Moretum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

MORETUM

Eluctabatur pedes udam forte Capenam
Quintus Horatius: hac venientia plaustra repellunt,
hac designator queribundi funeris urget.
Dumque hinc ille rotas, illinc funalia vitat,
5 raucus et hinc lippo convicia dicit agaso
illinc deposito non laudat praefica lesso,
en calidis manni cervicem naribus afflant,
et vati cita raeda femur prope radit anhelo:
cum sonat a raeda vox Maecenatis: «Horati,
10 annon Musa vetat vatem reptare pedestrem?
Tollam te: medius nostri conside: latebis,
si quis Brutus adhuc circum monumenta vagatur».
Cui Flaccus: «Brutos, pater optime, nil moror:
hic, ne Vedius occurrat, vereor magis». Hinc sedet inter
15 urbanum ridens ac ... quis fuit alter? ... agrestem.
Raeda viros rapit: octipedem sonat Appia plausum.
Elabebantur, vixdum conspecta, sepulcra
ex oculis, motaeque basi per inane columnae
certabant raedam subito contingere cursu.
20 Tum sculpti pueri faculas praetendere dextra
marmoreoque sequi vivos maerore puellae.
      «Ecce tibi» Flacco Maecenas aure susurrat
«rure, puto, redit ille: fuit praesaga tibi mens:
obvius est nobis: multarum turba rotarum
25 saxaque quadrupedans plaudit quadrata tumultus».
Nam bina in prima veniebant esseda fronte
plena ciniflonum, cosmetarum, balatronum:
deinceps Bithynos leviter porrecta per armos
octaphoros lectica: patent utrimque fenestrae:
30 intus mima cubat: myrrhaque vaporat euntes.
Tum carruca subit phaleratis iuncta caballis,
plena ipso. Sedet ille caput suffultus obesum
molli pulvino: tumidi sic omnia circum
praetereunt oculi: corrugant omnia nasum
35 Non bene olet tellus et caeli mundus homullo!
Quare reticulum nebulis et lumine textum
admovet ad nares clauso cum flore rosarum.
Hic Flaccus: «Quis homo est qui sic oggannit ad aurem
pumilio vetus huic sceleri? Quibus obsita setis
40 frons, quibus et rugis cortex diffissa cicadae!
Hic est ille, canit velut alter Homerus, apud quem
evomat et dictu mala Vedius et bona, quemque
consultet quonam faciat servetque modo rem ...»
Cui sic Maecenas: «Annon lippire putem te?
45 Simiolum cernis, non cernis (inunguere!) nanum:
stat multo pluris capitis pecus ista canini:
progenuere Syri». Tum Flaccus: «Di pecudum par
pervertant! Fenum quod mannis proicit, esse
debet herus». «Mannine fame morientur? At horum
50 est nullus, Syrio qui non sit natus onagro».
      Haec dum Maecenas loquitur, iam Vedius illos
errones oculos ad par adiecit equorum
adversum: raedam dein dedignatus, ad ipsum
venit herum: supplexque admovit ad oscula dextram.
55 «I nunc» mox raeda praeter dicebat eunte
Flaccus «et huic pare legio romana tribuno!
At cum contuleris servili pila ligoni,
ante renidentes ferro quam longa cohortes
expedias, ostende ducem, notaque Quiritem
60 admirabuntur fugitivi compede tritum.
Siccine rostra fori Davum videre togatum?
Dama viam sacram praetexta verrat, et intus
muraenas servus consorti carne saginet?
hunc et ad ingenuam princeps admittere mensam
65 audeat?» Hic placide Maecenas: «Hora quota est?
Heu! sol nimius multusque dies. Recitate, poetae,
quod tamquam puris animum refrigeret undis.
Vatis idem carmen mihi, quod numerosus aquae fons,
quem procul audivit sitiens mussare viator.
70 Est iter et vitae labor: errantemque poeta
invitat: "Venias! hic est aqua dulcis et umbra!
quid magis exoptes? viridique in gramine somnus."
Civibus hoc magnum dulci suadete loquela,
"siquis fonticulo possit finire sitim, ne
75 flumen amet: quodcumque ultro citroque petamus,
esse hic, esse Ulubris, in agelli finibus esse.
Rus vocat: - Em! nudo quidquid bene feceris, inquit,
haud obliviscar: sulcos mihi redde priores,
redde pie florere, meis mugire iuvencis:
80 te tibi restituam. - " Quit leges figere Caesar,
mores ipse nequit: gladios incude refingat,
non animos: hydram qui clava contudit, idem
non tigres mulcere valet, non ducere quercus.
Quid si plebs onagros inhiat nebulonis et aurum
85 et vivaria? quid si iam conrepsit in urbem
rusticus et tandem spreto romanus aratro
mavolt in scaenis circoque movere manus, quam
in segete? At quorsum nunc haec? Dic, Quinte, mihi, si
spectasti ludos: Thraex est Gallina Syro par?
90 Iamque tua longa velox deverterat, Appi,
raeda via, tacitasque rotas herbosa ferebat
semita: tum multus frondosis passer ab ulmis
avolat, atque togas aliqui miratur et urbem
rusticus: hinnitu manni sua rura salutant.
95 «O rus» et secum meditatur Horatius «ecquis
sponte tibi sanus vale dixerit? Ecce meum cor
hic segeti, silvae, vinetis, bubus adhinnit.
O ubi Bantini saltus et laeta Ferenti
arva? quis et reddat te, fons muscose? quis et te
100 nec puero mihi nec raucis inimice palumbis,
a quo pendebat mihi nidulus, Appule Voltur?»
      Dum procul ipse larem parvum, dum corde revisit
se puerum, dextraeque patris dumeta pererrat
implicitus, totas auriga reducit habenas:
105 consistunt manni: solidam terit ungula terram.
Est in conspectu reseratis ampla fenestris
villa die medio gaudens et sole benigno.
Hinc vinum redolent cellae tabulataque fenum,
hinc fimus obtectus virgis et fronde fracescit
110 Desiliunt raeda: sed quem tunc area primum
excepit cupidum, quo tandem nomine dicam?
Huic aquili rubor oris erat: tum grande pudico
corpus, et in gestu quaedam motuque sedebat
rusticitas: illum sed rus agnovit: ut illum
115 vir gregis altilium cristato vertice gallus
aspexit, signum canit horridus et monet acri
edicto populum: mox area tota cohorsque
excepere suum cantum plausuque poetam,
Vergilium: magno tum circum stridere bombo
120 plenae mellis apes, albaeque in sole columbae
et gemere hinc illincque cubili turtur ab alto.
Quin reduces ad tecta boves, et plaustra iuvenci
stridula volventes messumque in corbibus arvum,
dum sic praetereunt efflantes nare laborem
125 agricolam lentis oculis stupuere togatum.
      Hic «Pueri, lassis citius iuga demite bubus»
vilicus exclamat celso de limine villae:
«ipsas in plaustris hoc tempore linquite corbes:
id pransis operae vobis erit». Inquit et ultro
130 conspexit raedam venientesque ordine cives.
«Sol caput urit,» ait «patres: succedite tecto:
intus aqua est: acri mixtam potetis aceto:
adde siligineum panem coctique cibi quid,
si iuvat in longo scamno considere». «Quidni?»
135 Maecenas ait «hic Saturnus forte latet rex:
aurum paullisper liceat prandere beatis».
His introgreditur dictis, dum plaustra sub umbra
erecto temone manent per tecta cohortis,
atque in compluviis lacubus potare iuvenci
140 pergunt et tacitis exsugunt haustibus undam.
      At strepitu multi resonant examinis aedes
atque operas simul atra capit servosque culina.
Ut propriam dat cuique dapem pia vilica, quisque
sic sedet et fruitur contriti murmure panis,
145 mox et rara quadris pulmenti frusta maritat.
Ecce «Quid ad panem, quaeso, sub dente crepacem»
inquit Maecenas «adhibent? Olet istud et est quod,
quamquam nil opus est, stomachum pervellat inanem».
Huic tum Vergilius ridens: «Agnosce moretum».
150 «Certe equidem poteram: nam vires sensit aceti
nasus et in viridi deprenderat allia massa.
Hic apiique comae graciles, hic caseus, hic est
ruta rigens, et cuncta frequens pistillus obivit.
Cur non hoc edimus te nunc auctore moretum?
155 Nam pro puleio nobis haec ruta futura est.
Vilice, nil refert, quo ponas unctius, hac te
atque illac circumcursare: iube modo nobis
apponi tria de medio pulmenta catino».
Praebet iussa viris patinam pia vilica: tollant,
160 orat: id urbanis merito sordere palatis:
ne vero abstineant: famulis satis esse superque.
Sic libata viri gustant, et multa iocatur
Maecenas rugam ridens vescentis Horati,
vilica cum narrat cuidam placuisse tribuli
165 has epulas, equiti romano calceolos qui
conficeret. «Cessasne bonam Venusinus in offam?»
Vergilius tacet et dulces reminiscitur Andes.
      Circumeunt pransi villam, bubileque visunt
iam vacuum (vituli resonabat voce relicti)
170 doliaque in cella magnique voluminis orcas
albanique cados gypsato cortice cautos.
Hinc per agrum reptant vario sermone terentes
tempus. «An in me aliquid maerens offendis, Horati?»
infit Maecenas «edisti rapa Quirini,
175 sive aliud quid idemque». «Immo mirabar ego te,
Maecenas, ut quem victu cultuque Quirites
molliculum rodant, hic vesci pane secundo,
hic et olens modica patina prandere moretum.
Me cichorea iuvant, nigris ego pascor olivis.
180 Sed cum serpyllo tua Testylis allia, Publi,
plura quidem nimio, nisi fallor, contudit». «Eia!
nil medium est!» Haec inter eos ad tecta vocabat
clamor et hinc illinc turbae concursus agrestis.
      Tirones famulus domitabat forte iuvencos
185 ad plaustrum traheamque senex. Huic candida pectus
barba tegit, cani volitant a fronte capilli,
dum stans in longo stimulum temone minatur
tauris, et verbis agitat. Praerupta viri vox,
taurorum flatu mugituque acrior ipso,
190 nec sonat humanum: longinquas illa paludes
et silvas et bella sonat: sed barbara tauri
quid sibi verba velint uni sentire videntur.
Iam fertur cursu, iam plaustrum paene togatos
opprimit incautos: deus ille in pulvere prodit
195 ex alio veniens, saevis cum bubus, Olympo
nubifero: pontumque oculis imitatur et enses
caeruleos. Plaustrum vitant, et vilicus (illis
namque aderat subito): «Paulo est cerebrosior, idem
longe aliis praestat prensos domitare novellos.
200 Mos illi patrius. Iunctis ibi rite iuvencis
uxores dicuntur emi. Sic Flavus et emit
(dixerunt istum conservi nomine Flavum)
emit, deinde sui longe ducis arma secutus
non rediit. Crines, ex quo cinxere coronam,
205 non posuit: cana est, fuit haec coma flava sub hasta:
magnus erat, nihil est. Quis scit quid sera vehat nox?»
      At ni nocte volunt urbem perrepere cives,
tempus abire domum. «Valeas, bone vilice». Rursus
raeda viros capit et tacitas hinc semita ducit
210 uda rotas, dein octipedem sonat Appia plausum.
Hic Flaccus: «Menti nebulo mihi Vedius haeret
et toga perverrens sacram sex longior ulnis
illa viam mannisque illis haec Appia trita».
Cui nil respondens Maccenas incipit: «Olim
215 Caesaris audivi legatum dicere Cattos
sic solitos barbam et rutilos summittere crines,
cum victi pugna cessissent, nec nisi caeso
hoste, genis et fronte pilos deradere votos.
Haec quorsum spectant? Esto, inquam, terminus, ad quem
220 sistat paciferas iam victrix Roma cohortes».
Cui Flaccus: «Sed nil cuiquam satis esse videmus:
non urbi, pater, imperium, non civibus aurum».
«Scilicet et» tum Vergilius balbutit «ad urbem
adveniet lentis olim Germania plaustris.
225 Quid tunc (in magnam nam silvam creverit arbos)
Vedius? En telo defendat Vedius urbem!
Heu! tunc devotos tondebis, Flave, capillos ...»
«At di» Maecenas haec verba intercipit «istud
avertant omen! Sed tu ne desine morem
230 et pacem suadere, Maro: tu carpe facetus
cives esse modum dictans in rebus, Horati!»
      Hinc velox vultu defixos raeda vehebat,
et propius tacitis accedis, Roma, poetis.
Tum sculpti pueri faculas praetendere
235 marmoreoque sequi vivos maerore puellae.
Ecce «Quid hoc intus dicam saevire veneni?»
Flaccus ait «quaenam fuit huic incocta moreto
vipera? Canidiam reor has trattasse dapes. O
ilia messorum, Publi, praedura tuorum!
240 At scelus ipsa tuum, Maecenas, poena sequetur:
hac tua nocte, precor, depellat suavia dextra
usque et in extrema sponda cubet usque puella!»