Nemo certe ignorat

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


VENERABILES FRATRES

SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.


Nemo certe ignorat, Venerabiles Fratres, qua
egregia et immobili erga hanc Petri Cathedram
universorum Christi fidelium matrem, et magistram (1)
fide, et observantia, et qua singulari animorum con¬
sensione et constantia in re catholica tuenda, et epi¬
scopali munere obeundo Hiberniae Antistites praestare
seinper studuerint. Hinc porro evenit, ut ipsi inter
gravissimas licet procellas summa cum sui nominis
laude, et huius Apostolicae Sedis consolatione mini¬
sterium suum coniunctis studiis strenue implentes ,
de Ecclesia praeclare sint meriti, cum nihil antiquius
habuerint, quam concordissimis animis illustris Hi¬
berniae populos sibi commissos ab erroris contagione
sollicite avertere, atque in illis sanctissimae fidei no¬
strae, et catholicae veritatis depositum perdiligenter
tueri, defendere, et custodire. Quae quidem dum non
mediocri animi Nostri iucunditate, et insigni vestri
ordinis honore commemorare laetamur, Venerabiles
Fratres, non parum dolemus, et angimur, cum ac¬
ceperimus quibus molitionibus antiquus inimicus ve¬
stram animorum concordiam labefactare, infirmare,
ac dissensionem excitare in praesentia conetur. Itaque


(i) Conoik Lateranen. IV, cap. tf.




etsi ea Nobis de vestra religione insit opinio, ut plane
non dubitemus, Vos inimici insidiis fortiter obsistentes
maiori usque alacritate pro Dei, eiusque Sanctae Ec¬
clesiae causa in castris Domini constanter prudenter-
que esse dimicaturos, tamen pro apostolici Nostri
ministerii munere, et summa illa, qua Vos et istos
fideles caritate prosequimur, haud possumus, quin
mutuae concordiae sensus Vobis etiam atque efiqn
inculcemus. « Etenim scimus, et constat (ut ipsis-
» simis s. Gregorii Magni Decessoris Nostri verbis
» utamur) quia castrorum acies tunc hostibus teni-
w bilis ostenditur, quando ita luerit constipata, atque
v densata, ut in nullo loco interrupta videatur. Nam
» si ita disponitur, ut locus vacuus per queni hostis
» possit ingredi dimittatur, profecto kun suis hostibus
» terribilis non est. Et nos ergo com ooatra mali»
» gnos spiritus spiritalis certaminis aciem ponimus,
» summopere necesse est, ut per caritatem rsemper
» uniti, atque constricti, et numquam interrupti per
» discordiam inveniamur, quia quaelibet bona in nobis
» opera ftierint, si caritas desit, per malam discor-
» diae loeus aperitur in acie, uade ad feriendos
» valeat koftis intrare (1). » Quamobrem os Nostrum
ad Vos patet. Venerabiles Fratres, atque.intimo No¬
stri cordis affectu Vos alloquimur, monemus, «horte-
mr, et obsecramus, ut arctissimo, inter Vas cantatis
foedere quotidie magis devincti, artqqe obstricti m
-Dei gloria «anaptsfioaada, in «catholicae Eocleaiae 4®*
ctrina tuenda, eiusque i eribus propugnandis, m gnrg*
Vobis traditi incolumitate tutanda, «in hostium insidiis


(2) S. Gregor. M. in Etechjel. lib. 1, flcml. 8Ȥ






355

et erroribus profligandis, aliisque gravissimi vestri
episcopalis muneris officiis implendis magis in dies
otis unanimes, ac perfecti in eodem sensu, et in ea¬
dem sententia, et solliciti servare unitatem spiritus
in vinculo pacis. Et quoniam pro vestra sapientia
optime noscitis quantopere haec sacerdotalis, et flda
mimorum, voluntatum, et sententiarum consensio ad
Ecclesiae bonum et fidelium utilitatem sit neces¬
saria , atque proficiat, idcirco ob eximiam vestram
pietatem, et virtutem Nobis persuasissimum est* Vos
nihil potius unquam habituros, quam usque magis
eiusmodi concordiam non solum inter Vos fovere,
verum etiam cum aliis Venerabilibus Fratribus An¬
niae praesertim, et Scotiae Antistitibus maiorem in
modum tueri, atque augere. Nam probe scitis, Vobis
atque illis udo eodemque religionis sftudio, ac mutuae
caritatis praesidio summopere esse allaborandum, et
excubandum ad -consummationem sanctorum, in opus
ministerii, in aedificationem corporis Christi, nihilque
magis curandum, quam sub huius Apostolieae Sedis
ductu ea omnia ooniunctis viribus peragere quae ad
Dei gloriam et sempiternam hominum salutem pro¬
movendam pertinent; Nos quidem, Venerabiles Fra¬
tres, eo magis fore eonfidimus, Vos huiusmodi con¬
cordiae studiosissimos semper foturos, cum non levi
certe animi Nostri gaudio recordemur, quae foerit
vestra unanimitas in subscribendis Actis Synodi a
Vobis omnibus apud Tfeurles anno 1850, habitae ad
catholicae Ecclesiae res m Hibernia tuendas. Atque
hic aliquid ad eamdem Synodum pertinens raptim
attingere volentes memineritis, Venerabiles Fratres,
litteras a duodecim ex Vobis post illam Synodum



concelebratam ad Nos die 11 mensis septembris
eiusdem anni 1850, datas atque etiam a Venerabili
Fratre Daniele Archiepiscopo Dublinensi, quem nuper
extinctum dolemus, subscriptas, in quibus de istis
Reginae, uti appellant, collegiis praesertim agebatur
nec ignoratis Decreta quae rebus omnibus mature
perpensis edita a Nobis fuerunt per Nostram Con¬
gregationem Fidei propagandae praepositam. Cuin
autem opportunum esse existimemus,, ac vehementer
cupiamus, a Vobis omnibus cognosd quomodo de
hac gravissima sane re scripserimus eidem Arehie-
piscopo Dublinensi in Nostra familiari epistola die 17
mensis novembris superiori anno data, hisce Nostris
litteris eadem, quibus usi sumus, verba Vobis signi¬
ficare censuimus, quae sunt uti sequuntur. « Quod
» autem attinet ad Reginae Collegia, de quibus in
» commemoratis tuis litteris loqueris, pro certo habe,
» Nobis pergratum fuisse scire, Te, Venerabilis Fra-
» ter, post decreta ab bac Apostolica Sede de tanti
» momenti negotio edita promptissimo animo decretis
» ipsis parere declarasse. Ac persuasum habemus,
» Te non solum Decreta ipsa sollicite esse exsequu-
» turum, verum etiam omni opera, contentione et
» zelo curaturum, ut illi antistites, quorum litteras
» die 11 septembris superiori anno datas, atque a Te
» quoque subscriptas accepimus eadem Decreta eo,
» quo par est, obsequio venerentur, et omni alacri-
» tate sedulo adimpleant. Quae quidem Decreta Nobis
» summopere cordi semper fuerunt, ac vehementer
» optamus et volumus, ut ea ab omnibus studiosis-
» sime ac religiosissime serventur cum in illis de
» catholica doctrina tuenda agatur;, quo certe nihil



» Nobis potius esse potest, ac debet. » Ex quo vel
facile intelligitis quomodo ille Venerabilis Frater a
Nobis monitus et excitatus fuerit ad suas omnes
adbibendas vires, ut Decreta illa tum ab ipso, tum
ab aliis diligentissime observarentur. Verum cum ipse
morte praeventus perficere forsan haud potuerit, quod
Nostris erat in votis, idcirco Nos ipsi Vobis omnibus
maiori quo possumus studio etiam atque etiam iterum
commendamus, et inculcamus, ut pro vestra religione
Decreta saepius commemorata omni diligentia accu¬
ratissime ab omnibus serventur. lam vero neminem
Vestrum latet, Venerabiles Fratres, eiusdem Synodi
apud Thurles a Vobis concelebratae Acta, et statuta
post maturum examen, nonnullis adhibitis emenda¬
tionibus , a Nobis probata fuisse iam inde a die
23 mensis maii superiori anno per Decretum a com¬
memorata Nostra Congregatione fidei propagandae
praeposita editum ac suprema Nostra Auctoritate
munitum. Cum autem eadem acta et statuta iuxta
traditas emendationes solemniori modo per Nostras
Apostolicas Litteras Annulo Piscatoris obsignatas, ac
die 23 huius mensis datas denuo approbare, confir¬
mare et-sancire censuerimus, episcopalis vestrae
sollicitudinis erit omni cura et studio advigilare, quo
illa sarta tecta habeantur, atque ab omnibus diligen¬
tissime observentur. Dum vero meritas Vobis tri¬
buimus laudes, quod in commemorato apud Tburles
Concilio inter alia de salutari et catholica iuventutis
institutione solliciti, provide sapienterque constitui¬
stis , catholicam in Hibernia universitatem, collatis
inter Vos consiliis, quamprimum esse erigendam, ubi
adolescentes absque catholicae fidei discrimine huma-




nioribus litteris, severioribusque disciplinis imbuan¬
tur, Vobis addimus animos. Venerabiles Fratres, ut
nullis neque curis, neque studiis parcere velitis, quo
saluberrimum hoc opus maiori qua fieri potest cele¬
ritate ad optatum exitum perducatur. Hac sane de
causa vestris postulationibus quam libentissime ob¬
secundantes eiusdem Catholicae Universitatis funda¬
tionem praedictis Nostris Apostolieis Litteris non levi
certe animi Nostri voluptate approbavimus. Ac ve¬
hementer laetati sumus, cum noverimus Hiberniae
fideles tam alacri pietate, ac liberalitate egregiis hisce
vestris studiis occurrisse, ut non levia, iam ad hanc
rem perficiendam subsidia fuerint comparata. Qua¬
propter dum Vobis, atque ipsis fidelibus summopere
gratulamur, in eam profecto spem erigimur fore, ut
catholica haec Universitas quamprimum, Deo bene
iuvante, prospere, feliciterque iuxta Nostra, ac vestra
desideria erigatur. Nunc vero cum nihil sit, veluti
compertum exploratumque Vobis est, Venerabiles
Fratres, quod alios magis ad pietatem, et Dei cultum
assidue instruat, quam eorum vita et exemplum,
qui se divino ministerio dedicarunt, ne intermittatis
unquam vestram omnem industriam, et operam im¬
pendere, ut omnes in sortem Domini vocati propriae
vocationis, et officii memores ab iis omnino decli¬
nent, quae Clericis vetita, quaeque eos nequaquam
decent, et exemplum sint fidelium in verbo, in con¬
versatione, in caritate, in fide, in castitate, ut hone¬
stum clericalem habitum illorum ordini, ac dignitati
congruentem deferant, ac proprii ministerii partes
pie, riteque obeant, ut sanctissima Ecclesiae Sacra¬
menta, per quae omnis vera iustitia vel incipit, vel



eaepta augetur» vel amissa reparatur, ea, qua par
«st religione, decore, et oultu fidelibus ministrent, ut
oratiqui instent, et sacrarum praesertim disciplina¬
rum studia sedulo colant, ac sub vestro ductu ani¬
marum saluti studiosissime inserviant. Quisque autem
Vestram apprime noscit quam vehementer in hac
praesertim tanta temporum asperitate Ecclesiae in¬
tersit, idoneos habere Ministros, qui nonnisi ex Cle¬
ricis optime institutis fieri possunt. Quapropter vestras
omnes ouras, cogitationesque in id intentissimo studio
conferre numquam desinite, Venerabiles Fratres, ut
adolescentes Clerici vel a teneris, annis ad omnem
pietatem , • virtutem , atque ecclesiasticum spiritum
mature fingantur, ac tum humanioribus litteris, tum
severioribus disoiplinis potissimum sacris ab omni
prOrSus cuiusque profanae novitatis, et erroris peri¬
culo alienis accurate erudiantur, quo virtutum om¬
nium ornatu fulgentes, ac salutaris, solidaeque do¬
ctrinae praesidio muniti possint in tempore Christia¬
nam plebem verbo, et exemplo docere, et eos, qui
contradicunt arguere. Habetis, Venerabiles Fratres,
quae pro impensa Nostra in Vos, et istos fideles ca¬
ritate Vobis hisce Litteris significanda existimavimus,
ac plane non dubitamus, quin Nostris desideriis quam
cumulatissime respondere gloriemini. Siquidem ea
est vestra religio, pietas, eaque erga Nos, et hanc
Apostolicam Sedem observantia, et episcopalis virtus,
ac sollicitudo, ut omnino confidamus, Vos arctiori
usque earitatis vinculo coniunctos, atque id ipsum
invicem sentientes nihil unquam intentatum esse
relicturos, ut auxiliante Dei gratia pergatis maiore
in dies zelo, atque omni constantia et prudentia op-



ponere murum pro Domo Israel , et gregem curae
vestrae commissum ab venenatis pascuis arcere, atque
ad salutaria propellere, et misere errantes ad verita¬
tis et iustitiae semitas reducere, et omnia conari,
quo omnes crescant in scientia Dei, et cognitione
Domini Nostri lesu Christi. Nos interim in humilitate
cordis Nostri haud omittimus in omni oratione et
obsecratione cum gratiarum actione clementisshnum
misericordiarum Patrem exorare, ut uberrima quae¬
que suae Bonitatis dona super Vos propitius semper
effundat, quae in dilectas quoque oves Vobis concre¬
ditas copiose descendant. Atque superni huius prae¬
sidii auspicem, et flagrantissimae Nostrae'in Vos ca¬
ritatis pignus accipite Apostolicam Benedictionem,
quam ex imo corde profectam, et cum omnis verae
felicitatis voto coniunctam Vobis ipsis, Venerabiles
Fratres, cunctisque Clericis, Laicisque fidelibus ve¬
strae fidei traditis peramanter impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum die XXV martii
Anno MDCCCLII Pontificatus Nostri Anno Sexto.