per auras,
            horrore novo terre populos
 795            inque auxilium, Dictynna, tuum
            pretiosa sonent aera Corinthi.
            tibi sanguineo caespite sacrum
            sollemne damus, tibi de medio
            rapta sepulcro fax nocturnos
 800            sustulit ignes, tibi mota caput
            flexa voces cervice dedi,
            tibi funereo de more iacens
            passos cingit vitta capillos,
            tibi iactatur tristis Stygia
 805            ramus ab unda, tibi nudato
            pectore maenas sacro feriam
            bracchia cultro. manet noster
            sanguis ad aras: assuesce, manus,
            stringere ferrum carosque pati
 810            posse cruores - sacrum laticem
            percussa dedi.
            quodsi nimium saepe vocari
            quereris votis, ignosce, precor:
            causa vocandi, Persei, tuos
 815            saepius arcus una atque eadem est
            semper, Iason.
            tu nunc vestes tinge Creusae,
            quas cum primum sumpserit, imas
            urat serpens flamma medullas.
 820            ignis fulvo clusus in auro
            latet obscurus, quem mihi caeli
            qui furta luit viscere feto
            dedit et docuit condere vires
            arte, Prometheus; dedit et tenui
 825            sulphure tectos Mulciber ignes,
            et vivacis fulgura flammae
            de cognato Phaethonte tuli.
            habeo mediae dona Chimaerae,
            habeo flammas usto tauri
 830            gutture raptas, quas permixto
            felle Medusae tacitum iussi
            servare malum.
            adde venenis stimulos, Hecate,
            donisque meis semina flammae
 835            condita serva: fallant visus
            tactusque ferant, meet in pectus
            venasque calor, stillent artus
            ossaque fument vincatque suas
            flagrante coma nova nupta faces.
 
 840            vota tenentur: ter latratus
            audax Hecate dedit et sacros
            edidit ignes face luctifera.
 
[ad nutricem:]
 
peracta vis est omnis: huc natos voca,
pretiosa per quos dona nubenti feram.
 
[nutrix abit.]
 

scaena  III

[recensere]

[Medea, nutrix, filii Medeae.]

[recensere]

Medea:
845
ite, ite, nati, matris infaustae genus,
placate vobis munere et multa prece
dominam ac novercam. vadite et celeres domum
referte gressus, ultimo amplexu ut fruar.
 
[nutrix et filii abeunt.]
 
 

 chorus III chorus IV