Jump to content

Nobilissimam sacrarum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Nobilissimam sacrarum
1917

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: A.A.S., vol. IX (1917), n. 5, pp. 209

BENEDICTUS PP. XV

MOTU PROPRIO

NOBILISSIMAM SACRARUM*

DE CLERICORUM COLLEGIO PATRIARCHALI BASILICAE LIBERIANAE ADDICENDO.


Nobilissimam sacrarum aedium toto orbe catholico Virgini Deiparae dicatarum, Patriarchalem Basilicam Sanctae Mariae Maioris, a Liberio conditam, a Sixto III magnificentius restitutam praeclarisque ornatam musivis in memoriam definiti paullo ante in Concilio Ephesino dogmatis de divina Mariae Maternitate, omnes qui deinceps consecuti sunt, Pontifices Maximi singulari quodam studio curaverunt. Excellit in hoc genere munificentia Sixti V et Pauli V, qui egregia et amplissima duo sacella templo inaedificarunt, alterum cuius Domini asservandis, alterum: sacerrimo simulacro Magnae Dei Matris custodienda; ac digna praeterea sunt quae commemorentur Callisti III, Benedicti XIV et Pii IX magnifica opera, quibus aedis Liberianae valde est amplificatus decor. — Quod vero attinet ad perfunctionem divini cultus, ea ut esset huius templi dignitati par, tum caerimoniarum splendore, tum copia ministrorum, commode quoque est a Decessoribus Nostris provisum. Sed tamen hac in re est aliquid quo eorum providentiam cumulare ac perficere posse videmur; idque perlibenter Nos, qui, qua sumus erga Mariam Dominam Nostram pietate, hanc eius Basilicam habemus carissimam, nunc praestare decrevimus. Etenim considerantes, quemadmodum Decessores in Patriarchalibus Urbis Basilicis divinorum officiorum rationem ordinassent, animadvertimus desiderari in Liberiana quod pro Lateranensi et Vaticana optime constitutum esset, id est ut, praeter Canonicorum collegium, duplicem Beneficiariorum ordinem et varia cappellanorum ac ministrorum genera, suum cuique Basilicae esset sacrum Seminarium, cuius alumni statis diebus choro cum ceteris interessent. Ergo oculos adiecimus ad Almum Collegium Capranicense, quod quidem commendatur Nobis non solum sua praecipua vetustate, sed etiam privata Nobiscum necessitudine: numquam enim Nobis memoria excidet illius temporis cum ibidem sancta disciplina optimisque studiis ad sacerdotium Ipsi educati sumus. Accedit ut de illo agatur Collegio quod Callisto III Summo Pontifice est conditum, quem Liberiani templi maiestati non paullum contulisse diximus. Itaque, instante Venerabili Fratre Nostro Cardinali Vincentio Vannutelli, Episcopo Ostiensi et Praenestino, Sacri Cardinalium Collegii Decano eodemque Basilicae Liberianae Archipresbytero, cum dilectis Filiis Canonicis et Clero eiusdem Basilicae, Nos, de sententia dilecti Filii Nostri Aristidis titulo Pancratio S. R. E, Presbyteri Cardinalis Rinaldini, Collegii Capranicensis Protectoris, itemque dilecti Filii Nostri Caietani Bisìeti, Protodiaconi Cardinalis Sanctae Agathae vico Suburra, Praefecti Sacrae Congregationis Seminariis et studiorum Universitatibus praepositae, Motu Proprio et ex Apostolicae potestatis plenitudine haec statuimus et sancimus:

I. Almum Collegium Capranicense iam nunc addictum erit Sacrosanctae Patriarchali Basilicae Liberianae ita quidem ut eius alumni Choro statis diebus intersint et, si qui defuerint ex iis quorum est, secundum Capituli statuta, sacris deservire, ipsi eorum vice deserviant.

II. Tertia Collegii Capranicensis pars per vices sollemni sacro aderit in Basilica Liberiana singulis Dominisci cumfestum S. Agnetis, Collegii patronae caelestis, incidet et festis diebus, quotquot de praecepto servantur, excepto feriarum aestivarum et autumnalium tempore.

III. Plures eo numero aderunt ad Missam et ad Vesperas, diebus a schola vacuis, cum Cardinalis Archipresbyter sollemni ritu sacris operabatur; in Dedicatione Basilicae, et in Assumptione B. Mariae Virginis, etsi haec festa in maioribus scholarum vacationibus occurrunt ; item ad pompas, ad officia et sacra Maioris Hebdomadae, ceterisque festis sollemnioribus, de quibus Cardinali Archipresbytero cum Cardinali Collegii patrono convenerit.

IV. Alumnis Capranicensibus conclave idoneum apud Basilicae Sacristiam attribuatur, ornatus choralis sumendi et deponendi causa.

V. Sacellum Collegii Capranicensis maximum eodem sit iure quo aedes Basilicae filiales quae dicuntur. Missas autem quae in Basilica celebrandae sunt, liceat in omnibus Collegii sacellis celebrari. Iam vero, ne alumnorum Capranicensium ad deserviendum Basilicae Liberianae desit copia, Cardinali Protectori Collegii eius pro tempore facultatem concedimus, ut cum ex Urbe Roma tum ex omni Italia adolescentes clericos spei bonae in Collegium possit admittere, eorumdemque alumnorum numerum augere usque ad quadraginta. Denique eo consilio ut sit qui his alumnis, cum in Basilica, divini officii causa, versantur, paternam vigilantiam praestet, sicque Collegium Capranicense etiam ex hac parte suam domestici convictus rationem retineat, volumus Collegii Moderatorem pro tempore Canonicis Liberiaiiis adnumerari, eumque in eodem esse ordine graduque ac ceteros et paria cum iis habere iura, non tamen frequentandi Chori teneri lege, nisi eis diebus et horis quibus eius alumni teneantur. Simul autem nolumus ex hac eius cooptatione quicquam detrimenti ceteris Canonicis obveniat. Itaque congruam pecuniae summam seponentes, novum in Patriarchali Basilica Liberiana canonicatum constituimus, Moderatori pro tempore Almi Collegii Capranicensis conferendum eumque seorsum a .communi Capituli mensa apud Apostolicam Sedem administrandum. Huius igitur canonicatus nulli alii erunt fructus nisi qui ex pecuniae, quam ei destinavimus, reditibus constabunt: qui autem eum obtinebit, is nec sua praesentia in Choro distributionum quae inter praesentes fiunt, erit particeps, nec sua absentia faciet ut quicquam praesentibus accrescat: sed quantum, poenae nomine, ad modum ceterorum, tunc amittet, tantum in sacristiae Liberianae cedat utilitatem. Quae vero hic a Nobis statuta et sancita sunt, in perpetuum valere iubemus, contrariis quibusvis, etiam speciali mentione dignis, non obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, ipso die sollemni Paschae anno MDCCCCXVII, Pontificatus Nostri tertio.

BENEDICTUS PP. XV

  • A.A.S., vol. IX (1917), n. 5, pp. 209-212