Metamorphoses (Ovidius)/Liber XII

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Liber XII
2 a.C.n. - 8 a.C.n.

 12:1 Nescius adsumptis Priamus pater Aesacon alis
 12:2 vivere lugebat: tumulo quoque nomen habenti
 12:3 inferias dederat cum fratribus Hector inanes;
 12:4 defuit officio Paridis praesentia tristi,
 12:5 postmodo qui rapta longum cum coniuge bellum
 12:6 attulit in patriam: coniurataeque sequuntur
 12:7 mille rates gentisque simul commune Pelasgae;
 12:8 nec dilata foret vindicta, nisi aequora saevi
 12:9 invia fecissent venti, Boeotaque tellus
 12:10 Aulide piscosa puppes tenuisset ituras.
 12:11 hic patrio de more Iovi cum sacra parassent,
 12:12 ut vetus accensis incanduit ignibus ara,
 12:13 serpere caeruleum Danai videre draconem
 12:14 in platanum, coeptis quae stabat proxima sacris.
 12:15 nidus erat volucrum bis quattuor arbore summa:
 12:16 quas simul et matrem circum sua damna volantem
 12:17 corripuit serpens avidoque recondidit ore,
 12:18 obstipuere omnes, at veri providus augur
 12:19 Thestorides 'vincemus'; ait, 'gaudete, Pelasgi!
 12:20 Troia cadet, sed erit nostri mora longa laboris,'
 12:21 atque novem volucres in belli digerit annos.
 12:22 ille, ut erat virides amplexus in arbore ramos,
 12:23 fit lapis et signat serpentis imagine saxum.

 12:24 Permanet Aoniis Boreas violentus in undis
 12:25 bellaque non transfert, et sunt, qui parcere Troiae
 12:26 Neptunum credant, quia moenia fecerat urbi;
 12:27 at non Thestorides: nec enim nescitve tacetve
 12:28 sanguine virgineo placandam virginis iram
 12:29 esse deae. postquam pietatem publica causa
 12:30 rexque patrem vicit, castumque datura cruorem
 12:31 flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris,
 12:32 victa dea est nubemque oculis obiecit et inter
 12:33 officium turbamque sacri vocesque precantum
 12:34 supposita fertur mutasse Mycenida cerva.
 12:35 ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana,
 12:36 et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit,
 12:37 accipiunt ventos a tergo mille carinae
 12:38 multaque perpessae Phrygia potiuntur harena.

 12:39 Orbe locus medio est inter terrasque fretumque
 12:40 caelestesque plagas, triplicis confinia mundi;
 12:41 unde quod est usquam, quamvis regionibus absit,
 12:42 inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures:
 12:43 Fama tenet summaque domum sibi legit in arce,
 12:44 innumerosque aditus ac mille foramina tectis
 12:45 addidit et nullis inclusit limina portis;
 12:46 nocte dieque patet: tota est ex aere sonanti,
 12:47 tota fremit vocesque refert iteratque quod audit;
 12:48 nulla quies intus nullaque silentia parte,
 12:49 nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis,
 12:50 qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis
 12:51 esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras
 12:52 increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
 12:53 atria turba tenet: veniunt, leve vulgus, euntque
 12:54 mixtaque cum veris passim commenta vagantur
 12:55 milia rumorum confusaque verba volutant;
 12:56 e quibus hi vacuas inplent sermonibus aures,
 12:57 hi narrata ferunt alio, mensuraque ficti
 12:58 crescit, et auditis aliquid novus adicit auctor.
 12:59 illic Credulitas, illic temerarius Error
 12:60 vanaque Laetitia est consternatique Timores
 12:61 Seditioque repens dubioque auctore Susurri;
 12:62 ipsa, quid in caelo rerum pelagoque geratur
 12:63 et tellure, videt totumque inquirit in orbem.

 12:64 Fecerat haec notum, Graias cum milite forti
 12:65 adventare rates, neque inexspectatus in armis
 12:66 hostis adest: prohibent aditus litusque tuentur
 12:67 Troes, et Hectorea primus fataliter hasta,
 12:68 Protesilae, cadis, commissaque proelia magno
 12:69 stant Danais, fortisque animae nece cognitus Hector.
 12:70 nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera posset,
 12:71 sanguine senserunt, et iam Sigea rubebant
 12:72 litora, iam leto proles Neptunia, Cycnus,
 12:73 mille viros dederat, iam curru instabat Achilles
 12:74 totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu
 12:75 agmina perque acies aut Cycnum aut Hectora quaerens
 12:76 congreditur Cycno (decimum dilatus in annum
 12:77 Hector erat): tum colla iugo candentia pressos
 12:78 exhortatus equos currum derexit in hostem
 12:79 concutiensque suis vibrantia tela lacertis
 12:80 'quisquis es, o iuvenis,' dixit 'solamen habeto
 12:81 mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille!'
 12:82 hactenus Aeacides: vocem gravis hasta secuta est,
 12:83 sed quamquam certa nullus fuit error in hasta,
 12:84 nil tamen emissi profecit acumine ferri
 12:85 utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu.
 12:86 'nate dea, nam te fama praenovimus,' inquit
 12:87 ille 'quid a nobis vulnus miraris abesse?'
 12:88 (mirabatur enim.) 'non haec, quam cernis, equinis
 12:89 fulva iubis cassis neque onus, cava parma, sinistrae
 12:90 auxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis;
 12:91 Mars quoque ob hoc capere arma solet! removebitur huius
 12:92 tegminis officium: tamen indestrictus abibo;
 12:93 est aliquid non esse satum Nereide, sed qui
 12:94 Nereaque et natas et totum temperat aequor.'
 12:95 dixit et haesurum clipei curvamine telum
 12:96 misit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit
 12:97 terga novena boum, decimo tamen orbe moratum est.
 12:98 excutit hoc heros rursusque trementia forti
 12:99 tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus
 12:100 sincerumque fuit; nec tertia cuspis apertum
 12:101 et se praebentem valuit destringere Cycnum.
 12:102 haut secus exarsit, quam circo taurus aperto,
 12:103 cum sua terribili petit inritamina cornu,
 12:104 poeniceas vestes, elusaque vulnera sentit;
 12:105 num tamen exciderit ferrum considerat hastae:
 12:106 haerebat ligno. 'manus est mea debilis ergo,
 12:107 quasque' ait 'ante habuit vires, effudit in uno?
 12:108 nam certe valuit, vel cum Lyrnesia primus
 12:109 moenia deieci, vel cum Tenedonque suoque
 12:110 Eetioneas inplevi sanguine Thebas,
 12:111 vel cum purpureus populari caede Caicus
 12:112 fluxit, opusque meae bis sensit Telephus hastae.
 12:113 hic quoque tot caesis, quorum per litus acervos
 12:114 et feci et video, valuit mea dextra valetque.'
 12:115 dixit et, ante actis veluti male crederet, hastam
 12:116 misit in adversum Lycia de plebe Menoeten
 12:117 loricamque simul subiectaque pectora rupit.
 12:118 quo plangente gravem moribundo vertice terram
 12:119 extrahit illud idem calido de vulnere telum
 12:120 atque ait: 'haec manus est, haec, qua modo vicimus, hasta:
 12:121 utar in hoc isdem; sit in hoc, precor, exitus idem!'
 12:122 sic fatus Cycnum repetit, nec fraxinus errat
 12:123 inque umero sonuit non evitata sinistro,
 12:124 inde velut muro solidaque a caute repulsa est;
 12:125 qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cycnum
 12:126 viderat et frustra fuerat gavisus Achilles:
 12:127 vulnus erat nullum, sanguis fuit ille Menoetae!
 12:128 tum vero praeceps curru fremebundus ab alto
 12:129 desilit et nitido securum comminus hostem
 12:130 ense petens parmam gladio galeamque cavari
 12:131 cernit, at in duro laedi quoque corpore ferrum.
 12:132 haut tulit ulterius clipeoque adversa reducto
 12:133 ter quater ora viri, capulo et cava tempora pulsat
 12:134 cedentique sequens instat turbatque ruitque
 12:135 attonitoque negat requiem: pavor occupat illum,
 12:136 ante oculosque natant tenebrae retroque ferenti
 12:137 aversos passus medio lapis obstitit arvo;
 12:138 quem super inpulsum resupino corpore Cycnum
 12:139 vi multa vertit terraeque adflixit Achilles.
 12:140 tum clipeo genibusque premens praecordia duris
 12:141 vincla trahit galeae, quae presso subdita mento
 12:142 elidunt fauces et respiramen iterque
 12:143 eripiunt animae. victum spoliare parabat:
 12:144 arma relicta videt; corpus deus aequoris albam
 12:145 contulit in volucrem, cuius modo nomen habebat.

 12:146 Hic labor, haec requiem multorum pugna dierum
 12:147 attulit et positis pars utraque substitit armis.
 12:148 dumque vigil Phrygios servat custodia muros,
 12:149 et vigil Argolicas servat custodia fossas,
 12:150 festa dies aderat, qua Cycni victor Achilles
 12:151 Pallada mactatae placabat sanguine vaccae;
 12:152 cuius ut inposuit prosecta calentibus aris,
 12:153 et dis acceptus penetravit in aethera nidor,
 12:154 sacra tulere suam, pars est data cetera mensis.
 12:155 discubuere toris proceres et corpora tosta
 12:156 carne replent vinoque levant curasque sitimque.
 12:157 non illos citharae, non illos carmina vocum
 12:158 longave multifori delectat tibia buxi,
 12:159 sed noctem sermone trahunt, virtusque loquendi
 12:160 materia est: pugnas referunt hostisque suasque,
 12:161 inque vices adita atque exhausta pericula saepe
 12:162 commemorare iuvat; quid enim loqueretur Achilles,
 12:163 aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem?
 12:164 proxima praecipue domito victoria Cycno
 12:165 in sermone fuit: visum mirabile cunctis,
 12:166 quod iuveni corpus nullo penetrabile telo
 12:167 invictumque a vulnere erat ferrumque terebat.
 12:168 hoc ipse Aeacides, hoc mirabantur Achivi,
 12:169 cum sic Nestor ait: 'vestro fuit unicus aevo
 12:170 contemptor ferri nulloque forabilis ictu
 12:171 Cycnus. at ipse olim patientem vulnera mille
 12:172 corpore non laeso Perrhaebum Caenea vidi,
 12:173 Caenea Perrhaebum, qui factis inclitus Othryn
 12:174 incoluit, quoque id mirum magis esset in illo,
 12:175 femina natus erat.' monstri novitate moventur
 12:176 quisquis adest, narretque rogant: quos inter Achilles:
 12:177 'dic age! nam cunctis eadem est audire voluntas,
 12:178 o facunde senex, aevi prudentia nostri,
 12:179 quis fuerit Caeneus, cur in contraria versus,
 12:180 qua tibi militia, cuius certamine pugnae
 12:181 cognitus, a quo sit victus, si victus ab ullo est.'
 12:182 tum senior: 'quamvis obstet mihi tarda vetustas,
 12:183 multaque me fugiant primis spectata sub annis,
 12:184 plura tamen memini. nec quae magis haereat ulla
 12:185 pectore res nostro est inter bellique domique
 12:186 acta tot, ac si quem potuit spatiosa senectus
 12:187 spectatorem operum multorum reddere, vixi
 12:188 annos bis centum; nunc tertia vivitur aetas.

 12:189 'Clara decore fuit proles Elateia Caenis,
 12:190 Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas
 12:191 perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille),
 12:192 multorum frustra votis optata procorum.
 12:193 temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos:
 12:194 sed iam aut contigerant illi conubia matris
 12:195 aut fuerant promissa tuae, nec Caenis in ullos
 12:196 denupsit thalamos secretaque litora carpens
 12:197 aequorei vim passa dei est (ita fama ferebat),
 12:198 utque novae Veneris Neptunus gaudia cepit,
 12:199 "sint tua vota licet" dixit "secura repulsae:
 12:200 elige, quid voveas!" (eadem hoc quoque fama ferebat)
 12:201 "magnum" Caenis ait "facit haec iniuria votum,
 12:202 tale pati iam posse nihil; da, femina ne sim:
 12:203 omnia praestiteris." graviore novissima dixit
 12:204 verba sono poteratque viri vox illa videri,
 12:205 sicut erat; nam iam voto deus aequoris alti
 12:206 adnuerat dederatque super, nec saucius ullis
 12:207 vulneribus fieri ferrove occumbere posset.
 12:208 munere laetus abit studiisque virilibus aevum
 12:209 exigit Atracides Peneiaque arva pererrat.

 12:210 'Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus
 12:211 nubigenasque feros positis ex ordine mensis
 12:212 arboribus tecto discumbere iusserat antro.
 12:213 Haemonii proceres aderant, aderamus et ipsi,
 12:214 festaque confusa resonabat regia turba.
 12:215 ecce canunt Hymenaeon, et ignibus atria fumant,
 12:216 cinctaque adest virgo matrum nuruumque caterva,
 12:217 praesignis facie; felicem diximus illa
 12:218 coniuge Pirithoum, quod paene fefellimus omen.
 12:219 nam tibi, saevorum saevissime Centaurorum,
 12:220 Euryte, quam vino pectus, tam virgine visa
 12:221 ardet, et ebrietas geminata libidine regnat.
 12:222 protinus eversae turbant convivia mensae,
 12:223 raptaturque comis per vim nova nupta prehensis.
 12:224 Eurytus Hippodamen, alii, quam quisque probabant
 12:225 aut poterant, rapiunt, captaeque erat urbis imago.
 12:226 femineo clamore sonat domus: ocius omnes
 12:227 surgimus, et primus "quae te vecordia," Theseus
 12:228 "Euryte, pulsat," ait, "qui me vivente lacessas
 12:229 Pirithoum violesque duos ignarus in uno?"
 12:230 [neve ea magnanimus frustra memoraverit ore,
 12:231 submovet instantes raptamque furentibus aufert.]
 12:232 ille nihil contra, (neque enim defendere verbis
 12:233 talia facta potest) sed vindicis ora protervis
 12:234 insequitur manibus generosaque pectora pulsat.
 12:235 forte fuit iuxta signis exstantibus asper
 12:236 antiquus crater; quem vastum vastior ipse
 12:237 sustulit Aegides adversaque misit in ora:
 12:238 sanguinis ille globos pariter cerebrumque merumque
 12:239 vulnere et ore vomens madida resupinus harena
 12:240 calcitrat. ardescunt germani caede bimembres
 12:241 certatimque omnes uno ore "arma, arma" loquuntur.
 12:242 vina dabant animos, et prima pocula pugna
 12:243 missa volant fragilesque cadi curvique lebetes,
 12:244 res epulis quondam, tum bello et caedibus aptae.

 12:245 'Primus Ophionides Amycus penetralia donis
 12:246 haut timuit spoliare suis et primus ab aede
 12:247 lampadibus densum rapuit funale coruscis
 12:248 elatumque alte, veluti qui candida tauri
 12:249 rumpere sacrifica molitur colla securi,
 12:250 inlisit fronti Lapithae Celadontis et ossa
 12:251 non cognoscendo confusa relinquit in ore.
 12:252 exsiluere oculi, disiectisque ossibus oris
 12:253 acta retro naris medioque est fixa palato.
 12:254 hunc pede convulso mensae Pellaeus acernae
 12:255 stravit humi Pelates deiecto in pectora mento
 12:256 cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes
 12:257 vulnere Tartareas geminato mittit ad umbras.

 12:258 'Proximus ut steterat spectans altaria vultu
 12:259 fumida terribili "cur non" ait "utimur istis?"
 12:260 cumque suis Gryneus inmanem sustulit aram
 12:261 ignibus et medium Lapitharum iecit in agmen
 12:262 depressitque duos, Brotean et Orion: Orio
 12:263 mater erat Mycale, quam deduxisse canendo
 12:264 saepe reluctanti constabat cornua lunae.
 12:265 "non impune feres, teli modo copia detur!"
 12:266 dixerat Exadius telique habet instar, in alta
 12:267 quae fuerant pinu votivi cornua cervi.
 12:268 figitur hinc duplici Gryneus in lumina ramo
 12:269 eruiturque oculos, quorum pars cornibus haeret,
 12:270 pars fluit in barbam concretaque sanguine pendet.

 12:271 'Ecce rapit mediis flagrantem Rhoetus ab aris
 12:272 pruniceum torrem dextraque a parte Charaxi
 12:273 tempora perfringit fulvo protecta capillo.
 12:274 correpti rapida, veluti seges arida, flamma
 12:275 arserunt crines, et vulnere sanguis inustus
 12:276 terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum
 12:277 igne rubens plerumque solet, quod forcipe curva
 12:278 cum faber eduxit, lacubus demittit: at illud
 12:279 stridet et in trepida submersum sibilat unda.
 12:280 saucius hirsutis avidum de crinibus ignem
 12:281 excutit inque umeros limen tellure revulsum
 12:282 tollit, onus plaustri, quod ne permittat in hostem,
 12:283 ipsa facit gravitas: socium quoque saxea moles
 12:284 oppressit spatio stantem propiore Cometen.
 12:285 gaudia nec retinet Rhoetus: "sic, conprecor," inquit
 12:286 "cetera sit fortis castrorum turba tuorum!"
 12:287 semicremoque novat repetitum stipite vulnus
 12:288 terque quaterque gravi iuncturas verticis ictu
 12:289 rupit, et in liquido sederunt ossa cerebro.

 12:290 'Victor ad Euagrum Corythumque Dryantaque transit;
 12:291 e quibus ut prima tectus lanugine malas
 12:292 procubuit Corythus, "puero quae gloria fuso
 12:293 parta tibi est?" Euagrus ait, nec dicere Rhoetus
 12:294 plura sinit rutilasque ferox in aperta loquentis
 12:295 condidit ora viri perque os in pectora flammas.
 12:296 te quoque, saeve Drya, circum caput igne rotato
 12:297 insequitur, sed non in te quoque constitit idem
 12:298 exitus: adsiduae successu caedis ovantem,
 12:299 qua iuncta est umero cervix, sude figis obusta.
 12:300 ingemuit duroque sudem vix osse revulsit
 12:301 Rhoetus et ipse suo madefactus sanguine fugit.
 12:302 fugit et Orneus Lycabasque et saucius armo
 12:303 dexteriore Medon et cum Pisenore Thaumas,
 12:304 quique pedum nuper certamine vicerat omnes
 12:305 Mermeros, accepto tum vulnere tardius ibat;
 12:306 et Pholus et Melaneus et Abas praedator aprorum,
 12:307 quique suis frustra bellum dissuaserat augur
 12:308 Asbolus: ille etiam metuenti vulnera Nesso
 12:309 "ne fuge! ad Herculeos" inquit "servaberis arcus."
 12:310 at non Eurynomus Lycidasque et Areos et Imbreus
 12:311 effugere necem; quos omnes dextra Dryantis
 12:312 perculit adversos. adversum tu quoque, quamvis
 12:313 terga fugae dederas, vulnus, Crenaee, tulisti:
 12:314 nam grave respiciens inter duo lumina ferrum,
 12:315 qua naris fronti committitur, accipis, imae.

 12:316 'In tanto fremitu cunctis sine fine iacebat
 12:317 sopitus venis et inexperrectus Aphidas
 12:318 languentique manu carchesia mixta tenebat,
 12:319 fusus in Ossaeae villosis pellibus ursae;
 12:320 quem procul ut vidit frustra nulla arma moventem,
 12:321 inserit amento digitos "miscenda" que dixit
 12:322 "cum Styge vina bibes" Phorbas; nec plura moratus
 12:323 in iuvenem torsit iaculum, ferrataque collo
 12:324 fraxinus, ut casu iacuit resupinus, adacta est.
 12:325 mors caruit sensu, plenoque e gutture fluxit
 12:326 inque toros inque ipsa niger carchesia sanguis.

 12:327 'Vidi ego Petraeum conantem tollere terra
 12:328 glandiferam quercum; quam dum conplexibus ambit
 12:329 et quatit huc illuc labefactaque robora iactat,
 12:330 lancea Pirithoi costis inmissa Petraei
 12:331 pectora cum duro luctantia robore fixit.
 12:332 Pirithoi virtute Lycum cecidisse ferebant,
 12:333 Pirithoi virtute Chromin, sed uterque minorem
 12:334 victori titulum quam Dictys Helopsque dederunt,
 12:335 fixus Helops iaculo, quod pervia tempora fecit
 12:336 et missum a dextra laevam penetravit ad aurem,
 12:337 Dictys ab ancipiti delapsus acumine montis,
 12:338 dum fugit instantem trepidans Ixione natum,
 12:339 decidit in praeceps et pondere corporis ornum
 12:340 ingentem fregit suaque induit ilia fractae.

 12:341 'Ultor adest Aphareus saxumque e monte revulsum
 12:342 mittere conatur; conantem stipite querno
 12:343 occupat Aegides cubitique ingentia frangit
 12:344 ossa nec ulterius dare corpus inutile leto
 12:345 aut vacat aut curat tergoque Bienoris alti
 12:346 insilit, haut solito quemquam portare nisi ipsum,
 12:347 opposuitque genu costis prensamque sinistra
 12:348 caesariem retinens vultum minitantiaque ora
 12:349 robore nodoso praeduraque tempora fregit.
 12:350 robore Nedymnum iaculatoremque Lycopen
 12:351 sternit et inmissa protectum pectora barba
 12:352 Hippason et summis exstantem Riphea silvis
 12:353 Thereaque, Haemoniis qui prensos montibus ursos
 12:354 ferre domum vivos indignantesque solebat.
 12:355 haut tulit utentem pugnae successibus ultra
 12:356 Thesea Demoleon: solidoque revellere trunco
 12:357 annosam pinum magno molimine temptat;
 12:358 quod quia non potuit, praefractam misit in hostem,
 12:359 sed procul a telo Theseus veniente recessit
 12:360 Pallados admonitu: credi sic ipse volebat.
 12:361 non tamen arbor iners cecidit; nam Crantoris alti
 12:362 abscidit iugulo pectusque umerumque sinistrum:
 12:363 armiger ille tui fuerat genitoris, Achille,
 12:364 quem Dolopum rector, bello superatus, Amyntor
 12:365 Aeacidae dederat pacis pignusque fidemque.
 12:366 Hunc procul ut foedo disiectum vulnere Peleus
 12:367 vidit, "at inferias, iuvenum gratissime Crantor,
 12:368 accipe" ait validoque in Demoleonta lacerto
 12:369 fraxineam misit contentis viribus hastam,
 12:370 quae laterum cratem praerupit et ossibus haerens
 12:371 intremuit: trahit ille manu sine cuspide lignum
 12:372 (id quoque vix sequitur), cuspis pulmone retenta est;
 12:373 ipse dolor vires animo dabat: aeger in hostem
 12:374 erigitur pedibusque virum proculcat equinis.
 12:375 excipit ille ictus galea clipeoque sonantes
 12:376 defensatque umeros praetentaque sustinet arma
 12:377 perque armos uno duo pectora perforat ictu.
 12:378 ante tamen leto dederat Phlegraeon et Hylen
 12:379 eminus, Iphinoum conlato Marte Claninque;
 12:380 additur his Dorylas, qui tempora tecta gerebat
 12:381 pelle lupi saevique vicem praestantia teli
 12:382 cornua vara boum multo rubefacta cruore.

 12:383 'Huic ego (nam viris animus dabat) "aspice," dixi
 12:384 "quantum concedant nostro tua cornua ferro"
 12:385 et iaculum torsi: quod cum vitare nequiret,
 12:386 opposuit dextram passurae vulnera fronti:
 12:387 adfixa est cum fronte manus; fit clamor, at illum
 12:388 haerentem Peleus et acerbo vulnere victum
 12:389 (stabat enim propior) mediam ferit ense sub alvum.
 12:390 prosiluit terraque ferox sua viscera traxit
 12:391 tractaque calcavit calcataque rupit et illis
 12:392 crura quoque inpediit et inani concidit alvo.

 12:393 'Nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit,
 12:394 si modo naturae formam concedimus illi.
 12:395 barba erat incipiens, barbae color aureus, aurea
 12:396 ex umeris medios coma dependebat in armos.
 12:397 gratus in ore vigor; cervix umerique manusque
 12:398 pectoraque artificum laudatis proxima signis,
 12:399 et quacumque vir est; nec equi mendosa sub illo
 12:400 deteriorque viro facies; da colla caputque,
 12:401 Castore dignus erit: sic tergum sessile, sic sunt
 12:402 pectora celsa toris. totus pice nigrior atra,
 12:403 candida cauda tamen; color est quoque cruribus albus.
 12:404 multae illum petiere sua de gente, sed una
 12:405 abstulit Hylonome, qua nulla decentior inter
 12:406 semiferos altis habitavit femina silvis;
 12:407 haec et blanditiis et amando et amare fatendo
 12:408 Cyllaron una tenet, cultu quoque, quantus in illis
 12:409 esse potest membris, ut sit coma pectine levis,
 12:410 ut modo rore maris, modo se violave rosave
 12:411 inplicet, interdum candentia lilia gestet,
 12:412 bisque die lapsis Pagasaeae vertice silvae
 12:413 fontibus ora lavet, bis flumine corpora tinguat,
 12:414 nec nisi quae deceant electarumque ferarum
 12:415 aut umero aut lateri praetendat vellera laevo.
 12:416 par amor est illis: errant in montibus una,
 12:417 antra simul subeunt; et tum Lapitheia tecta
 12:418 intrarant pariter, pariter fera bella gerebant:
 12:419 (auctor in incerto est) iaculum de parte sinistra
 12:420 venit et inferius quam collo pectora subsunt,
 12:421 Cyllare, te fixit; parvo cor vulnere laesum
 12:422 corpore cum toto post tela educta refrixit.
 12:423 protinus Hylonome morientes excipit artus
 12:424 inpositaque manu vulnus fovet oraque ad ora
 12:425 admovet atque animae fugienti obsistere temptat;
 12:426 ut videt exstinctum, dictis, quae clamor ad aures
 12:427 arcuit ire meas, telo, quod inhaeserat illi,
 12:428 incubuit moriensque suum conplexa maritum est.

 12:429 'Ante oculos stat et ille meos, qui sena leonum
 12:430 vinxerat inter se conexis vellera nodis,
 12:431 Phaeocomes, hominemque simul protectus equumque;
 12:432 caudice qui misso, quem vix iuga bina moverent,
 12:433 Tectaphon Oleniden a summo vertice fregit;
 12:434 [fracta volubilitas capitis latissima, perque os
 12:435 perque cavas nares oculosque auresque cerebrum
 12:436 molle fluit, veluti concretum vimine querno
 12:437 lac solet utve liquor rari sub pondere cribri
 12:438 manat et exprimitur per densa foramina spissus.]
 12:439 ast ego, dum parat hic armis nudare iacentem,
 12:440 (scit tuus hoc genitor) gladium spoliantis in ima
 12:441 ilia demisi. Cthonius quoque Teleboasque
 12:442 ense iacent nostro: ramum prior ille bifurcum
 12:443 gesserat, hic iaculum; iaculo mihi vulnera fecit:
 12:444 signa vides! adparet adhuc vetus inde cicatrix.
 12:445 tunc ego debueram capienda ad Pergama mitti;
 12:446 tum poteram magni, si non superare, morari
 12:447 Hectoris arma meis! illo sed tempore nullus,
 12:448 aut puer, Hector erat, nunc me mea deficit aetas.
 12:449 quid tibi victorem gemini Periphanta Pyraethi,
 12:450 Ampyca quid referam, qui quadrupedantis Echecli
 12:451 fixit in adverso cornum sine cuspide vultu?
 12:452 vecte Pelethronium Macareus in pectus adacto
 12:453 stravit Erigdupum; memini et venabula condi
 12:454 inguine Nesseis manibus coniecta Cymeli.
 12:455 nec tu credideris tantum cecinisse futura
 12:456 Ampyciden Mopsum: Mopso iaculante biformis
 12:457 occubuit frustraque loqui temptavit Hodites
 12:458 ad mentum lingua mentoque ad guttura fixo.

 12:459 'Quinque neci Caeneus dederat Styphelumque Bromumque
 12:460 Antimachumque Elymumque securiferumque Pyracmon:
 12:461 vulnera non memini, numerum nomenque notavi.
 12:462 provolat Emathii spoliis armatus Halesi,
 12:463 quem dederat leto, membris et corpore Latreus
 12:464 maximus: huic aetas inter iuvenemque senemque,
 12:465 vis iuvenalis erat, variabant tempora cani.
 12:466 qui clipeo galeaque Macedoniaque sarisa
 12:467 conspicuus faciemque obversus in agmen utrumque
 12:468 armaque concussit certumque equitavit in orbem
 12:469 verbaque tot fudit vacuas animosus in auras:
 12:470 "et te, Caeni, feram? nam tu mihi femina semper,
 12:471 tu mihi Caenis eris. nec te natalis origo
 12:472 commonuit, mentemque subit, quo praemia facto
 12:473 quaque viri falsam speciem mercede pararis?
 12:474 quid sis nata, vide, vel quid sis passa, columque,
 12:475 i, cape cum calathis et stamina pollice torque;
 12:476 bella relinque viris." iactanti talia Caeneus
 12:477 extentum cursu missa latus eruit hasta,
 12:478 qua vir equo commissus erat. furit ille dolore
 12:479 nudaque Phyllei iuvenis ferit ora sarisa:
 12:480 non secus haec resilit, quam tecti a culmine grando,
 12:481 aut siquis parvo feriat cava tympana saxo.
 12:482 comminus adgreditur laterique recondere duro
 12:483 luctatur gladium: gladio loca pervia non sunt.
 12:484 "haut tamen effugies! medio iugulaberis ense,
 12:485 quandoquidem mucro est hebes" inquit et in latus ensem
 12:486 obliquat longaque amplectitur ilia dextra.
 12:487 plaga facit gemitus ut corpore marmoris icto,
 12:488 fractaque dissiluit percusso lammina callo.
 12:489 ut satis inlaesos miranti praebuit artus,
 12:490 "nunc age" ait Caeneus "nostro tua corpora ferro
 12:491 temptemus!" capuloque tenus demisit in armos
 12:492 ensem fatiferum caecamque in viscera movit
 12:493 versavitque manum vulnusque in vulnere fecit.
 12:494 ecce ruunt vasto rabidi clamore bimembres
 12:495 telaque in hunc omnes unum mittuntque feruntque.
 12:496 tela retusa cadunt: manet inperfossus ab omni
 12:497 inque cruentatus Caeneus Elateius ictu.
 12:498 fecerat attonitos nova res. "heu dedecus ingens!"
 12:499 Monychus exclamat. "populus superamur ab uno
 12:500 vixque viro; quamquam ille vir est, nos segnibus actis,
 12:501 quod fuit ille, sumus. quid membra inmania prosunt?
 12:502 quid geminae vires et quod fortissima rerum
 12:503 in nobis natura duplex animalia iunxit?
 12:504 nec nos matre dea, nec nos Ixione natos
 12:505 esse reor, qui tantus erat, Iunonis ut altae
 12:506 spem caperet: nos semimari superamur ab hoste!
 12:507 saxa trabesque super totosque involvite montes
 12:508 vivacemque animam missis elidite silvis!
 12:509 massa premat fauces, et erit pro vulnere pondus."
 12:510 dixit et insanis deiectam viribus austri
 12:511 forte trabem nactus validum coniecit in hostem
 12:512 exemplumque fuit, parvoque in tempore nudus
 12:513 arboris Othrys erat, nec habebat Pelion umbras.
 12:514 obrutus inmani cumulo sub pondere Caeneus
 12:515 aestuat arboreo congestaque robora duris
 12:516 fert umeris, sed enim postquam super ora caputque
 12:517 crevit onus neque habet, quas ducat, spiritus auras,
 12:518 deficit interdum, modo se super aera frustra
 12:519 tollere conatur iactasque evolvere silvas
 12:520 interdumque movet, veluti, quam cernimus, ecce,
 12:521 ardua si terrae quatiatur motibus Ide.
 12:522 exitus in dubio est: alii sub inania corpus
 12:523 Tartara detrusum silvarum mole ferebant;
 12:524 abnuit Ampycides medioque ex aggere fulvis
 12:525 vidit avem pennis liquidas exire sub auras,
 12:526 quae mihi tum primum, tunc est conspecta supremum.
 12:527 hanc ubi lustrantem leni sua castra volatu
 12:528 Mopsus et ingenti circum clangore sonantem
 12:529 adspexit pariterque animis oculisque secutus
 12:530 "o salve," dixit "Lapithaeae gloria gentis,
 12:531 maxime vir quondam, sed nunc avis unica, Caencu!"
 12:532 credita res auctore suo est: dolor addidit iram,
 12:533 oppressumque aegre tulimus tot ab hostibus unum;
 12:534 nec prius abstitimus ferro exercere dolorem,
 12:535 quam data pars leto, partem fuga noxque removit.'

 12:536 Haec inter Lapithas et semihomines Centauros
 12:537 proelia Tlepolemus Pylio referente dolorem
 12:538 praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore
 12:539 atque ait: 'Herculeae mirum est oblivia laudis
 12:540 acta tibi, senior; certe mihi saepe referre
 12:541 nubigenas domitos a se pater esse solebat.'
 12:542 tristis ad haec Pylius: 'quid me meminisse malorum
 12:543 cogis et obductos annis rescindere luctus
 12:544 inque tuum genitorem odium offensasque fateri?
 12:545 ille quidem maiora fide, di! gessit et orbem
 12:546 inplevit meritis, quod mallem posse negare;
 12:547 sed neque Deiphobum nec Pulydamanta nec ipsum
 12:548 Hectora laudamus: quis enim laudaverit hostem?
 12:549 ille tuus genitor Messenia moenia quondam
 12:550 stravit et inmeritas urbes Elinque Pylonque
 12:551 diruit inque meos ferrum flammamque penatis
 12:552 inpulit, utque alios taceam, quos ille peremit,
 12:553 bis sex Nelidae fuimus, conspecta iuventus,
 12:554 bis sex Herculeis ceciderunt me minus uno
 12:555 viribus; atque alios vinci potuisse ferendum est:
 12:556 mira Periclymeni mors est, cui posse figuras
 12:557 sumere, quas vellet, rursusque reponere sumptas
 12:558 Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor.
 12:559 hic ubi nequiquam est formas variatus in omnes,
 12:560 vertitur in faciem volucris, quae fulmina curvis
 12:561 ferre solet pedibus divum gratissima regi;
 12:562 viribus usus avis pennis rostroque redunco
 12:563 hamatisque viri laniaverat unguibus ora.
 12:564 tendit in hanc nimium certos Tirynthius arcus
 12:565 atque inter nubes sublimia membra ferentem
 12:566 pendentemque ferit, lateri qua iungitur ala;
 12:567 nec grave vulnus erat, sed rupti vulnere nervi
 12:568 deficiunt motumque negant viresque volandi.
 12:569 decidit in terram, non concipientibus auras
 12:570 infirmis pennis, et qua levis haeserat alae
 12:571 corporis adflicti pressa est gravitate sagitta
 12:572 perque latus summum iugulo est exacta sinistro.
 12:573 nunc videor debere tui praeconia rebus
 12:574 Herculis, o Rhodiae ductor pulcherrime classis?
 12:575 nec tamen ulterius, quam fortia facta silendo
 12:576 ulciscor fratres: solida est mihi gratia tecum.'

 12:577 Haec postquam dulci Neleius edidit ore,
 12:578 a sermone senis repetito munere Bacchi
 12:579 surrexere toris: nox est data cetera somno.

 12:580 At deus, aequoreas qui cuspide temperat undas,
 12:581 in volucrem corpus nati Phaethontida versum
 12:582 mente dolet patria saevumque perosus Achillem
 12:583 exercet memores plus quam civiliter iras.
 12:584 iamque fere tracto duo per quinquennia bello
 12:585 talibus intonsum conpellat Sminthea dictis:
 12:586 'o mihi de fratris longe gratissime natis,
 12:587 inrita qui mecum posuisti moenia Troiae,
 12:588 ecquid, ubi has iamiam casuras adspicis arces,
 12:589 ingemis? aut ecquid tot defendentia muros
 12:590 milia caesa doles? ecquid, ne persequar omnes,
 12:591 Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti?
 12:592 cum tamen ille ferox belloque cruentior ipso
 12:593 vivit adhuc, operis nostri populator, Achilles.
 12:594 det mihi se: faxo, triplici quid cuspide possim,
 12:595 sentiat; at quoniam concurrere comminus hosti
 12:596 non datur, occulta necopinum perde sagitta!'
 12:597 adnuit atque animo pariter patruique suoque
 12:598 Delius indulgens nebula velatus in agmen
 12:599 pervenit Iliacum mediaque in caede virorum
 12:600 rara per ignotos spargentem cernit Achivos
 12:601 tela Parin fassusque deum, 'quid spicula perdis
 12:602 sanguine plebis?' ait. 'siqua est tibi cura tuorum,
 12:603 vertere in Aeaciden caesosque ulciscere fratres!'
 12:604 dixit et ostendens sternentem Troica ferro
 12:605 corpora Peliden, arcus obvertit in illum
 12:606 certaque letifera derexit spicula dextra.
 12:607 quod Priamus gaudere senex post Hectora posset,
 12:608 hoc fuit; ille igitur tantorum victor, Achille,
 12:609 victus es a timido Graiae raptore maritae!
 12:610 at si femineo fuerat tibi Marte cadendum,
 12:611 Thermodontiaca malles cecidisse bipenni.

 12:612 Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi
 12:613 nominis, Aeacides, caput insuperabile bello,
 12:614 arserat: armarat deus idem idemque cremarat;
 12:615 iam cinis est, et de tam magno restat Achille
 12:616 nescio quid parvum, quod non bene conpleat urnam,
 12:617 at vivit totum quae gloria conpleat orbem.
 12:618 haec illi mensura viro respondet, et hac est
 12:619 par sibi Pelides nec inania Tartara sentit.
 12:620 ipse etiam, ut, cuius fuerit, cognoscere posses,
 12:621 bella movet clipeus, deque armis arma feruntur.
 12:622 non ea Tydides, non audet Oileos Aiax,
 12:623 non minor Atrides, non bello maior et aevo
 12:624 poscere, non alii: solis Telamone creatis
 12:625 Laertaque fuit tantae fiducia laudis.
 12:626 a se Tantalides onus invidiamque removit
 12:627 Argolicosque duces mediis considere castris
 12:628 iussit et arbitrium litis traiecit in omnes.