Quidnam lex apud nos est? Min. De qua lege interrogas? So. Estne aliquid, quo lex a lege, secundum quod lex est, differt? Adverte plane, quid quaeram, sic enim interrogo, ac si quaesissem, quid est aurum: et si tu eodem modo, de quo auro quaeram, interrogares, haud recte percontari censerem. neque enim aurum ab auro, secundum quod aurum, neque lapis, secundum quod lapis, a lapide differt: eodemque modo lex lege nil discrepet, sed omnes idem sunt. etenim lex unaquaeque illarum similiter est, nec una. magis et alia minus. De hoc ipso igitur universo, quid lex est, generatim interrogo. quod si in promptu nunc habes, explica, Min. Et quid aliud lex, o Socrates, esset, quam quae lege instituuntur? So. An sermo tibi videtur ea esso, quae sermone dicuntur? vel visus, quae videntur? vel auditus, quae audiuntur? aut aliud sermo, aliud pronuntiata? aliud visus, aliud visa? et auditus similiter, atque audita? nec non lex aliud, aliud lege mandata? Sicne, an aliter tibi videtur? Min. Sic utique. So. Non ergo lex est, quae lege praecipiuntur. Min. Non videtur. So. Quid itaque sit lex, in hanc modum consideremus. Si quis de iis, quae modo diximus, percontetur, dicens, Postquam visu asseritis, quae videntur, percipi, quid est visus, quo illa percipiuntur? responderemus utique, Esse sensum huiusmodi, qui per oculos colores declarat: et de auditu interroganti, Sensum, qui per aures voces haurit. Eodemque pacto si roget, Postquam lege legitima constituuntur, quid est lex, qua ista legitima fiunt, utrum sensus aliquis vel declaratio: quemadmodum quae discuntur, declarante scientia comprehenduntur: et inveniuntur, inventione monstrante: quemadmodum salubria et notia medicina monstrantur; quae vero dii cogitant, ut vetes ferunt, divinandi facultate noscuntur. vaticinium namque rerum talium inventio est. an non? Min. Prorsus. So. Quid horum praecipue legem esse praesumimus? institutane ista atque decreta? Min. Mihi: quidem videtur. quid enim aliud quispiam legem esse dixerit? ex quo apparet, id totum, quod rogabas, legem civitatis institutum esse. So. Opinionemne civitatis legem vocas? Min. Equidem. So. Et forte recte loqueris. forsitan ero in hunc modum melius intelligemus. Aliquos sapientes vocas? Min. Voco. So. Nonne sapientes sapientia sapientes sunt? Min. Ita. So. Et iusti, institia iusti? Min. Prorsus, So. Ergo et legitimi, lege legitimi? Min.. Nempe. So. Iniqui autem, iniquitate iniqui? Min. Certe, So. Legitimi vero iusti? Min. Ita. So. Iniqui autem iniusti? Min. Iniusti. So. An non pulcherrimum quiddam lex atque iustitia? Min. Sic est. So. Turpissimum vero iniustitia atque iniquitas? Min. Turpissimum. So. Et illud quidem civitates ac reliqua omnia servat, hoc autem pervertit atque corrumpit? amix. Ita. So. Ergo legem oportet, ut pulchrum aliquid cogitare, et ut bonum quaerere. Min. Quidni? So. An non institutum civitatis legem esse diximus? Min. Diximus. So. Nonne decreta quaedam bona, nonnulla etiam mala sunt? Min. Sunt certe. So. Lex tamen mala non erat, Min. Non certe. So. Non igitur ita simpliciter asserendum est, legem civitatis institutum esse. Min. Nequaquam mihi videtur. So. Neque enim congruit iniquam constitutionem legem esse. Min. Non. So. Verumtamen opinio quaedam lex mihi quoque. videtur: cumque prava opinio minime sit, an non perspicuum est, si quidem est opinio, probam opinionem esse? Min. Constat. So. Proba vero opinio, nonne vere opinio est? Min. Est. So. At opinio vera veritatis inventio. Min. Certe. So. Lex itaque veritatis inventio esse. vult. Min. At quomodo, o Socrates, si lex veritatis inventio est, non iisdem semper legibus circa eadem utimur, cum rerum veritas inventa sit? So. Nihilominus lex veritatis inventio esse vult. Quod si non iisdem, ut videtur, legibus homines utuntur, non semper veritatem, quam lex expetit, reperire possunt. Sed age videamus, an hinc nobis liquidius pateat, sive iisdem semper, Sive alias aliis vivamus legibus: et num cuncti homines eisdem, aut aliis alii. Min. Verum neque id cognitu difficile est, o Socrates, quod neque iidem semper eisdem, nec alii semper aliis vivunt. Neque enim leges nostrae homines sacrificare permittunt. apud Carthaginienses autem iustum sanctumque habetur, adeo nt eorum nonnulli Saturno filios litent: quod ipse forsitan audivisti. Nec modo barbari homines diversas ac nos leges sequuntur: verum etiam qui Lyciam incolunt, hi siquidem et Athamantis sussessores qualia sacra offerunt, cum tamen Graeci sint? Nos quoque audivisti, quales quondam leges circa inferiae servaverimus, hostias iugulantes antequam efferretur cadaver, eosque qui urnas ducerent advocantes. et qui iis antiquiores, defunctos etiam domi sepeliebant: quorum, nos his temporibus nihil omnino servamus. Innumerabilia praeterea ad idem exempla referre possemus. ampla enim provincia patet ad ostendendum, quod nec nos iisdem semper nobiscum, nec homines invicem legibus vitam agunt. So. Nil mirum est, o vir optime, si tu recte loqueris, me vero id latuit. Verum donec ipse per te ipsum quae tibi videntur, prolixa oratione narrabis, egoque rursus idem faciam, nunquam, ut arbitror, consentiemus. at si communis disceptatio proponatur, forsitan congruemus. Itaque si id vis, interrogans ipse me communiter una mecum considera: sin autem respondere mavis, responde. Min. Volo equidem, o Socrates, ad quodcunque libuerit, respondere. So. Age igitur, num iusta putas iniusta, iniustaque iusta esse? an iusta potius iusta, iniusta vero duntaxat iniusta? Min. Equidem quae iusta sunt, iusta: nec non iniusta, quaecunque iniusta sunt. So. An non, quemadmodum hic, sic et ubique gentium existimatur? Min. a. So. Et apud Persas nonne? in. Et apud Persas. So. An non et semper? Min. Et semper. So. Utrum quae plus trahunt, graviora hic censentur: quae minus, leviora? vel huius oppositum? Min. Non. immo plus trahentia graviora: minus trahentia leviore. So. Num et in Lycia et Carthagine idem? Min. Idem. So. Pulchra quippe, ut videtur, ubique pulchra putantur; turpia contra, turpia: non autem pulchra turpia, vel turpia pulchra. Min. Ita est. So. Nonne per omnia generatim quae vera sunt, esse censentur: non autem quae minime vera, tum apud nos, tum apud homines universos? Min. Videtur. So. Ergo quisquis a vero aberrat, a legitimo quoque aberrat. Min. Secundum rationem tuam, o Socrates, eadem legitima semper et inter nos et inter ceteros esse videntur. at cum nos animadverto absque fine quotidie leges sursum deorsumque mutantes, fidem tibi praestare non possum. So. Forte non percipis, quod haec transposita eadem perseverant. Ceterum sic ipsa mecum intuere. Librumne unquam de curatione morborum aliquem nactus es? Min. Equidem. So. Nostin’, cuius artis liber ille sit? Min. Novi quod medicinae. So. Medicos vocas, qui haec sciunt? Min. Voco. So. Qui sciunt, eadem de eisdem, an diversi diversa constituunt? Min. Eadem. So. Utrum Graeci soli cum Graecis, aut etiam barbari, et secum et cum Graecis, de iis, quae sciunt, conveniunt? Min. Necesse est omnino, eadem de, iis, quae sciunt, Graecos barbarosque censere. So. Probe respondisti. sed nonne et semper? Min. Et semper. So. Nonne medici circa valetudinem conscribunt, quae esse censent? Min. Immo. So. Scripta igitur medicorum, leges medicorum sunt? Min. Sunt. So. Et geometrica scripta, geometrarum leges? Min. Certe. So. Quorum igitur sunt scripta constitutionesque de cultu hortorum? Min. orti cultorum. So. Hae igitur leges horticultoriae sunt. Min. Ita. So. Eorum, qui hortis praeesse sciunt? Min. Quidni? So. Sciunt autem horti cultores. Min. Nempe. So. At quorum sunt de condimentis obsoniorum scripta atque iustitia? Min. Coquorum. So. Coquorum igitur hae leges sunt. Min. Sunt. So. Eorum videlicet, qui praeparandis obsoniis praeesse sciunt. Min. Procul dubio. So. Sciunt haec, ut aiunt, coqui. Ain. Sciunt. So. Age igitur, dic, quorum sunt conscripta et instituta de civitatis gubernatione? an non eorum, qui administrandae rei publicae periti sunt? Min. Apparet. So. Num alii quidam, praeter civiles atque regios homines, id noverunt? Min. Isti soli. So. Civilia ergo conscripta haec sunt, quae homines regum bonorumque virorum decreta nominant. Min. Vera narras. So. Qui sciunt, haud alias aliud de iisdem rebus statuunt. Min. Non certe. So. Non igitur alia atque alia legitima sunt. Min. Nequaquam. So. Si quos dissentientes mutantesque viderimus, num scire illos an ignorare dicemus? Min. Nescire. So. An non, quod in singulis rectum est, id in singulis legitimum nuncupandum? utpote quod secundum rationem medici fit vel coqui vel horti cultoris, id in eis legitimum? Min. Absque dubio. So. Contra vero, quod minime rectum, haud amplius legitimum appellandum. Min. Haud amplius. So. Illegitimum itaque fit. Min. Necessarium. est. So. Quamobrem in constitutionibus de iustis atque iniustis, deque civitatis ordine et gubernandi ratione tractantibus, quodcunque rectam est, regia lex exsistit: non rectum vero, nequaquam lex regia, quia scientia deest, esse videtur, quippe cum illegitimum sit. Min. Sic est. So. Probe igitur confessi sumus, legem esse veritatis inventionem. Min. Apparet. So. Praeterea et hoc ad idem consideremus: quis spargendorum in terram seminum peritus est? Min. Agricola. So. Hic utique convenientia semina unicuique solo distribuit. Min. Sane. So. Agricola igitur in iis legislator bonus est: eiusque leges et ad ista distributiones rectae. Min. Verum. So. Quis in ipsis ad harmoniam pulsationibus bonus legis conditor est, ac pro dignitate impertit? et cuius leges rectae? Min. Tibicen et citharista haec agunt. So. Qui ergo in iis maxime legitimus est, is maxime tibicen. Min. Ita. So. Quis optime corporibus alimenta accommodare potest? nonne qui congrua cuique adhibere novit? Min. Is ipse. So. Huius partitiones institutionesque optimae: et quicunque circa haec legitimus maxime, is ledis conditor optimus. Min. Prorsus. So. Quis iste? Min. Paedotriba. So. Is humanorum corporum multitudinem pascere novit. Min. Sane. So. Ei vero, qui pecudum gregem pascere novit, quod nomen est? Min. Pastor. So. Pastoris itaque leges ovibus optimae. Min. Optimae. So. Et bubulci bobus. 3Mx. Etiam. So. At cuius potissimum leges animis hominum optimae sunt? an non regis? Min. Regis. So. Bene dicis. sed num referre potes, quis e priscis hominibus legum circa tibiarum inflationem conditor optimus exstitit? forte non tenes. visne tibi minorem? Min. Valde. So. Marsya et discipulus eius Olympus Phrygius. Min. Vera loqueris. So. Horum sane tibicines harmoniae divinissimae sunt, et solae concitant audientes: qui potissimum diis indigeant, ostendunt; ac solae in hunc usque diem utpote divinae restiterunt. Min. Vera haec sunt. So. Quis autem ex antiquis regibus lei conditor optimus fuisse fertur, cuius adhuc, tanquam divinae, institutiones exstent? Min. Nequaquam. teneo. So. An nescis, quae Graecorum gentes antiquissimis legibus utantur? Min. Forte Lacedaemonios, et Lycurgum Lacedaemoniorum legum latorem, dicis. So. At haec instituta nondum forte trecentos annos, vel paulo plures, impleverunt. nec non, quae ex illis potiora sunt, unde habuerunt, nosti? Min, Ex Creta ferunt. So. Isti itaque ex Graecis omnibus antiquissimis legibus vivunt. Min. Verum. So. Scis, qui apud eos praestantissimi reges exstiterint? Minos videlicet et Rhadamantus, Iovis et Europae filii, quorum hae leges sunt. Min. Rhadamanthum quidem, o Socrates, iustum virum fuisse tradunt: Minoëm autem agrestem, durum atque iniustam. So. Atticam, o vir optime, ac tragicam fabulam refers. Min. Nonne haec de Minoë circumferuntur? So. Non tamen Homerus aut Hesiodus ista testantur: quanquam locupletiores admodum testes sunt, quam cuncti tragici, quorum testimonio talia loqueris. Min. Et quid isti de Minoë tradunt? So. Dicam: netu, ut alii multi, profana loquaris. nihil enim hoc profanius est. etenim primo cavendum est, ne quid in deum, aut verbo aut opere, aliquando peccemus: deinde, ne quid adversus divinos homines. quin diligenter cavere decet, quotiens virum aliquem laudaturus aut vituperaturus es, ne aberres. atque huius gratia inprimis curandum est, ut bonos ac malos homines dignoscamus. Deus quippe nimium indignatur, quotiens quispiam illius similem improbat, aut probat dissimilem. Dei vero similis est vir bonus. eque lapides ac ligna, avesque atque serpentes, sacra existimes: homines vero nequaquam. immo sacratissimum omnium est vir bonus: profanissimum contra vir malus. Et nunc iam, quemadmodum homerus Hesiodusque Minoëm ipsum extollunt, ac de causa referam, ne amplius homo ipse ex homine natus, adversus heroa Iovis filum perperam obloquaris. Nam Homerus, ubi de Creta mentionem faceret, quod esset admodum populosa, et in ea nonaginta urbes, Inter illas, inquit, est Gnosos ampla civitas, in qua Minos regnavit, novem, annos magno cum Iove collocutus. Tanta est haec in Minoëm Homeri laus, paucis verbis explicita, ut nunquam pari laudatione heroum quenquam extulerit. Quod enim Iuppiter sophista est, eaque ars praeclarissima, cum alibi saepenumero, tum hoc in loco vel maxime patefacit. nam Minoëm annos novem cum Iove collocutum inquit: ad eumque disciplinae gratia proficisci solitum, quasi Iuppiter sophista sit. Quod autem tanto munere, hoc est ab Iove eruditum esse, alium heroa nullum Homerus affecit, mira quaedam laus existimanda est. Quin etiam in Odyssea Minoëm mortuorum animas iudicantem, aureum sceptrum tenentem induxit. Rhadamanthum vero neque hic ntque alibi iudicantem, aut cum Iove colloquentem inducit. Quamobrem ab Homero prae ceteris omnibus Minoëm honoratum assero. etenim cum Iovis sit filius, quod ab illo duntaxat sit eruditus, non habet laudationis excessum. hoc nempe carmen illud significat. Minos regnavit novem annos magni Iovis collocutor: Minoëm videlicet cum Iove annos novem in sermonibus congressum. oari namque sermones sunt: oaristis autem est in sermonibus congrediens. Minos itaque annos novem in Iovis antrum erudiendus accessit. unde et didicit, et docuit inde ceteros, quae ab Iove novem annis acceperat. Nec tamen desunt, qui oaristim aliter exponant, compotatorem comessatoremque et collusorem Iovis. Verum ex hoc maxime, istos non recte exponere, coniicere possumus, quod nulli vel Graeci vel barbari symposiis, id est conpotationibus, atque eiusmodi ludis abstinent praeter Cretenses atque Lacedaemonios, qui a Cretensibus didicerunt. in Creta praeterea inter ceteras Minois ipsius leges haec exstat, Ne invicem compotetis ad ebrietatem. Constat autem, eum, quae honesta censebat, civibus suis observanda mandasse. neque. Minos improbi hominis instar alia ipse fecisset, alia facienda mandasset. ceterum erat consuetudo illa, ut dixi, disciplinae gratia verborum collatio: propterea leges huiusmodi civibus suis. instituit, quarum observatione Creta per omne tempus est felix, ac etiam Lacedaemon, ex quo iis legibus, utpote divini: uti coepit. Rhadamanthus autem vir quidem bonus exstitit: Minoë siquidem instructus erat, nec tamen regiam disciplinam omnem, sed regi tantam ministrare in iudiciis, didicit: unde iudex peritus appellatus est. eo plane, veluti legum custode, per urbem usus est Minos: ad reliquam vero Cretam custode Tallo. Tallus enim ter quotannis pagos omnes lustrabat, leges eorum observaturus, tabulis aereis reges insculptas circumferens: unde aereae nominatae sunt, Hesiodus praeterea similia quaedam in ipsum Minoëm intulit. nam cum nominis illius mentionem fecisset, inquit: Qui mortalibus rebus praestitit, pluribusque gentibus imperavit, Iovis sceptrum habens, quo civitates regebat. Hic item sceptrum Iovis nihil aliud vocat, quam Iovis doctrinam, qua Cretam omnem moderabatur. Min. Quam igitur ob causam, Socrates, fama haec inter homines diffusa est, Minoëm ipsum rudem durumque hominem exstitisse? So. Ob quam et tu, o vir optime, et unusquisque alius, cui fama curae est, si modo sapitis, diligenter cavere debetis, ne Poeticam hominem infensum aliquem habeatis. poëtae quippe vim maximam in utramque partem, et ad laudandum et ad vituperandum, habent. qua in re prolecto Minos deliquit, cum huic urbi bellum indiceret, quae cum ceteris sapientibus plurimis, tum vell maxime poetis omnis generis, ac tragicis praesertim, referta est. Tragoedia vero hic est antiquissima: nec, ut plerique putant, a Thespide aut a Phrynicho sumpsit initium; sed, si perscrutari volueris, reperies Tragoediam longe antiquius huius civitatis inventum. Haec autem ex universa poesi populum vehementer oblectat, atque allicit auditores. in qua nos ipsum Minoëm inserentes, ulti sumus: sed et huius gratia tributa illa pendere nos coegit. In hoc igitur deliquit Minos, cum nos lacesseret. ex quo evenit, quod ipse quaeris, ut infamis evaderet. quoniam quod vir bonus atque legitimus, ut supra diximus, et excellens pastor populi fuerit, leges eius argumento sunt, quae immutabiles perseverant, utpote vera civitatis gubernatione reperta. Min. Verisimilem rationem, o Socrates, attulisse videris. So. Nonne igitur, si vera loquor, sidentur tibi Cretenses, Minois Rhadamanthique cives, antiquissimis legibus uti? Min. Videntur sane. So. Lsti ergo priscorum omnium legumlatores excellentissimi fuerunt, hominumque pastores: quemadmodum et Homerus, bonum exercitus ducem pastorem populi. nuncupat. Min. Prorsus. So. Age itaque per Iovem amicabilem, siquis nos roget, conditor legum circa corporis valetudinem quid corpori adhibet, ut bonam valetudinem tueatur? responderemus utique recte ac breviter, quod nutrimentum et exercitium, ium intendens, tum remittens, atque ita corpus componens. Min. Probe. So. Si posthac iterum quaerat, lator legum ad animam pertinentium eiusque pastor optumus quid illi adhibens meliorem efficit? quid nos huic potissimum respondebimus, nt minus de nobis ipsis deque aetate nostra erubescamus? Min. Quid dicam, nescio. So. At turpe nimium utriusque nostrum animis est, si quae sibi ipsis bona malave sunt ignorare, quae vero ad corpus et ad alia pertinent, cognoscere videantur.