Jump to content

Contemplationes Metaphysicae/Nemo innocens est

E Wikisource
 Relictae Illusio 

Nemo innocens est in sero autumno.

Rubus ater, herba flavovirens.

Sol — orbis clarus et imbecillus

in caelo canescente; ultimis

viribus lumen fundit atque illustrat.


Nemo innocens est in sero autumno.

Ipsa natura insidias et fallaciam tegit.

Dies apricus, placidus et quietus,

in occasu. At nemo iam

omnino placidus et quietus est.

Natura insidias et fallaciam tegit.

Omnia — simulacrum sunt.


Nemo innocens est in sero autumno.

Arcanum quod natura tam diligenter celat

hoc est: senuit, et somno inclinatur,

et paulatim iam

hiemi se parat.

 Relictae Illusio