Nam Romanae Ecclesiae

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Nam Romanae Ecclesiae
saeculo XI
editio: incognita
fons: incognitus

1049-1055 – SS Leo IX – Epistola 'Nam Romanae Ecclesiae' ad Michelem Cerularium Constantinopolitanum

Nam Romanae ecclesiae fides per Petrum super petram aedificata, nec hactenus deficit, ne deficiet in saecula, Christo ejus domino rogante pro ea, ceu testatur sub ipsa passione sua: Ego rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Quo dicto demostravit fidem fratrum vario defectu periclitandam, sed inconcussa et indeficiente fide Petri, velut firmae anchorae subsidio figendam, et in fundamento universalis ecclesiae confirmandam. Quod nemo negat, nisi qui evidenter haec ipsa verba veritatis impugnat: quia sicut cardine totum regitur ostium, ita Petro et successoribus ejus totium ecclesiae dispnitur emolumentum. Et sicut cardo immobilis permanens ducit et reducit ostium, sic Petrus et sui successores liberum de omni ecclesia habent judicium, cum nemo debeat eorum dimovere statum: quia summa fedes a nemine iudicatur. Unde clerici ejus cardinales dicuntur; cardini utique illi, quo cetera moventur, vicinius adhaerentes.