Liber XV | Liber XVII |
I
[recensere]1 Pomiferae arbores quaeque mitioribus sucis voluptatem primae cibis attulerunt et necessario alimento delicias miscere docuerunt, sive illae ultro ab homine didicere blandos sapores adoptione et conubio — idque munus etiam feris volucribusque dedimus —, intra praedictas constant. proximum erat narrare glandiferas, quae primae victum mortalium aluerunt nutrices inopis ac ferae sortis, ni praeverti cogeret admiratio usu comperta, quaenam qualisque esset vita sine arbore ulla, sine frutice viventium.
2 Diximus et in oriente quidem iuxta oceanum complures ea in necessitate gentes. sunt vero et in septentrione visae nobis Chaucorum, qui maiores minoresque appellantur. vasto ibi meatu bis dierum noctiumque singularum intervallis effusus in inmensum agitur oceanus, operiens aeternam rerum naturae controversiam dubiamque terrae [sit] an partem maris.
3 illic, misera gens, tumulos optinent altos aut tribunalia exstructa manibus ad experimenta altissimi aestus, casis ita inpositis navigantibus similes, cum integant aquae circumdata, naufragis vero, cum recesserint, fugientesque cum mari pisces circa tuguria venantur. non pecudem his habere, non lacte ali, ut finitimis, ne cum feris quidem dimicare contingit omni procul abacto frutice.
4 ulva et palustri iunco funes nectunt ad praetexenda piscibus retia captumque manibus lutum ventis magis quam sole siccantes terra cibos et rigentia septentrione viscera sua urunt. potus non nisi ex imbre servato scrobibus in vestibulo domus. et hae gentes, si vincantur hodie a populo Romano, servire se dicunt! ita est profecto: multis fortuna parcit in poenam.
II
[recensere]5 Aliud e silvis miraculum: totam reliquam Germaniam operiunt adduntque frigori umbras, altissimae tamen haud procul supra dictis Chaucis circa duos praecipue lacus. litora ipsa optinent quercus maxima aviditate nascendi, suffossaeque fluctibus aut propulsae flatibus vastas complexu radicum insulas secum auferunt, atque ita libratae stantes navigant, ingentium ramorum armamentis saepe territis classibus nostris, cum velut ex industria fluctibus agerentur in proras stantium noctu, inopesque remedii illae proelium navale adversus arbores inirent.
6 in eadem septentrionali plaga Hercyniae silvae roborum vastitas intacta aevis et congenita mundo prope inmortali sorte miracula excedit. ut alia omittantur fide caritura, constat attolli colles occursantium inter se radicum repercussu aut, ubi secuta tellus non sit, arcus ad ramos usque et ipsos inter se rixantes curvari portarum patentium modo, ut turmas equitum tramittant. Glandiferi maxime generis omnes, quibus honos apud Romanos perpetuus.
III
[recensere]7 hinc civicae coronae, militum virtutis insigne clarissimum, iam pridem vero et clementiae imperatorum, postquam civilium bellorum profano meritum coepit videri civem non occidere. cedunt his murales vallaresque et aureae, quamquam pretio antecedentes, cedunt et rostratae, quamvis in duobus maxime ad hoc aevi celebres, M. Varrone e piraticis bellis dante Magno Pompeio, itemque M. Agrippa tribuente Caesare e Siculis, quae et ipsa piratica fuere.
8 antea rostra navium tribunali praefixa fori decus erant, veluti p. R. ipsi corona inposita. postquam vero tribuniciis seditionibus calcari ac pollui coepere, postquam vires ex publico in privatum agi singulisque civium quaeri et sacrosancti omnia profana facere, tum a pedibus eorum subiere in capita civium rostra. dedit hanc Augustus coronam Agrippae, sed civicam a genere humano accepit ipse.
IV
[recensere]9 Antiquitus quidem nulla nisi deo dabatur — ob id Homerus caelo tantum eam et proelio universo tribuit, viritim vero ne in certamine quidem ulli — feruntque primum omnium Liberum patrem inposuisse capiti suo ex hedera. postea deorum honori sacrificantes sumpsere, victimis simul coronatis.
10 novissime et in sacris certaminibus usurpatae, in quibus hodieque non victori dantur, sed patriam ab eo coronari pronuntiatur; inde natum ut et triumphaturis conferrentur in templis dicandae, mox ut et ludis darentur. longum est nec instituti operis disserere, quis quamque Romanorum primus acceperit; neque enim alias noverant quam bellicas. quod certum est, uni gentium huic plura sunt genera quam cunctis.
V
[recensere]11 Romulus frondea coronavit Hostum Hostilium, quod Fidenam primus inrupisset. avus hic Tulli Hostilii regis fuit. P. Decium patrem tribunum militum frondea donavit exercitus ab eo servatus imperatore Cornelio Cosso cos. Samnitium bello. civica iligna primo fuit, postea magis placuit ex aesculo Iovi sacra, variatumque et cum quercu est ac data ubique quae fuerat, custodito tantum honore glandis.
12 additae leges artae et ideo superbae quasque conferre libeat cum illa Graecorum summa, quae sub ipso Iove datur cuique muros patria gaudens rumpit: civem servare, hostem occidere, utque eum locum, in quo sit actum, hostis optineat eo die, ut servatus fateatur — alias testes nihil prosunt —, ut civis fuerit.
13 auxilia quamvis rege servato decus non dant, nec crescit honos idem imperatore conservato, quoniam conditores in quocumque cive summum esse voluere. accepta licet uti perpetuo. ludis ineunti semper adsurgi etiam ab senatu in more est, sedendi ius in proximo senatui, vacatio munerum omnium ipsi patrique et avo paterno.
14 XIIII eas accepit Siccius Dentatus, ut retulimus suo loco, VI Capitolinus, is quidem et de duce Servilio. Africanus de patre accipere noluit apud Trebiam. o mores aeternos, qui tanta opera honore solo donaverint et, cum reliquas coronas auro commendarent, salutem civis in pretio esse noluerint, clare professi ne servari quidem hominem fas esse lucri causa!
VI
[recensere]15 Glande opes nunc quoque multarum gentium etiam pace gaudentium constant. nec non et inopia frugum arefactis emolitur farina spissaturque in panis usum; quin et hodieque per Hispanias secundis mensis glans inseritur. dulcior eadem in cinere tosta. cautum est praeterea lege XII tabularum, ut glandem in alienum fundum procidentem liceret colligere.
16 Genera earum multa. distant fructu, situ, sexu, sapore. namque alia fageae glandi figura, quernae alia et ilignae, atque inter se quoque generum singulorum differentiae. praeterea sunt aliquae silvestres, aliae placidiores, quae culta optinent. iam montuosis planisque distant, sicut et sexu, mares ac feminae, item sapore: dulcissima omnium fagi, ut qua obsessos etiam homines durasse in oppido Chio tradat Cornelius Alexander.
17 genera distinguere non datur nominibus, quae sunt alia alibi, quippe cum robur quercumque vero generis eiusdem, quae cerrus vocatur, ne Italiae quidem maiore ex parte notam esse. distinguemus ergo proprietate naturaque et, ubi res coget, etiam Graecis nominibus.
VII
[recensere]18 Fagi glans nucleis similis triangula cute includitur. folium tenue atque e levissimis, populo simile, celerrime flavescens et media parte plerumque gignens superne parvolam bacam viridem, cacumine aculeatam. fagum muribus gratissimum est, et ideo animalis eius una proventus, glires quoque saginat, expetitur et turdis. arborum fertilitas omnium fere alternat, sed maxime fagi.
VIII
[recensere]19 Glandem, quae proprie intellegitur, ferunt robur, quercus, aesculus, cerrus, ilex, suber. continent hispido calyce per genera plus minusve complectente. folia praeter ilicem gravia, carnosa, procera, sinuosa lateribus, nec, cum cadunt, flavescentia, ut fagi, pro differentia generum breviora vel longiora. Ilicis duo genera. ex his in Italia folia non multum ab oleis distant milaces a quibusdam Graecis dictae; in provinciis aquifoliae sunt ilices. glans utriusque brevior et gracilior, quam Homerus aculon appellat eoque nomine a glande distinguit. masculas ilices negant ferre.
20 Glans optima in quercu atque grandissima, mox aesculo. nam robori parva, cerro tristis, horrida, echinato calyce ceu castaneae. sed et in querna alia dulcior, molliorque feminae, mari spissior. maxime autem probantur latifoliae ex argumento dictae. distant inter se magnitudine et cutis tenuitate, item quod aliis subest tunica robigine scabra, aliis protinus candidum corpus.
21 probatur et ea, cuius in balano utrimque ex longitudine extrema lapidescit duritia, melior cui in cortice quam cui in corpore, utrumque non nisi mari. praeterea aliis ovata, aliis rotunda, aliis acutior figura, sicut et colos nigrior candidiorve, qui praefertur. amaritudo in extremitatibus, mediae dulces. quin et pediculi brevitas proceritasque differentiam habet.
22 in ipsis vero arboribus quae maximam fert hemeris vocatur, brevior et in orbem comosa alasque ramorum crebro cavata. fortius lignum quercus habet et incorruptius, ramosa et ipsa, procerior tamen et crassior caudice, excelsissima autem aegilops, incultis amica.
23 Ab hac proxima latifoliae proceritas, sed minus utilis aedificiis atque carboni: dolata vitiis obnoxia est, quamobrem solida utuntur; carbo in aerariorum tantum officinis compendio, quoniam desinente flatu protinus emoriens saepius recoquitur, cetero plurimus scintillis. idem e novellis melior. acervi consertis taleis recentibus luto caminantur, accensa strue contis pungitur durescens calyx atque ita sudorem emittit.
24 Pessima et carboni et materiae haliphloeos dicta, cui crassissimus cortex atque caudex et plerumque cavus fungosusque. nec alia putrescit ex hoc genere, etiam cum vivit. quin et fulmine saepissime icitur, quamvis altitudine non excellat. ideo ligno eius nec ad sacrificia uti fas habetur. eidem rara glans et, cum tulit, amara, quam praeter sues nullum attingat animal, ac ne hae quidem, si aliud pabulum habeant. hoc quoque inter reliqua neglectae religionis est, quod emortuo carbone sacrificatur.
25 Glans fagea suem hilarem facit, carnem cocibilem ac levem et utilem stomacho; iligna suem angustam, nitidam, strigosam; ponderosam querna, diffusam, gravissima et ipsa glandium atque dulcissima. proximam huic cerream tradit Nigidius, nec ex alia solidiorem carnem, sed duram. iligna temptari sues, nisi paulatim detur. hanc novissimam cadere. fungosam carnem fieri aesculo, robore, subere.
IX
[recensere]26 Quae glandem ferunt, omnes et gallam alternisque annis glandem, sed gallam hemeris optimam et coriis perficiendis aptissimam, similem huic latifolia, sed leviorem multoque minus probatam. fert et nigram — duo enim genera sunt —; haec tinguendis lanis utilior.
27 nascitur autem galla sole de geminis exeunte erumpens noctu semper universa. crescit uno die candidior et, si aestu excepta est, arescit protinus neque ad iustum incrementum pervenit, hoc est ut nucleum fabae magnitudine habeat. nigra diutius viret crescitque, ut interdum mali compleat magnitudinem. optima Commagena, deterrima ex robore. signum eius quod cavernae tralucent.
X
[recensere]28 Robur praeter fructum plurima et alia gignit. namque fert et gallae utrumque genus et quaedam veluti mora, ni distarent arida duritie, plerumque et tauri caput imitantia, quibus fructus inest nucleis olivae similis. nascuntur in eo et pilulae nucibus non absimiles, intus habentes floccos molles, lucernarum luminibus aptos. nam et sine oleo flagrant, sicuti galla nigra. fert et aliam inutilem pilulam cum capillo, verno tamen tempore melliginis suci.
29 gignunt et alae ramorum eius pilulas corpore, non pediculo adhaerentes, candicantes umbilicis, cetera nigra varietate dispersa; media cocci colorem habent, apertis atra inanitas est. aliquando et pumices gignit nec non et e foliis convolutas pilulas et in foliorum venis aquosos nucleos candicantes ac tralucidos, quamdiu molles sint, in quibus et culices nascuntur. maturescunt in modum . . . . .
XI
[recensere]30 Ferunt robora et cachrym; ita vocatur pilula in medicina urendi vim habens. gignitur et in abiete, larice, picea, tilia, nuce, platano, postquam folia cecidere, hieme durans. continet nucleum pineis similem. is crescit hieme, aperitur vere. pilula tota cadit, cum folia coepere crescere.
31 tam multifera sunt, tot res praeter glandem pariunt robora, sed et boletos suillosque — gulae novissima inritamenta —, qui circa radices gignuntur, quercus probatissimos, robur autem et cupressus et pinus noxios. robora ferunt et viscum et mella, ut auctor est Hesiodus, constatque rores melleos e caelo, ut diximus, cadentes non aliis magis insidere frondibus. crematoque robore cinerem nitrosum esse certum est.
XII
[recensere]32 Omnes tamen has eius dotes ilex solo provocat cocco. granum hoc primoque ceu scabies fruticis, parvae aquifoliae ilicis. cusculium vocant. pensionem alteram tributi pauperibus Hispaniae donat. usum eius ac rationem in conchylii mentione tradidimus. gignitur et in Galatia, Africa, Pisidia, Cilicia, pessimum in Sardinia.
XIII
[recensere]33 Galliarum glandiferae maxime arbores agaricum ferunt. est autem fungus candidus, odoratus, antidotis efficax, in summis arboribus nascens, nocte relucens. signum hoc eius, quo in tenebris decerpitur. e glandiferis sola quae vocatur aegilops fert pannos arentes, muscoso villo canos, non in cortice modo, verum et e ramis dependentes cubitali magnitudine, odoratos, uti diximus inter unguenta.
34 suberi minima arbor, glans pessima, rara, cortex tantum in fructu, praecrassus ac renascens atque etiam in denos pedes undique explanatus. usus eius ancoralibus maxime navium piscantiumque tragulis et cadorum obturamentis, praeterea in hiberno feminarum calceatu. quamobrem non infacete Graeci corticis arborem appellant. sunt et qui feminam ilicem vocent atque, ubi non nascitur ilex, pro ea subere utantur in carpentariis praecipue fabricis, ut circa Elim et Lacedaemonem. nec in Italia tota nascitur aut in Gallia omnino.
XIV
[recensere]35 Cortex et fagis, tiliae, abieti, piceae in magno usu agrestium. vasa eo corbesque ac patentiora quaedam messibus convehendis vindemiisque faciunt atque protecta tuguriorum. scribit in recenti ad duces explorator incidens litteras a suco. nec non et in quodam usu sacrorum religiosus est fagi cortex. sed non durat arbor ipsa.
XV
[recensere]36 Scandula e robore aptissima, mox e glandiferis aliis fagoque, facillima ex omnibus, quae resinam ferunt, sed minime durans praeterquam e pino. scandula contectam fuisse Romam ad Pyrrhi usque bellum annis CCCCLXX Cornelius Nepos auctor est.
37 silvarum certe distinguebatur insignibus, Fagutali Iove etiam nunc ubi lucus fageus fuit, porta Querquetulana, colle in quem vimina petebantur, totque lucis, quibusdam et geminis. Q. Hortensius dictator, cum plebes secessisset in Ianiculum, legem in aesculeto tulit, ut quod ea iussisset omnes Quirites teneret.
XVI
[recensere]38 Peregrinae tum videbantur, quoniam non erant suburbanae, pinus atque abies omnesque, quae picem gignunt. de quibus nunc dicemus, simul ut tota condiendi vina origo cognoscatur, quae ferunt in Asia aut oriente praedictis. Picem in Europa sex genera cognatarum arborum ferunt. ex his pinus atque pinaster folium habent capillamenti modo praetenue longumque et mucrone aculeatum. pinus fert minimum resinae, interdum et nucibus ipsis, de quibus dictum est, vixque ut adscribatur generi.
XVII
[recensere]39 Pinaster nihil est aliud quam pinus silvestris minor altitudine et a medio ramosa, sicut pinus in vertice. copiosiorem dat haec resinam quo dicemus modo. gignitur et in planis. easdem arbores alio nomine esse per oram Italiae quas tibulos vocant, plerique arbitrantur, sed graciles succinctioresque et enodes liburnicarum ad usus, paene sine resina.
XVIII
[recensere]40 Picea montes amat atque frigora, feralis arbor et funebri indicio ad fores posita ac rogis virens, iam tamen et in domos recepta tonsili facilitate. haec plurimam fundit interveniente candida gemma, tam simili turis, ut mixta visu discerni non queat; unde fraus Seplasiae.
41 omnibus his generibus folia brevia, sed crassiora duraque ceu cupressis. piceae rami paene statim ab radice modici velut bracchia lateribus inhaerent. Similiter abieti expetitae navigiis situs in excelso montium, ceu maria fugerit, nec forma alia.
42 materies vero praecipua est trabibus et plurimis vitae operibus. resina in ea vitium, unde fructus piceae, exiguumque sudat aliquando contactu solis. e diverso materies, quae abieti pulcherrima, piceae ad fissiles scandulas cupasque et pauca alia secamenta.
XIX
[recensere]43 Quinto generi est situs idem, facies eadem. larix vocatur. materies praestantior longe, incorrupta aevis, umori contumax, rubens praeterea et odore acrior. plusculum huic erumpit liquoris melleo colore atque lentore, numquam durescentis.
44 Sextum genus est taeda proprie dicta, abundantior suco quam reliqua, parcior liquidiorque quam picea, flammis ac lumini sacrorum etiam grata. hae, mares dumtaxat, ferunt et eam, quam Graeci sycen vocant, odoris gravissimi. laricis morbus est ut taeda fiat.
45 Omnia autem haec genera accensa fuligine inmodica carbonem repente exspuunt cum eruptionis crepitu eiaculanturque longe, excepta larice, quae nec ardet nec carbonem facit nec alio modo ignis vi consumitur quam lapides. omnia ea perpetuo virent nec facile discernuntur in fronde etiam a peritis; tanta natalium mixtura est.
46 sed picea minus alta quam larix; illa crassior leviorque cortice, folio villosior, pinguior et densior, mollius flexo; at piceae rariora siccioraque folia et tenuiora ac magis algentia, totaque horridior et perfusa resina, lignum abieti similius. larix ustis radicibus non repullulat, picea repullulat, ut in Lesbo accidit incenso nemore Pyrrhaeo.
47 alia etiamnunc generibus ipsis in sexu differentia. mas brevior et durior, femina procerior, pinguioribus foliis et simplicibus atque non rigentibus. lignum maribus durum et in fabrili opere contortum, feminae mollius, publico discrimine in securibus. hae in quocumque genere deprehendunt marem, quippe respuuntur et fragosius sidunt, aegrius revelluntur. ipsa materies retorrida et nigrior maribus.
48 laricis circa Idam in Troade et alia differentia, montanae maritimaeque. nam in Macedonia et Arcadia circaque Elim permutant nomina, nec constat auctoribus, quod cuique generi adtribuant. nos ista Romano discernimus iudicio. abies e cunctis amplissima est et femina etiam prolixior, materie mollior utiliorque, arbore rotundior, folio pinnato densa, ut imbres non tramittat, atque hilarior in totum.
49 e ramis generum horum panicularum modo nucamenta squamatim compacta dependent praeterquam larici. haec abietis masculae primori parte nucleos habent, non item feminae. piceae vero totis paniculis, minoribus gracilioribusque, minimos ac nigros, propter quod Graeci phthiropoeon eam appellant. in eadem nucamenta maribus compressiora sunt ac minus resina roscida.
XX
[recensere]50 Similis his etiamnunc aspectu est, ne quid praetereatur, taxus minime virens gracilisque et tristis ac dira, nullo suco, ex omnibus sola bacifera. mas noxio fructu; letale quippe bacis in Hispania praecipue venenum inest, vasa etiam viatoria ex ea vinis in Gallia facta mortifera fuisse compertum est.
51 hanc Sextius milacem a Graecis vocari dicit et esse in Arcadia tam praesentis veneni, ut qui obdormiant sub ea cibumve capiant moriantur. sunt qui et taxica hinc appellata dicant venena — quae nunc toxica dicimus —, quibus sagittae tinguantur. repertum innoxiam fieri, si in ipsam arborem clavus aereus adigatur.
XXI
[recensere]52 Pix liquida in Europa e taeda coquitur, navalibus muniendis multosque alios ad usus. lignum eius concisum furnis undique igni extra circumdato fervet. primus sudor aquae modo fluit canali. hoc in Syria cedrium vocatur, cui tanta vis est, ut in Aegypto corpora hominum defunctorum perfusa eo serventur.
XXII
[recensere]53 Sequens liquor crassior iam picem fundit. haec rursus in cortinas aereas coniecta aceto spissatur ut coagulo et Bruttiae cognomen accepit, doliis dumtaxat vasisque ceteris utilis, lentore ab alia pice differens, item colore rutilante et quod pinguior est reliqua omni. illa fit e piceae resina ferventibus coacta lapidibus in alveis validi roboris aut, si alvei non sint, struis congerie, velut in carbonis usu.
54 haec in vinum additur farinae modo tusa, nigrior colore. eadem resina si cum aqua lenius decoquatur coleturque, rufo colore lentescit ac stillaticia vocatur. seponuntur autem ad id fere vitia resinae cortexque. alia temperies ad crapulam. namque flos crudus resinae cum multa astula tenui brevique avulsus conciditur ad cribrum minuta. dein ferventi aqua, donec coquatur, perfunditur.
55 Huius expressum pingue praecipua resina fit atque rara nec nisi paucis in locis subalpinae Italiae, conveniens medicis. resinae albae congium in II aquae pluviae cocunt. alii utilius putant sine aqua coquere lento igne toto die, utique vase aeris albi, item terebinthinam in sartagine cinere ferventi, hanc ceteris praeferentes. proxima e lentisco.
XXIII
[recensere]56 non omittendum apud eosdem zopissam vocari derasam navibus maritimis picem cum cera, nihil non experiente vita, multoque efficaciorem ad omnia, quibus pices resinaeque prosunt, videlicet adiecto salis callo.
57 Aperitur picea e parte solari, non plaga, sed vulnere ablati corticis, cum plurimum bipedali hiatu, ut a terra cubito cum minimum absit. nec corpori ipsi parcitur, ut in ceteris, quoniam astula in fructu est. verum haec proxima laudatur, altior amaritudinem adfert. postea umor omnis e tota confluit in ulcus. item in taeda.
58 cum id manare desiit, simili modo ex alia parte aperitur ac deinde alia. postea tota arbor succiditur et medulla eius uritur. sic et in Syria terebintho detrahunt cortices, ibi quidem et e ramis ac radicibus, cum resina damnetur ex his partibus. in Macedonia laricem masculam urunt, feminae radices tantum.
59 Theopompus scripsit in Apolloniatarum agro picem fossilem, non deteriorem Macedonica, inveniri. pix optima ubique ex apricis aquilonis situ, ex opacis horridior virusque praeferens, frigida hieme deterior ac minus copiosa et decolor.
60 quidam arbitrantur in montuosis copia praestantiorem ac colore et dulciorem fieri, odore quoque gratiorem, dum resina sit, decoctam autem minus picis reddere, quoniam in serum abeat, tenuioresque esse ipsas arbores quam in planis, sed has et illas serenitate steriliores. fructum quaedam proximo anno ab incisu largiuntur, aliae secundo, quaedam tertio. expletur autem plaga resina, non cortice nec cicatrice, quae in hac arbore non coit.
61 Inter haec genera propriam quidam fecere sappinum, quoniam ex cognatione harum seritur, quales dicta est in nucleis, eiusdemque arboris imas partes taedas vocant, cum sit illa arbor nil aliud quam picea feritatis paulum mitigatae satu, sappinus autem materies caesurae genere fiat, sicuti docebimus.
XXIV
[recensere]62 Materiae enim causa reliquas arbores natura genuit copiosissimamque fraxinum. procera haec ac teres, pinnata et ipsa folio, multumque Homeri praeconio et Achillis hasta nobilitata. materies est ad plurima utilis; ea quidem, quae fit in Ida Troadis, in tantum cedro similis, ut ementes fallat cortice ablato.
63 Graeci duo genera eius fecere: longam enodem, alteram brevem duriorem fuscioremque, laureis foliis. bumeliam vocant in Macedonia amplissimam lentissimamque. alii situ divisere, campestrem enim esse crispam, montanam spissam.
64 folia earum iumentis mortifera, ceteris ruminantium innocua Graeci prodidere; in Italia nec iumentis nocent. contra serpentes vero suco expresso ad potum et inposita ulceri opifera, ut nihil aeque, reperiuntur, tantaque est vis, ut ne matutinas quidem occidentesve umbras, cum sunt longissimae, serpens arboris eius adtingat, adeo ipsam procul fugiat. experti prodimus, si fronde ea circumcludantur ignis et serpens, in ignes potius quam in fraxinum fugere serpentem. mira naturae benignitas, prius quam hae prodeant, florere fraxinum nec ante conditas folia demittere.
XXV
[recensere]65 In tilia mas et femina differunt omni modo. namque et materies maris dura rufiorque ac nodosa et odoratior, cortex quoque crassior ac detractus inflexibilis. nec semen fert aut florem ut femina, quae crassior arbore, materie candida praecellensque est. mirum in hac arbore fructum a nullo animalium adtingi, foliorum corticisque sucum esse dulcem. inter corticem ac lignum tenues tunicae multiplici membrana, e quibus vincula tiliae vocantur tenuissimumque eorum philyrae, coronarum lemniscis celebres antiquorum honore. materies teredinem non sentit, proceritate perquam modica, verum utilis.
XXVI
[recensere]66 Acer eiusdem fere amplitudinis, operum elegantia ac subtilitate citro secundum. plura eius genera: album, quod praecipui candoris, vocatur Gallicum in transpadana Italia transque Alpes nascens. alterum genus crispo macularum discursu, qui cum excellentior fuit, a similitudine caudae pavonum nomen accepit, in Histria Raetiaque praecipuum. e viliore genere crassivenium vocatur.
67 Graeci situ discernunt, campestre enim candidum esse nec crispum — quod glinon vocant —, montanum vero crispius duriusque, etiamnunc e mascula crispius ad lautiora opera, tertium genus zygian rubentem, fissili ligno, cortice livido, scabro. hoc alii generis proprii esse malunt et Latine carpinum appellant.
XXVII
[recensere]68 Pulcherrimum vero est bruscum, multoque excellentius etiamnum molluscum. tuber utrumque arboris eius, bruscum intortius crispum, molluscum simplicius sparsum et, si magnitudinem mensarum caperet, haud dubie praeferretur citro; nunc intra pugillares lectorumque solidos aut lamnas raro usu spectatur. e brusco fiunt et mensae nigrescentes.
69 reperitur et in alno tuber, tanto deterius, quantum ab acere alnus ipsa distat. aceris mares prius florent. etiamnum in siccis natae praeferuntur aquaticis, sicut et fraxini. est trans Alpes arbor simillima aceri albo materie, quae vocatur staphylodendron. fert siliquas et in iis nucleos sapore nucis abellanae.
XVIII
[recensere]70 In primis vero materies honorata buxo est raro crispanti nec nisi radice, de cetero . . . . . levisque est materiae, set lentore quodam et duritie ac pallore commendabilis, ipsa vero arbor et topiario opere. tria eius genera: Gallicum, quod in metas emittitur amplitudinemque proceriorem. oleastrum, in omni usu damnatum, gravem praefert odorem. tertium genus nostratis vocant, e silvestri, ut credo, mitigatum satu, diffusius et densitate parietum, virens semper ac tonsile.
71 buxus Pyrenaeis ac Cytoriis montibus plurima et Berecyntio tractu, crassissima in Corsica, flore non spernendo, quae causa amaritudinis mellis. semen cunctis animantibus invisum. nec in Olympo Macedoniae gracilior, sed brevis. amat frigida, aprica. in igni quoque duritia quae ferro, nec flamma nec carbone utili.
XXIX
[recensere]72 Inter has atque frugiferas materie vitiumque amicitia accipitur ulmus. Graeci duo genera eius novere: montanam quae sit amplior, campestrem quae fruticosa. Italia Atinias vocat excelsissimas et ex iis siccaneas praefert, quae non sint riguae, alterum genus Gallicas, tertium nostrates, densiore folio et ab eodem pediculo numerosiore, quartum silvestre. Atiniae non ferunt samaram — ita vocatur ulmi semen —, omnesque radicum plantis proveniunt, reliquae semine.
XXX
[recensere]73 Nunc celeberrimis arborum dictis quaedam in universum de cunctis indicanda sunt. montes amant cedrus, larix, taeda et ceterae, e quibus resina gignitur, item aquifolia, buxus, ilex, iuniperus, terebinthus, populus, ornus, carpinus. est in Appennino et frutex, qui vocatur cotinus, ad linamenta modo conchylii colore insignis.
74 montes et valles diligit abies, robur, castaneae, tilia, ilex, cornus. aquosis montibus gaudent acer, fraxinus, sorbus, tilia, cerasus. non temere in montibus visae sunt prunus, punicae, oleastri, iuglans, mori, sabuci. descendunt et in plana cornus, corylus, quercus, ornus, acer, fraxinus, fagus, carpinus. subeunt et in montuosa ulmus, malus, pirus, laurus, myrtus, sanguinei frutices, ilex tinguendisque vestibus nascentes genistae. gaudet frigidis sorbus, sed magis etiam betulla.
75 Gallica haec arbor mirabili candore atque tenuitate, terribilis magistratuum virgis, eadem circulis flexilis, item corbium costis. bitumen ex ea Galliae excoquunt. in eosdem situs comitantur et spina, nuptiarum facibus auspicatissima, quoniam inde fecerint pastores qui rapuerunt Sabinas, ut auctor est Masurius. nunc facibus carpinus, corylus familiarissimae.
XXXI
[recensere]76 Aquas odere cupressi, iuglandes, castaneae, laburnum. Alpina et haec arbor, nec vulgo nota, dura ac candida materie, cuius florem cubitalem longitudine apes non adtingunt. odit et quae appellatur Iovis barba, in opere topiario tonsilis et in rotunditatem spissa, argenteo folio.
77 non nisi in aquosis proveniunt salices, alni, populi, siler, ligustra tesseris utilissima, item vaccinia Italiae in aucupiis sata, Galliae vero etiam purpurae tinguendae causa ad servitiorum vestes. quaecumque communia sunt montibus planisque, maiora fiunt et aspectu pulchriora quae in campestribus, meliora autem fructu, materie crispiora quae in montibus, exceptis malis pirisque.
XXXII
[recensere]78 Praeterea arborum aliis decidunt folia, aliae sempiterna coma virent, quam differentiam antecedat necesse est prior. sunt enim arborum quaedam omnino silvestres, quaedam urbaniores, quoniam his placet nominibus distinguere ac mites, quae fructu aut aliqua dote umbrarumque officio humanius iuvant, non improbe dicantur urbanae.
XXXIII
[recensere]79 Harum generis non decidunt oleae, lauro, palmae, myrto, cupressis, pinis, hederae, rhododendro et, quamvis herba dicatur, sabinae. rhododendron, ut nomine apparet, a Graecis venit. alii nerium vocarunt, alii rhododaphnen, sempiternum fronde, rosae similitudine, caulibus fruticosum. iumentis caprisque et ovibus venenum est, idem homini contra serpentium venena remedio.
80 Silvestrium generis folia non decidunt abieti, larici, pinastro, iunipero, cedro, terebintho, buxo, ilici, aquifolio, suberi, taxo, tamarici. inter utraque genera sunt andrachle in Graecia et ubique unedo; reliqua enim folia decidunt iis praeterquam in cacuminibus. non decidunt autem et in fruticum genere cedro cuidam, rubo, calamo.
81 in Thurino agro, ubi Sybaris fuit, ex ipsa urbe prospiciebatur quercus una numquam folia demittens nec ante mediam aestatem germinans; idque mirum est, Graecis auctoribus proditum, apud nos postea sileri. nam locorum tanta vis est, ut circa Memphim Aegypti et in Elephantine Thebaidis nulli arborum decidant, ne vitibus quidem.
XXXIV
[recensere]82 Ceterae omnes extra praedictas — etenim enumerare longum est — folia deperdunt, observatumque non arescere nisi tenuia et lata et mollia, quae vero non decidant, callo crassa et angusta esse. falsa definitio est non decidere iis, quarum pinguior sucus sit. quis enim potest in ilice intellegere? decidere Timaeus mathematicus sole scorpionem transeunte sideris vi et quodam veneno aëris putat. cur ergo non eadem causa adversum omnes polleat, iure miremur.
83 cadunt plurimis autumno, quaedam amittunt tardius atque in hiemes prorogant moras, neque interest maturius germinasse, utpote cum quaedam primae germinent et inter novissimas nudentur, ut amygdalae, fraxini, sabuci, morus autem novissima germinet, cum primis folia demittat.
84 magna et in hoc vis soli. prius decidunt in siccis macrisque, et vetustae prius arbori, multis etiam antequam maturescat fructus, ut serotinae fico et hibernae piro et malo, granatumque est pomum tali tantum aspici in matre. neque iis autem, quis semper retinent comas, eadem folia durant subnascentibus aliis; tum arescunt vetera, quod evenit circa solstitia maxime.
XXXV
[recensere]85 Foliorum unitas in suo cuique genere permanet, praeterquam populo, hederae, crotoni, quam et cici diximus vocari. populi tria genera: alba ac nigra et quae Libyca appellatur, minima folio ac nigerrima fungisque enascentibus laudatissima.
86 alba folio bicolor, superne candicans, inferiore parte viridi. huic nigraeque et crotoni in iuventa circinatae rotunditatis sunt, vetustiora in angulos exeunt. e contrario hederae angulosa rotundantur. populorum foliis grandissima lanugo evolat candida et radiata, folio numerosiore candicant ut villi. folia granatis et amygdalis rubentia.
XXXVI
[recensere]87 Mirum in primis id quod ulmo tiliaeque et oleae et populo albae et salici evenit. circumaguntur enim folia earum post solstitium, nec alio argumento certius intellegitur sidus confectum.
88 est et publica omnium foliorum in ipsis differentia. namque pars inferior a terra herbido viret colore, ab eadem leviora nervos callumque et articulos in superiore habent parte, incisuras vero subter, ut manus humana. oleae superne candidiora et minus levia, item hederae. sed omnium folia cotidie ad solem oscitant, inferiores partes tepefieri volentia. superior pars omnium lanuginem quantulamcumque habet, quae in aliis gentium lana est.
XXXVII
[recensere]89 In oriente funes validos e foliis palmae fieri dictum est, eosque in umore utiliores esse. et apud nos vero palmis a messe decerpuntur. ex his meliora quae sese non diviserint. siccantur sub tecto quaternis diebus, mox in sole expanduntur et noctibus relicta, donec candore inarescant, postea in opera finduntur.
XXXVIII
[recensere]90 Latissima fico, viti, platano, angusta myrto, punicae, oleae, capillata pino, cedro, aculeata aquifolio et ilicum generi — nam iuniperis spina pro folio est —, carnosa cupresso, tamarici, crassissima alno, longa harundini, salici, palmae et duplicia, circinata piro, mucronata malo, angulosa hederae, divisa platano, insecta pectinum modo piceae, abieti, sinuosa toto ambitu robori, spinosa cute rubo.
91 mordacia sunt quibusdam, ut urticis, pungentia pino, piceae, abieti, larici, cedro, aquifoliis, pediculo brevi oleae, ilici, longo vitibus, tremulo populis, et iisdem solis inter se crepitantia. iam et in pomo ipso mali quodam in genere parva mediis emicant folia, interim et gemina, praeterea aliis circa ramos, aliis et in cacumine ramorum, robori et in caudice ipso.
92 iam densa aut rara semperque lata rariora. disposita myrto, concava buxo, inordinata pomis, plura eodem pediculo exeuntia malis pirisque, ramulosa ulmo et cytiso. quibus adicit Cato decidua populea quernaque, animalibus iubens dari non perarida, bubus quidem et ficulnea ilignaque et hederacea. dantur et ex harundine ac lauru. decidunt sorbo universa, ceteris paulatim. et de foliis hactenus.
XXXIX
[recensere]93 Ordo autem naturae annuus ita se habet: primus est conceptus flare incipiente vento favonio, ex a. d. fere VI idus Febr. hoc maritantur vivescentia e terra, quippe cum etiam equae in Hispania, ut diximus. hic est genitalis spiritus mundi a fovendo dictus, ut quidam existimavere.
94 flat ab occasu aequinoctiali ver inchoans. catlitionem rustici vocant, gestiente natura semina accipere eaque animam ferente omnibus satis. concipiunt variis diebus et pro sua quaeque natura alia protinus, ut animalia, tardius aliqua et diutius gravida partus gerunt, quod germinatio ideo vocatur. pariunt vero, cum florent, flosque ille ruptis constat utriculis; educatio in pomo est. Haec et germinatio labor arborum,
XL
[recensere]95 flos est pleni veris indicium et anni renascentis, flos gaudium arborum. tunc se novas aliasque quam sunt ostendunt, tunc variis colorum picturis in certamen usque luxuriant. sed hoc negatum plerisque; non enim omnes florent, et sunt tristes quaedam quaeque non sentiant gaudia annorum. nam neque ilex, picea, larix, pinus ullo flore exhilarantur natalesve pomorum annuos versicolori nuntio promittunt, nec fici atque caprifici; protinus enim fructum pro flore gignunt. in ficis mirabiles sunt et abortus qui numquam maturescunt.
96 nec iuniperi florent. quidam earum duo genera tradunt: alteram florere nec ferre, quae vero non floreat ferre protinus bacis nascentibus, quae biennio haereant. sed id falsum, omnibusque his dura facies semper. sic et hominum multis fortuna sine flore est.
XLI
[recensere]97 Omnes autem germinant, etiam quae non florent, magna et locorum differentia, quippe cum ex eodem genere quae sunt in palustribus priora germinent, mox campestria, novissima in silvis, per se autem tardius piri silvestres quam ceterae. primo favonio cornus, proxime laurus pauloque ante aequinoctium tilia, acer, inter primas vero populus, ulmus, salix, alnus, nuces.
98 festinat et platanus. cetera vere coepturo, aquifolium, terebinthus, paliurus, castanea, glandes, serotion autem germine malus, tardissimo suber. quibusdam geminatur germinatio, nimia soli ubertate aut invitantis caeli voluptate, quod magis in herbis segetum evenit. in arboribus tamen nimia germinatio elactescit.
99 sunt aliae naturales quibusdam praeterque vernam, quae suis constant sideribus — quorum ratio aptius reddetur tertio ab hoc volumine —, hiberna aquilae exortu, aestiva canis ortu, tertia arcturi. has duas quidam omnibus arboribus communes putant, sentiri autem maxime in fico, vite, punicis, causam adferentes, quoniam in Thessalia Macedoniaque plurima tum ficus exeat. maxime tamen in Aegypto apparet haec ratio.
100 et reliquae quidem arbores, ut primum coepere, continuant germinationem, robur et abies et larix intermittunt tripertito ac terna germina edunt. ideo et ter squamas corticum spargunt, quod omnibus arboribus in germinatione evenit, quoniam praegnatium rumpitur cortex. est autem prima earum incipiente vere circiter XV diebus. iterum germinant transeunte geminos sole. sic fit, ut prima cacumina inpelli secutis appareat, geniculato incremento.
101 tertia est earundem a solstitio brevissima, nec diutius septenis diebus, clareque et tunc cernitur excrescentium cacuminum articulatio. vitis sola bis parturit, primum cum emittit uvam, iterum cum digerit. eorum, quae non florent, partus tantum est et maturitas.
102 quaedam statim in germinatione florent properantque in eo, sed tarde maturescunt, ut vitis. serotino quaedam germinatu florent maturantque celeriter, sicuti morus, quae novissima urbanarum germinat nec nisi exacto frigore, ob id dicta sapientissima arborum. sed cum coepit, in tantum universa germinatio erumpit, ut una nocte peragatur etiam cum strepitu.
XLII
[recensere]103 Ex iis, quae hieme aquila exoriente, ut diximus, concipiunt, floret prima omnium amygdala mense Ianuario, Martio vero pomum maturat. ab ea proximae florent Armeniaca, dein tuberes et praecoces, illae peregrinae, hae coactae; ordine autem naturae silvestrium primae sabucus, cui medulla plurima, et cui nulla, cornus mascula, urbanarum malus parvoque post, ut simul possit videri, pirus et cerasus et prunus.
104 sequitur laurus, illam cupressus, dein punica, fici. et vites et oleae florentibus iam his germinant, concipiunt vergiliarum exortu. hoc sidus illarum est. floret autem solstitio vitis et, quae paulo serius incipit, olea. deflorescunt omnia septenis diebus non celerius, quaedam tardius, sed nulla pluribus bis septenis, omnia et intra VIII id. Iul. etesiarum praecursu.
XLIII
[recensere]105 Nec statim fructus sequitur in aliquibus. cornus enim circa solstitia reddit primo candidum, postea sanguineum. ex eo genere femina post autumnum fert bacas acerbas et ingustabiles cunctis animantibus, ligno quoque fungosa et inutilis, cum mas e fortissimis durissimisque sit. tanta differentia ab eodem genere fit sexu.
106 et terebinthus messibus reddit semen et acer et fraxinus, nuces et mala et pira praeterquam hiberna aut praecocia autumno, glandiferae serius etiamnum, vergiliarum occasu, aesculus tantum autumno, incipiente autem hieme quaedam genera mali pirique et suber. abies floret croci colore circa solstitium, semen reddit post vergiliarum occasum. pinus autem et picea praeveniunt germinatione XV fere diebus, semen vero post vergilias et ipsae reddunt.
XLIV
[recensere]107 Citreae et iuniperus et ilex anniferae habentur, novusque fructus in his cum annotino pendet. in maxima tamen admiratione pinus est: habet fructum maturescentem, habet proximo anno ad maturitatem venturum ac deinde tertio. nec ulla arborum avidius se promittit; quo mense ex ea nux decerpitur, eodem maturescit alia; sic dispensatur, ut nullo non mense maturescant. quae se in arbore ipsa divisere, azaniae vocantur laeduntque ceteras, nisi detrahantur.
XLV
[recensere]108 Fructum arborum solae nullum ferunt — hoc est ne semen quidem — tamarix, scopis tantum nascens, populus, alnus, ulmus Atinia, alaternus, cui folia inter ilicem et olivam. infelices autem existimantur damnataeque religione, quae neque seruntur umquam neque fructum ferunt. Cremutius auctor est numquam virere arborem, ex qua Phyllis se suspenderit. quae cummim gignunt, post germinationem aperiunt; cummis non nisi fructu detracto spissatur.
XLVI
[recensere]109 Novellae arbores carent fructu, quamdiu crescunt. perdunt facillime ante maturitatem palma, ficus, amygdala, malus, pirus, item punica, quae etiam roribus nimiis et pruinis florem amittit. qua de causa inflectunt ramos eius, ne subrecti umorem infestum excipiant atque contineant. pirus et amygdala, etiam si non pluat, sed fiat austrinum caelum aut nubilum, amittunt florem et primos fructus, si, cum defloruere, tales dies fuerint.
110 ocissime autem salix amittit semen, antequam omnino maturitatem sentiat, ob id dicta Homero frugiperdia. secuta aetas scelere suo interpretata est hanc sententiam, quando semen salicis mulieri sterilitatis medicamentum esse constat. sed in hoc quoque providens natura facile nascenti et depacto surculo incuriosius semen dedit. una tamen proditur ad maturitatem perferre solita in Creta insula ipso descensu Iovis speluncae durum ligneumque, magnitudine ciceris.
XLVII
[recensere]111 Fiunt vero quaedam loci vitio infructuosa, sicut in Paro silva Cende quae nihil fert. persicae arbores in Rhodo florent tantum. fit haec differentia et sexu, ut in iis quae mares non ferunt; aliqui hoc permutant et mares esse quae ferant tradunt. facit et densitas sterilitatem.
XLVIII
[recensere]112 Gignentium autem quaedam et lateribus ramorum et cacuminibus ferunt, ut pirus, punica, ficus, myrtus. cetero eadem natura quae frugibus. namque et in eis spica in cacumine nascitur, legumina in lateribus. palma sola, ut dictum est, in spathis habet fructum, racemis propendentem.
XLIX
[recensere]113 Reliquis sub folio pomum, ut protegatur, excepta fico, cui folium maximum umbrosissimumque, et ideo supra id pomum. eidem uni serius folium nascitur quam pomum. insigne proditur in quodam genere Ciliciae, Cypri, Helladis, ficos sub folio, grossos vero post folium nasci. ficus et praecoces habet, quas Athenis prodromos vocant, in Laconico genere maxime. Sunt et biferae in isdem;
L
[recensere]114 in Ceo insula caprifici triferae sunt; primo fetu sequens evocatur, sequenti tertius. hoc fici caprificantur. et caprifici autem ab adversis foliis nascuntur. biferae et in malis ac piris quaedam, sicut et praecoces. malus silvestris bifera. sequens eius fructus post arcturum, in apricis maxime.
115 vites quidem et triferae sunt, quas ob id insanas vocant, quoniam in his alia maturescunt, alia turgescunt, alia florent. M. Varro auctor est vitem fuisse Zmyrnae apud Matroon triferam et malum in agro Consentino. hoc autem evenit perpetuo in Venesi Africae agro, de quo plura alias. ea est soli fertilitas. trifera est et cupressus. namque bacae eius colliguntur mense Ianuario et Maio et Septembri, ternasque earum gerit magnitudines.
116 Est vero et in ipsis arboribus etiam onustis peculiaris differentia. summa sui parte fertiliores arbutus, quercus, inferiore iuglandes, fici mariscae. omnes quo magis senescunt, hoc maturius ferunt, et in apricis locis nec pingui terra. silvestria omnia tardiora. quaedam ex his omnino nec maturescunt. item quae subarantur aut quae ablaqueantur celeriora neglectis. haec et fertiliora.
LI
[recensere]117 Est etiamnum aetatis differentia. amygdala enim et pirus in senecta fertilissimae, ut et glandiferae et quoddam genus ficorum, ceterae in iuventa tardiusque maturantes, quod maxime notatur in vitibus. vetustioribus enim vinum melius, novellis copiosius. celerrime vero senescit et in senecta deteriorem fructum gignit malus. namque et minora poma proveniunt et vermiculis obnoxia; quin et in ipsa arbore nascuntur.
118 ficus sola ex omnium arborum fetu maturitatis causa medicatur, iam quidem et portentis, quoniam maiora sunt pretia praeposteris. omnia autem celerius senescunt praefecunda. quin et protinus moriuntur aliqua caelo fecunditatem omnem eblandito, quod maxime vitibus evenit.
119 contra morus tardissime senescit, fructu minime laborans, tarde et ea, quorum crispa materies, ut palma, acer, populus. et subarata ocius senescunt, silvestria autem tardissime. atque in totum omnis cura fertilitatem adicit, fertilitas senectam. ideo et praeflorent talia et praegerminant, in totum praecocia fiunt, quoniam omnis infirmitas caelo magis oboedit.
LII
[recensere]120 Multae plura gignunt, ut diximus in glandiferis, inter quas laurus uvas suas maximeque sterilis, quae non gignit aliud; ob id a quibusdam mas existimatur. ferunt et abellanae iulos compactili callo, ad nihil utiles, plurima vero ilices, nam et semen suum et granum, quod crataegum vocant, et a septentrione viscum, a meridie hyphear — de quis plura mox paulo — interdumque pariter res quaternas habent.
LIII
[recensere]121 Arbores quaedam simplices, quibus a radice caudex unus et rami frequentes, ut olivae, fico, viti. quaedam fruticosi generis, ut paliurus, myrtus, item nux abellana, quin immo melior et copiosior fructu in plures dispersa ramos. hi quibusdam omnino nulli, ut in sato genere buxi, loto transmarinae.
122 quaedam bifurcae atque etiam in quinas partes diffusae, quaedam dividuae nec ramosae, ut sabuci, quaedam individuae, ramosae, ut piceae. quibusdam ramorum ordo, sicut piceae, abieti, aliis inconditus, ut robori, malo, piro. et abieti quidem subrecta divisura ramique in caelum tendentes, non in latera proni.
123 mirum, cacuminibus eorum decisis moritur, totis vero detruncatis durat. et si infra quam rami fuere praecidatur, quod superest vivit, si vero cacumen tantum auferatur, tota moritur. alia ab radice bracchiata, ut ulmus, alia in cacumine ramosa, ut pinus, faba Graeca, quam Romae a suavitate fructus, silvestris quidem, sed cerasorum paene natura, loton appellant.
124 praecipue domibus expetitur ramorum petulantia brevi caudice latissima expatiantium umbra et in vicinas domos saepe transilientium. nulla opacitas brevior, nec auferunt rami solem hieme decidentibus foliis. nullis cortex iucundior aut oculos excipiens blandius, nullis rami longiores validioresque aut plures, ut dixisse totidem arbores liceat. cortice pelles tingunt, radice lanas. malis proprium genus. ferarum enim rostra reddunt adhaerentibus uni maximo minoribus.
LIV
[recensere]125 Ramorum aliqui caeci, qui non germinant, quod natura fit, si non evaluere, aut poena, cum deputatos cicatrix hebetavit. quae dividuis in ramo natura est, haec viti in oculo, harundini in geniculo. omnium terrae proxima crassiora. in longitudinem excrescunt abies, larix, palma, cupressus, ulmus et si qua unistirpia. ramosarum cerasus etiam in XL cubitorum trabes aequali per totam duum cubitorum crassitudine reperitur. quaedam statim in ramos sparguntur, ut mali.
LV
[recensere]126 Cortex aliis tenuis, ut lauro, tiliae, aliis crassus, ut robori, aliis levis, ut malo, fico, idem scaber robori, palmae, omnibus in senecta rugosior. quibusdam rumpitur sponte, ut viti, quibusdam etiam cadit, ut malo, unedoni, carnosus suberi, populo, membranaceus viti, harundini, libris similis ceraso, multiplex tunicis vitibus, tiliae, abieti, quibusdam simplex, ut fico, harundini.
LVI
[recensere]127 Magna et radicum differentia: copiosae fico, robori, platano, breves et angustae malo, singulares abieti, larici; singulis enim innituntur, quamquam minutis in latera dispersis. crassiores lauro et inaequales, item oleae, cui et ramosae. at robori carnosae. robora suas in profundum agunt; si Vergilio quidem credimus, aesculus quantum corpore eminet, tantum radice descendit.
128 oleae malisque et cupressis per summa caespitum, aliis recto meatu, ut lauro, oleae, aliis flexuoso, ut fico. minutis haec capillamentis hirsuta et abies multaeque silvestrium, e quibus montani praetenuia fila decerpentes spectabiles lagoenas et alia vasa nectunt.
129 quidam non altius descendere radices, quam solis calor tepefaciat, idque natura loci tenuioris crassive dixere, quod falsum arbitror. apud auctores certe invenitur, abietis planta cum transferretur, octo cubitorum in altitudinem nec totam refossam, sed abruptam. maxima spatio atque plenitudine citri est, ab ea platani, roboris et glandiferarum.
130 quarundam radix vivacior superficie, ut laurus. itaque cum trunco inaruit, recisa etiam laetius fruticat. quidam brevitate radicum celerius senescere arbores putant, quod coarguunt fici, quarum radices longissimae et senectus ocissima. falsum arbitror et quod aliqui prodidere, radices arborum vetustate minui. visa enim est annosa quercus eversa tempestatis vi, iugerum soli amplexa.
LVII
[recensere]131 Prostratas restitui plerumque et quadam terrae cicatrice vivescere volgare est. familiarissimum hoc platanis, quae plurimum ventorum concipiunt propter densitatem ramorum, quibus amputatis levato onere in suo scrobe reponuntur; factumque iam est hoc et in iuglandibus oleisque ac multis aliis.
132 est in exemplis et sine tempestate ullave causa alia quam prodigi cecidisse multas ac sua sponte resurrexisse. factum hoc populi Romani Quiritibus ostentum Cimbricis bellis Nuceriae in luco Iunonis ulmo, postquam etiam cacumen amputatum erat, quoniam in aram ipsam procumbebat, restituta sponte ita ut protinus floreret, a quo deinde tempore maiestas p. R. resurrexit, quae ante vastata cladibus fuerat.
133 memoratur hoc idem factum et in Philippis salice procidua atque detruncata et Stagiris in museo populo alba, omnia fausti ominis. sed maxime mirum, Antandri platanus etiam circumdolatis lateribus restibilis sponte facta vitaeque reddita longitudine XV cubitorum, crassitudine quattuor ulnarum.
LVIII
[recensere]134 Arbores quas naturae debemus tribus modis nascuntur, sponte aut semine aut ab radice. cura numerosior extitit, de qua suo dicemus volumine. nunc enim totus sermo de natura est multis modis mirisque memorabili. namque non omnia in omnibus locis nasci docuimus nec tralata vivere. hoc alias fastidio, alias contumacia, saepius inbecillitate eorum quae transferantur evenit, alias caelo invidente, alias solo repugnante.
LIX
[recensere]135 Fastidit balsamum alibi nasci, nata Assyria malus alibi ferre, nec non et palma ubique nasci aut nata parere vel, cum promisit etiam ostenditque, educare, tamquam invita pepererit. non habet vires frutex cinnami in Syriae vicina perveniendi. non ferunt amomi nardique deliciae, ne in Arabiam quidem, ex India et nave peregrinari; temptavit enim Seleucus rex.
136 illud maxime mirum, ipsas plerumque arbores exorari, ut vivant atque tramigrent, aliquid et a solo impetrari, ut alienas alat advenasque nutriat, caelum nullo modo flecti. vivit in Italia piperis arbor, casiae vero etiam in septentrionali plaga, vixit in Lydia turis, sed unde sorbentes sucum omnem ex iis soles coquentesve lacrimam?
137 illud proxime mirum, mutari naturam in iisdem atque pro indiviso valere. cedrum aestuosis partibus dederat, set in Lyciis Phrygiisque montibus nascitur. frigus inimicum lauro fecerat, sed in Olympo copiosior nulla est. circa Bosporum Cimmerium in Panticapaeo urbe omni modo laboravit Mithridates rex et ceteri incolae sacrorum certe causa laurum myrtumque habere: non contigit, cum teporis arbores abundent ibi, punicae ficique, iam mali et piri laudatissimae.
138 frigidas eodem tractu non genuit arbores, pinum, abietem, piceam. et quid attinet in Pontum abire? iuxta Romam ipsam castaneae cerasique aegre proveniunt, persica in Tusculano, nuces Graecae cum taedio inseruntur Tarracina silvis scatente earum.
LX
[recensere]139 Cupressus advena et difficillime nascentium fuit, ut de qua verbosius saepiusque quam de omnibus aliis prodiderit Cato, satu morosa, fructu supervacua, bacis torva, folio amara, odore violenta ac ne umbra quidem gratiosa, materie rara, ut paene fruticosi generis, Diti sacra et ideo funebri signo ad domos posita.
140 femina . . . . sterilis. diu metae demum aspectu non repudiata distinguendis tantum pinorum ordinibus, nunc vero tonsilis facta in densitatem parietum coercitaque gracilitate perpetuo teres trahitur etiam in picturas operis topiarii, venatus classesve et imagines rerum tenui folio brevique et virente semper vestiens.
141 duo genera earum: meta in fastigium convoluta, quae et femina appellatur. mas spargit extra se ramos deputaturque et accipit vitem. utraque autem immittitur in perticas asseresve amputatione ramorum, qui XIII anno denariis singulis veniunt, quaestuosissima in satus ratione silva, vulgoque dotem filiae antiqui plantaria ea appellabant. huic patria insula Creta, quamquam Cato Tarentinam eam appellat, credo, quod primum eo venerit. et in Aenaria succisa regerminat;
142 sed in Creta quocumque in loco terram moverit quispiam, nisu naturali haec gignitur protinusque emicat, illa vero etiam non appellato solo ac sponte maximeque in Idaeis montibus et quos Albos vocant summisque in his, unde numquam nives absunt, plurima, quod miremur, alibi non nisi in tepore proveniens et nutricem magno opere fastidiens.
LXI
[recensere]143 Nec terrae tantum natura circa has refert aut perpetua caeli, verum et quaedam temporaria vis. imbres aliqua plerumque semina adferunt et certo fluunt genere, aliquando etiam incognito, quod accidit Cyrenaicae regioni, cum primum ibi laserpicium natum est, ut in herbarum natura dicemus. nata est et silva urbi ei proxima imbre piceo crassoque.*
LXII
[recensere]144 Hedera iam dicitur in Asia nasci. * circiter urbis Romae annum CCCCXXXX * negaverat Theophrastus, nec in India nisi in monte Mero, quin et Harpalum omni modo laborasse, ut sereret eam in Medis frustra, Alexandrum vero ob raritatem ita coronato exercitu victorem ex India redisse exemplo Liberi patris. cuius dei et nunc adornat thyrsos galeasque etiam ac scuta in Thraciae populis sollemnibus sacris, inimica arboribus satisque omnibus, sepulchra, muros rumpens, serpentium frigori gratissima, ut mirum sit ullum honorem habitum ei.
145 Duo genera prima, ut reliquarum, mas atque femina. maior traditur mas et corpore et folio, duriore etiam ac pinguiore et flore ad purpuram accedente; utriusque autem similis est rosae silvestri, nisi quod caret odore. species horum generum tres: est enim candida aut nigra hedera tertiaque vocatur helix.
146 etiamnum haec species dividuntur in alias, quoniam est aliqua fructu tantum candida, alia et folio. fructum quoque candidum ferentium aliis densus acinus et grandior, racemis in orbem circumactis, qui vocantur corymbi, iidem Silenici, cum est minor acinus, sparsior racemus, simili modo ut in nigra.
147 alicui et semen nigrum, alii crocatum, cuius coronis poetae utuntur, foliis minus nigris, quam quidam Nysiam, alii Bacchicam vocant, maximis inter nigras corymbis. quidam apud Graecos etiamnum duo genera huius faciunt a colore acinorum, erythranum et chrysocarpum.
148 Plurimas autem habet differentias helix, quoniam folio maxime distat. parva sunt et angulosa concinnioraque, cum reliquorum generum simplicia sint. distat et longitudine internodiorum, praecipue tamen sterilitate, quoniam fructum non gignit. quidam hoc aetatis esse, non generis existimant primoque helicem esse, fieri hederam vetustate.
149 horum error manifestus intellegitur, quoniam helicis plura genera reperiuntur, sed tria maxime insignia: herbacea ac virens, quae plurima est, altera candido folio, tertia versicolori, quae Thracia vocatur. etiamnum herbaceae tenuiora folia et in ordinem digesta densioraque; in alio genere diversa omnia ea.
150 in versicolori alia tenuioribus foliis et similiter ordinatis densioribusque est, alteri generi neglecta haec omnia; maiora quoque aut minora sunt folia macularumque habitu distant. et in candidis aliis sunt candidiora. adulescit in longitudinem maxime herbacea.
151 arbores autem necat candida omnemque sucum auferendo tanta crassitudine augetur, ut ipsa arbor fiat. signa eius folia maxima atque latissima, mammae rigentes, quae sunt ceteris inflexae, racemi stantes ac subrecti. et quamquam omnium hederarum generi radicosa bracchia, huic tamen maxime ramosa ac robusta, ab ea nigrae.
152 sed proprium albae, quod inter media folia emittit bracchia utrimque semper amplectens, hoc et in muris, quamvis ambire non possit. itaque etiam pluribus locis intercisa vivit tamen duratque, et totidem initia radicum habet quot bracchia, quibus incolumis et solida arbores sugit ac strangulat. est et in fructu differentia albae nigraeque hederae, quoniam aliis tanta amaritudo acini, ut aves non attingant. est et rigens hedera, quae sine adminiculo stat sola omnium generum, ob id vocata orthocissos, e diverso numquam nisi humi repens chamaecissos.
LXIII
[recensere]153 Similis est hederae e Cilicia quidem primum profecta, sed in Graecia frequentior, quam vocant smilacem, densis geniculata caulibus, spinosis frutectosa ramis, folio hederaceo, parvo, non anguloso, a pediculo emittente pampinos, flore candido, olente lilium.
154 fert racemos labruscae modo, non hederae colore rubro, conplexa acinis maioribus nucleos ternos, minoribus singulos, nigros durosque, infausta omnibus sacris et coronis, quoniam sit lugubris virgine eius nominis propter amorem iuvenis Croci mutata in hunc fruticem.
155 id volgus ignorans plerumque festa sua polluit hederam existimando, sicut in poetis aut Libero patre aut Sileno quis omnino scit quibus coronentur? E smilace fiunt codicilli, propriumque materiae est, ut admota auribus lenem sonum reddat. — Hederae mira proditur natura ad experienda vina, si vas fiat e ligno eius, vina transfluere ac remanere aquam, si qua fuerit mixta.
LXIV
[recensere]156 Inter ea, quae frigidis gaudent, et aquaticos frutices dixisse conveniat. principatum in his tenebunt harundines belli pacisque experimentis necessariae atque etiam deliciis gratae. Tegulo earum domus suas septentrionales populi operiunt, durantque aevis tecta talia; et in reliquo vero orbe et camaras levissime suspendunt.
157 chartisque serviunt calami, Aegyptii maxime cognatione quadam papyri. probatiores tamen Cnidii et qui in Asia circa Anaeticum lacum nascuntur. nostratibus fungosior subest natura, cartilagine bibula, quae cavo corpore intus, superne tenui inarescit ligno, fissilis, praeacuta semper acie.
158 geniculata cetero gracilitas nodisque distincta leni fastigio tenuatur in cacumina, crassiore paniculae coma, neque hac supervacua. aut enim pro pluma strata cauponarum replet aut, ubi lignosiore induruit callo, sicut in Belgis, contusa et interiecta navium commissuris feruminat textus glutino tenacior rimisque explendis fidelior pice.
LXV
[recensere]159 Calamis orientis populi bella conficiunt, calamis * mortem adcelerant pinna addita, calamis * spicula addunt inrevocabili hamo noxia * fitque et ex ipso telum aliud fracto in vulneribus. his armis solem ipsum obumbrant. propter hoc maxime serenos dies optant, odere ventos et imbres, qui inter illos pacem esse cogunt.
160 ac si quis Aethiopas, Aegyptum, Arabas, Indos, Scythas, Bactros, Sarmatarum tot gentes et orientis omniaque Parthorum regna diligentius conputet, aequa ferme pars hominum in toto mundo calamis superata degit.
161 praecipuus hic usus in Creta bellatores suos nobilitavit. sed in hoc quoque, ut ceteris in rebus, vicit Italia, quando nullus sagittis aptior calamus quam in Rheno Bononiensi amne, cui plurima inest medulla pondusque volucre et contra flatus quoque pervicax libra. quippe non eadem gratia Belgicis haec et Creticis commendatioribus. quamquam praeferuntur Indici, quorum alia quibusdam videtur natura, quando et hastarum vicem praebent additis cuspidibus.
162 harundini quidem Indicae arborea amplitudo, quales vulgo in templis videmus. differre mares ac feminas in his quoque Indi tradunt. spissius mari corpus, feminae capacius. navigiorumque etiam vicem praestant, si credimus, singula internodia. circa Acesinen amnem maxime nascitur.
163 Harundo omnis ex una stirpe numerosa, atque etiam recisa fecundius resurgit. radix natura vivax, geniculata et ipsa. folia Indicis tantum brevia, omnibus vero a nodo orsa conplexu tenues per ambitum inducunt tunicas, atque a medio internodio cum plurimum desinunt vestire procumbuntque. latera harundini calamoque in rotunditate bina, super nodos alterno semper inguine, ut alterum a dextera fiat, alterum superiore geniculo ab laeva per vices. inde exeunt aliquando rami, qui sunt calami tenues.
LXVI
[recensere]164 Plura autem genera. alia spissior densiorque geniculis, brevibus internodiis, alia rarior maioribus, tenuiorque et ipsa. calamus vero alius totus concavus, quem vocant syringian, utilissimus fistulis, quoniam nihil est ei cartilaginis atque carnis. Orchomenio et nodi continuo foramine pervii, quem auleticon vocant. hic tibiis utilior, fistulis ille.
165 est alius crassiore ligno et tenui foramine. hunc totum fungosa replet medulla. alius brevior, alius procerior, exilior crassiorque. fruticosissimus, qui vocatur donax, non nisi in aquaticis natus, quoniam et haec differentia est, multum praelata harundine quae in siccis proveniat.
166 suum genus sagittario calamo, ut diximus, sed Cretico longissimis internodiis, obsequiumque quo libeat flecti calefacto. differentias faciunt et folia non multitudine tantum et longitudine, verum et colore. varia Laconicis et ab ima parte densiora, quales in totum circa stagna gigni putant dissimiles amnicis longisque vestiri foliis spatiosius a nodo scandente complexu.
167 est et obliqua harundo, non in excelsitatem nascens, sed iuxta terram fruticis modo se spargens, suavissima in teneritate animalibus. vocatur a quibusdam eletia. est et in Italia * palustris ex cortice tantum sub ipsa coma * nascens, adarca nomine *, utilissima dentibus, quoniam vis eadem est quae sinapi.
168 De Orchomenii lacus harundinetis accuratius dici cogit admiratio antiqua. characian vocabant crassiorem firmioremque, plocimon vero subtiliorem, hanc in insulis fluvitantibus natam, illam in ripis exspatiantis lacus.
169 tertia est harundo tibialis calami, quem auleticon dicebant. nono hic anno nascebatur. nam et lacus incrementa hoc temporis spatio servabat, prodigiosus, si quando amplitudinem biennio extendisset, quod notatum apud Chaeroniam infausto Atheniensium proelio est . . .aepe . . . Lebadia . . . vocatur influente Cephiso. cum igitur anno permansit inundatio, proficiunt in aucupatoriam quoque amplitudinem. vocabantur zeugitae, contra bombyciae maturius reciproco; graciles, feminarum latiore folio atque candidiore, modica lanugine; at omnino nulla spadonum nomine insignibus.
170 hinc erant armamenta ad inclutos cantus, non silendo et reliquo curae miraculo, ut venia sit argento iam potius cani. caedi solebant tempestivae usque ad Antigeniden tibicinem, cum adhuc simplici musica uterentur, sub arcturo. sic praeparatae aliquot post annos utiles esse incipiebant,
171 tunc quoque multa domandae exercitatione et canere tibiae ipsae edocendae, comprimentibus se linguis, quod erat illis theatrorum moribus utilius. postquam varietas accessit et cantus quoque luxuria, caedi ante solstitia coeptae et fieri utiles in trimatu, apertioribus earum lingulis ad flectendos sonos, quae inde sunt et hodie.
172 sed tum ex sua quamque tantum harundine congruere persuasum erat, et eam, quae radicem antecesserat, laevae tibiae convenire, quae cacumen, dexterae, inmensum quantum praelatis quas ipse Cephisus abluisset. nunc sacrificae Tuscorum e buxo, ludicrae vero e loto ossibusque asininis et argento fiunt. — Aucupatoria harundo e Panhormo laudatissima, piscatoria Abaritana ex Africa.
LXVII
[recensere]173 Harundinis Italiae usus ad vineas maxime. Cato seri eam iubet in umidis agris bipalio subacto prius solo, oculis dispositis intervallo ternorum pedum, simul et corrudae, unde asparagi fiant, concordare amicitiam, salicis vero circa. qua nulla aquaticarum utilior, licet populi vitibus placeant et Caecuba educent, licet alni saepibus muniant contraque erumpentium amnium impetus riparum muro in tutela ruris excubent in aqua satae densius caesaeque innumero herede prosint.
LXVIII
[recensere]174 Salicis etiam plura genera. namque et in proceritatem magnam emittunt iugis vinearum perticas pariuntque balteo corticis vincula, et aliae virgas sequacis ad vincturas lentitiae, aliae praetenues viminibus texendis spectabili subtilitate, rursus aliae firmiores corbibus ac plurimae agricolarum supellectili, candidiores ablato cortice lenique tractatu maioribus vasis, quam ut e corio fiant eadem, atque etiam supinarum in delicias cathedrarum aptissimae.
175 caedua salici fertilitas densiorque tonsura ex brevi pugno verius quam ramo, non, ut remur, in novissimis curanda arbore. nullius quippe tutior reditus est minorisve inpendi aut tempestatium securior.
LXIX
[recensere]176 Tertium locum ei in aestimatione ruris Cato adtribuit prioremque quam olivetis quamque frumento aut pratis, nec quia desint alia vincula. siquidem et genistae et populi et ulmi et sanguinei frutices et betullae et harundo fissa et harundinum folia, ut in Liguria, et vitis ipsa recisisque aculeis rubi alligant et intorta corylus — mirumque contuso ligno alicui maiores ad vincula esse vires —, salici tamen praecipua dos.
177 finditur Graeca rubens, candidior Amerina, sed paulo fragilior, ideo solido ligat nexu. in Asia tria genera observant: nigram utiliorem viminibus, candidam agricolarum usibus, tertiam, quae brevissima est, helicem vocant. apud nos quoque multi totidem generibus nomina inponunt, viminalem vocant eandemque purpuream, alteram nitelinam a colore, quae sit tenuior, tertiam Gallicam, quae tenuissima.
LXX
[recensere]178 Nec in fruticum nec in veprium cauliumve neque in herbarum aut alio ullo quam suo genere numerentur iure scirpi fragiles palustresque *, e quibus * [et] tegulum tegetesque *, detracto cortice candelae luminibus et funeribus serviunt. firmior quibusdam in locis eorum rigor. namque iis velificant non in Pado tantum mautici, verum et in mari piscator Africus praepostero more velum intra malos suspendens, et mapalia sua Mauri tegunt, proximeque aestimanti hoc videantur esse, quod in interiore parte mundi papyrum.
LXXI
[recensere]179 Sui, sed frutectosi generis sunt inter aquaticas et rubi atque sabuci, fungosi generis, aliter tamen quam ferulae, quippe plus ligni est, utique sabuco, ex qua magis canoram bucinam tubamque credit pastor ibi caesa, ubi gallorum cantum frutex ille non exaudiat.
180 rubi mora ferunt et alio genere similitudinem rosae quae vocatur cynosbatos. tertium genus Idaeum vocant Graeci a loco, tenerius quam cetera minoribusque spinis et minus aduncis. flos eius contra lippitudines inlinitur ex melle et igni sacro; contra stomachi quoque vitia bibitur ex aqua. sabuci acinos habent nigros atque parvos, umoris lenti, inficiendo maxime capillo. qui et ipsi aqua decocti manduntur.
LXXII
[recensere]181 Umor et corpori arborum est, qui sanguis earum intellegi debet, non idem omnibus: ficis lacteus — huic ad caseos figurandos coaguli vis —, cerasis cumminosus, ulmis salivosus, lentus ac pinguis, malis, vitibus, piris aquosus. vivaciora quibus lentior. atque in totum corpori arborum, ut reliquorum animalium, cutis, sanguis, caro, nervi, venae, ossa, medullae.
182 pro cute cortex. mirum, is in moro medicis sucum quaerentibus vere hora diei secunda lapide incisus manat, altius fractus siccus videtur. proximi plerisque adipes. hi vocantur a colore alburnum, mollis ac pessima pars ligni, etiam in robore facile putrescens, teredini obnoxia, quare semper amputabitur. subest huic caro, carni ossa, id est materiae optimum.
183 alternant fructus quibus siccius lignum, ut olea, magis quam quibus carnosum, ut cerasus. nec omnibus adipes carnesve largae, uti nec animalium acerrimis. neutrum habent buxus, cornus, olea, nec medullam minimumque etiam sanguinis, sicuti ossa non habent sorba, carnem sabuci — at plurimam ambae medullam - nec harundines maiore ex parte.
LXXIII
[recensere]184 In quarundam arborum carnibus pulpae venaeque sunt. discrimen earum facile; venae latiores candidioresque. pulpae fissilibus insunt. ideo fit, ut aure ad caput trabis quamlibet praelongae admota ictus ab altero capite vel graphii sentiantur penetrante rectis meatibus sono, unde deprehenditur, an torta sit materies nodisque concisa.
185 quibus sunt tubera, sicut sunt in carne glandia, in iis nec vena nec pulpa, quodam callo carnis in se convoluto. hoc pretiosissimum in citro et acere. cetera mensarum genera fissis arboribus circinantur in pulpam; alioqui fragilis esset vena in orbem arboris caesa. fagis pectines traversi in pulpa. apud antiquos inde et vasis honos. M'. Curius iuravit se nihil ex praeda attigisse praeter guttum faginum, quo sacrificaret. —
186 Lignum in longitudinem fluvitat, ut quaeque pars fuit ab radice, validius sidit. — quibusdam pulpa sine venis mero stamine et tenui constat. haec maxime fissilia. alia frangi celeriora quam findi, quibus pulpa non est, ut oleae, vites. at e contrario totum e carne corpus fico, tota ossea ilex, ornus, robur, cytisus, morus, hebenus, lotos et quae sine medulla esse diximus. ceteris nigricans color, fulva cornus in venabulis nitet incisuris nodata propter decorem. cedrus et larix et iuniperus rubent.
187 larix femina habet quam Graeci vocant aegida mellei coloris. * hoc lignum proximum medullae est in abiete lusson Graeci vocant *. inventum pictorum tabellis inmortale nullisque fissile rimis. * cedri quoque durissima quae medullae proxima, ut in corpore ossa, deraso modo limo. et sabuci interiora mire firma traduntur, quidamque venabula ex ea praeferunt omnibus, constat enim ex cute et ossibus.
LXXIV
[recensere]188 Caedi tempestivum quae decorticentur et teretes ad templa ceteraque usus rotundi, cum germinant, alias cortice inextricabili et carie subnascente ei materiaque nigrescente; tigna et quibus aufert securis corticem a bruma ad favonium aut, si praevenire cogamur, arcturi occasu et ante eum fidiculae, novissima ratione solstitio. dies siderum horum reddentur suo loco. vulgo satis putant observare, ne qua dedolanda sternatur ante editos suos fructus.
189 robur vere caesum teredinem sentit, bruma autem neque vitiatur neque pandatur, alias obnoxium etiam, ut torqueat sese findatque, quod in subere tempestive quoque caeso evenit.
190 infinitum refert et lunaris ratio, nec nisi a XX in XXX caedi volunt. inter omnes vero convenit utilissime in coitu eius sterni, quem diem alii interlunii, alii silentis lunae appellant. sic certe Tiberius Caesar concremato ponte naumachiario larices ad restituendum caedi in Raetia praefinivit.
191 quidam dicunt, ut in coitu et sub terra sit luna, quod fieri non potest nisi noctu. si competant coitus in novissimum diem brumae, illa fit aeterna materies; proxime, cum supra dictis sideribus. quidam et canis ortum addunt, et sic caesas materias in forum Augustum.
192 nec novellae autem ad materiem nec veteres utilissimae. circumcisas quoque in medullam aliqui non inutiliter relinquunt, ut omnis umor stantibus defluat. mirum apud antiquos primo Punico bello classem Duilli imperatoris ab arbore LX die navigavisse, contra vero Hieronem regem CCXX naves effectas diebus XLV tradit L. Piso. secundo quoque Punico Scipionis classis XL die a securi navigavit. tantum tempestivitas etiam in rapida celeritate pollet.
LXXV
[recensere]193
Cato hominum summus in omni usu de materiis haec adicit: Prelum ex sappino atra potissimum facito. ulmeam, pineam, nuceam, hanc atque aliam materiem omnem cum ecfodies, luna decrescente eximito post meridiem sine vento austro. tum erit tempestiva, cum semen suum maturum erit. cavetoque per rorem trahas aut doles. 194 idemque mox: Nisi intermestri lunaque dimidiata ne tangas materiem. quam effodias aut praecidas abs terra. diebus VII proximis, quibus luna plena fuerit, optime eximitur. omnino caveto ni quam materiem doles neve caedas neve tangas nisi siccam, neve gelidam rorulentam. — Tiberius item et in capillo tondendo servavit interlunia. M. Varro adversus defluvia praecipit observandum id a pleniluniis. —
LXXVI
[recensere]195 Larici et magis abieti succisis umor diu defluit. haec omnium arborum altissimae ac rectissimae. navium malis antemnisque propter levitatem praefertur abies. communia his pinoque, ut quadripertitos venarum cursus bifidosve habeant vel omnino simplices. fabrorum in intestina opera medulla sectilis optima quadripertitis, . . . . materies et mollior quam ceterae. intellectus in cortice protinus peritis.
196 abietis quae pars a terra fuit, enodis est. haec qua diximus ratione fluviata detoratur atque ita sappinus vocatur, superior pars nodosa duriorque fusterna. et in ipsis autem arboribus robustiores aquiloniae partes, et in totum deteriores ex umidis opacisque, spissiores ex apricis ac diuturnae. ideo Romae infernas abies supernati praefertur.
197 Est per se gentium quoque in his differentia. Alpibus Appenninoque laudatissimae, in Gallia Iuribus ac monte Vosego, in Corsica, Bithynia, Ponto, Macedonia. deterior Aenianica et Arcadica, pessima Parnasia et Euboica, quoniam ramosae ibi et contortae putrescentesque facile. at cedrus in Creta, Africa, Syria laudatissima. cedri oleo peruncta materies nec tiniam nec cariem sentit.
198 iunipero eadem virtus quae cedro. vasta haec in Hispania maximeque Vaccaeis. medulla eius ubicumque solidior etiam quam cedris. publicum omnium vitium vocant spiras, ubi convolvere se venae atque nodi. inveniuntur in quibusdam, sicut in marmore, centra, id est duritia clavo similis, inimica serris. et quaedam forte accidunt, ut lapide comprehenso aut recepto in corpus aut alterius arboris ramo.
199 Megaris diu steti oleaster in foro, cui viri fortes adfixerant arma, quae cortice ambiente aetas longa occultaverat, fuitque arbor illa fatalis excidio urbis praemonitae oraculo, cum arbor arma peperisset, quod succisae accidit ocreis galeisque intus repertis. ferunt lapides ita inventos ad continendos partus esse remedio.
200 Amplissima arborum ad hoc aevi existimatur Romae visa, quam propter miraculum Tiberius Caesar in eodem ponte naumachiario exposuerat advectam cum reliqua materie, duravitque ad Neronis principis amphitheatrum. fuit autem trabs ea e larice, longa pedes CXX, bipedali crassitudine aequalis, quo intellegebatur vix credibilis reliqua altitudo fastigium ad cacumen aestimantibus.
201 fuit memoria nostra et in porticibus saeptorum a M. Agrippa relicta aeque miraculi causa, quae diribitorio superfuerat, XX pedibus brevior, sesquipedali crassitudine. abies admirationis praecipuae visa est in nave, quae ex Aegypto Gai principis iussu obeliscum in Vaticano circo statutum quattuorque truncos lapidis eiusdem ad sustinendum eum adduxit. qua nave nihil admirabilius visum in mari certum est. CXX modium lentis pro saburra ei fuere.
202 longitudo spatium obtinuit magna ex parte Ostiensis portus latere laevo. ibi namque demersa est Claudio principe cum tribus molibus turrium altitudine in ea exaedificatis obiter Puteolano pulvere advectisque. arboris eius crassitudo quattuor hominum ulnas conplectentium implebat, vulgoque auditur LXXX nummum et pluris malos venundari ad eos usus, rates vero conecti XL sestertium plerasque.
203 at in Aegypto ac Syria reges inopia abietis cedro ad classes feruntur usi. maxima [ea] in Cypro traditur ad undeciremem Demetri succisa CXXX pedum, crassitudinis vero ad trium hominum conplexum. Germaniae praedones singulis arboribus cavatis navigant, quarum quaedam et XXX homines ferunt.
204 spississima ex omni materie, ideo et gravissima iudicatur hebenus et buxus, graciles natura. neutra in aquis fluvitat, nec suber, si dematur cortex, nec larix. ex reliquis spississima lotos, quae Romae ita appellatur, dein robur exalburnatum. et huic nigricans color magisque etiam cytiso, quae proxime accedere hebenum videtur, quamquam non desunt qui Syriacas terebinthos nigriores adfirment.
205 celebravit et Thericles nomine calices ex terebintho solitus facere torno; perquam probatur materies. omnium haec sola ungui vult meliorque fit oleo. colos mire adulteratur iuglande ac prio silvestri tinctis atque in medicamine decoctis. omnibus quae diximus spissa firmitas.
206 ab iis proxima est cornus, quamquam non potest videri materies propter exilitatem, sed lignum non alio paene quam ad radios rotarum utile aut si quid cuneandum sit in ligno clavisve figendum ceu ferreis. ilex item et oleaster et olea atque castanea, carpinus, populus. haec et crispa aceris modo, si ulla materies idonea esset ramis saepe deputatis. castratio illa est adimitque vires.
207 de cetero plerisque horum, sed utique robori, tanta duritia, ut terebrari nisi madefactum non queat et ne sic quidem adactus avelli clavus. e diverso clavum non tenet cedrus. mollissima tilia. eadem videtur et calidissima. argumentum adferunt quod citissime ascias retundat. calidae et morus, laurus, hederae et omnia, e quibus igniaria fiunt.
LXXVII
[recensere]208 Exploratorum hoc usus in castris pastorumque repperit, quoniam ad excudendum ignem non semper lapidis occasio est. teritur ergo lignum ignemque concipit adtritu, excipiente materie aridi fomitis, fungi vel foliorum facillimo conceptu. sed nihil hedera praestantius quae teratur, lauro quae terat. probatur et vitis et silvestribus — alia quam labrusca —, et ipsa hederae modo arborem scandens.
209 frigidissima quaecumque aquatica, lentissima autem et ideo scutis faciendis aptissima quorum plaga contrahit se protinus cluditque suum vulnus et ob id contumacius tramittit ferrum, in quo sunt genere vitis, vitex, salix, tilia, betulla, sabucus, populus utraque. levissimae ex his vitex, salix ideoque utilissimae; omnes autem ad cistas quaeque flexili crate constent. habent et candorem, rigorem et in sculpturis facilitatem.
210 est lentitia platano, sed madida, sicut alno. siccior eadem ulmo, fraxino, moro, ceraso, sed ponderosior. rigorem fortissime servat ulmus, ob id cardinibus coassamentisque portarum utilissima, quoniam minime torquetur, permutanda tantum sic, ut cacumen ab inferior sit cardine, radix superior.
211 palma est . . . . similis et suberis materies, spissae et malus pirusque, nec non acer, sed fragile, et quaecumque crispa. in omnibus silvestria et mascula differentiam cuiusque generis augent. et infecunda firmiora fertilibus, nisi quo in genere mares ferunt, sicut cupressus et cornus.
LXXVIII
[recensere]212 Cariem vetustatemque non sentiunt cupressus, cedrus, hebenus, lotus, buxum, taxus, iuniperus, oleaster, olea, e reliquis tardissime larix, robur, suber, castanea, iuglans. rimam fissuramque non capit sponte cedrus, cupressus, olea, buxum.
LXXIX
[recensere]213 Maxime aeternam putant hebenum et cupressum cedrumque, claro de omnibus materiis iudicio in templo Ephesiae Dianae, utpote cum tota Asia extruente CXX annis peractum sit. convenit tectum eius esse e cedrinis trabibus. de simulacro ipso deae ambigitur. ceteri ex hebeno esse tradunt, Mucianus III cos. ex iis, qui proxime viso eo scripsere, vitigineum et numquam mutatum septies restituto templo,
214 hanc materiam elegisse Endoeon, etiam nomen artificis nuncupans, quod equidem miror, cum antiquiorem Minerva quoque, non modo Libero patre, vetustatem ei tribuat. adicit multis foraminibus nardo rigari, ut medicatus umor alat teneatque iuncturas — quas et ipsas esse modico admodum miror —,
215 valvas esse e cupresso et iam CCCC prope annis durare materiem omnem novae similem. id quoque notandum, valvas in glutinis compage quadriennio fuisse. cupressus in eas electa, quoniam praeter cetera in uno genere materiae nitor maxime valeat aeternus.
216 non et simulacrum Veiovis in arce e cupresso durat a condita urbe DLXI anno dicatum? memorabile et Uticae templum Apollinis, ubi cedro Numidica trabes durant ita, ut positae fuere prima urbis eius origine annis MCLXXVIII, et in Hispania Sagunti templum Dianae a Zacyntho advectae cum conditoribus annis CC ante excidium Troiae, ut auctor est Bocchus; infra ipsum oppidum id habent — pepercit religione inductus Hannibal — iuniperi trabibus etiam nunc durantibus.
217 super omnia memoratur aedis Aulide eiusdem deae saeculis ante Troianum bellum exaedificata, quonam genere materiae, scientia oblitterata. in plenum dici potest utique quae odore praecellant, eas et aeternitate praestare.
218 a praedictis morus proxume laudatur, quae vetustate etiam nigrescit. et quaedam tamen in aliis diuturniora sunt usibus quam alia: ulmus in perflatu firma, robur defossum et in aquis quercus obruta. eadem supra terram rimosa facit opera torquendo sese. larix in umore praecipua et alnus nigra. robur marina aqua conrumpitur. non inprobatur et fagus in aqua et iuglans, hae quidem in iis quae defodiuntur vel principales, item iuniperus, eadem et subdialibus aptissima. fagus et cerrus celeriter marcescunt.
219 aesculus quoque umoris inpatiens. contra adacta in terram in palustribus alnus aeterna onerisque quantilibet patiens. cerasus firma, ulmus et fraxinus lentae, sed facile pandantur, flexiles tamen, stantesque ac circumcisura siccatae fideliores. laricem in maritimis navibus obnoxiam teredini tradunt, omniaque praeterquam oleastrum et oleam. quaedam enim in mari, quaedam in terra vitiis opportuniora.
LXXX
[recensere]220 Infestantium quattuor genera: teredines capite ad portionem grandissimo rodunt dentibus. hae tantum in mari sentiuntur, nec aliam putant teredinem proprie dici. terrestres tinias vocant, culicibus vero similes thripas. quartum est et e vermiculorum genere, et eorum alii putrescente suco ipsa materie, alii pariuntur sicut in arboribus ex eo, qui cerastes vocatur. cum tantum erosit, ut circumagat se, generat alium.
221 haec nasci prohibet in aliis amaritudo, ut cupresso, in aliis duritia, ut buxo. tradunt et abietem circa germinationes decorticatam qua diximus luna aquis non corrumpi. Alexandri Magni comites prodiderunt in Tylo Rubri maris insula arbores esse, ex quibus naves fierent; quas ducentis annis durantes inventas, etsi mergerentur, incorruptas. in eadem esse fruticem baculis tantum idoneae crassitudinis, varium tigrium maculis, ponderosum et, cum in spissiora decidat, vitri modo fragilem.
LXXXI
[recensere]222 Apud nos materiae finduntur aliquae sponte, ob id architecti eas fimo inlitas siccari iubent, ut adflatus ne noceant. pondus sustinere validae abies, larix, etiam in traversum positae. robur, olea incurvantur ceduntque ponderi. illis renituntur nec temere rumpuntur, priusque carie quam viribus deficiunt.
223 et palmae arbor valida; in diversum enim curvatur, [et populus] cetera omnia in inferiora pandantur, palma ex contrario fornicatim. pinus et cupressus adversus cariem tiniasque firmissimae. facile pandatur iuglans, fiunt enim et ex ea trabes. frangi se praenuntiat crepitu, quod et in Antandro accidit, cum e balineis territi sono profugerunt.
224 pinus, piceae, alni ad aquarum ductus in tubos cavantur; obrutae terra plurimis duraturae annis eaedem, si non integantur, cito senescunt, mirum in modum fortiores, si umor extra quoque supersit.
LXXXII
[recensere]225 Firmissima in rectum abies, eadem valvarum paginis et ad quaecumque libeat intestina opera aptissima sive Graeco sive Campano sive Siculo fabricae artis genere, spectabilis ramentorum crinibus, pampinato semper orbe se volvens ad incitatos runcinae raptus, eadem e cunctis maxime sociabilis glutino in tantum, ut findatur ante, qua solida est.
LXXXIII
[recensere]226 Magna autem et glutinatio propter ea, quae sectilibus laminis aut alio genere operiuntur. stamineam in hoc usu probant venam, et vocant ferulaceam argumento similitudinis, quoniam lacunosa et crispa in omni genere glutinum abdicant. quaedam et inter se et cum aliis insociabilia glutino, sicut robur, nec fere cohaerent nisi similia natura, ut si quis lapidem lignumque coniungat. cornum maxime odit sorbus, carpinus, buxus, postea tilia.
227 cuicumque operi facilia flexilia omnia, quae lenta diximus, praeterque morus et caprificus. forabilia ac sectilia, quae modice umida. arida enim latius quam teras cedunt, viridia praeter robur et buxum pertinacius resistunt serrarumque dentes replent aequalitate inerti. qua de causa alterna inclinatione egerunt scobem.
228 Oboedientissima quocumque in opere fraxinus, eademque hastis corylo melior, cornu levior, sorbo lentior, Gallica vero etiam ad currus flexili levitate. aemularetur ulmus, ni pondus esset in culpa.
LXXXIV
[recensere]229 facilis et fagus, quamquam fragilis et tenera. eadem sectilibus lamnis in tenui flexilis capsisque ac scrineis sola utilis. secatur in lamnas praetenues et ilex, colore quoque non ingrata, sed maxime fida iis, quae terantur, ut rotarum axibus, ad quos lentore fraxinus sicut duritia ilex et utroque legitur ulmus.
230 sunt vero et parvi usus fabrilium ministeriorum insignes, ideoque proditum, terebris vaginas ex oleastro, buxo, ilice, ulmo, fraxino utilissimas fieri, ex iisdem malleos, maioresque e pinu et ilice. et his autem maior ad firmitatem causa tempestivae caesurae quam inmaturae, quippe cum ex olea, durissimo ligno, cardines in foribus diutius immoti plantae modo germinaverint. Cato vectes aquifolios, laureos, ulmeos fieri iubet, Hyginus manubria rusticis carpinea, iligna, cerrea.
231 Quae in lamnas secentur quorumque operimento vestiatur alia materies, praecipua sunt citrum, terebinthus, aceris genera, buxum, palma, aquifolium, ilex, sabuci radix, populus. dat et alnus, ut dictum est, tuber sectile, sicut citrum acerque. nec aliarum tuber iam in pretio. media pars arborum crispior et, quo propior radici, minoribus magisque flexilibus maculis.
232 haec prima origo luxuriae arborum, alia integi et vilioris ligni e pretiosiore corticem fieri. ut una arbor saepius veniret, excogitatae sunt et ligni bratteae. nec satis, coepere tingui animalium cornua, dentes secari lignumque ebore distingui, mox operiri.
233 placuit deinde materiem et in mari quaeri. testudo in hoc secta, nuperque portentosis ingeniis principatu Neronis inventum, ut pigmentis perderet se plurisque veniret imitata lignum. sic lectis pretia quaeruntur, sic terebinthum vinci iuvat, sic citrum pretiosius fieri, sic acer decipi. modo luxuria non fuerat contenta ligno, iam lignum et e testudine facit.
LXXXV
[recensere]234 Vita arborum quarundam inmensa credi potest, si quis profunda mundi et saltus inaccessos cogitet. verum ex iis, quas memoria hominum custodit, durant in Liternino Africani prioris manu satae olea, item myrtus eodem loco conspicuae magnitudinis — subest specus, in quo manes eius custodire draco traditur —,
235 Romae vero lotos in Lucinae area, anno, qui fuit sine magistratibus, CCCLXXIX urbis aede condita. incertum, ipsa quanto vetustior; esse quidem vetustiorem non est dubium, cum ab eo luco Lucina nominetur. haec nunc D circiter annum habet. antiquior, sed incerta eius aetas, quae capillata dicitur, quoniam Vestalium virginum capillus ad eam defertur.
LXXXVI
[recensere]236 Verum altera lotos in Volcanali, quod Romulus constituit ex victoria de decumis, aequaeva urbi intellegitur, ut auctor est Masurius. radices eius in forum usque Caesaris per stationes municipiorum penetrant. fuit cum ea cupressus aequalis, circa suprema Neronis principis prolapsa atque neglecta.
LXXXVII
[recensere]237 Vetustior autem urbe in Vaticano ilex, in qua titulus aereis litteris Etruscis religione arborum iam tum dignam fuisse significat. Tiburtes quoque originem multo ante urbem Romam habent. apud eos extant ilices tres etiam Tiburno conditore eorum vetustiores, apud quas inauguratus traditur. fuisse autem eum tradunt filium Amphiarai, qui apud Thebas obierit una aetate ante Iliacum bellum.
LXXXVIII
[recensere]238 Sunt auctores et Delphicam platanum Agamemnonis manu satam et alteram in Caphya Arcadiae loco. sunt hodie ex adverso Iliensium urbis iuxta Hellespontum in Protesilai sepulchro arbores, quae omnibus ex eo aevis, cum in tantum adcrevere, ut Ilium aspiciant, inarescunt rursusque adolescunt. iuxta urbem autem quercus in Ili tumulo tunc satae dicuntur, cum coepit Ilium vocari.
LXXXIX
[recensere]239 Argis olea etiamnum durare dicitur, ad quam Io in tauram mutatam Argus alligaverit. in Ponto citra Heracleam arae sunt Iovis Στρατιου cognomine, ibi quercus duae ab Hercule satae. in eodem tractu portus Amyci est, Bebryce rege interfecto clarus. eius tumulus a supremo die lauro tegitur, quam insanam vocant, quoniam, si quid ex ea decerptum inferatur navibus, iurgia fiunt, donec abiciatur.
240 regionem Aulocrenen diximus, per quam Apamea in Phrygiam itur. ibi platanus ostenditur, ex qua pependerit Marsuas victus ab Apolline, quae iam tum magnitudine electa est. nec non palma Deli ab eiusdem dei aetate conspicitur, Olympiae oleaster, ex quo primus Hercules coronatus est, et nunc custoditur religio. Athenis quoque olea durare traditur in certamine edita a Minerva.
XC
[recensere]241 Ex diverso brevissima vita est punicis, fico, malis, et ex his praecocibus brevior quam serotinis, dulcibus quam acidis, et dulciori in punicis, item in vitibus, praecipueque fertilioribus. Graecinus auctor est sexagenis annis durasse vites. videntur et aquaticae celerius interire. senescunt quidem velociter, sed e radicibus repullulant laurus et mali et punicae. firmissimae ergo ad vivendum oleae, ut quas durare annis CC inter auctores conveniat.
XCI
[recensere]242 Est in suburbano Tusculani agri colle, qui Corne appellatur, lucus antiqua religione Dianae sacratus a Latio, velut arte tonsili coma fagei nemoris. in hoc arborem eximiam aetate nostra amavit Passienus Crispus bis cos., orator, Agrippinae matrimonio et Nerone privigno clarior postea, osculari conplectique eam solitus, non modo cubare sub ea vinumque illi adfundere. vicina luco est ilex, et ipsa nobilis XXXIV pedum ambitu caudicis, decem arbores emittens singulas magnitudinis visendae silvamque sola faciens.
XCII
[recensere]243 Hedera necari arbores certum est. similem quidam et in visco, tametsi tardiorem, iniuriam earum arbitrantur. namque et hoc praeter fructus adgnascitur, non in novissimis mirabile.
244 quaedam enim in terra gigni non possunt et in arboribus nascuntur. namque cum suam sedem non habeant, in aliena vivunt, sicut viscum et in Syria herba quae vocatur cadytas, non tantum arboribus, sed ipsis etiam spinis circumvolvens sese, item circa Tempe Thessalica quae polypodion vocatur et quae dolichos ac serpyllum. oleastro quoque deputato quod gignatur, vocant phaunos; quod vero in spina fullonia, hippophaeston, cauliculis inanibus, foliis parvis, radice alba, cuius sucus ad detractiones in comitiali morbo utilissimus habetur.
XCIII
[recensere]245 Visci tria genera. namque in abiete, larice stelin dicit Eubeoa nasci, hyphear Arcadia, viscum autem in quercu, robore, ilice, piro silvestri, terebintho, nec non et aliis arboribus adgnasci plerique. copiosissimum in quercu quod hyphear vocant. in omni arbore, excepta ilice et quercu, differentiam facit . . . odor virusque, et folium non iucundi odoris, utroque visci amaro et lento. hyphear ad saginanda pecora utilius.
246 vitia modo purgat primo, dein pinguefacit quae suffecere purgationi; quibus sit aliqua tabes intus, negant durare. ea medendi ratio aestatis quadragenis diebus. adiciunt discrimen: visco in iis, quae folia amittant, et ipsi decidere, contra inhaerere nato in aeterna fronde.
247 omnino aums satum nullo modo nascitur nec nisi per alvum avium redditum, maxime palumbis ac turdi. haec est natura, ut nisi maturatum in ventre avium non proveniat. altitudo eius non excedit cubitalem, semper frutectosi ac viridis. mas fertilis, femina sterilis, nisi quod et fertilis aliquando non fert.
XCIV
[recensere]248 Viscum fit ex acinis, qui colliguntur messium tempore inmaturi. nam si accessere imbres, amplitudine quidem augentur, visco vero marcescunt. siccantur deinde et aridi tunduntur ac conditi in aqua putrescunt duodenis fere diebus, unumque hoc rerum putrescendo gratiam invenit. inde in profluente, rursus malleo tusi, amissis corticibus interiore carne lentescunt. hoc est viscum pinnis avium tactu ligandis oleo subactum, cum libeat insidias moliri.
XCV
[recensere]249 Non est omittenda in hac re et Galliarum admiratio. nihil habent Druidae — ita suos appellant magos — visco et arbore, in qua gignatur, si modo sit robur, sacratius. iam per se roborum eligunt lucos nec ulla sacra sine earum fronde conficiunt, ut inde appellati quoque interpretatione Graeca possint Druidae videri. enimvero quidquid adgnascatur illis e caelo missum putant signumque esse electae ab ipso deo arboris.
250 est autem id rarum admodum inventu et repertum magna religione petitur et ante omnia sexta luna, quae principia mensum annorumque his facit et saeculi post tricesimum annum, quia iam virium abunde habeat nec sit sui dimidia. omnia sanantem appellant suo vocabulo. sacrificio epulisque rite sub arbore conparatis duos admovent candidi coloris tauros, quorum cornua tum primum vinciantur.
251 sacerdos candida veste cultus arborem scandit, falce aurea demetit, candido id excipitur sago. tum deinde victimas immolant praecantes, suum donum deus prosperum faciat iis quibus dederit. fecunditatem eo poto dari cuicumque animalium sterili arbitrantur, contra venena esse omnia remedio. tanta gentium in rebus frivolis plerumque religio est.
Liber XV | Liber XVII |