SCIPII GENTILIS NEREUS, SIVE DE NATALI ELIZABETHAE
ILLUSTRISSISIMI PHILIPPI SYDNAEI FILIA
ILLUSTRISSIMO VIRO PHILIPPO SYDNAEO SCIPIUS GENTILIS S. P. D.
PARENTEM te esse nunc primum, Sydnaee, factum gaudent etiam dii, quorum ex numero Nereus hic noster. Eum ego filiolae tuae non modo laudes, verum etiam fata canentem feci; facturus Musas, nisi illas maiori nunc quadam cura destringi existimassem legendi mellis, quo infantem istam tuam suavissimo alant, non solum os tingant. Itaque perpetuae illae comites, hospitesque tuae tantisper a te discessere, donec omnes apum favos excutiant, ipsamque Hyblam (si fieri potuerit) in Britaniam transferant, atque adeo in larem familiarem tuum. Coeterum necque hoc noster, quem dixi, deus ignarus vatum, et venturi aevi. Imo ipse vates est, et is vates, quem ab omni mendacio atque errore alienum dixit Hesiodus. Cupientem ad te venire dimisi libens. Nec commendo: satis ipso quod praefert Nerei nomine commendatus est, aliquantulum etiam (ni fallor) authoris meo. Et (dicam enim quod praesagit animus) non ultima vice nunc venit: nec semper futura, brevi etiam praeterita, eaque amplissima, et (ut spero) de te ipso canet. Adsis modo, et Geticum modereris Apollone Martem. Vale.
Forte fuit nuper genitor Tamesinus ab antris
Vicinas resonare novis vagitibus auras
Audierat, plausuque virum vada pulsa moveri
Admirans, summa senior prospexit ab unda,
Canentes glauca velatus arundine crines. 5
Tum vero egregias turres, sanctosque penates,
Valsingameae cernit decora ardua gentis.
Tum videt accensos lucere in turribus ignes
Per noctem, puroque faces splendescere coelo
Insolitum, laeto compleri cuncta tumultu. 10
Nec iam animo dubitat, primo quin flore puella
Ediderit magnos coeli sub lumina fructus.
Quippe diu hoc meditans optaverat: igneus ex quo
Avulsam natam molli matris complexu
Donavit iuveni, cupidoque Hymenaeus amanti. 15
Ergo hilaris certusque suo se reddidit antro
Spumeus. Hic illi chlamyden noctes diesque
Urgebant hyalo nymphae, muscoque virenti,
Grandiaque intextis ornabant fila smaragdis.
Inter quas cura melior Nesaeis, et arte, 20
Conatur varias per lusum inspergere formas.
Et iam cognatos Troiae depinxerat amnes:
Iam Simois, Xanthusque fluunt, nemorosaque sacro
Imminet Ida iugo, et fulva puer alite raptus
Aetherias cursu nubes tranare videtur. 25
Suspiciunt pavidi comites, atque inscia pubes
Venantum: effusi manibus labuntur et arcus
Et calami, coelumque canes latratibus implent.
Omnia quae Tamesis tolli iubet, atque ita fatur.
“Ite, meae natae, sacrum genus, ite laborum 30
Nunc vacuae, festosque dies agitate per undas,
Et choreas lustrate pias, Sydneia quando
Formosam thalamo coniux enixa puellam
Optatum peperit nymphis decus.” Ilicet omnes
Sedibus exiluere suis, Nereia, Drymo, 35
Et Metis, et roseis Ciane spectanda lacertis;
Clioque, Clothoque, Pherusaque, Cymothoeque
Candida populeis evinctae tempora sertis;
Crisaee, Spioque, Ligeaque, Lamprothoeque,
Asiaque, et Melite (qua non est altera Nais 40
Doctior herbosam iaculo contingere metam),
Atque Ione, atque Halis, atque Idya Neptunine.
Omnes caeruleae, succinctae pellibus omnes,
Omnes Assyrio perfusae membra liquore.
Unum omnes fecere chorum, passisque feruntur 45
Crinibus, et molles agitant per caerula lusus,
Non tacitae: namque illae acrem super aurea “Sydnen”
Astra ferunt, “Sydnen” ripae, collesque resultant.
Nec minus infanti pulchram cum virgine matrem
Laudibus attollunt, atque illis humida ferre 50
Dona parant pelagi, et salsas tentare lacunas.
Quo simul advenere, simul connexa soluto
Bracchia diduxere choro, diversa per aequor
Discedunt. Pars gemmiferas non inscia conchas
In mediis explorat aquis. Pars gramina ponti, 55
Auto imo evellit ramosa coralia saxo.
Haec etiam scopulis muscum legit, illa virentes
Quaerit, avens oculis, in parva monilia baccas.
Nec liquidi interea cantus, interve laborem
Cessat amor dulcis Musae. Videre canentum 60
Agmina Nereides. Vidit Neptunus et ipse
Cum Nereo, Phorcusque senex, Glaucusque biformis
Et Triton, cui saepe, cana dum marmore concha
Personat, et grato demulcet carmine pisces,
Ipsa suos solita est concedere Thetis amores. 65
Nunc omnes pariter laeti tua magne sub antra
Conveniunt Neptune pater, dulcique fruuntur
Alloquio. Nereus et fatis ora resolvit.
Veredicus Nereus, cuius non carmina quisquam
Arguet, aut ulli temnent oracula vates. 70
Nascere iam pelago titan, liquidumque sereno
Axe diem prae te effer agens. Ne, Phoebe, morare,
Sed propera, sed celsa solo cunabula cerne.
Non alias toto micuerunt sidera mundo
Purius, aut gelidi tantum fulsere Triones. 75
Iam luctum Erigone, ferrum iam ponit Orion,
Iam non Oceani mergi timet amnibus Arctos.
Ipsa etiam tanto tellus laetissima partu
Summittit varios alieno tempore flores,
Canaque purpureis affundit lilia cunis. 80
Lilia si tellus fundit, Neptunia regna
Phoeniceo mittent gravidas cum murice conchas.
Nos etiam et maiora, etiam meliora feremus
Quum primum niveo iungetur nupta marito.
Tempore quo tantum, gaudebunt numina quantum 85
Nec veteris Pelei taedis, divaeque marinae
Non frustra tantum gaudebunt: nam neque tantam
Ipse puer Pelei, fatis promissus, Achilles
Neptuno spem fecit avo, regique deorum.
Quantam, qui nunc parva, olim Sydneide nympha 90
Nascetur, Fatis Parcis volentibus iisdem,
Sydnei praebet avo. Sed tu, cui fata canuntur,
Incipe fatidicos mecum, dea conscia, versus.
Non illum Troia procul et crudelibus oris
Lydia subducet mollis custodia regis, 95
Feminea indutum palla, nec Syria virgo
Pectere dente comas illum sibi coget eburno.
Incipe fatidicos mecum, precor, incipe versus.
Imo ubi iam pedibus terrae sola pellere primis
Incipiet, pharetram ex humero suspendet, et album 100
Deiiciet Tamesis viridisnti margine cycnum.
Mox etiam aut cervum imbellem, dammamve fugacem
Puniceo figet septa inter frondea telo.
Incipe fatidicos mecum, dea conscia, versus.
Ille vel Armeniae cursu vestigia tygris 105
Praevertet, Zephiro quamvis sit nata parente
Ut prisci memorant Graii: quis crederet auris
Vel tygras foetas, vel equas, sub vertice Ibero
Tagri montis equas, tygres Euphratis ad amnem?
Incipe fatidicos mecum, precor, incipe versus. 110
Ille etiam primas duro in certamine palmas
Accipiet, quassans immani robore pinum
Pectus in adversum. Populi quae gaudia circum
Stantis erunt! Qui tum plausus! Quae verba faventum!
Incipe fatidicos mecum, dea consia, versus. 115
Inde ubi iam puero suadebit firmior aetas
Pubentes florere genas, animumque virilem
Induet, extremos victor mittetur ad Indos,
Palladis auspiciis, atque armipotentis Elisae,
Regnaque non ulla findet sulcata carina. 120
Incipe fatidicos mecum, precor, incipe versus.
Hic genus in silvis disperum colliget altis,
Atque urbes colere, et mores servare docebit,
Sydnaeamque ab avi dicet cognomine terram.
Incipe fatidicos mecum, dea conscia, versus. 125
Inde domum magno patriae revocatus amore
Victricem classem multa cum laude reducet,
Non sine Tritonum cantu, gentisque marinae
Laetitia, plausuque et squamigero comitatu.
Incipe fatidicos mecum, precor, incipe versus. 130
Illius in bello virtutes Sequana saepe,
Et Scalde, et creber scopulis mirabitur Ister,
Sidereusque Padus; nec tu pulcherrime semper
Auriferis tumidus late Tagus ibis arenis
Submissaque patrem Thamesim veneraberis urna. 135
Incipe fatidicos mecum, dea conscia, versus.
Namque velut pisces, pelagi labente recessu,
Tethyos incanae submotaeque incola Thules,
Adveniens, nuda passim concidit in acta,
Hostilis ferro prosternet corpora turbae. 140
Incipe fatidicos mecum, precor, incipe versus.
Atque illis multos numeroso funere luctus
Funeraque luctumque aliis praebebit: et unus
Omnibus, ut nautis scopulus vitabitur horrens.
Incipe fatidicos mecum, dea conscia, versus. 145
Sola in eum cupidos virgo defiget ocellos
Regia, ab adversa spectans certamina turri.
Sola illum incolumem cupiet, divisque benignis
(Ut quondam ob flavum Minois Thesa virgo)
Multa silens roseo promittet dona labello. 150
Incipe fatidicos mecum, precor, incipe versus.
Quid pacis referam laudes? Hoc vindice legum
Mortales iterum coetus, urbesque reviset
Iustitia, et laeta ditabit fruge colonos.
Incipe fatidicos mecum, dea conscia, versus. 155
Ac velut Aegeo in magno quibus anthias undis,
Ille sacer miseris gratusque natantibus errat:
Nulla illic cete, nulli versantur echidni.
Sic quacunque feret sancta cum virgine gressus,
Nulli illic vepres, nullae nascentur avenae. 160
Incipe fatidicos mecum, precor, incipe versus.
Ergo age, disce tuos iam nunc Sidneis honores,
Felicique tuos risu iam disce parentes,
Qui te solam oculis, solam te mente requirunt.
Incipe fatidicos mecum, dea conscia, versus. 165
Aspice purpureo properantem gurgite solem,
Plaudentesque polo flammas; simul aspice flammas,
Ut coelum invitae Phoebo veniente relinquunt,
Incipe fatidicos mecum, precor, incipe versus.”
Talia per noctem muscosa in sede canebat 170
Veridicus nuper divino pectore Nereus.
Excepere dei plausu, praeque omnibus udae
Nereides vati primum assiluere marino.
At vero gemini curru delphines eodem
Cornipedum in morem iuncti, per liquida ducunt 175
Regna senem. Circum nimphae comitantur, et omnes
Lascivae Nerei pecudes, simaeque natantes.
Iamque pruinosos titan ostenderat axes
Et tremulum roseo spargebat lumine pontum.
Finis